Capitulum 44
Numérotation du verset
Is. 44,1
Et nunc audi
Iacob serve meus
et Israel quem elegi
Numérotation du verset
Is. 44,2
hec dicit Dominus faciens
et formans
te
ab utero auxiliator tuus noli timere
serve meus Iacob et Rectissime
quem elegi
Numérotation du verset
Is. 44,3
effundam enim aquas
super sitientem et fluenta
super aridam
effundam spiritum meum
super semen tuum
et benedictionem meam
super stirpem tuam
Numérotation du verset
Is. 44,4
Et
Germinabunt
inter herbas
quasi salices iuxta preterfluentes aquas
Numérotation du verset
Is. 44,5
Iste
dicet Domini ego sum
et ille
vocabit in nomine Iacob et
hic scribet
manu sua Domino
et in nomine Israel assimilabitur
Numérotation du verset
Is. 44,6
hec dicit Dominus rex Israel et redemptor eius
Dominus exercituum
ego primus
et ego novissimus
et absque me non est deus
Numérotation du verset
Is. 44,7
quis similis mei
vocet et annuntiet
et ordinem exponat mihi
ex quo constitui populum antiquum
ventura et que futura sunt annuntient eis
Numérotation du verset
Is. 44,8
nolite timere
neque conturbemini
ex tunc audire te feci et annuntiavi vos estis testes mei
numquid est deus absque me
et formator
quem ego non noverim
Numérotation du verset
Is. 44,9
Plaste
idoli omnes
nihil sunt
et amantissima eorum
non proderunt eis
ipsi sunt testes
eorum
Qui1
1 Qui] quia
Weber
non vident
neque intelligunt
ut confundantur
Numérotation du verset
Is. 44,10
quis formavit deum
et sculptile conflavit ad nihil utile
Numérotation du verset
Is. 44,11
ecce omnes participes eius
confundentur fabri enim sunt ex hominibus
Convenient
omnes stabunt
et pavebunt
et confundentur simul
Numérotation du verset
Is. 44,12
faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud
et operatus est in brachio fortitudinis sue
esuriet et deficiet
non bibet aquam
et
Lassescet
Numérotation du verset
Is. 44,13
artifex lignarius extendit normam
formavit illud in runcina fecit illud in angularibus
et in circino
tornavit illud
et fecit
imaginem viri
quasi speciosum hominem
habitantem in domo
Numérotation du verset
Is. 44,14
Succidit
cedros tulit ilicem et quercum que
steterat inter ligna saltus plantavit
pinum quam pluvia nutrivit
Numérotation du verset
Is. 44,15
et
facta est hominibus in focum
sumpsit ex eis
et calefactus est et succendit et
coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit
fecit sculptile et curvatus est ante illud
Numérotation du verset
Is. 44,16
medium eius
combussit igni et de medio eius carnes comedit coxit pulmentum et
saturatus est et calefactus est
et dixit va calefactus sum vidi focum
Numérotation du verset
Is. 44,17
reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu
Numérotation du verset
Is. 44,18
nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intelligant corde suo
Numérotation du verset
Is. 44,19
non recogitant
in mente sua
neque cognoscunt
neque sentiunt ut dicant
medietatem eius
combussi igne et coxi super carbones eius panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam
ante truncum lignum2
2 lignum] ligni
Weber
procidam
Numérotation du verset
Is. 44,20
pars eius cinis est
cor insipiens
adoravit illud et non liberabit animam suam
neque dicet forte
mendacium est
in dextera mea
Numérotation du verset
Is. 44,21
memento horum Iacob et Israel
quoniam servus meus
es tu formavi te
servus meus
es tu Israel
non oblivisceris mei
Numérotation du verset
Is. 44,22
Delevi
ut nubem
iniquitates tuas
et quasi nebulam peccata tua
revertere ad me
quoniam redemi te
Numérotation du verset
Is. 44,23
laudate celi
quoniam fecit Dominus
iubilate extrema terre
resonate montes
laudationem saltus
et omne lignum eius
quoniam redemit Dominus
Iacob et Israel gloriabitur
Numérotation du verset
Is. 44,24
hec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero
ego sum Dominus faciens omnia extendens celos
Solus
stabiliens terram et nullus
mecum
Numérotation du verset
Is. 44,25
irrita
faciens signa divinorum
et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens
Numérotation du verset
Is. 44,26
suscitans verbum
servi sui
et consilium
nuntiorum suorum
Complens
qui
dico
Hierusalem habitaberis
et civitatibus Iuda
edificamini3
et deserta eius suscitabo
3 edificamini] edificabimini
Weber
Numérotation du verset
Is. 44,27
qui dico profundo
Desolare
et flumina tua
arefaciam
Numérotation du verset
Is. 44,28
qui dico Cyro pastor meus es
et omnem voluntatem meam complebis
qui dico Hierusalem edificaberis
et templo fundaberis
Capitulum 44
Numérotation du verset
Is. 44,1
{t. 3: Erfurt, f. 106rb ; facsim., p. 67b} Et nunc audi
interl.|
mandata mea
Iacob serve meus
interl.|
fidelis quia infidelis Israel non vult
et Israel quem elegi
interl.|
in predestinatione
marg.|
ET
NUNC
AUDI. Primos fideles de Iudeis {t. 3: Erfurt, f. 106rb ; facsim., p. 67b} aliis obduratis cum quodam privilegio nominis et dignitate honoris alloquitur apostolorum scilicet chorum audi Iacob serve meus et Israel quem elegi prima servitus secunda electio.
Numérotation du verset
Is. 44,2
hec dicit Dominus faciens
interl.|
in corpore
et formans
interl.|
in anima
te
interl.|
antequam esses
ab utero auxiliator tuus noli timere
interl.|
crudelitatem eorum
serve meus Iacob et Rectissime
interl.|
o Israel
quem elegi
marg.|
AB
UTERO. In quo fratris plantam arripuisti vel in principio Ecclesie manus persecutorum evasisti.
marg.|
ET
RECTISSIME. Israel secundum hebraicam veritatem rectus vel rectissimus. Quod autem vir videns Deum dicitur non a proprietate sed a sono vocis habetur.
Numérotation du verset
Is. 44,3
effundam enim aquas
interl.|
veteris testamenti et novi
super sitientem et fluenta
interl.|
idem
super aridam
interl.|
gentilitatem
effundam spiritum meum
interl.|
sine humore dilectionis sapientie et gratie
super semen tuum
interl.|
filios spirituales
et benedictionem meam
interl.|
gratiam que cor auditoris illuminat per quam sermo predicationis fructificat
super stirpem tuam
marg.|
EFFUDAM. Scilicet in baptismo per impositionem manuum.
Numérotation du verset
Is. 44,4
Et
interl.|
sic
Germinabunt
interl.|
bono opere
interl.|
in bapismo renati
inter herbas
interl.|
sanctos fide virentes
quasi salices iuxta preterfluentes aquas
interl.|
tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum
marg.|
QUASI
SALICES
IUXTA
PRETERFLUENTES etc. Salix arbor infructuosa sed cito crescit maxime si iuxta aquas sit et aiunt physici quia siquis eam sumpserit vel cibo vel potu sterilem eum facit. Bene ergo gentes significat que ante steriles iuxta fluenta evangelii cito crescentes fructificaverunt contra naturam. Vel utriusque populi vocationem hic possumus accipere per herbas scilicet multitudinem gentium ad #fidem venientium per salices vero primitivam de Iudeis Ecclesiam que cito credidit predicantibus apostolis. Iste dicet etc. credentium varietatem describit.
Numérotation du verset
Is. 44,5
Iste
interl.|
fidelis
interl.|
operibus iustitie confisus
dicet Domini ego sum
interl.|
non servus idolorum quia ab illo factus et ab ipso redemptus
et ille
interl.|
alius fidelis ad penitentiam ut vitia supplantet
vocabit in nomine Iacob et
interl.|
idem
hic scribet
interl.|
ostendet opere
manu sua Domino
interl.|
Septuaginta: manu sua ut de tyrocinio se Christi militem glorietur
interl.|
secundum hebreum: Domini scilicet ego sum
et in nomine Israel assimilabitur
interl.|
si non carne erit secundum nomen Israel scilicet vir videns Deum nunc spe et fide tandem ispa re
marg.|
IN
NOMINE
ISRAEL
ASSIMILABITUR. Ut recipiant legem et prophetas et Spiritus Sancti gratias qui Israel promisse sunt.
Numérotation du verset
Is. 44,6
hec dicit Dominus rex Israel et redemptor eius
interl.|
qui crediturus est
interl.|
qui Filii adventum suscipiet
Dominus exercituum
interl.|
omnipotens
interl.|
virtutum
ego primus
interl.|
ante me nullus ego sum alpha et omega principium et finis
et ego novissimus
interl.|
post me nullus
et absque me non est deus
interl.|
naturaliter
interl.|
quia puer quem elegi in me Deus est
marg.|
EGO
PRIMUS
ET
EGO. Post vocationem gentium que abiectis idolis crediderunt agit contra eos qui converti noluerunt.
marg.|
ABSQUE
ME. Non dicit se solum esse sed preter virtutem et sapientiam suam nullum extremum deum esse deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.
Numérotation du verset
Is. 44,7
quis similis mei
interl.|
in idolis
vocet et annuntiet
interl.|
ea que non sunt tamquam ea que sunt
et ordinem exponat mihi
interl.|
ego creavi omnia ex nihilo ipse exponat ordinem eorum
ex quo constitui populum antiquum
interl.|
ab Adam vel ex quo elegi populum israeliticum in peculariem mihi
ventura et que futura sunt annuntient eis
interl.|
si Deus verus est sicut ego annuntiavi
Numérotation du verset
Is. 44,8
nolite timere
interl.|
o fideles
interl.|
minas idolatrarum
marg.|
NOLITE
TIMERE o Israel. Simulacra que in monte Synai nihil esse didicistis.
neque conturbemini
interl.|
timendo
interl.|
quia idolum nihil est
ex tunc audire te feci et annuntiavi vos estis testes mei
interl.|
o apostoli
numquid est deus absque me
interl.|
quia Deus sum omnium
et formator
interl.|
alterius mundi
quem ego non noverim
Numérotation du verset
Is. 44,9
Plaste
interl.|
factores non solum idola
idoli omnes
interl.|
similes illis fiant qui faciunt ea
nihil sunt
interl.|
quia idolum nihil est
et amantissima eorum
interl.|
pretiosissima in idolis
non proderunt eis
interl.|
in die iudicii vel quolibet tempore vindicte
ipsi sunt testes
interl.|
sculptoribus
interl.|
factores
eorum
interl.|
idolorum
Qui1
1 Qui] quia
Weber
interl.|
vel:
quia
non vident
interl.|
oculos habent et non videbunt
neque intelligunt
interl.|
factores
ut confundantur
interl.|
in diis suis
Numérotation du verset
Is. 44,10
{t. 3: Erfurt, f. 106va ; facsim., p. 68a} quis formavit deum
interl.|
quasi insanus qui sic putat fieri deum
et sculptile conflavit ad nihil utile
Numérotation du verset
Is. 44,11
ecce omnes participes eius
interl.|
qui facit et qui colit
confundentur fabri enim sunt ex hominibus
interl.|
assumpti ad eos fabricandos
Convenient
interl.|
ad iudicium
omnes stabunt
interl.|
tamquam iudicandi
et pavebunt
interl.|
conscientia peccati
et confundentur simul
interl.|
super errore
Numérotation du verset
Is. 44,12
interl.|
quia
faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud
interl.|
idolum
et operatus est in brachio fortitudinis sue
interl.|
tamen
esuriet et deficiet
interl.|
non dabit ei manducare talis Deus
non bibet aquam
interl.|
dante deo suo
et
interl.|
ideo
Lassescet
interl.|
operando
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 106va ; facsim., p. 68a}
ESURIET etc. Fama et siti artificis et artis vilitas demonstratur.
marg.|
Quicquid de idolis dictum est ad hereticorum referri potest principes qui simulacra dogmatum suorum artifici corde componunt et venerantur ea que se simulasse sciunt. Nec sufficit eis error proprius nisi simplices eorum adoratione decipiant qui questum pietatem putant et devorant domos viduarum abutentes vulgi imperitia. Ita dialetica arte quasi terebro et lima et runcina formant deum suum et malleis cudunt et inaurant rhetorici sermonis venustate quorum deus venter est et gloria in confusione eorum.
Numérotation du verset
Is. 44,13
artifex lignarius extendit normam
interl.|
ut rectum opus faceret
formavit illud in runcina fecit illud in angularibus
interl.|
quadrangulum vel rotundum
et in circino
interl.|
torno
tornavit illud
interl.|
ut repente in deum consurgeret
et fecit
interl.|
aliud
imaginem viri
interl.|
in quadrato vel rotundo
quasi speciosum hominem
interl.|
ut quanto pulchrior tanto putetur deus angustior
habitantem in domo
interl.|
clausum eterno carcere qui longo tempore creverat in saltibus vel cedrus vel pinus
Numérotation du verset
Is. 44,14
Succidit
interl.|
faber ad idola facienda
cedros tulit ilicem et quercum que
interl.|
diu
steterat inter ligna saltus plantavit
interl.|
ut faceret deum
pinum quam pluvia nutrivit
Numérotation du verset
Is. 44,15
et
interl.|
pars
facta est hominibus in focum
interl.|
ut calefaceret artificem dei
sumpsit ex eis
interl.|
ex predictis arboribus
et calefactus est et succendit et
interl.|
inde
coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit
interl.|
opus suum
fecit sculptile et curvatus est ante illud
interl.|
quod fecit
Numérotation du verset
Is. 44,16
medium eius
interl.|
ligni
combussit igni et de medio eius carnes comedit coxit pulmentum et
interl.|
inde
saturatus est et calefactus est
interl.|
ex ligno eodem
et dixit va calefactus sum vidi focum
Numérotation du verset
Is. 44,17
reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu
Numérotation du verset
Is. 44,18
nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intelligant corde suo
Numérotation du verset
Is. 44,19
non recogitant
interl.|
me fecisse eos
in mente sua
interl.|
quamvis rationales
neque cognoscunt
interl.|
idola esse opera manu hominis
{t. 3: Erfurt, f. 106vb ; facsim., p. 68b} neque sentiunt ut dicant
interl.|
apud se
medietatem eius
interl.|
ligni
combussi igne et coxi super carbones eius panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam
interl.|
quasi hoc facere insania est
interl.|
absit
ante truncum lignum2
2 lignum] ligni
Weber
interl.|
vel:
ligni
interl.|
unde flacus irridens simulacra gentium. Olim truncus eram ficulnus inutile lignum
procidam
interl.|
homo rationalis
interl.|
absit quia
Numérotation du verset
Is. 44,20
pars eius cinis est
interl.|
Deus ergo non est
cor insipiens
interl.|
non sapiens
adoravit illud et non liberabit animam suam
interl.|
quod tamen deberet
neque dicet forte
interl.|
forsitan
mendacium est
interl.|
quia idolum nihil est quod facio
in dextera mea
interl.|
in opere meo
Numérotation du verset
Is. 44,21
interl.|
tu autem
memento horum Iacob et Israel
interl.|
idolum nihil est quod facis et ideo abiice memor creatoris tui ne facias iniuriam tibi ut adores opera manuum tuarum
quoniam servus meus
interl.|
non idolorum
es tu formavi te
interl.|
ideo
servus meus
interl.|
non idolorum
es tu Israel
interl.|
ergo
non oblivisceris mei
interl.|
creatoris tui
Numérotation du verset
Is. 44,22
Delevi
interl.|
vel [dele]bo
ut nubem
interl.|
facile
interl.|
que solis calore dissolvitur vel vento raptante tenuatur
iniquitates tuas
interl.|
in proximum
et quasi nebulam peccata tua
interl.|
in te ipsum
revertere ad me
interl.|
penitendo quod si feceris celum et terra et omnia elementa in salute tua letabuntur
quoniam redemi te
interl.|
sanguine Flii
Numérotation du verset
Is. 44,23
interl.|
ideo
laudate celi
interl.|
o angeli
quoniam fecit Dominus
interl.|
misericordiam cum Iacob
iubilate extrema terre
interl.|
angeli ve potestates quibus portantur fundamenta terre
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 106vb ; facsim., p. 68b}
IUBILATE
EXTREMA. Angeli qui habitatoribus terre presunt. Vel apostoli vel prophete super quos et alii esse constant unde super edificati super fundamentum apostolorum et prophetarum etc.
resonate montes
interl.|
superiores sancti
laudationem saltus
interl.|
propter fideles
et omne lignum eius
interl.|
Septuaginta: colles id est mediocres
interl.|
electi iustitia prediti
quoniam redemit Dominus
interl.|
morte unigeniti
Iacob et Israel gloriabitur
interl.|
apud Deum et homines
Numérotation du verset
Is. 44,24
hec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero
interl.|
antequam esses
ego sum Dominus faciens omnia extendens celos
interl.|
quasi bene hoc possum facere quia extendi celos solus
Solus
interl.|
Filium non exclusit nec Spiritum Sanctum quia unum sed idolum
stabiliens terram et nullus
interl.|
deorum
mecum
interl.|
preter Filium qui in me
marg.|
HEC
DICIT etc. Supra locutus est de idolorum subversione et Israel penitentis redemptione nunc autem de potentie sue magnitudine ne quis dubitet de salvatione quam promittit.
Numérotation du verset
Is. 44,25
irrita
interl.|
precipue in adventu Filii
faciens signa divinorum
interl.|
predicta a divinis vel facta huiusmodi enim ante adventum mirabilia multa fecerunt
et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens
interl.|
ostendens quia humanis cogitationibus Dei sapientia non comprehenditur
Numérotation du verset
Is. 44,26
suscitans verbum
interl.|
per mundum
servi sui
interl.|
Christi
et consilium
interl.|
voluntatis Dei
nuntiorum suorum
interl.|
apostolorum et predicatorum
Complens
interl.|
opere
qui
interl.|
etiam
dico
interl.|
quasi hoc ego feci
Hierusalem habitaberis
interl.|
a fidelibus tam Iudeis quam gentilibus
et civitatibus Iuda
interl.|
Ecclesiis in confessione fidei fundatis
edificamini3
{t. 3: Erfurt, f. 107ra ; facsim., p. 69a} et deserta eius suscitabo
3 edificamini] edificabimini
Weber
marg.|
QUI
DICO etc. De restauratione que facta est a Zorobabel et aliis ducibus Cyro permittente loquitur cum adhuc implenda esset captivitas.
Numérotation du verset
Is. 44,27
qui dico profundo
interl.|
mundo
interl.|
peccati id est Babyloni
Desolare
interl.|
sapientiam mundi potentiam regum
interl.|
habitatoribus vel amatoribus tuis
et flumina tua
interl.|
Tigrin et Euphraten
arefaciam
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 107ra ; facsim., p. 69a}
FLUMINA
TUA
AREFACIAM. Sub Dario scilicet et Cyro nepote eius. Nocte enim qua ab eis Balthasar occisus est Euphrates fluvius qui per Mediam civitatem fluebat ab eorum exercitu in rivos divisus est ut per eius alveum civitatem ingrederentur.
Numérotation du verset
Is. 44,28
qui dico Cyro pastor meus es
interl.|
in meis quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis
et omnem voluntatem meam complebis
interl.|
dimittendo populum meum
qui dico Hierusalem edificaberis
interl.|
a Iesu sacerdote magno et aliis redeuntibus a captivitate
et templo fundaberis
interl.|
sub Ciro tantum templi fundamenta facta sunt vel iacta
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 44), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_44)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 44), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_44)
Notes :