Capitulum 56
Numérotation du verset
Is. 56,1
Hec dicit Dominus: Custodite iudicium
et facite iustitiam
quia iuxta est
salus mea
ut veniat
et iustitia mea ut reveletur
Numérotation du verset
Is. 56,2
beatus vir
qui facit hoc
et filius hominis
qui apprehendit istud
custodiens sabbatum
ne polluat illud
custodiens manus suas
ne faciat omne malum
Numérotation du verset
Is. 56,3
et non dicat filius advene
qui adheret Domino
dicens separatione
dividet me Dominus
a populo suo
et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum
Numérotation du verset
Is. 56,4
quia hec
dicit Dominus eunuchis
qui custodierint sabbata mea
et elegerint
que
volui
et tenuerint
fedus meum
Numérotation du verset
Is. 56,5
dabo eis in domo mea
et in muris meis
locum et nomen
melius
a filiis et filiabus nomen sempiternum
dabo eis quod non peribit
Numérotation du verset
Is. 56,6
et filiis1
1 filiis] filios
Weber
advene
qui adherent
Domino
ut colant eum
et diligant
nomen eius
ut sint
ei in servos omnem
custodientem sabbatum ne polluat illud
et tenentem fedus meum
Numérotation du verset
Is. 56,7
adducam eos in montem sanctum meum
et letificabo eos in domo orationis mee
holocausta
eorum
et victime
eorum
placebunt mihi super altari meo
quia domus mea
domus orationis
vocabitur cunctis populis
Numérotation du verset
Is. 56,8
ait Dominus Deus
qui congregat
dispersos Israel
adhuc
congregabo
ad eum
congregatos eius
Numérotation du verset
Is. 56,9
omnes bestie
agri
venite
ad devorandum
universe bestie
saltus
Numérotation du verset
Is. 56,10
speculatores eius
ceci
omnes nescierunt
universi canes muti
non valentes latrare
videntes
vana dormientes
et amantes somnia
Numérotation du verset
Is. 56,11
et canes impudentissimi nescierunt saturitatem
ipsi pastores
ignoraverunt intelligentiam
omnes in viam suam
declinaverunt
unusquisque
ad avaritiam suam
a summo
usque ad novissimum
Numérotation du verset
Is. 56,12
venite sumamus vinum
et impleamur ebrietate
et erit sicut hodie sic et cras
et multo amplius
Capitulum 56
Numérotation du verset
Is. 56,1
{t. 3: Erfurt, f. 113va ; facsim., p. 82a} Hec dicit Dominus: Custodite iudicium
interl.|
iustum
et facite iustitiam
interl.|
omnes virtutes a parte totum omnes enim sibi herent ut qui una caruerit omnibus careat
quia iuxta est
interl.|
cito veniet
salus mea
interl.|
Filius meus salvans iustificans mundum
ut veniat
interl.|
visibilis mundo appareat
et iustitia mea ut reveletur
interl.|
homibus
marg.|
CUSTODITE
IUDICIUM. Terminato gentium vaticinio que in adventu Christi de saliunca et urtica in abietem myrtumque mutantur loquitur ad auditores illius temporis ut se parent ad adventum salvatoris qui est misericordia et iustitia.
marg.|
Custodite iudicium. Non accipientes personam in iudicio. Domini enim iudicium est qui iudicat iudicantes bona unde: beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore.
Numérotation du verset
Is. 56,2
beatus vir
interl.|
fortis
interl.|
quia beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
qui facit hoc
interl.|
iudicium et iustitiam
et filius hominis
interl.|
interioris hominis unde in Levitico sepe homo homo dicitur
qui apprehendit istud
interl.|
strenue
custodiens sabbatum
interl.|
feriando a vitiis insistendo bonis operibus
ne polluat illud
interl.|
male operando
custodiens manus suas
interl.|
scilicet
ne faciat omne malum
interl.|
quodlibet peccatum
marg.|
CUSTODIENS
SABBATUM. HIERONYMUS. Ne sit #s d sex diebus quibus factus est mundus. De quibus apostoli non erant quibus dicitur: Si de mundo essetis mundus quod suum erat diligeret. Ego elegi vos de mundo idcirco odit vos mundus.
Numérotation du verset
Is. 56,3
et non dicat filius advene
interl.|
proselitus
interl.|
gentilis
qui adheret Domino
interl.|
per circumcisionem
dicens separatione
interl.|
hoc scilicet
dividet me Dominus
interl.|
cum venerit non dignans me equali gloria
a populo suo
interl.|
Israelitarum
et {t. 3: Erfurt, f. 113vb ; facsim., p. 82b} non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum
interl.|
quia sine prole
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 113vb ; facsim., p. 82b}
ET
NON
DICAT etc. Hoc contra Iudeos qui sibi tantum adventum Christi vendicabant et alios desperare cogebant. Sed non est distinctio Iudei et Greci.
marg.|
EUNUCHUS. Propter regnum celorum qui mortificant membra sua super terram quales erant apostoli. Quibus pro difficultate rei admirantibus et dicentibus. Quis potest salvus fieri ? respondit salvator: Qui potest capere capiat. Unde apostolus de huiusmodi eunuchis scilicet virginibus dixit preceptum Domini non habeo consilium autem do.
marg.|
Eunuchi a nativitate eunuchi ab hominibus facti eunuchi propter regnum celorum omnes consolatur quia in lege dicebatur: maledictus qui non reliquerit semen supra terram quod de semine spiritualis operis dicitur non prolis.
Numérotation du verset
Is. 56,4
quia hec
interl.|
vere
dicit Dominus eunuchis
interl.|
continentibus
interl.|
unde beata sterilis immaculata que non cognovit virum in delicto
qui custodierint sabbata mea
interl.|
a vitiis cessando
et elegerint
interl.|
preceptis meis
que
interl.|
continentiam
volui
interl.|
non precepi unde qui potest capere capiat
interl.|
non que pro imbecillitate permisi
et tenuerint
interl.|
omni fide
fedus meum
interl.|
bonum
interl.|
quod pepigerunt mecum in baptismo
marg.|
QUIA
HEC
DICIT
DOMINUS. Duo proposuit proselitos scilicet et eunuchos. Prius eunuchis dat precepta vivendi et premia promittit post ad proselitos venit quibus similia promittit. Hic ergo loquitur eunuchis qui desperantes dixerunt: ecce ego lingum aridum ne se putent subiacere maleditioni legis.
Numérotation du verset
Is. 56,5
dabo eis in domo mea
interl.|
in domo Patris mei mansiones multe sunt
interl.|
innumero predicatorum
et in muris meis
interl.|
ut muniant subiectos verbo et exemplo
locum et nomen
interl.|
quod nulla oblivione delebitur
melius
interl.|
excellentius scilicet quam si filios et filias generassent
a filiis et filiabus nomen sempiternum
interl.|
christianum quod non deficiet
dabo eis quod non peribit
Numérotation du verset
Is. 56,6
et filiis1
1 filiis] filios
Weber
interl.|
vel [fili]os
advene
interl.|
gentilis
qui adherent
interl.|
fide
Domino
interl.|
dabo
ut colant eum
interl.|
serviendo honorando
et diligant
interl.|
quasi filii
nomen eius
interl.|
quod est Christus
interl.|
Christi
ut sint
interl.|
filii
ei in servos omnem
interl.|
eunuchum advenam
custodientem sabbatum ne polluat illud
interl.|
ut supra
et tenentem fedus meum
interl.|
ut semper instet oriationi unde sine intermissione orate
marg.|
ET
FILIIS
ADVENE. Post eunuchos ad advenas transit et premia promittit.
marg.|
IN
SERVOS. Qualis Paulus qui de se ait: Paulus servus Christi Iesu et Moyses famulus Dei.
Numérotation du verset
Is. 56,7
adducam eos in montem sanctum meum
interl.|
Christum ipsum qui mons Domini vel Ecclesiam presentem vel doma veritatis
et letificabo eos in domo orationis mee
interl.|
in Ecclesia vel in eterna beatitudine
holocausta
interl.|
spiritualia
eorum
interl.|
eunuchorum qui se totos consecrant Domino
et victime
interl.|
victima a vincendo
eorum
interl.|
advenarum qui ad tempus vacant orationi
placebunt mihi super altari meo
interl.|
Christum
quia domus mea
interl.|
non figurale templum
interl.|
Ecclesia extra quam nec sacrificii nec orationes locus est
domus orationis
interl.|
non taurorum non hircorum
vocabitur cunctis populis
interl.|
non tantum Iudeis
marg.|
HOLOCAUSTA etc. Mortificate membra vestra qui sunt super terram et alibi exhibeatis corpora vestra hostiam Deo viventem.
marg.|
Holocaustum totum offertur Deo et incenditur. Victime pars sacerdotibus datur. Holocaustum Deo tribuit qui mundum relinquit ut semper vacet orationi. Victimam qui Deo servit et que mundi sunt disponit iuste.
marg.|
SUPER
ALTARE. Fidem super quam omnia offeruntur sive qua impossibile est Deo placere. Unde iustus autem meus ex fide vivit.
Numérotation du verset
Is. 56,8
ait Dominus Deus
interl.|
hoc promittens
qui congregat
interl.|
in unum ovile unde ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum
dispersos Israel
interl.|
dispersos Israel duodecim tribus per mundum vel per diversos errores
interl.|
quibus scribit Petrus quasi electis advenis dispersionis
adhuc
interl.|
dispersis congregatis
congregabo
interl.|
ego Pater
ad eum
interl.|
Christum
congregatos eius
interl.|
in predestinatione
Numérotation du verset
Is. 56,9
omnes bestie
interl.|
gentes sine ratione
agri
interl.|
mundi
venite
interl.|
de longinquo
ad devorandum
interl.|
Iudeum non credentem in Christum
interl.|
celestem panem carnem agni
universe bestie
interl.|
#non tradas b a con tibi
interl.|
inculte gentilitatis
saltus
marg.|
OMNES
BESTIE. Vox prophete qui advocat Romanos ad excidium Hierusalem quibus pene totus orbis serviebat. Vel per bestiam demones quibus ad devorandum Iudei traditi sunt.
Numérotation du verset
Is. 56,10
interl.|
quia
speculatores eius
interl.|
scribe et pharisei sacerdotes reges principes sic et hodie in Ecclesia
interl.|
si cecus cecum ducat ambo in foveam cadunt
omnes nescierunt
interl.|
Deum vera lucem
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 114ra ; facsim., p. 83a}
CECI. Non habentes Christum verum lumen vel fidem et alias virtutes.
universi canes muti
interl.|
sine voce predicationis contra inimicos
non valentes latrare
interl.|
predicare
interl.|
quia astricti vitiis
videntes
interl.|
sapientes in malo
vana dormientes
interl.|
in peccatis
et amantes somnia
interl.|
quibus decipiebantur a #demonibus omnibus quasi non possunt loqui veritatem sed mendacium
Numérotation du verset
Is. 56,11
et canes impudentissimi nescierunt saturitatem
interl.|
peccatorum unde canis reversus ad vomitum et alibi qui devorat plebem meam sicut escam panis
ipsi pastores
interl.|
qui et canes
ignoraverunt intelligentiam
interl.|
legis et prophetarum unde erratis nescientes scripturas
omnes in viam suam
interl.|
pravam
interl.|
non Dei
declinaverunt
interl.|
omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt
unusquisque
interl.|
quia a via Domini declinaverunt
ad avaritiam suam
interl.|
que sua sunt non que Iesu Christi querentes
a summo
interl.|
principibus
usque ad novissimum
interl.|
populum
interl.|
a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas
marg.|
CANES. Sicut canes gregem sic prelati debent custodire plebem.
marg.|
CANES
IMPUDENTISSIMI. Quod est sicut canes sine discretione etiam bonos sepe persequuntur sic et Iudei impudenter clamaverunt crucifige crucifige eum et nec Domini saturati sunt opprobriis.
Numérotation du verset
Is. 56,12
venite sumamus vinum
interl.|
comedamus et bibamus cras enim moriemur
et impleamur ebrietate
interl.|
vel sicera in hebreo enim sicera est omne quod inebriare potest
et erit sicut hodie sic et cras
interl.|
unde supra nescierunt saturitatem
et multo amplius
marg.|
VENITE
SUMAMUS. Sic pervertebant qui corrigere debuerant. Et quia omnes peccaverunt traditi sunt in manus Romanorum. Unde supra: Nescierunt saturitatem.
marg.|
MORALITER. Venite vitemus exempla malorum nec inebriemur vino in quo est luxuria nec voluptatibus obruamur nec contra adversarios muti simus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 56), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_56)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 56), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_56)
Notes :