Capitulum 14
Numérotation du verset
Is. 14,1
Prope est
ut veniat tempus eius
et dies eius non elongabuntur miserebitur
enim Dominus Iacob
et eliget adhuc de Israel
et requiescere eos faciet super humum
Suam
adiungetur advena
ad eos
et adherebit
domui Iacob
Numérotation du verset
Is. 14,2
et tenebunt
eos populi et adducent
Eos
in locum suum
et possidebit eos
domus Israel super terram Domini in servos et ancillas
et erunt capientes eos
qui se ceperant
et subicient
exactores suos
Numérotation du verset
Is. 14,3
et erit in die illa cum requiem dederit tibi
Deus
a labore tuo
et a concussione tua
et a servitute dura
qua ante servisti
Numérotation du verset
Is. 14,4
Sumes
parabolam istam
contra regem
Babylonis
et dices quomodo cessavit exactor
quievit tributum
Numérotation du verset
Is. 14,5
contrivit Dominus baculum impiorum
virgam dominantium
Numérotation du verset
Is. 14,6
cedentem populos
in indignatione
Plaga
insanabili
subicientem in furore gentes persequentem crudeliter
Numérotation du verset
Is. 14,7
Conquievit
et siluit omnis terra
gavisa est
et exultabit1
1 exultabit] exultavit
Weber
Numérotation du verset
Is. 14,8
Abietes
quoque letate sunt super te
et cedri Libani
ex quo dormisti
non ascendit qui succidat nos
Numérotation du verset
Is. 14,9
Infernus
subter conturbatus est
in occursum adventus tui.
Suscitabit2
2 Suscitabit] suscitavit
Weber
tibi gigantas
omnes principes terre
surrexerunt
de soliis suis omnes principes nationum
Numérotation du verset
Is. 14,10
universi respondebunt et dicent tibi
et tu vulneratus es
sicut nos
nostri similis
effectus es
Numérotation du verset
Is. 14,11
detracta est ad inferos superbia tua
Concidit
cadaver tuum
Subter
te
sternetur tinea
et operimentum tuum erunt vermes
Numérotation du verset
Is. 14,12
quomodo cecidisti de celo
lucifer qui mane oriebaris
corruisti in terram qui vulnerabas gentes
Numérotation du verset
Is. 14,marg.|13
qui dicebas
in corde tuo in celum conscendam
Super
astra celi3
3 celi] Dei
Weber
exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti
in lateribus aquilonis
Numérotation du verset
Is. 14,14
Ascendam
super altitudinem nubium
ero similis Altissimo
Numérotation du verset
Is. 14,15
Verumtamen ad infernum detraheris
in profundum laci
Numérotation du verset
Is. 14,16
qui te viderint
ad te inclinabuntur
teque prospicient
numquid iste est vir
qui conturbavit terram
qui concussit
regna
Numérotation du verset
Is. 14,17
qui posuit orbem desertum
et urbes eius destruxit
vinctis eius
non aperuit carcerem
Numérotation du verset
Is. 14,18
omnes reges gentium universi dormierunt
in gloria
vir in domo sua
Numérotation du verset
Is. 14,19
Tu autem proiectus es
de sepulchro tuo quasi stirps
inutilis pollutus
et obvolutus qui interfecti sunt gladio
et descenderunt ad fundamenta laci
quasi cadaver
Putridum
Numérotation du verset
Is. 14,20
non habebis consortium neque cum eis in sepultura
tu enim
Terram suam4
4 tuam]
om. Weber
disperdisti tu populum
occidisti
non
vocabitur
in eternum semen pessimorum
Numérotation du verset
Is. 14,21
preparate filios
Eius
occisioni in
iniquitate patrum eorum non consurgent
nec hereditabunt
Terram
neque implebunt faciem orbis
civitatum
Numérotation du verset
Is. 14,22
Et
Consurgam
super eos
dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen
et reliquias
et germen et progeniem ait
Dominus
Numérotation du verset
Is. 14,23
et ponam eam
in possessionem hericii
et in paludes
aquarum
et scopabo
eam in scopa terens
dicit Dominus exercituum
Numérotation du verset
Is. 14,24
Iuravit
Dominus exercituum dicens si
non ut putavi
ita erit
et quomodo mente tractavi
Numérotation du verset
Is. 14,25
Sic
eveniet ut conteram Assyrium in terra mea
et in montibus meis conculcem eum
et auferetur ab eis
iugum eius et onus
illius ab humero eorum
tolletur
Numérotation du verset
Is. 14,26
hoc consilium
quod cogitavi super omnem terram
et hec est manus extenta
super universas gentes
Numérotation du verset
Is. 14,27
Dominus enim exercituum decrevit
et quis
poterit infirmare
et manus eius extenta
et quis
avertet eam
Numérotation du verset
Is. 14,28
in anno quo mortuus est rex Achaz
factum est onus istud
Numérotation du verset
Is. 14,29
ne leteris
Philistea omnis tu
quoniam comminuta est virga
percussoris tui
de radice enim colubri
egredietur regulus
et semen eius absorbens volucrem
Numérotation du verset
Is. 14,30
et pascentur
primogeniti
pauperum et pauperes fiducialiter
Requiescent
et interire faciam in fame
radicem tuam
et reliquias tuas
interficiam.
Numérotation du verset
Is. 14,31
Ulula porta
clama civitas
prostrata est
Philistea omnis ab aquilone enim fumus venit
et non est qui effugiat agmen eius
Numérotation du verset
Is. 14,32
Et
quid respondebitur nuntiis gentis
quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt
pauperes
populi eius
Capitulum 14
Numérotation du verset
Is. 14,1
interl.|
Deo cui omnia presentia sunt
interl.|
quasi et hoc cito
ut veniat tempus eius
interl.|
captivitatis vel ruina hereticorum
marg.|
PROPE
EST
UT
VENIAT
TEMPUS. ALLEGORICE. Incarnationis sic enim misertus Dominus Iacob id est novi populi. De Israel elegit apostolos et alios quos requiescere fecit super humum suam id est Ecclesiam.
et dies eius non elongabuntur miserebitur
interl.|
deserta Babylonie
interl.|
primo anno Cyri qui Iudeos captivos solvit de captivitate Babylonis
enim Dominus Iacob
interl.|
eorum qui suplantant vitia
et eliget adhuc de Israel
interl.|
apostolos videntes Deum mente
interl.|
eos qui redierunt cum Zorobabel et aliis ducibus
et requiescere eos faciet super humum
interl.|
terram viventium
Suam
interl.|
Ecclesiam
adiungetur advena
interl.|
gentilis
ad eos
interl.|
electos
et adherebit
interl.|
fide
domui Iacob
marg.|
IACOB etc. Nota proprietate verborum. Iacob qui adhuc in lucta est miseretur. Israel qui post victoriram nomen accepit elegit.
Numérotation du verset
Is. 14,2
et tenebunt
interl.|
affectu non captivitate
eos populi et adducent
interl.|
revertentes
Eos
interl.|
gentiles
interl.|
advenas
in locum suum
interl.|
Ecclesiam Hierusalem
et possidebit eos
interl.|
prodest malis servire bonis unde Esau dicitur: fratri tuo servies
domus Israel super terram Domini in servos et ancillas
marg.|
SERVOS. Legi obedientes de utroque sexu vel in tantum exaltati sunt post captivitatem ut de gentibus servos et ancillas haberent scilicet hebreos.
et erunt capientes eos
interl.|
vinculis fidei in tempore Assueri vel Holofernis
qui se ceperant
interl.|
sophismatibus
et subicient
interl.|
penitentie
interl.|
servituti
exactores suos
interl.|
quando omnia lucri causa faciunt
Numérotation du verset
Is. 14,3
et erit in die illa cum requiem dederit tibi
interl.|
o Israel et Iacob
Deus
interl.|
Ecclesia
a labore tuo
interl.|
quo contra hereticos vel quoslibet compugnasti
et a concussione tua
interl.|
a violentia qua tractus in captivitatem
et a servitute dura
interl.|
falsi dogmatis
interl.|
Chaldeorum
qua ante servisti
Numérotation du verset
Is. 14,4
Sumes
interl.|
hos erit
parabolam istam
interl.|
non simpliciter historiam
contra regem
interl.|
hereticum sermonem
Babylonis
interl.|
erroris et confusionis
et dices quomodo cessavit exactor
interl.|
penarum diabolus vel tributorum vel Nabuchodonosor
quievit tributum
interl.|
pecunie vel peccati
interl.|
sic scilicet
marg.|
QUOMODO
CESSAVIT
EXACTOR. Admirando quomodo vastator terrarum et tributis cuncta oppprimens sit contritus et ad nihilum redactus et possunt hec in persona electorum in die iudicii de diabolo legi vel de Nabuchodonosor ut fabulantur hebrei.
marg.|
Quomodo. A domo Dei iudicium incipit unde:a sanctis meis incipite. Pro diversitate enim peccati disponitur ordo iudicii ut qui minus peccaverunt ante purgentur novissima autem inimica destruetur mors.
marg.|
EXACTOR. Qui exigit usque ad novissimum quadrantem a debitoribus suis qui dicunt dimitte nobis debita. Huic tradentur debitores huic tradi Paulus Corinthum fornicantem.
Numérotation du verset
Is. 14,5
contrivit Dominus baculum impiorum
interl.|
diabolum vel Nabuchodonosor
virgam dominantium
marg.|
BACULUM. Vocat Nabuchodonor vel diabolum quia sicut per illum flagellantur a Deo impii sic per hunc in penis inferni vel quotidie in peccatis suggerendo insidiando.
Numérotation du verset
Is. 14,6
cedentem populos
interl.|
qui nolunt sustinere iugum leve
in indignatione
interl.|
sua vel Domini
Plaga
interl.|
morte eterna
insanabili
interl.|
quia vult occidere non emendare
subicientem in furore gentes persequentem crudeliter
Numérotation du verset
Is. 14,7
Conquievit
interl.|
a labore
interl.|
hoc contrito
et siluit omnis terra
interl.|
a fletu
interl.|
que seditione plena erat
gavisa est
interl.|
in damnacione eius
et exultabit1
1 exultabit] exultavit
Weber
interl.|
alias:
exultavit
interl.|
letabitur iustus cum viderit vindictam
Numérotation du verset
Is. 14,8
Abietes
interl.|
in Domini virtute sublimes
quoque letate sunt super te
interl.|
o diabole vel Nabuchodonosor
et cedri Libani
interl.|
dicentes
ex quo dormisti
interl.|
dormiens somno mortis
non ascendit {t. 3: Erfurt, f. 85va ; facsim., p. 26a} qui succidat nos
interl.|
occidat
marg.|
ABIETES. Principes diversarum gentium ab illo afflicti. Vel filii quorum patres interfecit.
marg.|
EX
QUO
DORMISTI. Quia victo forti et direptis vasis eius satellites corruerunt unde: ite in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis eius.
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 85va ; facsim., p. 26a} Nota mors mortis dormitio dicitur.
marg.|
QUI
SUCCIDAT. Undea: «Operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei». Has aliquando peccantes tradit Dominus supplicio conterendas. Unde: conteret Dominus cedros Libani.
a Ps. 79, 11.
Numérotation du verset
Is. 14,9
Infernus
interl.|
penalis locus vel diabolus qui prepositus est inferis
marg.|
INFERNUS. Habitatores vel principes eius inferni subtus. Sub terra enim est. Infernus in quo visus est dives ille a Lazaro unde: Dominus vinctos suos eruit vinctum diabolum dimisit.
subter conturbatus est
interl.|
in amaritudinem versus
interl.|
conturbari potuit
in occursum adventus tui.
interl.|
Nabuchodonor
Suscitabit2
2 Suscitabit] suscitavit
Weber
interl.|
alias:
suscitavit
tibi gigantas
interl.|
#terrenos principes ge n terra
omnes principes terre
interl.|
anime eorum quos interfecerat
marg.|
OMNES
PRINCIPES. Et si hec facta non sunt tamen fieri potuerunt.
marg.|
Solacium est malorum inimicos habere socios penarum.
surrexerunt
interl.|
in adventu principis ut eius penam mirentur cuius honorabant potentiam
interl.|
consolate in penis eius
de soliis suis omnes principes nationum
interl.|
etiam
interl.|
surrexerunt
Numérotation du verset
Is. 14,10
universi respondebunt et dicent tibi
interl.|
o Nabogodonosor
et tu vulneratus es
interl.|
<vulnera>vi
interl.|
morte eterna
sicut nos
interl.|
ut quos in terra separaverit dignitas apud inferos societ pena
interl.|
quos occidisti
nostri similis
interl.|
in penis
effectus es
marg.|
VULNERATUS. Qui immortalis et deus videbaris. Nos pro imbecillitate sensuum putabamus non posse resistere potentie Dei et te solum in altitudine tua permanere.
Numérotation du verset
Is. 14,11
interl.|
quia
detracta est ad inferos superbia tua
interl.|
qua subiectis gentibus letabaris
Concidit
interl.|
morte
cadaver tuum
interl.|
mortuum peccatis
Subter
interl.|
omnis pena diaboli requies per contrarium erit
te
interl.|
qui super regum pectora recumbebas
sternetur tinea
interl.|
per tinea et vermes inferni tormenta designat
et operimentum tuum erunt vermes
interl.|
cum prius pallia auro gemmisque distincta
marg.|
SUBTER. Putredo tinea et operimentum vermium pene eterne sunt quas propria gignit conscientia. Vel suppliciorum materia que ex propriis peccatis nascitur sicut enim quamdiu humor est in cadavere vermes nascentur ex putredine sic ex ipsa materia peccatorum gingnuntur supplicia.
marg.|
Requies diaboli lectus temptationis qui dicebat hec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me.
Numérotation du verset
Is. 14,12
quomodo cecidisti de celo
interl.|
de solio potentie
lucifer qui mane oriebaris
interl.|
factus hesperus
interl.|
Nabuchodonosor aliis regibus gloriosior et lucifer stellis splendidior
interl.|
modo occidens
corruisti in terram qui vulnerabas gentes
marg.|
QUI
MANE
ORIEBARIS. Hi sunt falsi apostoli operarii mendaces qui transfigurantur in
marg.|
apostolos Christi qui lolium superseminant dormientibus prelatis et nolentibus vel non valentibus resistere.
marg.|
ALLEGORICE. Lucifer qui mane oriebaris. Diabolus in exordio mundi creatus vel inter
marg.|
angelos gloriosus sed corruit secundum illud. Videbam Satanan sicut fulgur de celo
marg.|
cadentem qui prius cogitabat in celum conscendam super astra celi ad solium Dei sedebo. Post lapsum quoque arrogat idem sibi unde et gloriatur ascendere super angelos in celum vel super nubes corda scilicet electorum et sedere in monte testamenti in Ecclesia et in lateribus aquilonis in frigidis.
Numérotation du verset
Is. 14,marg.|13
qui dicebas
interl.|
ante casum vel post
in corde tuo in celum conscendam
interl.|
cum subiecerim mihi terram quid restat nisi in celum conscendam
interl.|
Iudeos qui et astra celi Dei cognitione fulgentes
marg.|
IN
CELUM
CONSCENDAM. In firmamento erat in celum ubi est Domini solium cupiebat ascendere.
marg.|
Hec omnia ad hereticos sunt referenda qui cum deorsum sint cum principe suo iactant se excelsos esse.
Super
interl.|
non infra
astra celi3
3 celi] Dei
Weber
interl.|
vel:
Dei
exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti
interl.|
Ecclesia non potest abscondi civitas supra montem posita
interl.|
Sion ubi templum in quo testamentum quod est in latere aquilonis
in lateribus aquilonis
marg.|
IN
LATERIBUS
AQUILONIS. Unde ab aquilone exardescunt mala et succenditur olla Ieremie. De quo: dicam aquiloni da id est redde captivos
Numérotation du verset
Is. 14,14
Ascendam
interl.|
in firmamento erat in celum ubi est Domini solium cupiebat ascendere
{t. 3: Erfurt, f. 85vb ; facsim., p. 26b} super altitudinem nubium
interl.|
diabolorum
ero similis Altissimo
interl.|
ut sicut ille prophetas et apostolos habeam
marg.|
NUBIUM. Prophetarum de quibus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem et veritas tua usque ad nubes. Iudas nubes fuit {t. 3: Erfurt, f. 85vb ; facsim., p. 26b} cum aliis apostolis sed vitio suo diabolum ascensorem suscepit.
Numérotation du verset
Is. 14,15
Verumtamen ad infernum detraheris
interl.|
Nabuchodonosor vel diabole
interl.|
a tanta altitudine
marg.|
detraheris
invitus ; Christus descendit voluntarius.
interl.|
qui se exaltat humiliabitur
in profundum laci
marg.|
VERUMTAMEN
AD
INFERNUM. Qui per virtutes potuisti ascendere per vitia cades. Sancti habent pennas columbe et aquile ut volent et requiescant. Impii quasi plumbum merguntur"in aquis vehementibus"b et descendunt «in profundum quasi lapis»c. Unded: «Iniquitas sedet super talentum plumbi».
b Cf. Ex. 15, 10 (feria 5, canticum ad laudes): « Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus ».
c Ex. 15, 5.
d
Sententia ex Za. 5, 6-7 (LXX), ut laud.
Hieronymus
, Commentarii in Isaiam (Is. 14, 15), lib. 6, CCSL 73, p. 242.10-12: « Unde et iniquitas - siue, ut melius habetur in hebraeo - impietas super talentum plumbi sedere conspicitur » ; cf. nota prolixior in Glossa ordinaria (Za. 5, 6-7).
marg.|
PROFUNDUM. Ad infimas et pessimas penas. Quanto enim gradus altior tanto casus gravior.
marg.|
Laci
, id est inferni. Unde “cum descendentibus in lacum”e et posuerunt me in lacu novissimo. Sicut lacus aquas sic infernus animas suscipit ad quem Banaias descendit tempore nivis et leonem interfecit. Heretici relinquunt fontem aque vive et fodiunt sibi lacus contritos qui aquam non valent continere. Unde, sicut refrigerat lacus aquas, sic malitia habentes se qui nec callidi nec frigidi sunt, id est nec credunt nec omnino non credunt sed per teporem et simulationem fidei a Domino reiciuntur.
e Ps. 27, 1 ; Ps. 87, 5.
Numérotation du verset
Is. 14,16
qui te viderint
interl.|
in penis
interl.|
cordis intuitu
ad te inclinabuntur
interl.|
humiliate
teque prospicient
interl.|
dicentes
numquid iste est vir
interl.|
dicens ero similis altissimo
marg.|
est vir
,non Deus ; unde: inimicus homo superseminavit zizania.
qui conturbavit terram
interl.|
terrenos quibus diciturf: «Terra es et in terram ibis»
f Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg.: « Pulvis es et in pulverem reverteris ».
qui concussit
interl.|
non subvertit ; undeg: «Mei autem pene moti sunt pedes pene effusi4 gressus mei».
g Ps. 72, 2.
4 effusi] c.
cacogr. Rusch
regna
interl.|
reges quorum cor in manu Dei
Numérotation du verset
Is. 14,17
qui posuit orbem desertum
interl.|
virtutibus fugatis
et urbes eius destruxit
interl.|
vicus
vinctis eius
interl.|
peccatis
interl.|
quibus Christus dixit exite et his qui in tenebris sunt revelamini undeh: «Dirupisti vincula mea» et alibii: «Dominus solvit compeditos».
h Ps. 115, 7.
i Ps. 145, 7.
marg.|
VINCTIS
EIUS. Immensa eius crudelitas designatur qui non modo captivos catenis onerabat sed in tenebris recludebat ut nec Evilmerodach5 filio suo aperiret.
5 Evilmerodach]
scrips.,
Evilmeradag
Rusch
non aperuit carcerem
marg.|
URBES. Ecclesias ut faceret synagogas diaboli et heretica pravitate pollueret munditiam fidei.
marg.|
VINCTIS
EIUS. Quos solvunt apostoli imitatores magistri qui ait: quecumque solveritis super terram erunt soluta et in celo. Solvunt autem sermone Dei et testimonio scripturarum et exhortatione virtutum.
Numérotation du verset
Is. 14,18
omnes reges gentium universi dormierunt
interl.|
quieverunt
in gloria
interl.|
celesti
interl.|
quia
vir in domo sua
interl.|
sepulcro
interl.|
dormivit
interl.|
«In domo Patris mei mansiones multe sunt».
marg.|
OMNES
REGES. HIERONYMUS. Reges gentium quibus Deus gentes crediderat gubernandas qui concussi sunt a Nabuchodonosor nec tamen subversi quorum non regnat peccatum quia cor eorum in manu Dei erat minime corruerunt quomodo enim Deus deorum Christus sic Dominus dominantium et rex regum. Hi requieverunt in gloria sua unusquisque in domo sua quia apud Patrem diverse mansiones sunt et pro varietate virtutum varietas mansionum sed Nabuchodonosor nec in morte quiescit a cruciatibus.
Numérotation du verset
Is. 14,19
Tu autem proiectus es
interl.|
quasi sepultis regibus quos occidisti tu in sepultus abicieris vel si omnes anime aliquam requiem quandoque accipiant tu numquam
interl.|
sepultura Nabuchodonosor
de sepulchro tuo quasi stirps
interl.|
que in radice nascens arbori affert sterilitatem digna incendio
inutilis pollutus
interl.|
sicut sanie
interl.|
sanguine occisorum
interl.|
sanie eorum scilicet qui sunt
et obvolutus qui interfecti sunt gladio
interl.|
tuo scilicet
et descenderunt ad fundamenta laci
interl.|
inferni
quasi cadaver
interl.|
sed tu existens quasi cadaver
Putridum
interl.|
quod omnes fugiunt
marg.|
TU
AUTEM. Videtur fabule consentire qua dicunt Iudei Nabuchodonosor in statum pristinum regressum Evilmerodach6 filium suum (qui eo intervallo septem annorum regnavit) in carcerem misisse et eum ibi cum rege Ioachim in vita patris fuisse. Quo mortuo cum non auderet regnum suscipere dicens pater meus quando vult moritur et resurgit consilio Ioachim tricenti aves de diversis partibus mundi {t. 3: Erfurt, f. 86ra ; facsim., p. 27a} exquisivit et corpus effossum in minutias dissipatum et unicuique partem alligavit. Dixit enim Ioachim cum he aves simul convenrint reviviscet pater tuus.
6 Evilmerodach]
scrips.,
Evilmeradag
Rusch
marg.|
QUASI
CADAVER. Multitudine peccatorum putruerunt et corrupte sunt cicatrices mee. Virtus suavis odoris est. Unde: sicut unguentum in capite et odor tuus suavis et facies tua speciosa.
Numérotation du verset
Is. 14,20
interl.|
quia tu magister illi discipuli cui plus creditur plus exigitur ab eo
non habebis {t. 3: Erfurt, f. 86ra ; facsim., p. 27a} consortium neque cum eis in sepultura
interl.|
id est non eris cum eis quos occidisti socius in sepultura
marg.|
CONSORTIUM. Scilicet sepulture altera est enim pena autoris altera eius qui ab autoritate compulsus est. Hic est gladius quo vulnerati sunt plurimi et interfecti unde: gladium suum vibravit.
tu enim
interl.|
hoc de diabolo et Nabuchodonosor
Terram suam7
7 tuam]
om. Weber
interl.|
etiam
tuam
interl.|
non alienam tantum
marg.|
TU
ENIM
TERRAM. Quasi in superbia tua regnum Chaldeorum destructum est quod adhuc mansisset si superbia tua non fuisset.
disperdisti tu populum
marg.|
POPULUM. Quem tibi Deus commiserat corrigendum et regendum unde audet dicere: hec omnia mihi tradita sunt.
occidisti
marg.|
OCCIDISTI. Non Deo reservans vivos sed pene tue preparans socios.
non
interl.|
modo propheta in tertia persona loquitur de Nabuchodonosor
interl.|
de diabolo potest etiam dici non vocabitur
vocabitur
interl.|
quasi potentia istius omnino periit
interl.|
tuus
in eternum semen pessimorum
interl.|
demonum
marg.|
NON
VOCABITUR. Ideo non vocabitur in eternum quia ipse semen pessimiorum est.
marg.|
Non quod semen malum sit per se Deus enim fecit omnia bona. Sed ab his qui voluntate pessimi sunt ortum est semen malum quod voluntate non natura fit. Unde: semen Chanaan et non Iuda. De bonis dicitur par evangelium: ego vos genui.
marg.|
Omnes concordant historie quod occiso Balthasar nullus postea de semen Nabuchodonosor regnavit deleta est omnis progenies pro superbia et impietate patris.
Numérotation du verset
Is. 14,21
preparate filios
interl.|
cogitationes opera mala ex impiis patribus nata
Eius
interl.|
Nabuchodonosor
occisioni in
interl.|
pro
iniquitate patrum eorum non consurgent
interl.|
quasi occidentur ne consurgent ultra
nec hereditabunt
interl.|
in regnum
Terram
interl.|
patris
interl.|
sanctorum
neque implebunt faciem orbis
interl.|
Domini
civitatum
interl.|
vel:
civitatis
interl.|
«Nisi Dominus custodierit civitatem».j
j Ps. 126, 1.
marg.|
INIQUITATE. Septuaginta. Pro iniquitate patris tui. Quod quidam non intelligentes draconem qui regnat in mari quem Leviathan appellant hebrei volunt esse patrem diaboli secundum illud quia mendax est et pater eius quod male intelligendo depravant.
Numérotation du verset
Is. 14,22
Et
interl.|
pro quia
interl.|
non est perfecta hominis victoria
Consurgam
interl.|
in Cyro et Dario
super eos
interl.|
filios scilicet Nabuchodonosor
dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen
interl.|
ut non nominetur domina regnorum
et reliquias
interl.|
filios scilicet
interl.|
ne ultra pullulent in urbibus Domini
et germen et progeniem ait
interl.|
vel dicit
Dominus
Numérotation du verset
Is. 14,23
et ponam eam
interl.|
non contentus his
in possessionem hericii
interl.|
hinc etiam cetera monstra intelligite
et in paludes
interl.|
vel: paludibus
aquarum
interl.|
quibus circumdantur divites
et scopabo
interl.|
similitudo ut omnes scilicet auferantur quasi sordes
eam in scopa terens
interl.|
ut pereant Babylonia semina
interl.|
ut nihil remaneat nisi hericius
dicit Dominus exercituum
marg.|
ET
PONAM etc. Nihil est in ea nisi venatio regia et coctilibus mutis post annos plurimos refectis inclusa.
marg.|
IN
POSSESSIONEM
HERICII. Mundus quoque ab hericio et paludibus possidetur modo id est ab immundis spiritibus sed in fine mundi scopabit id est #purgabit eum Dominus igne purgatorio.
Numérotation du verset
Is. 14,24
Iuravit
interl.|
immobiliter statuit
interl.|
quasi his pactis iuramentum Domini complebitur
Dominus exercituum dicens si
interl.|
quasi non aliter potest fieri
non ut putavi
interl.|
vel statui
ita erit
interl.|
aposiopesis quasi non credideritis mihi si non fecero
et quomodo mente tractavi
marg.|
IURAVIT
DOMINUS etc. Hucusque de Babylone et regibus eius et populis nunc de Sennacherib et que tunc imminebant super Assyrios qui Samariam Iudeamque vastaverunt preter Hierusalem et in superbiam contra Dominum elati unde una nocte centum octoginta quinque millia de eis ab angelo sunt percussa. Et hoc in terra Iuda et in montibus eius sicut Dominus predixerat.
Numérotation du verset
Is. 14,25
Sic
interl.|
scilicet vel et
eveniet ut conteram {t. 3: Erfurt, f. 86rb ; facsim., p. 27b} Assyrium in terra mea
interl.|
contrariam fortitudinem
et in montibus meis conculcem eum
interl.|
ecce dedit vobis potestatem calcandi super serpentes
et auferetur ab eis
interl.|
sanctis
interl.|
Iudeis
iugum eius et onus
interl.|
afflictionis grave
illius ab humero eorum
interl.|
Assyriorum et Sennacherib vel diaboli
tolletur
interl.|
ne serviant amplius
marg.|
IN
MONTIBUS. Nota proprietatem in terra conteritur in montibus {t. 3: Erfurt, f. 86rb ; facsim., p. 27b} ab ipso Domino conculcatur. Cum enim omnes inimici positi fuerint sub pedibus Christi ut novissima destruatur mors tunc auferetur a sanctis iugum Assyrii.
marg.|
Hostis temerarius non solum terram Dei et humiliora occupare #festinatus sed et eos qui virtutibus profecerunt de quibus dicitur fundamenta ei in montibus sanctis.
Numérotation du verset
Is. 14,26
hoc consilium
interl.|
si non putavi etc.
quod cogitavi super omnem terram
interl.|
ad protegendam omnem terram
et hec est manus extenta
interl.|
hec est manus id est Sennacherib vel manus scilicet mea est extenta ad protegendum omnes gentes
super universas gentes
marg.|
HOC
CONSILIUM. Id est ut auferatur iugum eius est meum consilium.
marg.|
Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram. Gentes Assyriorum scilicet vel omnium qui subiecti sunt Sennacherib vel diabolo.
marg.|
In fine visionis aperitur quod latebat Dominum scilicet cogitasse consilium super omnem terram et elevata manus eius super omnes gentes non Babyloniam tantum unde ostenditur que dicta sunt generaliter ad orbem terrarum pertinere.
Numérotation du verset
Is. 14,27
Dominus enim exercituum decrevit
interl.|
quasi dicat propheta et hoc mutari non potest
et quis
interl.|
quasi nullus
poterit infirmare
interl.|
decretum eius
et manus eius extenta
interl.|
ad percutiendum
et quis
interl.|
nemo
avertet eam
Numérotation du verset
Is. 14,28
in anno quo mortuus est rex Achaz
interl.|
impius
interl.|
contentio vel possessio
factum est onus istud
interl.|
id est hec visio
interl.|
Septuaginta: verbum
marg.|
IN
ANNO
QUO
MORTUUS. A principio libri hucusque sub Ozia Ioathan Achaz vaticinatus est Isaias usque ad finem sub Ezechia predicta et partim completa.
marg.|
ACHAZ. Quo vivente regnante in peccatoribus nec pondus contra alienigenas nec sermo Dei (iuxta septuaginta) fieri poterat ad prophetam.
Numérotation du verset
Is. 14,29
ne leteris
interl.|
de morte Achaz
interl.|
cadens potione
Philistea omnis tu
interl.|
ex hoc
marg.|
NE
LETERIS. Rege mortuo inimici letantur quasi aliquid lucri facturi novis rebus. Hinc Philistei quos Achaz afflixit de morte eius letantur et Iudeis insultant quia maturo rege perdito subiaceant eius filio quo regnante se putavit fines eorum posse invadere.
quoniam comminuta est virga
interl.|
virga tua et baculus tuus
percussoris tui
interl.|
Achaz
de radice enim colubri
interl.|
Achaz qui Philisteos momordit sed non absorbuit
egredietur regulus
interl.|
Ezechias
et semen eius absorbens volucrem
interl.|
sicut basiliscus solo flatu vel visu plus enim omnibus Philisteos percussit
interl.|
Septuaginta: volantes serpentes
marg.|
VIRGA
PERCUSSORIS. Abiecto iugo Dei primum in cogitationibus nostris radicatur semen colubri post de semine pessimo nascitur regulus qui est rex serpentum qui flatu et visu homines occidere dicitur. Hec sunt peccata vana de pravo thesauro cogitationum ad opus pessimum prorumpentia hec cum regnaverint in his qui a Deo sunt alieni egredientur serpentes pennati ut non sufficiat cogitasse vel fecisse que mala sunt sed patrocinia malorum querant et hereses confingant. Possunt heretici per pennatos serpentes intelligi qui se elevant contra scientiam Dei et venenato ore absorbent volucres id est ad excelsa volare cupientes.
marg.|
Quem diligit Dominus corripit etc. Quasi filios erudit nos Deus qui visitat in virga iniquitates. Hec est virga et iugum quod vult imponere salvator cervicibus omnium ut deposito iugo Assyrii portent iugum Christi quod si quis abiecerit vel contriverit statim de radice colubri tortuosi {t. 3: Erfurt, f. 86va ; facsim., p. 28a} egredietur regulus et aspides secundum Septuaginta et de eis serpentes volantes vel qui absorbeant volucres.
Numérotation du verset
Is. 14,30
et pascentur
interl.|
Dominus pascit me et nihil mihi deerit
interl.|
cum te absorbuerit
primogeniti
interl.|
Iudei de quibus: filius meus primogenitus Israel
interl.|
spiritum qui non abiiciunt iugum
pauperum et pauperes fiducialiter
interl.|
absque pavore
interl.|
pastore pro eis sollicito
Requiescent
interl.|
in pace cum Lazaro in sinu Abrahe
et interire faciam in fame
interl.|
verbi Dei
{t. 3: Erfurt, f. 86va ; facsim., p. 28a} radicem tuam
interl.|
foetitudinem tuam
et reliquias tuas
interl.|
qui relinquentur ab Ezechia
interl.|
ne quid de malo semine germinetur
interl.|
abiicientes iugum
interficiam.
interl.|
per Assyrios et Chaldeos
interl.|
ergo
Numérotation du verset
Is. 14,31
Ulula porta
interl.|
qui habitatis in porta civitatis Philisteorum
clama civitas
interl.|
vel cives
interl.|
nihil in ea divine sapientie
marg.|
ULULA. Quasi Philistei plorate miseriam vestram que venit per Sennacherib.
marg.|
Ulula porta clama civitas. Philistei potione cadentes inebriati scilicet calice Babylonis et vino in quo est luxuria. Hi tamen propter cetera vitia tum propter ebrietatem regnum Dei perdiderunt. Precipitur ergo eis ut ululet porta eorum porta hereticorum os blasphemum civitas anima malis cogitationibus repleta.
interl.|
quia
prostrata est
interl.|
ab Assyriis
Philistea omnis ab aquilone enim fumus venit
interl.|
multus exercitus Sennacherib vel fama
et non est qui effugiat agmen eius
interl.|
fumi
interl.|
nemo enim sine peccato nec infans unius diei
marg.|
AB
AQUILONE
ENIM etc. Exardescentibus sagittis diaboli qui noxius oculis et contrarius lumini. Ab aquilone olla Ieremie succenditur. Unde in Proverbiis: aquilo ventus durus nomine autem dexter.
marg.|
NON
EST
QUI
EFFUGIAT
AGMEN
EIUS. Nullus preter Hierusalem. Et si quesierunt angeli qui presunt Assyriis cur sola salvetur ? Respondebitur: quia Dominus fundavit Sion etc. Et sicut Ieremias cathenas ligneas posuit super colla eorum qui ad se missi fuerant dicit Isaias ad Dominum quid respondebitur nuntiis diversarum gentium si quesierint super adventum Sennacherib cui Dominus quod ipsi capiendi et sola Hierusalem sit liberanda.
Numérotation du verset
Is. 14,32
Et
interl.|
cum Philistea corruerit et fumus eius universa penetraverit
quid respondebitur nuntiis gentis
interl.|
hoc scilicet respondetur
marg.|
NUNTIIS. Angelis qui presunt civitatibus et gentibus singulis mirantibus cur sola Sion amaritudinem fumi vitaverit vel evaserit.
quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt
interl.|
et ideo salvantur
pauperes
interl.|
spiritu
populi eius
marg.|
FUNDAVIT
SION. Super fundamentum prudentie iustitie fortitudinis temperantie que sunt Christus. Unde: fudamentum aliud nemo potest ponere pre etc. qui autem fatuus est edificat super harenam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_14)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_14)
Notes :