Capitulum 18
Numérotation du verset
Is. 18,1
Ve terre cymbalo alarum
que est trans flumina Ethiopie
Numérotation du verset
Is. 18,2
Qui
mittit in mari
Legatos
et in vasis papyreis1
1 papyreis] papyri
Weber
super aquas
ite angeli veloces
ad gentem
convulsam et dilaceratam
ad populum terribilem
post quem non est alius
gentem exspectantem
exspectantem et conculcatam
cuius diripuerunt flumina
terram eius ad
montem nominis Domini
exercituum montem
Sion2
2 ad montem... Sion]
om. Weber
Numérotation du verset
Is. 18,3
omnes habitatores orbis
qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum
in montibus
Videbitis
et
clangorem tube audietis
Numérotation du verset
Is. 18,4
quia hec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo
in loco meo
sicut meridiana
lux clara est et sicut nubes roris in die messis
Numérotation du verset
Is. 18,5
ante messem
enim totus
effloruit et immatura
perfectio germinabit
Et
precidentur
ramusculi
eius falcibus
et que derelicta fuerint
Abscidentur
excutientur
Numérotation du verset
Is. 18,6
et relinquentur
simul avibus montium
et bestiis terre
et estate perpetua
erunt super eum
volucres et omnes bestie terre super illum hiemabunt
Numérotation du verset
Is. 18,7
in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo
divulso et dilacerato
a populo terribili
post quem non fuit alius
a gente exspectante
exspectante et conculcata
cuius diripuerunt
flumina terram
eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion
Capitulum 18
Numérotation du verset
Is. 18,1
{t. 3: Erfurt, f. 88va ; facsim., p. 32a} Ve terre cymbalo alarum
interl.|
Egypto scilicet que in umbra alarum suarum promittit auxilium duabus sicut Damascus decem tribubus
marg.|
VE
TERRE
CIMBALO
ALARUM. Quia de ceteris persecutoribus Ecclesie dixerat: addit de hereticis qui cimbalum dicuntur caritatem Domini non habentes. Unde: si caritatem non habeam factus sum velut es sonans et sicut cimbalum tinniens. Nec tamen cimbalum raucum concrepans sed propter levitatem sermonis discurrentis cimbalum alarum que est trans flumina omnes enim sua impietate vincunt. Dicit Epicurus non esse providentiam et voluptatem summum bonum sed illi peiores qui providentiam recipiunt et autorem accusant quasi errando inutilia fecerit.
marg.|
Ve terre cimbalo alarum. Convertitur iterum ad Egyptum et vocat eam cimbalum alarum. Nilus enim qui Egeon fluvius immensus per Ethiopiam veniens et per Egyptum fluens hic antiquam divideretur magno sonitu per montana descendens similis erat sonitui multarum avium et grandium. Ideoque multitudo illius populi alarum comparatur sonitui velox quippee t concitu savium volatus sono cimbali comparatur. Vel simplicitus Nilus citissimus sonitum alarum in modum cimbali habet. Vel cimbalu alarum quia sicut avis cito transvolat sic cito NiIus fruges generat. Vel per cimbalum alarum auxilium et protectionem quam duabus tribubus illi promittebant accipiamus secundum illud sub umbra alarum tuarum protege me. Ideo minatur Egyptiis quia sicut Siri decem tribubus ita Egyptii promittendo auxilium Iudeis timorem Domini abstulerunt eis.
que est trans flumina Ethiopie
interl.|
id est rivos Nili qui per Ethiopiam fluit
Numérotation du verset
Is. 18,2
Qui
interl.|
hereticus
interl.|
Egyptus populus
mittit in mari
interl.|
mundo
Legatos
interl.|
nuntios ad duas tribus
interl.|
discipulos
et in vasis papyreis1
1 papyreis] papyri
Weber
interl.|
alias:
papyri
super aquas
marg.|
IN
VASIS
PAPYREIS. Navibus de papiris que tante sunt magnitudinis secundum historiam Alexandri ut naves fiant ex eis. Vel ex cartis de papiro factis quas per legatos mittebant. Vel iudiculorum capsulis de papiro factis.
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 88vb ; facsim., p. 32b}
IN
VASIS
PAPYRI. Qui hereticorum portant volumina, recte vasa papyri, id est chartacea2, super aquas portare dicuntur, que cito delentur. Libri enim vicino humore obscurantur et delentur ; ita doctrina eorum que in principio fortis videtur pertransit et labitur.
2 chartacea]
scrips.,
cartacia
Rusch
interl.|
qui mittit dicens:
ite angeli veloces
interl.|
o nuntii mei
marg.|
ITE
ANGELI
VOLOCES. ALLEGORICE. Ironice discipulis hereticorum hec dicuntur qui operarii subdoli transfigurati in apostolos Christi. Ite ad gentem evulsam a Deo scilicet laceratam morsibus hereticorum populum horrendum nihil horribilius blasphemia que ponit in celum os suum. Post quem non est alter. Omne enim peccatum comparatum blasphemie levius est. Gentem exspectantem et conculcantem. Omnes enim heretici sibi promittunt ingentia sed a demonibus conculcantur cuius terram diripuerunt flumina non de celo sed de terra. Que enim terra est ad quanturbidus sermo hereticorum non perveniatur. Itaque omnes qui morantur in orbe terrarum ad signum hereticorum quod quasi in montibus elevatum est oculos erigunt et clangorem tube id est doctrinam eorum audiunt.
ad gentem
interl.|
Israel
convulsam et dilaceratam
interl.|
a Deo et partim a terra sua
interl.|
ab Assyriis
ad populum terribilem
interl.|
quondam dum Deum habebat protectorem
post quem non est alius
interl.|
eius potentie comparandus
gentem exspectantem
interl.|
auxilium nostrum ve Dei
exspectantem et conculcatam
interl.|
adversis gentibus
cuius diripuerunt flumina
interl.|
reges et principes
terram eius ad
interl.|
etiam
{t. 3: Erfurt, f. 88vb ; facsim., p. 32b} montem nominis Domini
interl.|
ubi invocatum est nomen Domini
marg.|
AD
MONTEM. Exponit Isaias ad quam terram nuntios mittant. Vel Egyptii quasi querentibus nuntiis quo mittantur exponunt ad montem nominis Domini ironice.
exercituum montem
interl.|
scilicet
Sion3
3 ad montem... Sion]
om. Weber
Numérotation du verset
Is. 18,3
interl.|
in persona Dei:
omnes habitatores orbis
interl.|
quasi attendite omnes gentes
qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum
interl.|
victorie Assyriorum
in montibus
interl.|
vel nationibus
interl.|
Egyptiorum
Videbitis
interl.|
que cogitaverim super Egyptios
et
interl.|
quia
clangorem tube audietis
interl.|
incipientibus pugnare Assyriis
Numérotation du verset
Is. 18,4
quia hec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo
interl.|
finem rei
interl.|
que in Ecclesia sunt
in loco meo
interl.|
celo
interl.|
vel Ecclesia
sicut meridiana
interl.|
ita universa perlustrat unde nec est qui se abscondat calore eius
lux clara est et sicut nubes roris in die messis
interl.|
sic Dominus habitatores Ecclesie refrigerat quo presente cuncta florescunt
marg.|
NUBES
RORIS. Grata messoribus fatigatis quibus refrigerium prestat et stipulam arentem facit humectando secabilem sic sermo meus contra Egyptum gratus omnibus erit in me credentibus et Assyriis a me eis data victoria.
Numérotation du verset
Is. 18,5
ante messem
interl.|
consummationem
interl.|
maturitatem
enim totus
interl.|
Egyptius
effloruit et immatura
interl.|
ante tempus consummationis
interl.|
ante tempus ideo inutilis
perfectio germinabit
interl.|
unde quotquot perfecti sumus hoc sentiamus
Et
interl.|
ideo
precidentur
interl.|
quasi inutiles
interl.|
ne totam massam modicum fermentum corrumpat
ramusculi
interl.|
habitatores
eius falcibus
interl.|
Assyriorum
et que derelicta fuerint
interl.|
ab Assyriis
marg.|
INUTILES. Unde: ego sum vitis vera et Pater meus agricola omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum.
Abscidentur
interl.|
a corpore Ecclesie
interl.|
a Chaldeis
excutientur
interl.|
de terra sua
Numérotation du verset
Is. 18,6
et relinquentur
interl.|
devorandi interfecti
simul avibus montium
interl.|
que iuxta viam comedunt sementem
et bestiis terre
interl.|
quibus traditur anima non confitens
marg.|
ET
OMNES
BESTIE
TERRE. Hyperbolicos. Neque enim omnes bestie terre super eum hiemabunt. Sed significat et occisionem immensam et bestiarum multitudinem maximam superventuram quibus estate et hieme cadavera sufficiant in escam.
et estate perpetua
interl.|
in prosperis
erunt super eum
interl.|
populum occisum
volucres et omnes bestie terre super illum hiemabunt
interl.|
in adversitate
Numérotation du verset
Is. 18,7
in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo
interl.|
Israel
divulso et dilacerato
interl.|
ab Ecclesia per hereticos
interl.|
ad tempus et a terra sua et a Deo
interl.|
ab hostibus
interl.|
morsibus hereticorum
a populo terribili
interl.|
blasphemia
interl.|
hostibus
post quem non fuit alius
interl.|
tam terribilis
marg.|
IN
TEMPORE. Revertitur propheta ad populum Israel et promittit eis bona dicens: in tempore etc. Quasi vastata Egypto non sperabit ultra Iudas in umbra eius sed fidei et bonorum operum Domino offeret munus. Quod impletum est septuagesimo anno post captivitatem sub Zorobabel et aliis ducibus.
{t. 3: Erfurt, f. 89ra ; facsim., p. 33a} a gente exspectante
interl.|
Dei auxilium
exspectante et conculcata
interl.|
tamen
interl.|
promissa falsa
interl.|
a demonibus
interl.|
ab hominibus
cuius diripuerunt
interl.|
in partes varias
flumina terram
interl.|
reges et principes diversarum gentium
eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion
interl.|
scilicet
interl.|
Ecclesiam
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_18)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_18)
Notes :