Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Is. 8,1 

Et dixit Dominus ad me
sume tibi
librum grandem
et scribe
in eo stilo hominis
Velociter
Spolia
Detrahe
cito predare
Numérotation du verset Is. 8,2 

et adhibui
mihi testes fideles
Uriam
Sacerdotem
et Zachariam
filium Barachie
Numérotation du verset Is. 8,3 

et accessi
ad prophetissam
et concepit et peperit filium
et dixit Dominus ad me
voca nomen eius.
Accelera spolia detrahere.
Festina predari
Numérotation du verset Is. 8,4 

quia antequam
Sciat
puer vocare patrem suum
et matrem suam
Auferetur
fortitudo Damasci et spolia Samarie
coram rege Assyriorum
Numérotation du verset Is. 8,5 

et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
Numérotation du verset Is. 8,6 

pro eo quod abiecit populus iste
aquas Siloe
que vadunt cum silentio
et assumpsit magis Rasin
et filium Romelie
Numérotation du verset Is. 8,7 

propter hoc ecce adducet Dominus1 super eos aquas Fluminis
1 adducet Dominus] inv. Weber
fortes et multas
regem Assyriorum
et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos
Eius
et fluet super omnes2
2 omnes] universas Weber
ripas
eius
Numérotation du verset Is. 8,8 

et ibit per Iudam
inundans et transiens
usque ad collum veniet
et erit
extensio alarum eius
implens latitudinem terre
tue o Emmanuel
Numérotation du verset Is. 8,9 

congregamini
populi et vincimini
et audite
Universe
procul terre confortamini et vincimini accingite vos et vincimini
Numérotation du verset Is. 8,10 

inite consilium
et dissipabitur
loquimini verbum
et non fiet quia nobiscum Deus
Numérotation du verset Is. 8,11 

Hec
enim ait Dominus ad me sicut in forti manu
erudivit me
ne irem
in via
populi huius dicens
Numérotation du verset Is. 8,12 

Ne3
3 Ne] Non Weber
dicatis coniuratio
omnia enim que loquitur populus
iste coniuratio
est et timorem eius
ne timeatis
neque paveatis
Numérotation du verset Is. 8,13 

Dominum exercituum
ipsum sanctificate
Ipse
pavor vester
et ipse terror vester
Numérotation du verset Is. 8,14 

et
erit vobis
in sanctificationem
in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel
in laqueum et in ruinam habitantibus
Hierusalem
Numérotation du verset Is. 8,15 

et offendent
ex eis plurimi
et cadent
et conterentur
et irretientur
et capientur
Numérotation du verset Is. 8,16 

Liga
Testimonium
Signa
Legem
in discipulis meis
Numérotation du verset Is. 8,17 

et exspectabo
Dominum
qui abscondit faciem suam
a domo Iacob
et prestolabor eum
Numérotation du verset Is. 8,18 

Ecce
ego
et pueri
quos mihi dedit
Dominus
in signum
et in portentum Israelis a Domino exercituum
qui habitat in monte Sion
Numérotation du verset Is. 8,19 

et cum dixerint ad vos
querite
a pythonibus
et a divinis
qui stridunt in incantationibus suis
numquid non populus a Deo suo
requirit pro vivis a mortuis
Numérotation du verset Is. 8,20 

ad legem
magis et ad testimonium
quod
si non dixerint
iuxta verbum hoc
non erit eis matutina lux
Numérotation du verset Is. 8,21 

et
transibit per eam
Corruet
et esuriet
et cum esurierit irascetur
et maledicet
regi suo
et Deo suo et suspiciet sursum
Numérotation du verset Is. 8,22 

et ad terram intuebitur
et ecce tribulatio
et tenebre dissolutio
angustia et caligo
persequens et non poterit avolare
de angustia sua

Capitulum 8

Numérotation du verset Is. 8,1 
interl.| sub alia figura partus virginis describitur
sume tibi
interl.| o Isaia
librum grandem
interl.| grandia signantem
marg.| SUME  TIBI. Primum propheta predicit Achaz futura post ipse Dominus precipit ut signum petat inde ad domum David verba vertuntur et virgo paritura filium promittitur et filius nasciturus. Quo filio invocato subvertatur Samaria et Siria et a rege Assyriorum qui postea capiat Iudeam et in solitudinem vertat unde rursum partus virginalis describitur.
et scribe
interl.| ne publice predices arcanum nove nativitatis
in eo stilo hominis
interl.| more hominum quod scilicet intelligi possit
Velociter
interl.| Verba Patris ad Filium
Spolia
interl.| homines
interl.| captivam reduc captivitatema
a Cf. Eph. 4, 8.
Detrahe
interl.| diabolo
cito predare
interl.| idem est
marg.| VELOCITER  SPOLIA. Hoc est nomen pueri quasi ne patiaris ultra diabolum regnare. Et non angelos non prophetas mitte sed ipse descende.
Numérotation du verset Is. 8,2 
et adhibui
interl.| ego Isaias
mihi testes fideles
interl.| huius rei
Uriam
interl.| lux Domini
Sacerdotem
interl.| propter doctrinam legis
interl.| labia sacerdotis custodiunt scientiam
et Zachariam
interl.| memoriam Domini
interl.| quem propheta fuisse constat
filium Barachie
interl.| benedictio Domini
marg.| URIAM etc. Urias lux Domini. Zacharias memoria Domini Barachias benedictio Domini his testibus nativitas Domini comprobatur. Unde: duobus testibus euntibus in Emmaus incipiens a Moyse et prophetis que de se dicta erant disservit.
Numérotation du verset Is. 8,3 
et accessi
interl.| dignum accedendi me feci
ad prophetissam
interl.| que prophetavit dicens magnificat anima mea Dominum
marg.| AD  PROPHETISSAM. Ad Spiritum Sanctum a quo omnis prophetia que grece neutri generis pneuma hebraice feminini rua latine masculini generis est et ideo diversis positionibus sortitur nullius est enim. Vel ad Mariam quam prophetissam fuisse nemo dubitat.
et concepit et peperit filium
interl.| id est concipere fecit unde: Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus et: quod concepit de Spiritu Sancto
marg.| ET  CONCEPIT etc. Tropologice. In anima virgine nec polluta sorde de Spiritu Sancto sermo Dei conceptus demones spoliat et sibi facit servire universa. Et cum ex parte videat et prophetet antequam sit perfectus et merito Deum Patrem et matrem suam vocat Hierusalem celestem infantia vincit damasci fortitudinem id est sapeintiam secularem et aufert spolia Samarie quibus heretici Ecclesiam spoliant dicentes: non est nobis pars in David etc. Presente rege Assyriorum diabolo qui non potest eis auxiliari tales filios et virgo Maria et sancte mulieres generant Sara id est princeps et Rebecca id est patientia uxores patriarcharum.
et dixit Dominus ad me
interl.| o Isaia
voca nomen eius.
interl.| pueri
Accelera spolia detrahere.
interl.| «Ascendens in altum captivam duxit captivitatem»b
b Eph. 4, 8.
Festina predari
interl.| infernum
Numérotation du verset Is. 8,4 
quia antequam
interl.| nec dum natus populum suum sola invocatione salvabit
interl.| antequam homo fiat
Sciat
interl.| secundum humanitatem
puer vocare patrem suum
interl.| Deum
interl.| vel Iosaph putative
et matrem suam
interl.| Mariam
marg.| PUER. AUGUSTINUS. De quo dicitur priusquam sciat puer bonum aut malum contempnet malitiam. Hec duo aliter et aliter sciuntur per prudentiam boni et aliter per experientiam mali. Per prudentiam boni malum scitur et non sentitur. Tenet enim bonum ne sentiatur malum. Per experientiam mali scitur bonum. Qui enim amiserit sentit cui amisso bono male fuerit. Puer ergo {t. 3: Erfurt, f. 81rb ; facsim., p. 17b} antequam sciret per experientiam bonum quo careret aut malum quod amisso bono sentiret contempsit malum ut eligeret bonum idem noluit amittere quod habebat nec sentiri amittendo quod amittere non debebat.
marg.| ALLEGORICE. Aquas Siloe. In quibus cecus lavit et vidit. Quia aliter non sanatur cecitas Iudeorum nisi doctrina Christi que sine strepitu et clamore lenitur fuit.
marg.| ANAGOGE. He reticus qui iungit sibi auxilium sapientie secularis et Hierusalem id est Ecclesiam vult oppugnare reliquit aquas Siloe qui interpretatur missus et qui salit in vitam eternam et traditur principi Assyriorum id est diabolo ducendus in profundum peccatorum hic enim ausus est dicere: hec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me. Iudam quoque id est domum confessionis conatur intrare et per negligentes usque ad collum venit credentes in Christo cupiens suffocare sed non potest qui Iudas habet secum presentem Emmanuel.
Auferetur
interl.| a Teglatfalassar
fortitudo Damasci et spolia Samarie
interl.| per regem Assyriorum Salmanasar scilicet
coram rege Assyriorum
interl.| Assyrius dirigens vel elatus
Numérotation du verset Is. 8,5 
et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
interl.| translative
Numérotation du verset Is. 8,6 
pro eo quod abiecit populus iste
interl.| decem tribus
aquas Siloe
interl.| que per horas ebulliunt
que vadunt cum silentio
interl.| reges de Iuda qui quiete et legittime regnabant
et assumpsit magis Rasin
interl.| regem Sirie
et filium Romelie
interl.| Phacee regem Israel
Numérotation du verset Is. 8,7 
propter hoc ecce adducet Dominus1 super eos {t. 3: Erfurt, f. 81rb ; facsim., p. 17b} aquas Fluminis
1 adducet Dominus] inv. Weber
interl.| exercituum Senacherib
interl.| Assyrii
marg.| AQUAS  FLUMINIS. Exercitum Senacherib cuius potentia occupans terram Samarie inundationi fluminis comparatur.
fortes et multas
interl.| impetuosi et diuturni
regem Assyriorum
interl.| scilicet
interl.| quasi non servient regibus quos elegerunt sed Assyrio
et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos
interl.| principes qui hostibus resistere debuerant
Eius
interl.| Samarie
et fluet super omnes2
2 omnes] universas Weber
interl.| vel: universas
ripas
interl.| terras
eius
Numérotation du verset Is. 8,8 
et ibit per Iudam
interl.| quia non tunc capiet eum
inundans et transiens
interl.| vicinam significat captivitatem
usque ad collum veniet
interl.| suffocationem
et erit
interl.| usque a Deo se extendit
extensio alarum eius
interl.| principum
implens latitudinem terre
interl.| Iudee
tue o Emmanuel
interl.| irrisio est
Numérotation du verset Is. 8,9 
congregamini
interl.| sarcosmos
populi et vincimini
interl.| Sirie vel Samarie
marg.| CONGREGAMINI. Quasi contra Emmanuel nihil potestis hoc etiam omnis terra procul cognoscat.
marg.| Congregamini etc. Hoc testimonio contra persecutores abutimur quamvis enim fortes esse et nos in lapsis superare videantur vicuntur tamen in his qui pro Christo sanguinem fuderunt et post bella pax Ecclesiis redditur et omnia consilia contra Emmanuel dissipantur. Contra dicentes quoque veritati utiliter audiunt quia tandem ratione superantur et ne velint in mendacio vincere quia perversitas non potest rectum superare.
et audite
interl.| cognoscite
interl.| non modo Siria et Samaria
Universe
interl.| non solum vicine
procul terre confortamini et vincimini accingite vos et vincimini
interl.| quamvis multi quamvis fortes quamvis accincti tamen vincemini
Numérotation du verset Is. 8,10 
inite consilium
interl.| unde supra: ascendamus ad Iudam etc.
et dissipabitur
interl.| ab Emmanuel
loquimini verbum
interl.| ponamus scilicet regem filium Tabeel
et non fiet quia nobiscum Deus
interl.| interpretatio: Emmanuel
interl.| contra quem nihil potestis
Numérotation du verset Is. 8,11 
Hec
interl.| predicta
enim ait Dominus ad me sicut in forti manu
interl.| opere et virtute
erudivit me
interl.| Isaiam
interl.| beatus vir qui non abiit in consilio
ne irem
interl.| ad hoc scilicet erudivit me
in via
interl.| prava
populi huius dicens
interl.| nequam
interl.| Dominus dico dicens mihi et aliis prophetis
Numérotation du verset Is. 8,12 
Ne3
3 Ne] Non Weber
interl.| alias: non
dicatis coniuratio
interl.| est timenda
interl.| sed hoc magis condiserate omnia enim
omnia enim que loquitur populus
interl.| Iuda
iste coniuratio
interl.| contra me
est et timorem eius
interl.| populi
ne timeatis
interl.| tu et qui tecum sunt populi qui videntur timendi
neque paveatis
marg.| NE  DICATIS. Quasi non timeatis duorum regum adversus Iudam coniurationem. Coniuratio est consensus multorum in malum.
marg.| NE  TIMEATIS. Tu et qui tecum sunt populi quia videntur timendi quia principium sapientie timor Domini.
Numérotation du verset Is. 8,13 
interl.| sed timete Dominum exercituum
Dominum exercituum
interl.| et
ipsum sanctificate
interl.| in vobis
Ipse
interl.| sit
interl.| Dominus
interl.| beatus vir qui timet Dominum
pavor vester
interl.| corpore
et ipse terror vester
interl.| mente
Numérotation du verset Is. 8,14 
et
interl.| ita
erit vobis
interl.| fidelibus
in sanctificationem
interl.| sed erit
in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel
interl.| duabus scilicet et decem tribubus
interl.| infidelibus
{t. 3: Erfurt, f. 81va ; facsim., p. 18a} in laqueum et in ruinam habitantibus
interl.| qui Christum non receperunt
Hierusalem
interl.| precipue
marg.| IN  LAPIDEM. Quem reprobaverunt edificantes hic factus in caput anguli. Ex hoc loco sumit apostolus testimonium quod Iudeis factus sit scandalum gentibus autem stulticia Christus.
marg.| DUABUS  DOMIBUS. Vel in duabus familiis Samai scilicet et Elles {t. 3: Erfurt, f. 81va ; facsim., p. 18a} ex quibus scribe et pharisei. Hi duo non multo priusquam Dominus nati sunt in Iudea. Horum scola suscepit Achibam quem magitrum aquile proseliti autumant de inde Achir cui successit Ioanna filius Zachei et post eum Eliezer et per ordinem Telphor et Ioseph Galileus et usque ad captivitatem Hierusalem Iosue. Samai dissipator Elles profanus quia per traditiones suas legis precepta dissipaverunt et maculaverunt.
Numérotation du verset Is. 8,15 
et offendent
interl.| in lapidem
interl.| per infidelitatem
ex eis plurimi
interl.| non omnes quia reliquie salve fient
et cadent
interl.| ruina eterna
et conterentur
interl.| gladio et fame
et irretientur
interl.| peccatorum funibus
et capientur
interl.| a Romanis
Numérotation du verset Is. 8,16 
Liga
interl.| ergo
interl.| Deus ad prophetam
interl.| ne videant
interl.| quia Christum nolunt recipere
Testimonium
interl.| visionem
interl.| ea que tibi testor
Signa
interl.| figuris
Legem
interl.| veterem
interl.| id est absconde quod enim signatur absconditur
in discipulis meis
interl.| vel in doctrinis meis alia littera
marg.| SIGNA  LEGEM. Quasi aperi eam Domine discipulis meis id est apostolis et apostolicis viris. Vel lex et prophete usque ad Ioannem ligati sunt ut legant et non intelligant. Pro discipulis enim iuxta hebraici sermonis ambiguitatem possumus etiam doctrinas intelligere.
Numérotation du verset Is. 8,17 
et exspectabo
interl.| propheta quasi quia precipis signari et abscondi Iudeis ergo exspectabo Dominum
Dominum
interl.| Iesum Emmanuel quem promittit venturum qui erit nobis in sanctificationem
qui abscondit faciem suam
interl.| cognitionem
a domo Iacob
interl.| Iudeis non credentibus
et prestolabor eum
Numérotation du verset Is. 8,18 
Ecce
interl.| hoc repetit ut addat de prophetis prestolantibus
ego
interl.| prestolabor Dominum
et pueri
interl.| prestolabuntur
quos mihi dedit
interl.| socios
Dominus
interl.| ad quid
in signum
interl.| prophete in signum futuri precesserunt
interl.| id est ut signa et portenta faciant
et in portentum Israelis a Domino exercituum
interl.| quasi hoc fiet
qui habitat in monte Sion
interl.| Ecclesia
marg.| PUERI  MEI. Qui non ex voluntate carnis sed ex Deo nati sunt. Filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis.
marg.| Alii prophete et eorum discipuli. Legunt hoc quidam de duobus filiis Isaie quos genuit de prophetissa sed falso.
marg.| Paulus in Epistola ad Hebreos licet eam inter canonicas scripturas non recipiat latina consuetudo hoc testimonium ex persona salvatoris ponit.
marg.| Ecce ego et pueri mei id est apostoli qui in portentum secularis sapientie et superbie Iudeorum fuerunt. Stulta enim et infirma elegit Deus ut fortia et sapientia confunderet.
Numérotation du verset Is. 8,19 
et cum dixerint ad vos
interl.| propheta o discipuli o prophete vel Christus ad discipulos
interl.| Siri vel decem tribus
querite
interl.| consilium
a pythonibus
interl.| non ab Isaia
et a divinis
interl.| insanientes
qui stridunt in incantationibus suis
interl.| respondete
numquid non populus a Deo suo
interl.| uno et vero cum vos a multis et a falsis requiratis
requirit pro vivis a mortuis
interl.| quasi cum vos de vivis queritis notitiam a simulacris similibus mortuis
Numérotation du verset Is. 8,20 
ad legem
interl.| in qua invenietis veritatem
interl.| recurrite
magis et ad testimonium
interl.| scripture que non fallit
quod
interl.| gentes audiunt divinos tibi autem non ita
si non dixerint
interl.| increduli
iuxta verbum hoc
interl.| faciemus
non erit eis matutina lux
interl.| Christus
marg.| NON  ERIT  EIS  MATUTINA. Hoc est si populus noluerit veritatem a Domino querere non habebit lumen veritatis quam negligit.
Numérotation du verset Is. 8,21 
et
interl.| non
interl.| lux
transibit per eam
interl.| congregationem vel terram
Corruet
interl.| in dampnationem
et esuriet
interl.| panem verbi Dei
interl.| fame corporali et spirituali
et cum esurierit irascetur
interl.| si vero non fuerint saturati et murmurabunt
et maledicet
interl.| blasphemabit
regi suo
interl.| principem populi tui non maledices
et Deo suo et suspiciet sursum
interl.| undecumque veniat auxilium
marg.| REGIS  SUO. Diabolo et paternis traditionibus id est antiquis erroribus.
Numérotation du verset Is. 8,22 
interl.| in tribulatione
et ecce tribulatio
interl.| undique malum
et tenebre dissolutio
interl.| formido
angustia et caligo
interl.| cecitas indurati cordis
persequens et non poterit avolare
interl.| donec convertatur
interl.| erui
de angustia sua



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_8)

Notes :