Capitulum 54
Numérotation du verset
Is. 54,1
Lauda
Sterilis
que non paris
decanta laudem et hinni
que non pariebas quoniam multi filii deserte
magis quam
eius
que habebat
virum
dicit Dominus
Numérotation du verset
Is. 54,2
Dilata
Locum
tentorii tui
et pelles
tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos
et clavos tuos consolida
Numérotation du verset
Is. 54,3
ad dexteram enim et ad levam
penetrabis et semen tuum
gentes hereditabit et civitates
Desertas
inhabitabit
Numérotation du verset
Is. 54,4
noli timere
quia non confunderis
neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adolescentie tue
oblivisceris et opprobrii viduitatis tue non recordaberis amplius
Numérotation du verset
Is. 54,5
quia dominabitur tui qui fecit te
Dominus exercituum nomen eius et redemptor
tuus Sanctus
Israel Deus omnis terre
vocabitur
Numérotation du verset
Is. 54,6
quia ut mulierem derelictam
et merentem
Spiritu
Vocavit
te Dominus
et uxorem ab adolescentia abiectam
dixit Deus tuus
Numérotation du verset
Is. 54,7
ad punctum
in modico
dereliqui te et in miserationibus magnis
congregabo te
Numérotation du verset
Is. 54,8
in momento
indignationis abscondi
faciem meam
parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui
Dicit1
1 Dicit] dixit
Weber
redemptor tuus Dominus
Numérotation du verset
Is. 54,9
sicut in diebus Noe
Istud
mihi est cui iuravi
ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi
ut non irascar tibi
et non increpem te
Numérotation du verset
Is. 54,10
montes enim commovebuntur et colles contremescent
misericordia autem mea non recedet et fedus pacis mee
non movebitur dixit miserator tuus Dominus
Numérotation du verset
Is. 54,11
paupercula
Tempestate
convulsa absque ulla consolatione
ecce ego sternam
per ordinem
lapides tuos
et fundabo te in saphiris
Numérotation du verset
Is. 54,12
et ponam iaspidem
propugnacula tua
et portas tuas
in lapides sculptos
et omnes terminos tuos
in lapides desiderabiles
Numérotation du verset
Is. 54,13
universos filios tuos
doctos
a Domino et
multitudinem pacis filiis tuis
Numérotation du verset
Is. 54,14
et in iustitia
fundaberis recede procul a calumnia
quia non timebis
et a pavore quia non appropinquabit
Tibi
Numérotation du verset
Is. 54,15
Ecce
accola
Veniet
qui non erat mecum advena
quondam tuus adiungetur tibi
Numérotation du verset
Is. 54,16
Ecce
ego creavi
fabrum
sufflantem
in igne prunas
et
proferentem vas
in opus suum
et ego creavi
Interfectorem
ad disperdendum
Numérotation du verset
Is. 54,17
omne vas
quod fictum est
contra te non dirigetur
et omnem linguam
resistentem tibi in iudicio iudicabis
hec hereditas
Servorum
Domini
et iustitia eorum apud me dicit Dominus
Capitulum 54
Numérotation du verset
Is. 54,1
interl.|
creatorem tuum
sterilis
interl.|
Ecclesia
que non paris
interl.|
quia non paries
decanta laudem et hinni
interl.|
nimio gaudio sicut equus ad vitoriam
que non pariebas quoniam multi filii deserte
interl.|
opinione
interl.|
Ecclesie vel gentilitatis
magis quam
interl.|
quia et ipsa apostolos et per eos genuit multos
eius
interl.|
synagoge de qua vacua facta est que pariebat septies propter mysterium scilicet sabbati cui prior populus alligatus erat
que habebat
interl.|
videbatur habere
virum
interl.|
Deum
dicit Dominus
interl.|
cuius dicere facere est
marg.|
LAUDA
STERILIS etc. Hactenus de nativitate passione resurrectione nunc de genitum et Iudeorum vocatione. Sterilis gentilitas que tunc filios non pariebat Deo quia nec legem nec prophetas habebat nunc autem plures generat quam synagoga que se Deum virum habere putat. Vel Ecclesia que in Iudeis deserta erat que adveniente Domino filios ei non pariebat ut hoc referamus ad Ecclesiam tam de Iudeis quam de gentibus congregatam.
marg.|
Lauda sterilis etc. Apostolos iuxta Septuaginta letare sterilis que non paris erumpe et clama que non parturis etc.
Numérotation du verset
Is. 54,2
Dilata
interl.|
o sterilis
Locum
interl.|
per totum mundum non in Iudea tantum
tentorii tui
interl.|
id est Ecclesie per tabernaculum Moysi figurate
et pelles
interl.|
rubricatas scilicet martyres et iacintinas contemplativos
interl.|
predicatores scilicet Ecclesiam protegentes
tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos
interl.|
precepta divina
et clavos tuos consolida
interl.|
rationem et intellectum quibus precepta consistunt
Numérotation du verset
Is. 54,3
ad dexteram enim et ad levam
interl.|
ad omnia loca mundi
penetrabis et semen tuum
interl.|
verbum evangelii
interl.|
apostoli de quibus nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen
gentes hereditabit et civitates
interl.|
Ecclesias vel gentes vel animas
Desertas
interl.|
a Deo prius
inhabitabit
marg.|
AD
DEXTERAM
ENIM. Ad omnia loca mundi. Vel nec elata prosperis nec fracta adversis. Vel ad bona future vite et presentis. Unde longitudo dierum in dextera {t. 3: Erfurt, f. 112vb ; facsim., p. 80b} eius et in sinistra eius divitie et gloria.
marg.|
GREGORIUS. Intrante multitudine gentium Ecclesia ad dexteram extenditur dum quosdam iustificandos suscipit. Ad levam vero dilatatur dum ad se quosdam etiam in iniquitatibus permansuros admittit unde multi vocati pauci vero electi.
Numérotation du verset
Is. 54,4
noli timere
interl.|
Ecclesia de gentibus
quia non confunderis
interl.|
erubescentiam
interl.|
sicut ante
neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adolescentie {t. 3: Erfurt, f. 112vb ; facsim., p. 80b} tue
interl.|
in edificatione turris
oblivisceris et opprobrii viduitatis tue non recordaberis amplius
interl.|
viro tuo sociata per fidem
marg.|
NOLI
TIMERE etc. Cum turris Babel edificaretur gentilitas quarum Deus sibi desponsaverat in Noe et filiis eius quasi in adolescentia sua fornicans a Domino derelicta est usque ad tempus incarnationis. Iudaica plebs electa et ideo illa vidua ista meritata.unde pars autem Domini populus eius. Iacob funiculus hereditatis eius. Unde per Zachariam: assumpsi duas virgas unam vocavi decorem gentes scilicet in Noe et in filiis eius alteram funiculum scilicet Iudeos quos elegit Dominus sibi in confusione linguarum in familia Heber. Unde ibi habetur et succidi a cultu meo scilicet virgam que decus dicitur et adhibui illam mihi que funiculus.
Numérotation du verset
Is. 54,5
quia dominabitur tui qui fecit te
interl.|
non idola
Dominus exercituum nomen eius et redemptor
interl.|
sanguine
tuus Sanctus
interl.|
sanctificans
Israel Deus omnis terre
interl.|
non Iudee tantum
vocabitur
Numérotation du verset
Is. 54,6
quia ut mulierem derelictam
interl.|
a Deo
interl.|
mulier derelicta gentilitas quia cum idolis fornicata
et merentem
interl.|
per penitentiam
Spiritu
interl.|
corde vero
Vocavit
interl.|
ad se
te Dominus
interl.|
aversam
et uxorem ab adolescentia abiectam
interl.|
ab edificatione turris quando adhuc novella et iuvencula
interl.|
quia
dixit Deus tuus
marg.|
QUIA
UT
MULIEREM. Qui sequuntur tropologiam et in locis difficilimis ex cursu libere diputationis nascentes fugiunt questiones hec ad animam peccatricem referunt que abiecta a Deo sit non ex odio sed ex dispensatione ut pressa pondere malorum ad virum revertatur pristinum et perdita substantia non desperet de Patris clementia qui filio revertenti annulum stolam osculumque porrigit.
Numérotation du verset
Is. 54,7
ad punctum
interl.|
omnia tempora eternitati comparata quasi punctum sunt
in modico
interl.|
usque ad incarnationem
dereliqui te et in miserationibus magnis
interl.|
sine ullis meritis
interl.|
misericordia Domini plena est terra
congregabo te
interl.|
de cunctis terris
Numérotation du verset
Is. 54,8
in momento
interl.|
parvo tempore
indignationis abscondi
interl.|
propter idolatriam
faciem meam
interl.|
cognitionem
parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui
interl.|
redimendo
Dicit1
1 Dicit] dixit
Weber
interl.|
alias:
dixit
redemptor tuus Dominus
Numérotation du verset
Is. 54,9
sicut in diebus Noe
interl.|
quando venit diluvium
Istud
interl.|
iuramentum
mihi est cui iuravi
interl.|
et non sum transgressus2
2 transgressus]
corr.,
trangresus
Rusch
ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi
interl.|
immobiliter
ut non irascar tibi
interl.|
o Ecclesia cui misertus sum
et non increpem te
interl.|
sicut olim
marg.|
SICUT
IN
DIEBUS
NOE etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam et ad punctum esse desertos ut amici Dei federe eterno fiant maiorum ponit exempla.
Numérotation du verset
Is. 54,10
montes enim commovebuntur et colles contremescent
interl.|
celum et terra transibunt verba autem mea non transient
misericordia autem mea non recedet et fedus pacis mee
interl.|
quod pepigi tecum sicut cum Noe
non movebitur dixit miserator tuus Dominus
interl.|
quod non merito tuo sed mea clementia
Numérotation du verset
Is. 54,11
paupercula
interl.|
o Ecclesia
interl.|
prius
interl.|
sine divitiis legis et doctrine
Tempestate
interl.|
demonum variorum errorum
convulsa absque ulla consolatione
interl.|
sine patriarchis prophetis apostolis
interl.|
que substantiam in medicis perdiderat
interl.|
Spiritus Sancti
ecce ego sternam
interl.|
in terris celestem Hierusalem edificans que sponsa et uxor agni
per ordinem
interl.|
predicatorum
lapides tuos
interl.|
predicatores
et fundabo te in saphiris
interl.|
saphirus aerii coloris significat illos qui celestem vitam ducunt in terris
marg.|
FUNDABO
TE
IN
SAPHIRIS. HIERONYMUS. Septuaginta:
Prebebo tibi carbunculum
etc. Carbunculus sermo ignitus qui, fugatis tenebris errorum, illuminat corda credentium. Hic est de quo Isaie labia purgantura
{t. 3: Erfurt, f. 113ra ; facsim., p. 81a} et iuxta Genesem in terra Evilath nasciturb. Saphirus celi habet similitudinem illos significans qui cum Socrate dicunt: scando aerem solemque despicio et cum Paulo: nostra conversatio in celis est. Iaspis autem munit propugnacula qui possunt omnem altitudinem elevantem se contra scientiam Dei destruere et mendacium veritati subiicere. Iaspidum multa genera sunt alius est smaragdo similis qui reperitur in fontibus termodoontis et vocatur amastisios quo omnia fantasmata fugari putant. Alius viridior mari et tinctus quasi floribus qui in frigia reperitur in Ida in profundissimis speculum. Alius iuxta Hiberos Hyrcanosque et mare Caspium et precipue lacum Neusim. Alius nivi et spume similis est marine clementer mixto colore subrutilans. Hec diximus ut omnes spirituales gratias in Ecclesie propugnaculis cognoscamus quibus vani timores fugantur quas qui habet dicit fratruelis meus dilectus candidus et rubicundus.
a Is. 6, 6.
b Gn. 2, 11.
Numérotation du verset
Is. 54,12
et ponam iaspidem
interl.|
iaspis colore viridis prefert nitorem fidei
propugnacula tua
interl.|
defensionem
et portas tuas
interl.|
predicatores qui alios introducunt
in lapides sculptos
interl.|
vita et doctrina patrum
interl.|
predicatores qui vita et doctrina subiectis et terminum et modum vivendi prescribunt
et omnes terminos tuos
interl.|
in omnem terram exsivit sonus eorum
in lapides desiderabiles
interl.|
bonis
interl.|
vivos scilicet qui volvuntur super terram
Numérotation du verset
Is. 54,13
{t. 3: Erfurt, f. 113ra ; facsim., p. 81a} universos filios tuos
interl.|
reliquos
interl.|
discipulos
doctos
interl.|
spirituales
interl.|
faciam
interl.|
«Erunt omnes docibiles Dei»c
c Io. 6, 45.
a Domino et
interl.|
dabo
multitudinem pacis filiis tuis
interl.|
reconciliando Deo et angelis et hominibus
Numérotation du verset
Is. 54,14
et in iustitia
interl.|
omni virtute
fundaberis recede procul a calumnia
interl.|
ne calumnieris
quia non timebis
interl.|
si hoc faceris
interl.|
diabolum vel membra eius sed Deum
et a pavore quia non appropinquabit
interl.|
pavor
Tibi
interl.|
rationi tue
marg.|
RECEDE. Consolatus est Ecclesiam de gentibus promittens eis spirituales gratias nunc docet quid agat ne adversarios timeat.
Numérotation du verset
Is. 54,15
Ecce
interl.|
o primitiva Ecclesia
accola
interl.|
gentilis ante serviens idolis
marg.|
ECCE
ACCOLA. Hoc ad se invertunt Iudei tamquam sint futuri proseliti ex gentibus tempore Christi sui.
Veniet
interl.|
ad me
qui non erat mecum advena
interl.|
proselitus
interl.|
quia alienus a fide tua
quondam tuus adiungetur tibi
interl.|
unitate fidei
Numérotation du verset
Is. 54,16
Ecce
interl.|
quia
ego creavi
interl.|
secundum substantiam
fabrum
interl.|
diabolum
sufflantem
interl.|
iniquitatis et omnium malorum
interl.|
suggestione
in igne prunas
interl.|
igneas prunas id est incentiva vitiorum
et
interl.|
inde
proferentem vas
interl.|
quodlibet malum
in opus suum
interl.|
ut faciat voluntatem suam
et ego creavi
interl.|
bonum in se malum
Interfectorem
interl.|
eorum qui increduli sunt futuri
ad disperdendum
interl.|
malos
marg.|
ECCE
EGO etc. Non quod sim causa perditionis eorum. Sed adversarius impugnans victis perditionis victoribus causa est premii.
Numérotation du verset
Is. 54,17
omne vas
interl.|
diabolus vel heretici persecutores omnes mali
quod fictum est
interl.|
a diabolo
contra te non dirigetur
interl.|
prevalebit
et omnem linguam
interl.|
hereticorum
interl.|
philosophorum
resistentem tibi in iudicio iudicabis
interl.|
nunc vel in futuro
interl.|
damnabis vel separabis disputatione convictos
hec hereditas
interl.|
vita eterna
Servorum
interl.|
sanctorum
Domini
interl.|
Iesu
et iustitia eorum apud me dicit Dominus
interl.|
ut pro labore eternaliter quiescant
marg.|
HEC
EST
HERDITAS. Ne iustus tribulatus deficiat addit premia.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 54), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_54)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 54), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_54)
Notes :