Glossa ordinaria

Capitulum 22

Numérotation du verset Is. 22,1 

Onus vallis Visionis
quidnam
Tibi
quoque est quia ascendisti
et tu1
1 tu] + omnis Weber
in tecta
Numérotation du verset Is. 22,2 

clamoris plena
urbs frequens
civitas
exultans
interfecti tui
non interfecti gladio
nec mortui in bello
Numérotation du verset Is. 22,3 

cuncti
principes tui
fugerunt
simul dureque ligati sunt
omnes qui inventi sunt
vincti sunt
pariter procul fugerunt.
Numérotation du verset Is. 22,4 

propterea
Dixi
recedite a me
Amare flebo
nolite incumbere
ut consolemini me super vastitate filie populi mei
Numérotation du verset Is. 22,5 

Dies
enim interfectionis et conculcationis
et fletuum Domino Deo exercituum
in valle Visionis
scrutans
Murum
et magnificus
super montem
Numérotation du verset Is. 22,6 

et Elam sumpsit pharetram currum
hominis equitis et parietem
nudavit clipeus
Numérotation du verset Is. 22,7 

et erunt electe valles
tue plene
Quadrigarum
et equites
ponent sedes suas in porta
Numérotation du verset Is. 22,8 

et
Revelabitur
operimentum
Iude et videbis
in die illa
armamentarium
domus saltus
Numérotation du verset Is. 22,9 

et
scissuras
civitatis David
videbitis quia multiplicate sunt
et congregastis
aquas piscine
inferioris
Numérotation du verset Is. 22,10 

et domos Hierusalem
numerastis
et destruxistis domos ad muniendum murum
Numérotation du verset Is. 22,11 

et lacum
fecistis
inter duos muros
et
aquam piscine veteris
et non suspexistis
ad eum
qui fecerat eam
et operatorem eius de longe
non vidistis
Numérotation du verset Is. 22,12 

et vocavit Dominus Deus exercituum
in die illa ad fletum
et ad planctum
ad calvitium et ad cingulum sacci
Numérotation du verset Is. 22,13 

Et
ecce gaudium et letitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum
comedamus et bibamus cras enim moriemur.
Numérotation du verset Is. 22,14 

et revelata est
in auribus meis Domini exercituum
si dimittetur
iniquitas hec vobis donec moriamini dicit
Dominus Deus exercituum
Numérotation du verset Is. 22,15 

Hec dicit
Dominus Deus exercituum vade
et2 ingredere ad eum qui habitat
2 et] om. Weber
in tabernaculo
Ad
Somnam3
3 Somnam] Sobnam Weber
prepositum templi
Numérotation du verset Is. 22,16 

quid tu hic
aut quasi quis hic
quia excidisti tibi hic
sepulchrum excidisti
in excelso memoriam diligenter
in petra tabernaculum
tibi
Numérotation du verset Is. 22,17 

ecce
Dominus asportari te
faciet sicut asportatur
gallus gallinacius
et quasi amictum sic sublevabit te
Numérotation du verset Is. 22,18 

coronans coronabit te tribulatione quasi pilam
mittet te in terram latam et spatiosam
ibi morieris
et ibi erit currus glorie tue
ignominia
domus Domini tui
Numérotation du verset Is. 22,19 

et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te
Numérotation du verset Is. 22,20 

et erit in die illa
vocabo servum meum
Eliachim filium Helchie
Numérotation du verset Is. 22,21 

et induam illum tunicam tuam
et cingulo tuo confortabo eum
Et
potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater
habitantibus Hierusalem
et domui Iuda
Numérotation du verset Is. 22,22 

et dabo clavem domus David
super humerum eius et aperiet
et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
Numérotation du verset Is. 22,23 

et figam illum paxillum in loco fideli
et erit
in solium glorie
domus4
4 domus] domui Weber
patris sui
Numérotation du verset Is. 22,24 

et suspendam5
5 suspendam] suspendent Weber
super eum
omnem gloriam domus patris eius
vasorum
diversa genera omne vas parvulum
a vasis craterarum
usque ad omne vas musicorum
Numérotation du verset Is. 22,25 

in die illo dicit Dominus exercituum auferetur
paxillus qui fixus fuerat in loco fideli
et frangetur
et cadet
et peribit
quod pependerat
in
eo quia Dominus locutus est

Capitulum 22

Numérotation du verset Is. 22,1 
marg.| ONUS  VALLIS. Hierusalem quondam domina gentium civitas regis magni nunc despective dicitur vallis non enim vallis est quia in monte est sed quia humilis est facta et vilis subdita idolis sicut et castellum despective dicta est: ite in castellum quod contra vos est et bene vallis visionis.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 91rb ; facsim., p. 37b} Ibi enim prophete fuerunt qui visiones videre meruerunt nec pertinent hec ad obsidionem que facta est a Sennacherib tempore Ezechie sed magis ad eam que tempore Sedechie a Nabuchodonosor facta est.
marg.| Onus hereticorum qui de sublimi sensu scripturarum ad infima corruerunt.
marg.| VALLIS  VISIONIS. Septuaginta: Sion id est specule scilicet Ecclesie. Unde: constitutus sum rex ab eo super Sion montem. Qui confidunt in Domino sicut mons Sion. Et diligit Dominus porta Sion super omnia tabernacula Iacob.
quidnam
interl.| vox prophete ex persona Spiritus Sancti
Tibi
interl.| non tantum aliis
quoque est quia ascendisti
interl.| ad excelsa
interl.| opinione tua unde potius humiliaris
et tu1
1 tu] + omnis Weber
interl.| inter alios
in tecta
interl.| pluraliter quia multa hereticorum varietas
marg.| QUIDNAM  QUOQUE. Quasi cum philosophia et sapientia secularis de sublimibus disputans simplicitatem Ecclesie contempnat cur tu quoque sectaris excelsa ?
Numérotation du verset Is. 22,2 
interl.| prius letitie post tristitie
urbs frequens
interl.| multitudine deceptorum
civitas
interl.| populosa
exultans
interl.| tempore David et Salomonis
interl.| superbia. Inflati enim tument et sanctiora se invenisse gloriantur
interfecti tui
interl.| maxima sine certamine et contentione ab hereticis supplantatur pars
non interfecti gladio
interl.| sed fame et siti
interl.| quia omnes fugerunt
nec mortui in bello
marg.| PLENA. Doctrina hereticorum plena est multiloquio et clamore.
marg.| INTERFECTI  TUI. Vallis scilicet Sion voluntate propria ad hereticos scilicet transierunt.
marg.| Compatione eorum qui post prelium victi sunt infelicius vulnerantur qui sponte se tradunt. Quomodo in martyrio qui post penas negat levius punitur quam qui sine necessitate Christum abnegat.
Numérotation du verset Is. 22,3 
cuncti
interl.| enim
principes tui
interl.| hereticorum
fugerunt
interl.| a nobis exierunt sed ex nobis non fuerunt
interl.| ad synagogam Satane ab Ecclesia
simul dureque ligati sunt
interl.| vinculis diaboli unde anima nostra sicut passer erepta de laqueo
omnes qui inventi sunt
interl.| quos decipiunt heretici se invenisse gloriantur
interl.| cum principibus
vincti sunt
interl.| laqueis
pariter procul fugerunt.
interl.| a Domino
interl.| quia obturaverunt aures suas ut non audirent bonum
marg.| CUNCTI  PRINCIPES etc. Sicut in Ieremia legitur Sedechias nocte per muri foramen cum principibus exivit et aufugit sed in campis Hiericontinis capti ad Nabuchodonosor (qui tunc erat in Reblata ibi enim manens exercitum suum ad capiendam urbem premiserat) adducti sunt. Hic Sedechie filios ante ipsum occidi iussit ipsi oculos eruit et cecatum secum in Babylonem duxit. Principes autem et alii qui cum eis capti sunt aut occisi aut dure ligati et in Babylonem ducti sunt.
marg.| FUGERUNT. In fuga concordes quorum princeps est draco fugiens coluber tortuosus.
Numérotation du verset Is. 22,4 
propterea
interl.| quia fugiunt
Dixi
interl.| ego Isaias
recedite a me
interl.| consolantes
interl.| o comprophete
Amare flebo
interl.| quis infirmatur et ego non infirmor
interl.| vastitatem populi mei
interl.| sic Samuel plangebat Saul et Hierusalem Christus
nolite incumbere
interl.| inclinari ad me egrotantem nimio dolore
ut consolemini me super vastitate filie populi mei
interl.| non filii qui virilitatis perdidit dignitatem
Numérotation du verset Is. 22,5 
Dies
interl.| scilicet imminet que singulorum opera demonstret
enim interfectionis et conculcationis
interl.| non Hierusalem que visio pacis sed antiqui nominis Iebus quod interpretatur conculcatio
et fletuum Domino Deo exercituum
interl.| oritur
in valle Visionis
interl.| non in monte visionis
interl.| Hierusalem
marg.| ET  FLETUUM.  SEPTUAGINTA. Erroris. Non quod fletus et error a Domino sit sed occasione scripturarum quas dedit eis legendas nascitur erroris occasio et possunt dicere quare nos errare fecisti a via tua ? Unde dedit eis Dominus spiritum erroris etc.
scrutans
interl.| faciens scrutari ut omnino destruatur
Murum
interl.| hereticorum contra Ecclesiam constructum
et magnificus
interl.| exstitit
super montem
interl.| vel: montes
interl.| doctores qui se in Christo monte consistere gloriantur unde venite ascendamus ad montem etc.
interl.| templum quod everti fecit
Numérotation du verset Is. 22,6 
et Elam sumpsit pharetram currum
interl.| contra populum meum
hominis equitis et parietem
interl.| templi auro vestiti
nudavit clipeus
interl.| fortitudo Chaldeorum
marg.| ELAM. Civitas in Persida provincia in qua optimi sagittarii.
marg.| Elam sumpsit pharetram. Elam ascensus eorum id est superbia hereticorum sumpsit pharetram «ut sagittet in obscuro rectos corde»a.
a Ps. 10, 3.
marg.| PARIETEM. Ecclesie firmamenta clipeo suo id est impugnatione nudavit.
Numérotation du verset Is. 22,7 
et erunt electe valles
interl.| humilia dogmata
interl.| olim delectabiles
interl.| o Hierusalem
Quadrigarum
interl.| que cum pharaone submerguntur
et equites
interl.| quas non potuit capere civitas
interl.| qui intrare potuerunt
ponent sedes suas in porta
interl.| ne quis effugiat et salvetur
interl.| ne conclusos inte patiantur exire
Numérotation du verset Is. 22,8 
et
interl.| tunc
Revelabitur
interl.| a Deo per ecclesiasticos viros
interl.| ingredientibus Chaldeis
operimentum
interl.| secretum eorum qui in fidei confessione sunt
Iude et videbis
interl.| o vallis Sion
in die illa
interl.| in lumine veritatis
armamentarium
interl.| eversum
interl.| armaturam apostoli
domus saltus
interl.| in quo consistit turba gentium unde invenimus eam in campis silve
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 91va ; facsim., p. 38a} OPERIMENTUM. Templum quod a gentibus et pollutis ante opertum et clausum erat.
marg.| ARMAMENTARIUM. Iuxta templum erat domus quam edificavit David ad reponenda arma in cuius circuitu arbores multe. Unde dicitur domus saltus. Ipsa quoque non lapidea sed lignea ex humore enim cementi et lapidum (ut aiunt) eruginat ferrum.
Numérotation du verset Is. 22,9 
et
interl.| tunc
scissuras
interl.| scismata scilicet Ecclesie que multiplicasti ut deceptos congregares
civitatis David
interl.| Hierusalem
videbitis quia multiplicate sunt
interl.| scissure
et congregastis
interl.| vos scilicet qui vidistis scissuras civitatis David
interl.| intra civitatem per occultos meatus
interl.| in lacum unum
aquas piscine
interl.| doctrine
inferioris
interl.| non superioris
interl.| que de terra habet aquas
interl.| que auferri poterat
marg.| ET  CONGREGASTIS. Terra promissionis quamvis uberrima magnam penuriam aque sustinebat et maxime in Hierusalem. Ideo faciebant cisternas ad colligendas aquas fluvius enim Iordanis inter Galileam et Iudeam fluit Siloa autem ad radicem montis Sion oritur. In Hierusalem due piscine erant inferior que ab hostibus capi poterat superior que non poterat.
Numérotation du verset Is. 22,10 
et domos Hierusalem
interl.| Ecclesie
numerastis
interl.| ut numero et mensura dispensaretur aqua
et destruxistis domos ad muniendum murum
interl.| contra hostem
interl.| concilium malignantium
Numérotation du verset Is. 22,11 
et lacum
interl.| piscine inferioris
fecistis
interl.| fluere
inter duos muros
interl.| novi et veteris testamenti
interl.| duos in quibus civitas cingebatur alii infra primum murum alii habitant infra secundum
marg.| ET  LACUM. Non puteum qui aquam vitalem habet et eternam sed lacus contritos qui continere non valent aquam.
marg.| INTER  DUOS  MUROS. Scilicet et novum et Vetus Testamentum fecerunt sibi novas aquas quasi interiores putant et maiora continere mysteria quam Vetus Testamentum.
et
interl.| restaurastis
aquam piscine veteris
interl.| que diu non habuerat aquas
interl.| ut neutrum haberetis dum vetus reprobatis quia novum probatur testimoniis veteris
et non suspexistis
interl.| neglexistis
ad eum
interl.| Deum datorem legis
interl.| in quo magis sperandum
qui fecerat eam
interl.| aquam
et operatorem eius de longe
interl.| ante ultionem
non vidistis
interl.| omnino neglexistis
Numérotation du verset Is. 22,12 
et vocavit Dominus Deus exercituum
interl.| exercituum dicitur quotiens aliquid magnum potenter facturus laudatur
in die illa ad fletum
interl.| oculorum
et ad planctum
interl.| manuum
ad calvitium et ad cingulum sacci
interl.| antiqui penitentes et caput tondebant et barbam radebant et sacco induti in cinere sedebant
marg.| ET  VOCAVIT. Quotidie provocat Dominus hereticos ad penitentiam et ad fletum beati enim flentes quia ipsi ridebunt. Et ad planctum ne dicatur eis lamentavimus vobis et non planxistis. Et ad calvitium ut opera mortis radant et de corpore suo quicquid non vivit auferant. Et ad cingulum sacci ne pro cingulo veste cingantur.
marg.| Cum Nabuchodonosor (sicut Ieremias ostendit) cepisset obsidere civitatem misit Dominus Ieremiam ad Sedechiam et ad Iudeos ut peniterent et misereretur eorum et vilipendentes et desperantes dicebant. Comedamus et bibamus cras enim moriemur.
Numérotation du verset Is. 22,13 
Et
interl.| econtra
ecce gaudium et letitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum
interl.| quasi contra Dominum monentem penitentiam et tristitiam habuere gaudium et letitiam
comedamus et bibamus cras enim moriemur.
interl.| dum in hoc seculo sumus deliciis affluamus crastinum enim id est futurum tempus sine sensu est vel erit
interl.| quasi omnia morte finiantur contra Deum blasphemiam loquuntur
Numérotation du verset Is. 22,14 
et revelata est
interl.| hec blasphemia
in auribus meis Domini exercituum
interl.| hec vox Domini est:
si dimittetur
interl.| aposiopesis< 2, quasi non dimitteturb
b aposiopesis] <Parall . > Glossa ordinaria (Ps. 88, 36 ; Ps. 94, 11 ; Ps. 131, 3-4 ; Is. 22, 14; Mc. 8, 12 ; Hbr. 6, 11).
2 aposiopesis] scrips., apesiopesis Rusch
{t. 3: Erfurt, f. 91vb ; facsim., p. 38b} iniquitas hec vobis donec moriamini dicit
interl.| mihi
Dominus Deus exercituum
marg.| MORIAMINI. Vitiis aut cum eis ad inferos descendatis. Hoc non solum de hereticis sed de omni eo potest intelligi qui negligens peccata sua desperatione peior fit et voluptatibus irretitus peccato blasphemiam {t. 3: Erfurt, f. 91vb ; facsim., p. 38b} iungit ut omnem sensum viventium putet finiri morte secundum illud Epicuri. Post mortem nihil est et mors ipsa nihil est.
marg.| Que hic dicuntur non pertinent ad captivitatem factam tempore Ezechie.
Numérotation du verset Is. 22,15 
Hec dicit
interl.| mihi
Dominus Deus exercituum vade
interl.| o Isaia
et3 ingredere ad eum qui habitat
3 et] om. Weber
interl.| sermo scilicet iudaice legis et ratio que versata est in lectione veteris testamenti
in tabernaculo
interl.| Domini
Ad
interl.| scilicet
Somnam4
4 Somnam] Sobnam Weber
interl.| alias: Sobnam
prepositum templi
marg.| SOBNAM. Vertere nunc vel conversio interpretatur cui dicitur ut convertatur de lege ad evangelium et relictis figuris transeat ad verum sacrificium.
marg.| Sobnas superbus lupus rapax hic timore perturbatus inferiorem partem urbis tradidit exercitui Sennacherib unde ei Dominus hec mala minatur.
Numérotation du verset Is. 22,16 
quid tu hic
interl.| in domo mea
interl.| facis
aut quasi quis hic
interl.| ita sedes hic quasi aliquis hic diu stare possit
quia excidisti tibi hic
interl.| in civitate
sepulchrum excidisti
interl.| non timens captivitatem
in excelso memoriam diligenter
interl.| ut etiam sepultus superbias
in petra tabernaculum
interl.| sepulcrum
tibi
marg.| QUID  TU  HIC. Ac si diceret: cur tibi vis edificare domum occidentem litteram et tabernaculum tuum quod non habet fundamentum in petre figura id est firmitatem quod non tam tabernaculum et domus quam sepulcrum et memoria appellandum.
Numérotation du verset Is. 22,17 
ecce
interl.| scilicet
interl.| quasi noli laborare de excisione sepulcri quia transferet Dominus sacerdotium tuum
Dominus asportari te
interl.| captivum
faciet sicut asportatur
interl.| facile sine labore
gallus gallinacius
interl.| qui nutrit galline filios
et quasi amictum sic sublevabit te
interl.| leviter super humerum levatum
Numérotation du verset Is. 22,18 
coronans coronabit te tribulatione quasi pilam
interl.| que facile ima petit
mittet te in terram latam et spatiosam
interl.| a monte glorie in vallem ignominie
marg.| CORONANS  CORONABIT  TE. Qui scilicet quondam habebas coronam pontificis et sanctificationem in lamina auri in qua scriptum erat nomen Dei tribulatione et angustia coronaberis.
marg.| TRIBULATIONE. Pro lamina aurea in qua scriptum erat nomen Domini quam in fronte portabat sacerdos semel in anno.
marg.| QUASI  PILAM. Sicut spera in loco declivi et spacioso stare non potest sic populus tuus in orbis terminos dispergetur.
ibi morieris
interl.| cum littera tua
et ibi erit currus glorie tue
interl.| potentia
interl.| quo ante inclitus ferebaris
ignominia
interl.| reddita tibi
domus Domini tui
interl.| splendor scilicet domus Domini vertetur in ignominiam
Numérotation du verset Is. 22,19 
et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te
interl.| cerimoniis scripturarum translato sacerdotio necesse est ut legis translatio fiat
Numérotation du verset Is. 22,20 
et erit in die illa
interl.| te eiecto de ministerio
vocabo servum meum
interl.| de quo: magnum est tibi vocari servum meum
interl.| depositionis tue
Eliachim filium Helchie
interl.| unum scilicet de viginti quatuor sacerdotibus qui post Sobnam pontifex factus quia iustus
marg.| SERVUM  MEUM  ELIACHIM. Per Somnam superbum scribe et pharisei. Per Eliachim iustum et humilem qui interpretatur Deus resurgens Christum intelligimus qui die tertia resurrexit et sacerdotio Iudeorum reprobato sacerdos factus est in eternum secundum ordinem Melchisedec. Hic est pater habitantibus in Hierusalem id est in Ecclesia.
marg.| Eliachim Deus resurgens vel Dei resurrectio. Filium Elchie id est patris Domini.
Numérotation du verset Is. 22,21 
et induam illum tunicam tuam
interl.| ut episcopatum tuum accipiat alter
et cingulo tuo confortabo eum
interl.| ut quod habebas in littera ille possideat in spiritu
Et
interl.| dabo
potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater
interl.| tu lupus rapax
habitantibus Hierusalem
interl.| visione pacis id est Ecclesia
et domui Iuda
interl.| ubi est vera fidei confessio de qua fides tua te salvam fecit
Numérotation du verset Is. 22,22 
et dabo clavem domus David
interl.| scientiam scripturarum
interl.| sanctam scripturam
super {t. 3: Erfurt, f. 92ra ; facsim., p. 39a} humerum eius et aperiet
interl.| unde: aperuit illis sensum ut intelligerent scripturas
et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
marg.| CLAVEM. Per clavem quam super humerum portat sceptrum regni et signum victorie id est crucem possumus intelligere quam Christus in suo proprio portavi humero. Unde: factus est principatus super humerum eius.
marg.| DOMUS  DAVID. Domum David vocat domum #Domini in qua erat aurea clavis
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 92ra ; facsim., p. 39a} ET  APERIET. Qui aperit et nemo claudit claudit et nemo aperit. Quod in passione reseravit claudi non poterit quod in cerimoniis clausit nemo aperiet.
Numérotation du verset Is. 22,23 
et figam illum paxillum in loco fideli
interl.| vel: fidelium
interl.| in Ecclesia ubi conventus fidelium
interl.| methaphorice: firmamentum
et erit
interl.| ideo
in solium glorie
interl.| caput scilicet Ecclesie
domus5
5 domus] domui Weber
interl.| vel: domui
patris sui
interl.| ut pro ipso tota eius familia honoretur
interl.| Ecclesie
interl.| angelorum sanctorum
Numérotation du verset Is. 22,24 
et suspendam6
6 suspendam] suspendent Weber
interl.| quasi
interl.| attendere faciam ad doctrinam eius electos
super eum
interl.| paxillum, sicut in postibus insignia suspenduntur
marg.| ET  SUSPENDAM. Unde in evangelio omnis populus pendebat ex eo. Hodie quoque ad verbum sapientie eius pendent.
omnem gloriam domus patris eius
interl.| vel sui
interl.| etiam suspendam
vasorum
interl.| cordium
diversa genera omne vas parvulum
interl.| apostolos et omnes credentes
interl.| benedicite Deo de fontibus Israel in his miscuit vinum suum sapientia
interl.| suspendam
a vasis craterarum
interl.| apostolis et aliis qui vinum doctrine ministrant Ecclesie
usque ad omne vas musicorum
interl.| cantorum qui dulci modulatione corda auditorum delectant et ad Dei amorem invitant
Numérotation du verset Is. 22,25 
in die illo dicit Dominus exercituum auferetur
interl.| transferetur ad Iudeos
paxillus qui fixus fuerat in loco fideli
interl.| Ecclesia gentium
et frangetur
interl.| refrigescet caritas multorum
et cadet
interl.| infidelitate
et peribit
interl.| multi enim timore deficient
quod pependerat
interl.| fide
in
interl.| id est per
eo quia Dominus locutus est
marg.| AUFERETUR  PAXILLUS. Que hic dicuntur non pertinent ad captivitatem Sobne sed Sedechie que ultima. Et notandum cum supra per paxillum Heliachim intelligeret modo ipsum sacerdotium post mortem eius destructum adveniente enim captivitate tempore Sedechie sacerdotio carebant.
marg.| Auferetur paxillus. Cum plenitudo gentium intraverit et antichristus venerit in predicatione Helye Iudei convertentur ad fidem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_22)

Notes :