Glossa ordinaria

Capitulum 24

Numérotation du verset Is. 24,1 

Ecce Dominus dissipabit terram
et nudabit eam
et affliget faciem eius
et disperget
habitatores eius
Numérotation du verset Is. 24,2 

et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius
sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit
sicut qui repetit sic qui debet
Numérotation du verset Is. 24,marg.|SIC SACERDOS. Bonus populus cum bono sacerdote percipiet coronam vite mali simul sustinebunt tormenta gehenne.3 

Dissipatione
dissipabitur terra et direptione
Predabitur
Dominus enim locutus est
verbum hoc
Numérotation du verset Is. 24,4 

Luxit
et defluxit terra
et infirmata est
defluxit orbis infirmata est
altitudo populi terre
Numérotation du verset Is. 24,5 

et terra interfecta est
ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges
mutaverunt ius
Dissipaverunt
fedus sempiternum
Numérotation du verset Is. 24,6 

propter hoc maledictio
vorabit terram
et peccabunt habitatores eius ideoque insanient
cultores eius
et relinquentur
homines pauci
Numérotation du verset Is. 24,7 

luxit
vindemia
infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui letabantur corde
Numérotation du verset Is. 24,8 

cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus letantium conticuit dulcedo cithare
Numérotation du verset Is. 24,9 

cum gaudio1
1 gaudio] cantico Weber
non bibent vinum
amara erit
potio bibentibus illam
Numérotation du verset Is. 24,10 

attrita est civitas
vanitatis
clausa est omnis domus nullo introeunte
Numérotation du verset Is. 24,11 

clamor erit super vino
in plateis deserta est
omnis letitia
translatum est
gaudium terre
Numérotation du verset Is. 24,12 

relicta est in urbe solitudo
et calamitas
opprimet portas
Numérotation du verset Is. 24,13 

quia hec
erunt in medio terre
in medio populorum quomodo
si pauce olive que remanserunt
excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia
Numérotation du verset Is. 24,14 

Hii
Levabunt
vocem suam atque laudabunt
cum
glorificatus fuerit
Dominus
hinnient
de mari
Numérotation du verset Is. 24,15 

propter hoc
in doctrinis
glorificate
Dominum
in insulis
maris
nomen Domini Dei Israel
Numérotation du verset Is. 24,16 

a finibus terre
laudes audivimus
gloriam
Iusti
et dixi
secretum meum
Mihi
secretum meum
mihi
ve mihi prevaricantes
prevaricati sunt et prevaricatione
transgressorum prevaricati sunt
Numérotation du verset Is. 24,17 

formido et fovea et laqueus
super te qui habitator
es terre
Numérotation du verset Is. 24,18 

et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam
et qui se explicuerit
de fovea tenebitur laqueo
quia cataracte
de excelsis aperte sunt
Et
concutientur fundamenta terre
Numérotation du verset Is. 24,19 

confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra
Numérotation du verset Is. 24,20 

agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam
iniquitas sua
et corruet et non adiiciet ut resurgat
Numérotation du verset Is. 24,21 

et erit in die illa
visitabit Dominus
super militiam celi
in excelso et super reges terre
qui sunt super terram
Numérotation du verset Is. 24,22 

et congregabuntur
in congregationem
unius fascis in lacum
et cludentur ibi in carcerem
et post multos diez
visitabuntur
Numérotation du verset Is. 24,23 

et erubescet luna
et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum
in monte Sion et in Hierusalem
et in conspectu senum suorum
fuerit glorificatus

Capitulum 24

Numérotation du verset Is. 24,1 
{t. 3: Erfurt, f. 92vb ; facsim., p. 40b} Ecce Dominus dissipabit terram
interl.| ut omnia pateant
interl.| his habitatoribus
et nudabit eam
interl.| commutabit per ignem in melius unde vidi celum novum et terram novam
et affliget faciem eius
interl.| Septuaginta: revelabit ut procedant mortui de sepulcris
interl.| igne comburendo ut tamquam aurum clariorem et pulchriorem restituat
et disperget
interl.| in diversa loca bonorum vel malorum
interl.| separabit oves ab hedis
habitatores eius
marg.| ECCE  DOMINUS  NUDABIT. Post specialem gentium singularium correptionem Iudee Babylonis Philistiim Moab Damasci Israel Egypti deserti maris Arabie Idumee vallis visionis et Tyri quod totus orbis in consummatione passurus sit describit. Nec de singulis gentibus sed de cunctis pariter agit. Prius que sunt impiorum tormenta quomodo transeat celum et terra et deducantur peccatores in infernum post quomodo sancti rapiantur obviam Domino in aera. De speciali ergo descriptione transit ad generalem que est quarta regula cyconii de specie enim et genere agitur nec persona mutatur.
marg.| Ecce Dominus nudavit a specie ad genus transit descripto enim speciali onere Babyloniorum Assyriorum Egyptiorum et multorum aliorum ad generale onus iudicii extremi transit.
Numérotation du verset Is. 24,2 
et erit sicut {t. 3: Erfurt, f. 93ra ; facsim., p. 41a} populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius
interl.| sine acceptione persone
sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit
interl.| quasi meum tuum
sicut qui repetit sic qui debet
marg.| ET  ERIT  SICUT. Omnes simul vel bonis remunerabuntur vel pro malis damnabuntur.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 93ra ; facsim., p. 41a} Nulla diversitas erit inter nobilem et ignobilem sacerdotem et laicum servum et dominum etc. Omnes enim ex equo stabunt ante tribunal Christi nec erit acceptio personarum apud Deum. Unde: Iob parvus et magnus ibi sunt et servus non timet dominum suum.
Numérotation du verset Is. 24,marg.|SIC SACERDOS. Bonus populus cum bono sacerdote percipiet coronam vite mali simul sustinebunt tormenta gehenne.3 
Dissipatione
interl.| igne incendu
dissipabitur terra et direptione
interl.| habitatorum suorum
Predabitur
interl.| a Domino
interl.| quasi hoc sine dubio fiet Dominus enim locutus est
Dominus enim locutus est
interl.| per prophetas
verbum hoc
Numérotation du verset Is. 24,4 
Luxit
interl.| lugebit
interl.| extrema gaudii luctus occupat
et defluxit terra
interl.| terreni
interl.| defluet in igne
marg.| TERRA. Terrena opera ad nihilum redigentur ut abolita imagine terreni hominis permaneat imago celestis. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt quia mortale hoc induet immortalitatem.
et infirmata est
interl.| que fortis videbatur
defluxit orbis infirmata est
interl.| id est infirmabitur in die iudicii
altitudo populi terre
interl.| potentes superbi quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
Numérotation du verset Is. 24,5 
et terra interfecta est
interl.| ab aliis alii
interl.| propter eos qui sanguinem sanguini miscuerunt et sanguinem interfectorum ad Dominum clamare fecerunt
ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges
interl.| scriptas vel naturales
interl.| quia totus mundus prius accepit naturalem legem sed postea lex per Moyen data est quia prima dissipata est
mutaverunt ius
interl.| legem
Dissipaverunt
interl.| consuetudinis
fedus sempiternum
interl.| pactum amicicie quod deberet esse sempiternum
Numérotation du verset Is. 24,6 
propter hoc maledictio
interl.| ite maledicti in ignem eternum
vorabit terram
interl.| terrenos
et peccabunt habitatores eius ideoque insanient
interl.| stupebunt in die novissimo
cultores eius
interl.| amatores
et relinquentur
interl.| aliis damnatis
homines pauci
interl.| multi vocati pauci electi
marg.| MALEDICTIO. Sicut in principio benedixit Deus omni creature sic in fine maledicit his qui terreni sunt nec peregrini sed habitatores terre et qui in ea peccant obliti condicionis sue contra se mutuo de bachantes. Et pauci remanebunt qui habeant imaginem celestis.
Numérotation du verset Is. 24,7 
luxit
interl.| lugebit
vindemia
interl.| amator vini et ebrietatis ebriosi regnum Dei non possidebunt
interl.| de vinea Sodomorum vinea eorum
infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui letabantur corde
interl.| risus dolore miscebitur
marg.| LUXIT  VINDEMIA etc. In consummatione mundi preteritarum deliciarum recordatio erit materia cruciatuum. Unde: purpuratus dives qui receperat bona in vita sua elevans oculos de inferno cernit Lazarum in requie. Unde: ve vobis qui saturatis estis quia esurietis.
marg.| INGEMUERUNT  OMNES. Hoc testimonium ingerimus eis qui in conviviis non solum gula et ebrietate sed auribus luxuriantur ut per omnes sensus anime fortitudo mollescat.
Numérotation du verset Is. 24,8 
cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus letantium conticuit dulcedo cithare
interl.| quia
Numérotation du verset Is. 24,9 
cum gaudio1
1 gaudio] cantico Weber
interl.| alias: cantico
non bibent vinum
interl.| sicut ante
amara erit
interl.| in die iudicii amara pro dulcibus bibent
potio bibentibus illam
interl.| omnis ebrietas que statum mentis evertit homines vigilare non patitur
Numérotation du verset Is. 24,10 
attrita est civitas
interl.| quelibet spiritualis vel Babylon
vanitatis
interl.| vanitas vanitatum et omnia vanitas
clausa est omnis domus nullo introeunte
interl.| que modo marmore et ebore decoratur
marg.| ATTRITA  EST etc. Mundus in quo omnia vana vanitas vantitatum et omnia vanitas.
Numérotation du verset Is. 24,11 
clamor erit super vino
interl.| erroris
in plateis deserta est
interl.| non in angusta via que ducit ad vitam
interl.| in celos
translatum est
interl.| transit in dolorem
gaudium terre
marg.| CLAMOR  ERIT  SUPER  VINO. Per vinum errorem ebrii enim errant. Per plateas que grece a latitudine dicuntur spaciosam et latam viam que ducit ad mortem accipimus. Super his ergo qui erraverunt in lata et spaciosa via huius seculi in die iudicii clamor doloris erit.
Numérotation du verset Is. 24,12 
relicta est in urbe solitudo
interl.| quondam celeberrima
et calamitas
interl.| miseria
interl.| habitatorum
opprimet portas
interl.| per quas affluebant agmina populorum
Numérotation du verset Is. 24,13 
quia hec
interl.| predicta
interl.| impleta
erunt in medio terre
interl.| constat de totius orbis interitu hoc nuntiari
marg.| IN  MEDIO  TERRE. Hierusalem que est (ut aiunt) umbilicus terre. Et autumant {t. 3: Erfurt, f. 93rb ; facsim., p. 41b} multi quia Dominus iudicaturus super montem Sion ex quo ascendit in aere sedebit in nube veniet. Unde: quemadmodum vidisti euntem eum in celum sic veniet et alibi: tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus
in medio populorum quomodo
interl.| in die iudicii
interl.| fit
si pauce olive que remanserunt
interl.| si pauci electi post separationem malorum
excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia
marg.| QUOMODO  SI  PAUCE  OLIVE etc. Paucis relictis cum persecutio voraverit terram tanta erit sanctorum paucitas tanta pressura ut temptentur etiam electi si fieri possit et paucitas eorum baccis olivarum rarissimis comparetur quibus excussis vix pauce remanent in cacumine arboris collectis quoque racemis vix pauci remanent in vitibus vacuis.
Numérotation du verset Is. 24,14 
Hii
interl.| pauci
Levabunt
interl.| in sublime
vocem suam atque laudabunt
interl.| Dominum
interl.| beati qui habitant in domo tua Domine in secula seculorum laudabunt te
cum
interl.| in sanctis
glorificatus fuerit
interl.| veniens in gloria Patris cum angelis
Dominus
interl.| Christus
hinnient
interl.| letabuntur ineffabili letitia
de mari
interl.| de mundo liberati
marg.| ATQUE  LAUDABUN. Laudabunt qui poterunt remanere et pressuram antichristi fugere vel ardorem imminentis gehenne.
marg.| HINNIENT. Equorum similitudine letitie gestientes magnitudine.
Numérotation du verset Is. 24,15 
propter hoc
interl.| quia audistis premium vestrum et supplicium reproborum
in doctrinis
interl.| vestris
glorificate
interl.| apostoli doctores Ecclesie
interl.| qui gloriatur in Domino glorietur
interl.| qui in scripturis sacris eruditi estis
Dominum
interl.| non vos
in insulis
interl.| Ecclesiis non in una
maris
interl.| seculi
nomen Domini Dei Israel
interl.| predicate
interl.| non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
Numérotation du verset Is. 24,16 
a finibus terre
interl.| ab alis terre vox eorum de quibus supra: levabunt vocem suam etc
interl.| vox electorum in die iudicii
marg.| A FINIBUS. In hebreo alis terre. Alegorice autem vel fines terre prophete sunt et apostoli qui de terrenis ad celestia volant et quibusdam preceptorum finibus vivendi modum terminant. Dicunt ergo sancti sicut a prophetis et apostolis audivimus sic modo impletum videmus.
laudes audivimus
interl.| predicari
gloriam
interl.| #quia omnis predicta impleta
Iusti
interl.| Christi iustificantis omnes
et dixi
interl.| hec dicentibus aliis
secretum meum
interl.| «Quod oculus non vidit nec auris audivit» etc.a
a 1Cor. 2, 9.
Mihi
interl.| soli non possum effari
secretum meum
interl.| quasi quante pene ante oculos meos versantur
mihi
interl.| est
interl.| legem scriptam vel naturalem
marg.| SECRETUM  MEUM  MIHI. Nec potest plene enarrare premia bonorum nec penas malorum que previdet per spiritum et inde dolet dicens: ve mihi.
interl.| et ideo
ve mihi prevaricantes
interl.| hec est causa vetus
prevaricati sunt et prevaricatione
interl.| exaggeratio est
transgressorum prevaricati sunt
interl.| et ideo
Numérotation du verset Is. 24,17 
formido et fovea et laqueus
interl.| quasi non differtur pena nec predicitur futura
super te qui habitator
interl.| amator
es terre
marg.| FORMIDO  ET  FOVEA. Possunt hec tam ad tempora martyrum quam ad tempora antichristi referri. Imminente enim persecutione multi formidine tormenti Christum voce et non corde negabant et post penitere nolebant et sic in foveam cadebant post instante diabolo in laqueum eterne damnationis sic etiam fiet in tempore antichristi.
Numérotation du verset Is. 24,18 
et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam
interl.| hoc est qui se putaverit fugisse ex alio incidet in aliud
et qui se explicuerit
interl.| volet explicare
de fovea tenebitur laqueo
interl.| et ideo non evadet
interl.| ut despiciat Dominus omnia peccata que prius ignorare videbatur quia non puniebat
quia cataracte
interl.| fenestre Antichristi
de excelsis aperte sunt
interl.| qui respicit terram et facit eam tremere
interl.| terra motus magni erunt per loca
marg.| APERTE  SUNT. Ut videat Deus iniquitates antichristi et iudicet. Dum enim non punit peccata se videre ea dissimulat.
Et
interl.| ideo
concutientur fundamenta {t. 3: Erfurt, f. 93va ; facsim., p. 42a} terre
marg.| FUNDAMENTA  TERRE. Principes seculi terrena opera.
Numérotation du verset Is. 24,19 
confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra
interl.| in re vel habitatores omnia enim in momento transibunt
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 93va ; facsim., p. 42a} CONFRACTIONE. Non quod terra redigatur in pulverem vel in nihilum sed quia omnia terrena transibunt. Et quomodo ebrius nescit quid agat sic omnes qui versantur in terra malorum magnitudine ebrii erunt et stupebunt ad omnia.
Numérotation du verset Is. 24,20 
agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam
interl.| ut non resurgat id est non sit habitatio hominum in ea
marg.| TABERNACULUM  UNIUS  NOCTIS. Quod a viatore transfertur ut nullum remaneat vestigium sic transibit figura huius mundi et erit terra deserta ut non sit habitatio amplius hominum in ea.
iniquitas sua
interl.| pondere que in Zachariab"sedet super talentum plumbi".
b Sententia ex Za. 5, 6-7 ; cf. nota prolixior in Glossa ordinaria (Za. 5, 6-7).
et corruet et non adiiciet ut resurgat
interl.| id est non erit terrena conversatio vel pristine vite status
Numérotation du verset Is. 24,21 
et erit in die illa
interl.| iudicii
visitabit Dominus
interl.| quasi egrotantem
interl.| vindicando visitabo in virga iniquitates eorum etc.
super militiam celi
interl.| prophetas antichristi et demones qui in aera discurrent
in excelso et super reges terre
interl.| aereas potestates vel quoslibet terrena amantes
qui sunt super terram
interl.| provincias
interl.| quia non servaverunt sanctum gradum
marg.| ET  ERIT  IN  DIE  ILLA etc. Quasi fenestre celi aperte sunt ut prospiciente Domino terrena peccata omnis figura terrenorum operum pretereat et corruat neque in pristina statura resurgat. Visitabit ergo Dominus in die illa super militiam celi ut non solum terrena sed celestia iudicet.
marg.| SUPER  MILITIA  CELI. Inebriatus est in celo gladius meus astrs non sunt munda in conspectu eius et in angelis suis repperit pravitatem.
marg.| REGES  TERRE. Rectores tenebrarum harum contra spiritualia nequitie in celestibus. Unde in Daniele: exiit in occursum mihi principes regni Persarum et principes regni Medorum
Numérotation du verset Is. 24,22 
et congregabuntur
interl.| anime illorum
in congregationem
interl.| colligati
interl.| similes in pena quia similes in culpa
marg.| ET  CONGREGABUNTUR. HIERONYMUS. Origenes dicit quod #post hanc sententiam ite maledicti in ignem eternum post multos dies id est post mille annos visitandi et liberandi sunt. Sed hoc Ecclesia non recipit dictum est enim: ibunt impii in supplicium eternum iusti autem in vitam eternam. Quod autem eternum est omni fine caret et sicut gaudium eternum ita et supplicium.
unius fascis in lacum
interl.| inferni ; «lacum aperuit et effodit eum»
interl.| ite in ignem eternum
marg.| UNIUS  FASCIS. Unde: alligate ea per fasciculos ad comburendum
et cludentur ibi in carcerem
interl.| usque ad iudicium
et post multos diez
interl.| evoluti seculi
visitabuntur
interl.| evocabuntur ab inferis ut receptis corporibus statim ad penas retrudantur
marg.| ET  POST  MULTOS  DIES  VISITABUNTUR. Notandum quod non addit a Domino vel ab angelis sed absolute visitabuntur. Ex qua ambiguitate verbi et remedium {t. 3: Erfurt, f. 93vb ; facsim., p. 42b} potest intelligi et correctio scilicet quod postquam iusti premia receperint illi in perpetuis penis visitentur. Et tamen sciendum quod iudicium Dei humana non potest scire fragilitas nec de penarum magnitudine vel mensura ferre sententiam quod Domini arbitrio derelictum est.
Numérotation du verset Is. 24,23 
et erubescet luna
interl.| non lucem amittendo sed in comparatione vere lucis que Christus est tamquam nihil lucendo
marg.| ET  ERUBESCET  LUNA. Unde creatura ingemiscit et parturit cernens scilicet homines scilicet qui suo fruebantur lumine nihil dignum Dei bonitate fecisse qui solem suum oriri facit. Quoniam si dispensator veniente Domino cernat familiam variis subici cruciatibus unde: sol obscurabitur et luna non dabit lumem suum.
et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum
interl.| peracto iudicio ablatis impiis ne videant gloriam Dei
in monte Sion et in Hierusalem
interl.| celesti
et in conspectu senum suorum
interl.| cani hominis sapientia est
interl.| patriarcharum prophetarum apostolorum
fuerit glorificatus
interl.| ea gloria quam videbunt soli filii Dei
marg.| SENUM  SUORUM. Qui imitantur vetustum dierum quales presbyteros iubetur Moyses eligere qualis fuit Abraham mortuus in senectute bona.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_24)

Notes :