Glossa ordinaria

Capitulum 17

Numérotation du verset Is. 17,1 

Onus Damasci
ecce Damascus
desinet esse civitas
et erit sicut acervus
Lapidum
in ruina
Numérotation du verset Is. 17,2 

derelicte
civitates Aroer
gregibus erunt
et requiescent ibi
et non erit
qui exterreat
Numérotation du verset Is. 17,3 

et cessabit adiutorium
ab Ephraim et regnum
a Damasco et reliquie Syrie
sicut gloria filiorum Israel
erunt dicit Dominus exercituum
Numérotation du verset Is. 17,4 

Et
erit in die illa attenuabitur
gloria Iacob
et
pingue carnis eius marcescet
Numérotation du verset Is. 17,5 

Et
erit sicut congregans in messe
quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut querens spicas in valle Rafaim
Numérotation du verset Is. 17,6 

et relinquetur in eo sicut racemus
Et
sicut excussio olee duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quatuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israel
Numérotation du verset Is. 17,7 

in die illa
Inclinabitur
homo
ad factorem suum
et oculi eius ad Sanctum
Israel respicient
Numérotation du verset Is. 17,8 

et non inclinabitur ad altaria
que fecerunt manus eius et que operati sunt digiti eius non respiciet
lucos et delubra
Numérotation du verset Is. 17,9 

in die illa
erunt civitates
fortitudinis eius
derelicte
sicut aratra
et segetes que derelicte
sunt a facie
filiorum Israel et erit deserta
Numérotation du verset Is. 17,10 

quia oblita es
Dei salvatoris tui
et Fortis adiutoris tui
non es recordata
propterea plantabis
plantationem fidelem
et germen
Alienum
seminabis
Numérotation du verset Is. 17,11 

in die plantationis tue labrusca
et mane semen tuum
florebit ablata est messis
in die
Hereditatis
et dolebit graviter
Numérotation du verset Is. 17,12 

Ve
multitudo populorum multorum
ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum
Numérotation du verset Is. 17,13 

sonabunt
Populi
sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit
Eum
et fugiet
procul et rapietur
sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate
Numérotation du verset Is. 17,14 

in tempore
Vespere
et ecce turbatio
in matutino
et non subsistet
Hec
est pars
eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos

Capitulum 17

Numérotation du verset Is. 17,1 
interl.| ethnicorum qui ante fidem Christi amici erant sanguinis et crudelitatis et opera digna planctu et sacco agebant
ecce Damascus
interl.| gentes scilicet converse non erunt in pristina conversatione de vocatione gentium hic agitur
desinet esse civitas
interl.| potens nobilis
et erit sicut acervus
interl.| grex fidelis de multis collectus
Lapidum
interl.| vivorum
in ruina
interl.| Iudeorum excecatorum
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 88ra ; facsim., p. 31a} ECCE  DAMASCUS. Damascus metropolis Syrie quam condidit Eliezer servus Abraham cuius rex Rasin semper prebebat auxilium decem tribubus contra Iudam. Ideo Spiritus Sanctus minatur ei captivitatem per Isaiam per eam autem totam intelligimus provinciam.
marg.| Damascus: fundens sanguinem vel bibens vel sanguinis osculum quia ibi occidit Caim Abel vel sanguis cilicii. Hi enim qui multum sanguinem fundebant pententiam agere debuernt que signifcatur per ciicium. Sed auno egerunt penitentiam captivati sunt.
Numérotation du verset Is. 17,2 
derelicte
interl.| illa eversa
interl.| ab hominibus
civitates Aroer
interl.| regio Syrie in qua plures civitates
interl.| mirica
interl.| infructuose scilicet
gregibus erunt
interl.| Ecclesiaticis
interl.| in pascua
marg.| AROER. Mirica que est arbor infructuosa nascens in desertis et salsosis locis. Quasi omnes Syri infructuosi erunt et desolati. Alii dicunt ex hac arbore maleficis artibus odia concitari.
et requiescent ibi
interl.| mente pacata
et non erit
interl.| tanta solitudo erit ut nec latro timendus sit
qui exterreat
interl.| quia Dominus inter eos presente pastore non timebunt lupos
Numérotation du verset Is. 17,3 
et cessabit adiutorium
interl.| Damasci
interl.| Dei
ab Ephraim et regnum
interl.| scribis et phariseis qui contrarii populo Dei
interl.| cessabit
a Damasco et reliquie Syrie
interl.| eorum qui de gentibus crediderunt
marg.| RELIQUIE etc. Ironice. Pro ignominia quasi sicut filii Israel in captivitatem ducti sunt quia spem suam non in Deo sed in homine posuerunt sic et Syri qui permittebant auxilium eis ut separarent eos a cultu Dei quod et fecerunt. Ambo ergo captivitati ignominiose.
marg.| ET  REGNUM. Ut peccatum non regnet in ea que prius sanguinem diligebat.
sicut gloria filiorum Israel
interl.| scilicet sicut prius fuere filii Israel regno Iudeis ablato et gentibus tradito
erunt dicit Dominus exercituum
interl.| per prophetas scilicet promisit
Numérotation du verset Is. 17,4 
Et
interl.| tunc
erit in die illa attenuabitur
interl.| Syria et Damascus in quibus gloriabatur
gloria Iacob
interl.| Iudeorum
interl.| glorosi enim in toto orbe erant
interl.| fortitudo fiducie
marg.| ET  EREIT. Cum Syria vastata fuerit ab Assyriis et Damascus desierit esse civitas.
marg.| Tres similitudines sententia pene una. Sicut enim rarissime spice manus fugiunt metentium et pauci racemi (qui a remanendos dicti) manus vindemiatorum et pauce olive remanent pos excussionem olee sic pauci remancebunt in Damasco et in tota Syria primum venientibus Assyriis et post Chaldeis. Sub captivitate enim Assyria pauci qui terram excolerent remanserunt. Alii in Cyrenen translati qui est regio ultra Egyptum.
et
interl.| id est
pingue carnis eius marcescet
interl.| alii pingues eius carnes marcescent sed falso
marg.| EMARCESCET. Non habebunt prophetas nec signa nec virtutes nec regnum non sacerdotium. Sed omne corpus gentis marcescet.
Numérotation du verset Is. 17,5 
Et
interl.| hoc scilicet
erit sicut congregans in messe
marg.| IN  MESSE. De gentibus dicitur. Messis quidem multa operarii autem. Illi vero pauperes messis reliquias que per apostolos salvate sunt et rarissimas spicas legunt. Nec in montibus sed in valle Raphaim id est in vilitate littere Raphaim enim gigantes sonat.
quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut querens spicas in valle Rafaim
Numérotation du verset Is. 17,6 
et relinquetur in eo sicut racemus
interl.| qui salvati fuerint
Et
interl.| et erit
sicut excussio olee duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quatuor aut quinque in cacuminibus eius {t. 3: Erfurt, f. 88rb ; facsim., p. 31b} fructus eius dicit Dominus Deus Israel
interl.| scilicet salutem Iudeorum
interl.| qui mentiri nescit
marg.| SICUT  EXCUSSIO. Percusso populo Iudeorum oliva que sub Moyse sexcenta millia armatorum habuit et sub David numerante Ioab innumerum populum vix paucos fructus salvatori obtulit.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 88rb ; facsim., p. 31b} DUARUM. Pauli et Barnabe. Et iterum Petri Iacobi et Ioannis qui in monte transfiguratum Dominum conspexerunt et archisynagogi filiam suscitari viderunt.
marg.| SIVE  QUATUOR. Hi sunt novem reliqui in quibus Iude proditoris Matthias locum obtinuit. Hi pro diversitate gratiarum nobis ignota in quatuor aut in quinque separati sunt ut evangeliorum numerum et legis in se volumina demonstrarent tamquam predicatores utriusque testamenti.
Numérotation du verset Is. 17,7 
in die illa
interl.| deleta Damasco et Syria
Inclinabitur
interl.| humiliabitur
homo
interl.| gentilis conversus
ad factorem suum
interl.| Deum
marg.| IN  DIE  ILLA. Quod Dominus esuriens vi paucas oleas repperit in populo Iudeorum et subintravit plenitudo gentium.
marg.| Reliquie decem tribuum que postquam maxima pars in Assyrios esset captivata propter idola que colebant unum in Dan alterum in Bethel Ezechie regis litteris commonite ad Dominum converse sunt et ad templum Dei in Hierusalem venerunt sicut legitur in Paralipomenon et idola abiecerunt.
et oculi eius ad Sanctum
interl.| templum
Israel respicient
Numérotation du verset Is. 17,8 
et non inclinabitur ad altaria
interl.| idolorum
que fecerunt manus eius et que operati sunt digiti eius non respiciet
interl.| qui relictus fuerit
lucos et delubra
interl.| in quibus sacrificare consueverant
Numérotation du verset Is. 17,9 
in die illa
marg.| IN  DIE. Irruentibus Assyriis et vastantibus non solum Damascum sed et terram decem tribuum.
erunt civitates
interl.| robuste
fortitudinis eius
interl.| Israel
derelicte
interl.| ab hominibus
sicut aratra
interl.| timore Romanorum
et segetes que derelicte
interl.| ab Amorreis
sunt a facie
interl.| impetu
filiorum Israel et erit deserta
interl.| plebs
marg.| ARATRA. Amorreorum. Hoc contra decem tribus quasi sicut olim venientibus filiis Israel relictis aratris fugerunt Amorrei sic modo decem tribus venientibus Assyriis.
Numérotation du verset Is. 17,10 
interl.| et merito
quia oblita es
interl.| unde Israel me non cognovit etc.
interl.| quasi hec est causa tibi omnium malorum
Dei salvatoris tui
interl.| qui te eduxit ab Egypto
interl.| quem tibi lex et prophete prenuntiabant
et Fortis adiutoris tui
interl.| contra ferocissimas gentes
non es recordata
interl.| quia oblita es ironia quasi an propterea etc.
propterea plantabis
interl.| predicans unum Deum
plantationem fidelem
marg.| PLANTATIONEM  FIDELEM. Plantatio fidelis est quando quis plantat et colit et fructum colligit. Plantatio infedelis et germen alienum quando alienus colligit.
marg.| Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus eradicabitur.
et germen
interl.| non potius
Alienum
interl.| quod hostis colligat
seminabis
interl.| in synagogis Satane
interl.| ideo
interl.| quasi quia obllita es Dei salvatoris tui
marg.| GERMEN  ALIENUM. Non recipiens Patrem quia non recipis Filium qui enim credit in Patrem credit in Filium. Germen alienum blasphemie contra Christum.
Numérotation du verset Is. 17,11 
in die plantationis tue labrusca
interl.| pro vite optima nascetur labrusca
et mane semen tuum
interl.| id est primum semen tuum pulchrum erit et deficiet cum maturuerit vel ante tempus florebit et ideo non valebit
marg.| MANE  SEMEN  TUUM. Cum scilicet visum fuerit germen et aliquam umbram habere pietatis dum homines ab idolatria retrahis cum ad fructum colligendum veneris dolebis cernens populum gentium tibi prelatum unde: tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo. Volebant enim omnes sancti cum ramis oleastri radicem salvari.
florebit ablata est messis
interl.| ab hostibus vel sicut dictum est
in die
interl.| cum deberet in horreum recondi
Hereditatis
interl.| gratiarum spiritualium
interl.| ideo
et dolebit graviter
interl.| qui seminavit
Numérotation du verset Is. 17,12 
Ve
interl.| persequenti
multitudo populorum multorum
interl.| venientium cum Sennacherib
interl.| quia multi vocati pauci electi
marg.| VE  MULTITUDINI. Sennacherib et exercitui eius quem congregaverat contra populum Dei minatur sermo propheticus. Cum tanta enim multitudine venit ut sonitus eius comparetur sonitui maris.
marg.| Ve multitudini etc. Dixit gentium vocationem Iudeorum abiectionem {t. 3: Erfurt, f. 88va ; facsim., p. 32a} et in paucis electionem. Sed quia de gentibus multi vocati pauci electi nec omnium est fides incredulis gentibus ve predicit qui persecuti sunt populum Dei qui comparantur frementi mari cuncta opprimere et occupare cupienti.
ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus {t. 3: Erfurt, f. 88va ; facsim., p. 32a} aquarum multarum
interl.| aque multe populi multi
Numérotation du verset Is. 17,13 
sonabunt
interl.| contra sanctos
interl.| voce consona impietatis
Populi
interl.| venientes cum Sennacherib
sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit
interl.| Dominus occidendo exercitum
Eum
interl.| autorem seditionis diabolum
interl.| Sennacherib dominum tauti exercitus
et fugiet
interl.| a populo Dei
interl.| in Niniven
procul et rapietur
interl.| ut religetur in abysso
interl.| ab Hierusalem vel de mundo
interl.| tanto fortius quanto excelsior
sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate
interl.| separatus a populo Dei
interl.| qui de terra consurgit
marg.| RAPIETUR. Raptus est ab Hierusalem quando cum paucis fugit in Niniven.De mundo raptus est quando a filiis suis cito occisus est.
Numérotation du verset Is. 17,14 
in tempore
interl.| id est in extrema parte noctis
Vespere
interl.| consummationis
et ecce turbatio
interl.| multitudinis angelo percutiente
interl.| ex conscientia peccati
in matutino
interl.| similiter turbatio
interl.| in die resurrectionis
et non subsistet
interl.| exercitus
interl.| Septuaginta: non erit quoniam ergo penitebit et archangelicum fastigium obtinebit
Hec
interl.| vox christiani populi
est pars
interl.| hec que supradicta
interl.| eternus interitus
interl.| eternam damnationem recipient in futuro
eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos
marg.| HEC  EST  PARS  EORUM  QUI. Propheta ex persona Israel quasi sic solet Deus beare inimicos nostros.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_17)

Notes :