Capitulum 57
Numérotation du verset
Is. 57,1
Iustus
perit
et nemo est
qui recogitet in corde suo
et viri misericordie
colliguntur
quia non est qui intelligat
a facie enim malitie
collectus est
iustus
Numérotation du verset
Is. 57,2
veniat pax
requiescat in cubili suo
qui ambulavit in directione sua
Numérotation du verset
Is. 57,3
vos autem
Accedite
huc filii auguratricis
semen adulteri
et fornicarie
Numérotation du verset
Is. 57,4
super quem
lusistis
super quem dilatastis os
et eiecistis linguam
numquid non vos filii scelesti
semen mendax
Numérotation du verset
Is. 57,5
qui consolamini in diis
subter omne lignum frondosum immolantes
parvulos
in torrentibus subter eminentes1
1 eminentes] imminentes
Rusch
petras
Numérotation du verset
Is. 57,6
in partibus torrentis
pars tua
hec est sors tua
et ipsis
effudisti
libamen obtulisti sacrificium numquid super his
non indignabor
Numérotation du verset
Is. 57,7
super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum
et illuc ascendisti ut immolares hostias
Numérotation du verset
Is. 57,8
et post ostium
et
retro postem posuisti memoriale tuum
quia
iuxta me discoperuisti
et suscepisti adulterum
dilatasti
cubile tuum et pepigisti cum eis
dilexisti
stratum
Eorum
manu
aperta
Numérotation du verset
Is. 57,9
et ornasti te regi unguento
et multiplicasti pigmenta tua
Misisti
legatos tuos procul et
humiliata es
usque ad inferos
Numérotation du verset
Is. 57,10
in multitudine vie tue
laborasti
non dixisti quiescam
vitam
manus tue invenisti propterea non rogasti
Numérotation du verset
Is. 57,11
pro quo sollicita timuisti
quia mentita es
et mei non es recordata
neque cogitasti in corde tuo quia
ego tacens
et quasi non videns
et mei oblita es
Numérotation du verset
Is. 57,12
Ego
Annuntiabo
iustitiam tuam
et opera tua
non proderunt tibi
Numérotation du verset
Is. 57,13
cum clamaveris
liberent te
congregati tui
et omnes eos
auferet
ventus
tollet aura
qui autem fiduciam habet
mei hereditabit terram
et possidebit montem sanctum meum
Numérotation du verset
Is. 57,14
et dicam
viam facite
prebete iter
declinate de semita
auferte offendicula de via populi mei
Numérotation du verset
Is. 57,15
quia hec dicit Excelsus
et Sublimis habitans eternitatem
et sanctum nomen eius
in excelso
et in sancto habitans et cum
contrito et humili spiritu
ut vivificet spiritum humilium
et vivificet cor contritorum
Numérotation du verset
Is. 57,16
non enim in sempiternum litigabo
neque usque ad finem irascar
quia spiritus
a facie mea egredietur et flatus
ego faciam
Numérotation du verset
Is. 57,17
propter iniquitatem avaritie eius
iratus sum et percussi eum
abscondi a te faciem meam2
2 a te faciem meam]
om. Weber
et indignatus sum
et abiit
vagus
in via cordis sui
Numérotation du verset
Is. 57,18
vias
eius
vidi et dimisi eum
et reduxi eum
et reddidi consolationes
ipsi
et lugentibus
eius
Numérotation du verset
Is. 57,19
creavi fructum labiorum
pacem
pacem ei
qui longe est
et qui prope
dixit Dominus et sanavi eum
Numérotation du verset
Is. 57,20
impii autem
quasi mare fervens
quod quiescere non potest
et redundant
fluctus
eius
in conculcationem
et lutum
Numérotation du verset
Is. 57,21
non est pax
dixit Deus meus impiis
Capitulum 57
Numérotation du verset
Is. 57,1
interl.|
quia
interl.|
Christus
perit
interl.|
moritur
interl.|
opinione infidelium vel immensitate tormentorum
et nemo est
interl.|
reproborum Iudeorum
qui recogitet in corde suo
interl.|
quia ceci ignorantes sapientiam non cogitant ea que sunt Dei
interl.|
eum pro nobis non pro se cruciari
et viri misericordie
interl.|
apostoli misericordia Dei ad nos missi
colliguntur
interl.|
de mundo ad Dominum per tormenta transeunt
quia non est qui intelligat
interl.|
eos iniuste pati et ideo iuste coronari
a facie enim malitie
interl.|
a presentia peccati vel quia peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitie vivamus
collectus est
interl.|
ut mala scilicet seculi non videat
iustus
interl.|
Christus
interl.|
ad dexteram Patris
marg.|
IUSTUS
PERIT etc. Hec referunt Iudei ad Isaiam qui serra lignea sectus a Manasse impissimo rege et alios prophetas quos ipse occidit appellant viros misericordie. Sed verius hic de illo dicitur qui est summe iustus de quo nihil tibi et illi iusto et Pilatus quid faciam de Iesu qui dicitur iustus ?
marg.|
ET
NEMO
EST etc. Propter speculatores cecos et canes mutos nemo est quia ceci et muti ignorantes sapientiam non cogitant ea que Dei sunt.
Numérotation du verset
Is. 57,2
veniat pax
interl.|
Christi
interl.|
ad gentes per apostolos quibus dictum est: pacem relinquo vobis pacem meam do vobis
requiescat in cubili suo
interl.|
eterna beatitudine
qui ambulavit in directione sua
interl.|
recto tramite rediens ad Patrem
marg.|
VENIAT
PAX. Propheta precatur ut Christus veniat et resurgens a mortuis requiescat in cubili in gloria scilicet paterne maiestatis vel in Ecclesia in qua in directione ambulavit quia peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius.
Numérotation du verset
Is. 57,3
vos autem
interl.|
sublato iusto
Accedite
interl.|
auscultate verba mea
huc filii auguratricis
interl.|
iudaice gentis que et idola coluit et auguria observavit
semen adulteri
interl.|
que mechata est cum ligno et lapide
et fornicarie
interl.|
que relicto Deo adheret diabolo
Numérotation du verset
Is. 57,4
super quem
interl.|
nisi super me
lusistis
interl.|
in passione
interl.|
conspuendo faciem vellendo barbam
super quem dilatastis os
interl.|
in clamantes crucifige curcifige
interl.|
unde posuerunt os suum in celum
et eiecistis linguam
interl.|
ut Samaritanus es tu et demonium habes
numquid non vos filii scelesti
interl.|
quasi vos ita fecistis qui estis filii scelesti
semen mendax
interl.|
vos ex patre diabolo estis
interl.|
filii diaboli qui pater mendacii unde mendax est et pater eius
marg.|
SUPER
QUEM. Vox Filii. Super quem lusistis quasi nisi super me dicentes prophetiza quis est qui te percussit ?
marg.|
NUMQUID
NON
VOS. Tropologice. Possunt hec de hereticis legi qui sunt filii scelesti mendaces semen diaboli qui est pater mendacii qui consolantur in secte sue simulacris subter lignum frondosum {t. 3: Erfurt, f. 114rb ; facsim., p. 83b} scilicet voluptates suas. Sicut Adam post peccatum abscondit se subter lignum ne Dei pateret respectui. Hi filios quos deceprunt immolant in vallibus. Hi in baratro impietatis subter imminentes petras que semper minantur ruinam. Que pro diversitate mendacii et varietate perversorum dogmatum plures dicuntur petre. Nos autem unam petram habemus que semper populum Dei sequitur de qua populus Israel bibebat cum familiaritate Domini fruebatur.
Numérotation du verset
Is. 57,5
qui consolamini in diis
interl.|
alienis
subter {t. 3: Erfurt, f. 114rb ; facsim., p. 83b} omne lignum frondosum immolantes
interl.|
diis
parvulos
interl.|
innocentes
interl.|
immolaverunt filios suos et filias suas demoniis
in torrentibus subter eminentes1
1 eminentes] imminentes
Rusch
interl.|
vel:
imminentes
petras
Numérotation du verset
Is. 57,6
in partibus torrentis
interl.|
quasi relinquens domum Dei iuxta torrentes immolasti
pars tua
interl.|
o Hierusalem
hec est sors tua
interl.|
cultus idolorum
et ipsis
interl.|
diis
effudisti
interl.|
sacrificasti
libamen obtulisti sacrificium numquid super his
interl.|
peccatis tuis
non indignabor
interl.|
vindicando
interl.|
quasi merito indignabor quia
marg.|
LIBAMEN. Vinum oleum et huiusmodi liquamina. Sacrificium panis victima et huiusmodi.
Numérotation du verset
Is. 57,7
super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum
interl.|
ut idola coleres et luxuriam expleres
interl.|
hoc in tempore Isaie sub rege Achaz maxime
et illuc ascendisti ut immolares hostias
marg.|
SUPER
MONTEM
EXCELSUM etc. Heretici quoque qui elevantur in superbiam qui Ecclesie humilitate contempta sibi excelsa promittunt dogmatum suorum montes ascendunt et ibi cubile suum demonibus prostituunt. Et quia conversi sunt retrorsum uxorem Loth imitantes mutantur in statuam salis habentes imaginem ecclesiastice conditure et saporem non habentes qui proiiciuntur foras ut conculcentur ab hominibus.
Numérotation du verset
Is. 57,8
et post ostium
interl.|
tutele simulacrum in tuitionem domorum
marg.|
ET
POST
OSTIUM. Quasi non solum in montibus idola adorasti sed post hostium posuisti ut ingrediens et egrediens videres et semper adorares.
et
interl.|
id est
retro postem posuisti memoriale tuum
interl.|
idolum in memoria habendum
quia
interl.|
etiam
iuxta me discoperuisti
interl.|
te
marg.|
QUIA
IUXTA
ME
DISCOPERUISTI. Methaphora adultere sicut supra meretricis quasi dormiente viro clam suscipiat adulterum et discooperiat pallium dilatet stratum et faciat pactum quasi dotis instrumentum. In quo significat quod etiam in templo simulacrum baal posuerit sicut etiam meretricem arguerat quod in introitu domorum et locis tenebrosis post hostia prostituta sit omnibus exposita intrantibus.
et suscepisti adulterum
interl.|
diabolum
dilatasti
interl.|
ut susciperes
cubile tuum et pepigisti cum eis
interl.|
ut ad me non redires
dilexisti
interl.|
avarus et immundus
stratum
interl.|
adulterium
Eorum
interl.|
adulterorum
manu
interl.|
opere
aperta
interl.|
sine verecundia ut turpitudinem non absconderes
Numérotation du verset
Is. 57,9
et ornasti te regi unguento
interl.|
diabolico diabolus enim rex super omnes filios superbie
interl.|
idolum Moabitarum Moloc vel Melon interpretatur rex cui ornabat se Hierusalem
et multiplicasti pigmenta tua
interl.|
quasi vana ornamenta quesisti ut visu et odore adulteros provocares
Misisti
interl.|
insuper
legatos tuos procul et
interl.|
ideo
humiliata es
interl.|
de culmine castitatis in baratrum libidinis
usque ad inferos
marg.|
MISISTI
LEGATOS. Ut afferrent longinqua idola quasi non sufficiant vicina. Et in hoc Babylonios et Egyptios deos significat.
Numérotation du verset
Is. 57,10
in multitudine vie tue
interl.|
actionis prave
laborasti
interl.|
declinando ad dexteram vel ad sinistram
non dixisti quiescam
interl.|
penitendo
interl.|
ab opere malo
vitam
interl.|
alias viam
interl.|
abundantiam divitiarum
manus tue invenisti propterea non rogasti
interl.|
corde et si ore
interl.|
me
marg.|
IN
MULTITUDINE. Qui ambulat via regia non laborat. Una {t. 3: Erfurt, f. 114va ; facsim., p. 84a} via est veritatis qui dicit ego sum via veritas et vita. Multe vie mundanorum unde non sicut vie mee vie vestre.
Numérotation du verset
Is. 57,11
pro quo sollicita timuisti
interl.|
pro divitiis custodiendis
interl.|
quia in divitiis confidens me rogare noluisti ideo multo timuisti
interl.|
hostes vel deos a quibus te eas habere putabas
quia mentita es
interl.|
dicens omnia que locutus sit Deus faciemus
et mei non es recordata
interl.|
dicentis honora Dominum et confortaberis
interl.|
in letitia tua
neque cogitasti in corde tuo quia
interl.|
hoc scilicet
ego tacens
interl.|
quasi dissimulando et si non timore saltem pro penitentia mea redires
interl.|
ad horam non semper unde tacui numquid semper tacebo
et quasi non videns
interl.|
peccata tua
et mei oblita es
Numérotation du verset
Is. 57,12
interl.|
sed
Ego
interl.|
qui diu tacui
Annuntiabo
interl.|
omnibus
iustitiam tuam
interl.|
ironice
interl.|
tandem tradens te Chaldeis Romanis vel iudicio
et opera tua
interl.|
idola
interl.|
que contra me egisti tempore passionis
non proderunt tibi
interl.|
in iudicio
Numérotation du verset
Is. 57,13
cum clamaveris
interl.|
ad me tempore captivitatis vel in die iudicii
liberent te
interl.|
a periculo
congregati tui
interl.|
dii ex diversis gentibus acquisiti
et omnes eos
interl.|
deos
auferet
interl.|
in tempore captivitatis
interl.|
impetus hostium
tollet aura
interl.|
idem est
qui autem fiduciam habet
interl.|
in Domino Iesu Christo
mei hereditabit terram
interl.|
viventium
et possidebit montem sanctum meum
interl.|
Christum
interl.|
Hierusalem celestem vel scripturas sanctas
marg.|
QUI
AUTEM. Qui idola non coluerunt vel in captivitate ducti penituerunt et sub Zorobabel et aliis ducibus reversi Dominum suum in loco suo adoraverunt secundum hebreos.
marg.|
Qui autem fiduciam etc. Allegorice. Qui in eum vere confidunt terram viventium hereditabunt secundum illud. Credo videre bona Domini in terra viventium. Possidebunt montem sanctum #et legem veteris et novi testamenti utrumque enim in monte datum et ad primorum altitudinem invitat vel Christum de quo venite ascendamus ad montem Domini etc.
Numérotation du verset
Is. 57,14
et dicam
interl.|
Ciro et principibus eius
viam facite
interl.|
populo meo repatriandi licentiam date
prebete iter
interl.|
doctores
declinate de semita
interl.|
ne impediatis semitam eorum
auferte offendicula de via populi mei
interl.|
omnia nociva vel quecumque difficilia videntur vestra interpretatione dissolvite
marg.|
ET
DICAM. Ego Christus scilicet apostolis. Viam facite quasi iter bene predicando prebete id est in exemplum eis beneoperando auferte offendicula per baptismum peccata abluendo idolorum cultum predicatione amovendo.
Numérotation du verset
Is. 57,15
quia hec dicit Excelsus
interl.|
super omnes gentes Dominus non loco sed merito eorum in quibus habitat unde exaltabo te Domine quoniam suscepisti me
et Sublimis habitans eternitatem
interl.|
sine fine sine principio
et sanctum nomen eius
interl.|
sanctificetur nomen tuum
interl.|
Filio vel quodlibet per fidem et dilectionem
in excelso
interl.|
celo vel celestibus
et in sancto habitans et cum
interl.|
habitat
contrito et humili spiritu
interl.|
cor contritum et humiliatum Deus non despicies
ut vivificet spiritum humilium
interl.|
remissione peccatorum et incremento virtutum
et vivificet cor contritorum
interl.|
ut consolando de tristitia seculi ad letitiam de morte ad vitam transeant
marg.|
QUIA
HEC
DICIT. Increpatione contra Hierusalem finita venit ad eos qui confidunt in Domino quorum reversioni iter iusserat preparari. Unde et a laudibus Dei incipit et que redeunti populo promiserit consequenter ostendit.
Numérotation du verset
Is. 57,16
non enim in sempiternum litigabo
interl.|
ego Pater excelsus sublimis
marg.|
NON
ENIM
IN
SEMPITERNUM
LITIGABO. Non in sempiternum servabo iram meam neque causabor cum creatura mea sed percutiam in presenti ut sanem in futuro.
neque usque ad finem irascar
interl.|
ac si dicat iram et ultionem non semper effundam super eos
quia spiritus
interl.|
sanctus
a facie mea egredietur et flatus
interl.|
animas unde inspiravit in faciem eius spiraculum vite
ego faciam
interl.|
#vel [faci]o
marg.|
QUIA
SPIRITUS etc. Pax gaudium vita omnium qui sensum dat et intellectum. Quasi et spiritum vivificantem tribuo et animam creo indignum est ut eternaliter pereant. Referuntur autem hec generaliter ad omnes fideles qui corripiuntur in presenti a Domino specialiter ad Iudeos.
Numérotation du verset
Is. 57,17
propter iniquitatem avaritie eius
interl.|
Iudaici populi
interl.|
quia scilicet iniquitatem concupivit non una contentus
iratus sum et percussi eum
interl.|
ad breve ut sanarem
interl.|
per Assyrios per Chaldeos tandem per Romanos
abscondi a te faciem meam2
2 a te faciem meam]
om. Weber
interl.|
o Iudee
et indignatus sum
interl.|
contra te propter idolatriam et pro nece Filii mei
et abiit
interl.|
ut non in facie hominum sed in corde peniteret
vagus
interl.|
amens sicut Caim cui dictum est eris vagus et profugus
in via cordis sui
interl.|
actione prava
marg.|
ABSCONDI A TE
FACIEM
MEAM. Scilicet auxilium meum ut amplius desiderares dicens: ostende faciam tuam et salvi erimus.
marg.|
ABIIT. Quod quidam intelligens aita: «Tota die contristatus ingrediebar».
a Ps. 37, 7.
Numérotation du verset
Is. 57,18
vias
interl.|
conversionis
interl.|
opera bona
eius
interl.|
iudaici populi
vidi et dimisi eum
interl.|
quem vulnaveram
et reduxi eum
interl.|
quem eieceram
interl.|
ad patriam
interl.|
ad penitentiam
interl.|
a captivitate dum in captivitate fleret peccata sua
et reddidi consolationes
interl.|
veras multa enim false
interl.|
hereditatem propriam
ipsi
interl.|
populo vel principibus
et lugentibus
interl.|
subiectis
eius
marg.|
VIAS
EIUS. ALLEGORICE. Videt actiones bonas credentis populi et reddit #consolationem Spiritus Sancti qui paraclitus id est consolator dicitur quam Adam per inobedientiam perdidit penitentibus et peccata lugentibus reddit.
Numérotation du verset
Is. 57,19
creavi fructum labiorum
interl.|
malo penitentiam peccatoris quam mortem
marg.|
CREAVI. Quasi liberationem a captivitate quam per Ieremiam post septuaginta annos promisi opere complevi.
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 114vb ; facsim., p. 84b}
CREAVI
FRUCTUM
LABIORUM. Allegorice: Quod de Filio per prophetas predixi ad implevi faciens per ipsum pacem Iudeis qui per legem prope et gentibus que a Deo longe quia sine lege et sanavi eum a peccato scilicet utrumque populum.
pacem
interl.|
hec est promissio eius pacem relinquo vobis pacem meam do vobis
pacem ei
interl.|
scilicet
qui longe est
interl.|
sua terra
et qui prope
interl.|
non uni tantum genti sed toti mundo
dixit Dominus et sanavi eum
interl.|
a peccato
interl.|
penitentem
Numérotation du verset
Is. 57,20
{t. 3: Erfurt, f. 114vb ; facsim., p. 84b} impii autem
interl.|
Iudei inclamantes reus est mortis
quasi mare fervens
interl.|
semper turbati irati
quod quiescere non potest
interl.|
quia dixerunt sanguis eius super nos et super filios nostros
et redundant
interl.|
in christianos
fluctus
interl.|
persecutiones
eius
interl.|
maris
in conculcationem
interl.|
demonibus
interl.|
erunt scilicet conculcati ut lutum advenientibus Romanis
et lutum
interl.|
peccati
marg.|
IMPII
AUTEM. Supra de illis qui in captivitate penitentiam egerunt et ideo liberati sunt et de illis qui post ascensionem crediderunt. Hic de illis specialiter loquitur qui in infidelitate sua remanserunt unde vobis oportebat primum loqui verbum Dei etc.
Numérotation du verset
Is. 57,21
non est pax
interl.|
Christus
dixit Deus meus impiis
interl.|
in circuitu impii ambulant
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 57), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_57)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 57), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_57)
Notes :