<33.482b> Prologus ‘Nemo cum prophetas’
Prologus beati Hieronymi in Isaiam prophetam incipit.
Numérotation du verset
Is. Prol.482b,1
Nemo cum prophetas versibus viderit esse descriptos, metro eos estimet apud Hebreos ligari et aliquid simile habere de psalmis et1
1 et] vel
Weber
vel operibus Salomonis. Sed quod in Demosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et comata,
qui utique prosa et non versibus conscripserunt, nos quoque utilitati legentium providentes interpretationem novam novo scribendi genere distinximus.
Ac primum de Isaia sciendum quod in sermone suo disertus sit, quippe ut vir nobilis et urbane
elegantie nec habens quicquam in eloquio rusticitatis admixtum. Et inde2
2 Et inde] Unde
Weber
accidit ut pre ceteris florem sermonis eius translatio non potuerit conservare.
Deinde etiam hoc adiiciendum, quod non tam propheta dicendus sit quam evangelista. Ita enim universa Christi Ecclesieque mysteria ad liquidum
persecutus est, ut non eum putes de futuro vaticinari, sed de preteritis historiam texere.
Et in3
3 Et in] Unde
Weber
conicio4
4 conicio
Weber
] coniicio
Rusch
noluisse tunc temporis Septuaginta interpretes fidei sue sacramenta ethnicis perspicue5 prodere, ne sanctum canibus et margaritas porcis darent. Que, cum hanc editionem legeritis, ab illis
5 ethnicis perspicue]
inv. Weber
animadvertetis abscondita.
Numérotation du verset
Is. Prol.482b,2
Nec ignoro quanti laboris sit prophetas intelligere nec facile quempiam posse iudicare de interpretatione, nisi intellexerit antequam6
6 antequam] ante que
Weber
legerit, nos quoque7 patere morsibus plurimorum,
7 quoque] que
Weber
qui stimulante invidia quod consequi
non valent despiciunt. Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum et nihilominus hoc a fastidiosis lectoribus
precor, ut quomodo Greci post Septuaginta translatores Aquilam et Symmachum et Theodotionem legunt, vel ob studium doctrine sue, vel ut Septuaginta magis ex collatione eorum intelligant, sic et isti saltem unum post priores habere dignentur interpretem. Legant prius et postea despiciant, ne videantur non ex iudicio, sed ex odii presumptione ignorata damnare.
Numérotation du verset
Is. Prol.482b,3
Prophetavit autem Isaias in Hierusalem et in Iuda8, necdum decem tribubus in captivitatem ductis, ac de utroque regno nunc commixtim, nunc separatim texit oraculum.
8 Iuda] Iudea
Weber
Et cum interdum ad presentem respiciat historiam et post Babylonie9 captivitatem reditum populi significet in Iudeam, tamen omnis ei cura de vocatione gentium et de adventu Christi est.
9 Babylonie] Babyloniam
Weber
Quem quanto plus amatis, o Paula et Eustochium, tanto magis ab eo petite, ut pro obtrectatione presenti, qua me indesinenter emuli laniant, ipse mihi mercedem restituat in futuro10, qui scit me ob hoc in peregrine lingue eruditione sudasse, ne Iudei de falsitate Scripturarum Ecclesiis eius diutius insultarent.11 a
a
¶Fons:
HIERONYMUS
, Prologus in Isaia propheta (CPL 0591 K (A)), Edminor., p. 1096.
10 futuro] futurum
Weber
|
11 insultarent] + Explicit prologus
Weber
|
<33.482b> Prologus ‘Nemo cum prophetas’
Numérotation du verset
Is. Prol.482b,0
Prologus beati Hieronymi in Isaiam prophetam incipit.
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 73ra ; facsim., p. 1a}
HIERONYMUS. Non sicut ait Montanus prophete in extasi nescientes locuti sunt nec quid dicerent ignoraverunt qui salios docuerunt. Sapiens enim intelligit que profert de ore suo. De Moyse enim dicitur quod eruditus omni sapientia loquebatur ad Dominum etc. et de Daniele ad principem Tyri dicitur numquid sapientior est Daniele ? David quoque de se aita: «Incerta et occulta sapientie tue» etc. Quomodo autem sapientes erant si tamquam bruta animalia quid dicerent nesciebant ? Intelligebant ergo que dicebant verba ergo eorum sapientia et ratione plena eant. Nec aer voce percussus ad aures eorum veniebat. Sec in animo eorum Deus ipse loquebatur unde: angelus qui loquebatur in me et illudb: «Audiam quid loquatur in me Dominus Deus». Post historie ergo veritatem spiritualiter intelligenda sunt omnia. Iudea et Hierusalem Babylon et Philistiim Moab et Damascus etc. Et in his omnibus sapiens architectus iaciat fundamentum id est Christum.A
a Ps. 50, 8.
b Ps. 84, 9.
marg.|
HIERONYMUS. Isaias vir nobilis et urbane eloquentie nihil in eloquio rusticitatis habens non tam propheta dicendus est quam evangelista. Ita enim liquide Christi et Ecclesie mysteria prosequitur ut de preteritis putetur historiam texere. Prophetavit autem in Hierusalem et in Iuda nondum decem tribubus captivatis et de utroque regno nunc mixtim nunc separatim texuit oraculum. Et cum interdum ad presentem respicit historiam et post Babylonicam captivitatem reditu populi significet in Iudeam ad vocationem tamen gentium et Christi adventum omnem intendit curam.B
marg.|
HIERONYMUS. Sic Isaiam exponam ut non solum prophetam sed evangelistam et apostolum doceam de se enim et de ceteris evangelistis ait:"Quam speciosi pedes evangelisantium {t. 3: Erfurt, f. 73rb ; facsim., p. 1b} pacem" etc. Ad ipsum vero quasi ad apostolum loquitur Deus dicens: «Quem mittam ? Et quis ibit ex vobis ?» etc. Et ille: «Ecce ego mitte me».C
marg.|
HIERONYMUS. Nemo putet me Isaiam breviter posse exponere cum universa Domini sacramenta contineat predicans de virgine natum Emmanuel et signa eius ac mirabilia mortuum quoque et sepultum resurgentem ab inferis et salvatorem omnium annuntiat. Quid loquar de physica ethyca et theologia ? Quicquid sanctarum est Scripturarum quicquid potest humana lingua proferre et mortalium sensus percipere continetur in libro Isaie prophete. Unde et ipse ait: erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem nesciens litteras id est gentilis legere non potest. Neque sciens litteras id est Iudeus qui scientiam litterarum iactat quomodo ei signatus est qui non recipit eum quem signavit Pater qui aperit et nemo claudit etc.D
marg.|
HIERONYMUS. Magni laboris est totum Isaiam disserere in quo nostrorum maiorum magna ingenia desudaverunt id est grecorum apud latinos autem grande est silentium. Martyr tamen Victorinus imperitus sermone non scientia scripsit in eum iuxta quatuor editiones usque ad visiones quadrupedum in deserto. Origenes autem triginta homilias et quedam excerpta. Eusebius Pamphili historiam explanando quindecim edidit volumina. Didimus ab hoc lococ: «Consolamini popule meus» usque ad finem voluminis decem et octo thomos. Appollinaris more suo compendiose grandis vie spatia pretervolat. Advertende ergo quante difficultatis sit Isaias ut nostrorum fastidiose aures ad intelligendas scripturas nauseantes ignoscant mihi prolixius loquenti.E
c Is. 40, 1.
marg.|
HIERONYMUS. Puto Septuaginta interpretes tam aperta fidei sacramenta perspicue ethnicis noluisse prodere ne sanctum canibus etporcis margaritas darent et ideo in Isaie interpretatione multa occultasse.F
marg.|
HIERONYMUS. Sicubi pretermissis Septuaginta de hebraico disputavi. Ideo feci quia {t. 3: Erfurt, f. 73va ; facsim., p. 2a} aut eadem aut similia sunt pleraque cum ceteris et duplici exponendo editione nolui libros expanationis extendereG
Numérotation du verset
Is. Prol.482b,1
prol.|
{t. 3
:
Erfurt, f. 73ra
; facsim., p. 1a}
Nemo cum prophetas versibus viderit esse descriptos, metro eos estimet apud Hebreos ligari et aliquid simile habere de psalmis et1
1 et] vel
Weber
prol.|
vel operibus Salomonis. Sed quod in Demosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et comata,
prol.|
qui utique prosa et non versibus conscripserunt, nos quoque utilitati legentium providentes interpretationem novam novo scribendi genere distinximus.
interl.|
quia immediata fuit hec translatio ab hebreo in latinumJ
prol.|
Ac primum de Isaia sciendum quod in sermone suo disertus sit, quippe ut vir nobilis et urbane
prol.|
elegantie nec habens quicquam in eloquio rusticitatis admixtum. Et inde2
2 Et inde] Unde
Weber
prol.|
accidit ut pre ceteris florem sermonis eius translatio non potuerit conservare.
interl.|
id est dulcedinem et iocunditatem eloquentie ipsius non potui servare in translationeN
prol.|
Deinde etiam hoc adiiciendum, quod non tam propheta dicendus sit quam evangelista. Ita enim universa Christi Ecclesieque mysteria ad liquidum
prol.|
persecutus est, ut non eum putes de futuro vaticinari, sed de preteritis historiam texere.
Et in3
3 Et in] Unde
Weber
prol.|
conicio4
4 conicio
Weber
] coniicio
Rusch
prol.|
noluisse tunc temporis Septuaginta interpretes fidei sue sacramenta ethnicis perspicue5 prodere, ne sanctum canibus et margaritas porcis darent. Que, cum hanc editionem legeritis, ab illis
5 ethnicis perspicue]
inv. Weber
prol.|
animadvertetis abscondita.
Numérotation du verset
Is. Prol.482b,2
prol.|
Nec ignoro quanti laboris sit prophetas intelligere nec facile quempiam posse iudicare de interpretatione, nisi
{t. 3
:
Erfurt, f. 73rb
; facsim., p. 1b}
intellexerit antequam6
6 antequam] ante que
Weber
prol.|
legerit, nos quoque7 patere morsibus plurimorum,
7 quoque] que
Weber
prol.|
qui stimulante invidia quod consequi
prol.|
non valent despiciunt. Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum et nihilominus hoc a fastidiosis lectoribus
prol.|
precor, ut quomodo Greci post Septuaginta translatores Aquilam et Symmachum et Theodotionem legunt, vel ob studium doctrine sue, vel ut Septuaginta magis ex collatione eorum intelligant, sic et isti saltem unum post priores habere dignentur interpretem. Legant prius et postea despiciant, ne videantur non ex iudicio, sed ex odii presumptione ignorata damnare.
Numérotation du verset
Is. Prol.482b,3
prol.|
Prophetavit autem Isaias in Hierusalem et in Iuda8, necdum decem tribubus in captivitatem ductis, ac de utroque regno nunc commixtim, nunc separatim texit oraculum.
8 Iuda] Iudea
Weber
prol.|
Et cum interdum ad presentem respiciat historiam et post Babylonie9 captivitatem reditum populi significet in Iudeam, tamen omnis ei cura de vocatione gentium et de adventu Christi est.
9 Babylonie] Babyloniam
Weber
prol.|
Quem quanto plus amatis, o Paula et Eustochium, tanto magis ab eo petite, ut pro obtrectatione presenti, qua me indesinenter emuli laniant, ipse mihi mercedem restituat in futuro10, qui scit me ob hoc in peregrine lingue eruditione sudasse, ne Iudei de falsitate Scripturarum Ecclesiis eius diutius insultarent.11 d
d
¶Fons:
Hieronymus
, Prologus in Isaia propheta (CPL 0591 K (A)), Edminor., p. 1096.
10 futuro] futurum
Weber
11 insultarent] + Explicit prologus
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Prologus ‘Nemo cum prophetas’ ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_Prol.482b)

Notes :