Glossa ordinaria

Capitulum 39

Numérotation du verset Is. 39,1 

In tempore illo
misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros
et munera ad Ezechiam audierat enim quod egrotasset et convaluisset
Numérotation du verset Is. 39,2 

letatus est autem super eis Ezechias
et ostendit eis cellam aromatum
et argenti et auri et odoramentorum
et unguenti optimi et omnes apothecas
supellectilis sue et universa que inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis
Ezechias in domo sua
et in omni potestate sua
Numérotation du verset Is. 39,3 

introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te
et dixit Ezechias de terra longinqua
venerunt ad me
de Babylone
Numérotation du verset Is. 39,4 

et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia
que in domo mea sunt viderunt non fuit res
quam non ostenderim eis in thesauris meis
Numérotation du verset Is. 39,5 

et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum
Numérotation du verset Is. 39,6 

ecce dies venient
et auferentur omnia que in domo tua sunt et que thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 39,7 

et de filiis tuis qui exibunt de te
quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
Numérotation du verset Is. 39,8 

et dixit Ezechias
ad Isaiam bonum
verbum Domini
quod locutus est et dixit fiat tantum pax
et veritas
in diebus meis

Capitulum 39

Numérotation du verset Is. 39,1 
interl.| Assyrio interfecto Ezechia sanato
misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros
interl.| epistolas
et munera ad Ezechiam audierat enim quod egrotasset et convaluisset
marg.| IN  TEMPORE  ILLO etc. Superius dictum est quia Assaradon Sennacherib successit qui imeperabat Assyriis et Babyloniis hic autem quia Maradach qui misit nuntios ad Ezechiam illo adhuc vivente rex erat Babyloniorum. Sed duo regna erant et ille preerat Assyriis hic Babyloniis. Ferunt #ante historie quod Maradach pater Nabuchodonosor fuit qui regna illa subiugata univit. Venerunt autem nuntii quia portentum in sole viderant et arte sua cognoscere non poterant venerunt ergo in Hierusalem ut hoc a prophetis et sapientibus discerent.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 103ra ; facsim., p. 61a} Tradunt hebrei ideo egrotasse Ezechiam quia post inauditam victoriam Domino laudes non cecinerit sicut Moyses submerso pharaone et Debora interfecto Sysara et Anna nato Samuele unde fragilitatis sue commonitus ets per infirmitatem. Rursumque post corporis sanitatem et signi magnitudinem offertur alia occasio superbie quam ut prudens Dei cultor debuit vitare nec divitias quas Deo tribuente possidebat alienigenis monstrare. Nos quoque secundum tropologiam non debemus margaritas ante porcos ponere nec sanctum canibus dare. Qui enim fidelis est spiritu abscondi negocia. Qui vero hoc fecerit virtus illius enervatur et perit posteritas et amisso virili robore in muliebrem redigitur mollitiem.
Numérotation du verset Is. 39,2 
letatus est autem super eis Ezechias
interl.| oblatione munerum et sanitatis congratulatione
et ostendit eis cellam aromatum
interl.| scilicet epiphanum preclaram domum in qua sepeliebantur corpora regum
et argenti et auri et odoramentorum
interl.| thesauros et undique aromata multa
et unguenti optimi et omnes apothecas
interl.| cellaria
supellectilis sue et universa que inventa sunt in thesauris eius non {t. 3: Erfurt, f. 103ra ; facsim., p. 61a} fuit verbum quod non ostenderet eis
interl.| res quelibet hebrea vel hebraica consuetudine
Ezechias in domo sua
interl.| in thesauris suis
et in omni potestate sua
marg.| ET  IN  OMNI  POTESTATE. In thesauris domus Domini in quo precipue offendit. Hoc enim non erat potestatis eius. Iam tamen de valvis illius templi auri laminas tulerat.
Numérotation du verset Is. 39,3 
introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te
interl.| duo querit
et dixit Ezechias de terra longinqua
interl.| multo labore
venerunt ad me
interl.| cum pondere superbie
de Babylone
interl.| que potentissima
interl.| non dicit ad laudandum Deum pro signo
interl.| unum respondet alterum tacet
Numérotation du verset Is. 39,4 
et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia
interl.| pretiosa
que in domo mea sunt viderunt non fuit res
interl.| mirabilis
quam non ostenderim eis in thesauris meis
marg.| IN  THESAURIS  MEIS. Tacet de thesauris Domini metuens reprehendi quod scilicet ostendit eis quodcumque haberet in potestate templi scilicet supellectilem. Unde infert Isaias: audi verbum Domini etc.
Numérotation du verset Is. 39,5 
et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum
interl.| tu qui secreta alienigenis revelasti
Numérotation du verset Is. 39,6 
ecce dies venient
interl.| predicit penam sceleris
et auferentur omnia que in domo tua sunt et que thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus
interl.| cuius sententia est firma
Numérotation du verset Is. 39,7 
et de filiis tuis qui exibunt de te
interl.| de semine tuo
quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
marg.| ET  ERUNT  EUNUCHI. Tradunt hebrei hoc impletum esse in Daniele et eius sociis qui capto Ioachim filio Iosie cum suo populo sunt capti et in Babylonem ducti et eunuchizati vel evirati non enim putandum quod eunuchi fuerint corpore sed mente sicut qui se castraverunt propter regnum celorum.
Numérotation du verset Is. 39,8 
et dixit Ezechias
interl.| iustus
ad Isaiam bonum
interl.| iustum
verbum Domini
interl.| est
quod locutus est et dixit fiat tantum pax
interl.| ab Assyriis
et veritas
interl.| religionis
in diebus meis
marg.| FIAT  TANTUM  PAX. Debuit peccatum suum cum David confiteri et iram Dei removere a posteris aut compati cum Moyse qui dicit: dimitte eis hanc noxam aut dele me de libro quem scripsist. Quod quia non fecit propterea non respondet ei sed versus ad populum dicita:   Consolamini etc.
aIs. 40, 1-2.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_39)

Notes :