Capitulum 21
Numérotation du verset
Is. 21,1
Onus deserti
Maris
Sicut
Turbines
ab africo
veniunt de deserto
venit de terra
horribili
Numérotation du verset
Is. 21,2
visio dura
nuntiata est
Mihi
qui incredulus est
infideliter
Agit
et qui depopulator est vastat
Ascende
Elam
obside Medeba1
1 Medeba] Mede
Weber
omnem gemitum eius cessare feci
Numérotation du verset
Is. 21,3
Propterea
repleti sunt lumbi mei dolore
angustia possedit me sicut angustia parientis
corrui
cum audirem
conturbatus sum cum viderem
Numérotation du verset
Is. 21,4
emarcuit cor meum tenebre
stupefecerunt me
Babylon
Dilecta
Mea
posita est mihi
in miraculum
Numérotation du verset
Is. 21,5
Pone
Mensam
contemplare
in specula comedentes bibentes
surgite principes arripite
clipeum
Numérotation du verset
Is. 21,6
hec enim dixit mihi Dominus vade et pone
speculatorem
et quodcumque viderit
annuntiet
Numérotation du verset
Is. 21,7
et vidit
currum duorum equitum
ascensorem asini et ascensorem cameli
et contemplatus est
diligenter multo intuitu
Numérotation du verset
Is. 21,marg.|Quidam ascensorem asini secundum evangelium et Zachariam prophetam Christum dicunt. Ascensorem cameli contraria fortitudinem propter feditatem tortuosi animalis. Alii vero duos ascensores littere scilicet et spiritus ad duo referunt testamenta.8
et clamavit leo
super specula Domini ego sum
stans iugiter per diem
et super custodiam meam ego sum stans
totis noctibus
Numérotation du verset
Is. 21,9
ecce iste venit ascensor vir bige equitum
et respondit
et dixit cecidit cecidit
Babylon
et omnia sculptilia deorum eius
contrita sunt in terram
Numérotation du verset
Is. 21,10
tritura mea
et fili aree mee
que audivi a Domino exercituum Deo Israel annuntiavi vobis
Numérotation du verset
Is. 21,11
onus Duma
ad me clamat ex Seir
custos quid de nocte custos qui2
2 qui] quid
Weber
de nocte
Numérotation du verset
Is. 21,12
dixit custos
venit mane
et nox
si queritis
querite
convertimini venite
Numérotation du verset
Is. 21,13
onus
in Arabia
in saltu ad vesperam dormietis
in semitis Dodanim
Numérotation du verset
Is. 21,14
Occurrentes
sitienti ferte
Aquam
qui habitatis
Terram
austri
cum panibus
occurrite fugienti
Numérotation du verset
Is. 21,15
a facie enim gladiorum
Fugerunt
a facie gladii
imminentis
a facie arcus
extenti a facie gravis prelii
Numérotation du verset
Is. 21,16
quoniam hec
dicit Dominus ad me
adhuc in uno anno
quasi in anno mercennarii et auferetur
omnis gloria Cedar
Numérotation du verset
Is. 21,17
et reliquie numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar
Imminuentur
Dominus
enim Deus Israel locutus est
Capitulum 21
Numérotation du verset
Is. 21,1
{t. 3: Erfurt, f. 90rb ; facsim., p. 35b} Onus deserti
interl.|
in quo non habitat Deus
interl.|
a Deo et hominibus
Maris
interl.|
mundi unde: qui mare descendit in navibus
marg.|
ONUS
DESERTI
MARIS. Babylonis pro multitudine populi dicta mare. Unde: desertum faciet Dominus mare eius.
Sicut
interl.|
vox Babylonis
Turbines
interl.|
temptationum
ab africo
interl.|
unde venti vehemementissimi
veniunt de deserto
interl.|
sic de deserto Medorum et Persarum mihi vastitas irruit
venit de terra
interl.|
mihi
horribili
marg.|
DE
DESERTO. In quo Dominus temptatus in quo Israelite percussi a serpentibus.
Numérotation du verset
Is. 21,2
visio dura
interl.|
quantis temptationibus mundus plenus sit
interl.|
captivitatis
nuntiata est
interl.|
a Deo
Mihi
interl.|
Isaie
qui incredulus {t. 3: Erfurt, f. 90va ; facsim., p. 36a} est
interl.|
deo vel domino suo
interl.|
Darius vel Cirus
marg.|
QUI
INCREDULUS. Generalis sententia quasi culpa singulorum est quod in tempestate opprimuntur.
infideliter
interl.|
contra dominum suum Balthasar occidendo illum quamvis Deo permittente
Agit
interl.|
quod incredulo congruit
et qui depopulator est vastat
interl.|
me
Ascende
interl.|
vox Domini ad Persas et Medos
Elam
interl.|
despicientes qui scilicet temptare solent et contemnere
interl.|
provincia persarum et civitas
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 90va ; facsim., p. 36a}
ASCENDE
ELAM. SEPTUAGINTA. Elamite et legati Persarum. Elamite despicientes Perse temptantes.
marg.|
Ascende quasi o Perse et Mesi nolite timere equos ascendite Babylonem obsidete.
marg.|
Ascende Elam Dei fortitudine confisus audacter contra adversarios loquitur.
obside Medeba1
1 Medeba] Mede
Weber
interl.|
alias:
Mede
interl.|
Babylonem
interl.|
civitas in Media
omnem gemitum eius cessare feci
interl.|
maris vel dure visionis
marg.|
OMNEM
GEMITUM. Quo te et alias gentes gemere faciebat. Vel ut nullus iam gemat pressus potentia Babylonis. Vel tantis malis sit afficta ut contra te gemere non audeat.
Numérotation du verset
Is. 21,3
Propterea
interl.|
vox prophete quia Babylon sic conteritur
interl.|
quia scilicet lumbi mei agentes penitentiam non voluptate ut prius sed dolore pleni sunt
repleti sunt lumbi mei dolore
interl.|
tante miserie
angustia possedit me sicut angustia parientis
interl.|
mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius
corrui
interl.|
in tristitiam vel in terram
cum audirem
interl.|
miseriam Babylonis
interl.|
visionem duram
conturbatus sum cum viderem
interl.|
in spiritu
Numérotation du verset
Is. 21,4
emarcuit cor meum tenebre
interl.|
angustie vel oculi caligaverunt pre lacrimis
stupefecerunt me
interl.|
mentem meam ut turbatus nescirem pene quid cenerem
Babylon
interl.|
mundus qui in maligno positus
Dilecta
interl.|
quondam
interl.|
unicuique sua species sancta est ut homo homini
Mea
interl.|
Dei vel prophete
posita est mihi
interl.|
Isaie
in miraculum
interl.|
quia subversa
interl.|
quomodo tam cito potuit a superbis everti
Numérotation du verset
Is. 21,5
Pone
interl.|
Dominus ad prophetam
Mensam
interl.|
Domini cuius cibo saturatus que ventura sunt mundo contemplatur acutius
interl.|
ventura ut annunties dicens comede et bibe
contemplare
interl.|
o Balthasar
interl.|
o Babylon
in specula comedentes bibentes
interl.|
vos o Dari et Cire cum rege comedentes et bibentes surgite et interficite Dominum vestrum
surgite principes arripite
interl.|
vel accipite
clipeum
marg.|
PONE
MENSAM etc. Quasi o Perse et Medi sumite cibum preparantes vos ad bellum contemplamini in specula que exarata sunt in pariete perspicite quia Deus regum huius numeravit. Surgite postquam comederitis et biberitis arma arripite Babylonem debellate.
marg.|
Comedite et bibite credentes sanguinem et corpus Domini ut principes Ecclesie sitis ut clipeum fidei et armaturam Pauli arripiatis in quo ignea tela diaboli restringatis.
marg.|
CONTEMPLARE. Quid post mensam ingruat ei. Vel contemplare o Balthasar quid scripserit in pariete: mane tethel phares.
Numérotation du verset
Is. 21,6
hec enim dixit mihi Dominus vade et pone
interl.|
in corde tuo id est diligenter intuere que mundo ventura sunt
interl.|
temetipsum
speculatorem
interl.|
Christum in quo ventura speculatorem
marg.|
SPECULATOREM. Speculantes dicuntur prophete. Unde ad Ezechielem: speculatorem dedi te domui Israel.
et quodcumque viderit
interl.|
spiritu prophetie
annuntiet
Numérotation du verset
Is. 21,7
et vidit
interl.|
speculator ego sum
currum duorum equitum
interl.|
bigam que duobus equis trahi solet
{t. 3: Erfurt, f. 90vb ; facsim., p. 36b} ascensorem asini et ascensorem cameli
interl.|
videlicet qui est pro equis ascensor asino et camelo abutebatur
et contemplatus est
interl.|
speculator
diligenter multo intuitu
marg.|
ASCENCOREM. Cirus princeps imperabat Medis et Persis post mortemDarii avunculi sui. Hunc ergo ascensorem vidit propheta cum Medis et Persis venientem contra Babyloniam cum Dario avunculo suo. Asinus regum Persarum est quod ante Cirum ignobile fuit et nullius dignitatis. Camelus regnum Medorum quod semper potensissimum.
Numérotation du verset
Is. 21,marg.|Quidam ascensorem asini secundum evangelium et Zachariam prophetam Christum dicunt. Ascensorem cameli contraria fortitudinem propter feditatem tortuosi animalis. Alii vero duos ascensores littere scilicet et spiritus ad duo referunt testamenta.8
et clamavit leo
interl.|
Christus qui et speculator
marg.|
LEO. Idem est leo pro virtute animi qui speculator prerogativa contemplationis.
super specula Domini ego sum
interl.|
Isaias
interl.|
exponit quid sit speculator
marg.|
SUPER
SPECULA
DOMINI
EGO
SUM. Id est per diem in contemplatione positus diebus ac noctibus paratus audire et loqui que preceperit.
stans iugiter per diem
interl.|
in lumine scilicet Domini constitutus unde ventura prospiciam
et super custodiam meam ego sum stans
interl.|
firmus
totis noctibus
interl.|
non solum in prosperitate
interl.|
officium mihi iniunctum ut scilicet in tenebris seculi prospiciam ventura
marg.|
STANS
TOTIS
NOCTIBUS. Ut me custodiam ab omni peccato et sim dignus audire verbum Domini.
Numérotation du verset
Is. 21,9
ecce iste venit ascensor vir bige equitum
interl.|
leo qui supra clamaverat
marg.|
ECCE
ISTE
VENIT. Quod sequitur se vidisse significat venire scilicet salvatorem super bigam sedentem et de duobus animalibus id est asino et camelo {t. 3: Erfurt, f. 90vb ; facsim., p. 36b} unum currum iungentem.
et respondit
interl.|
mihi verba eius audire cupienti
et dixit cecidit cecidit
interl.|
iam in presentia Dei
interl.|
in adventu meo primo et penitus in secundo
marg.|
CECIDIT
CECIDIT. Ciro et Dario Babylonem vastantibus etiam idola sunt confracta templo beli subverso et igne concremato.
Babylon
interl.|
totius orbis confusio
et omnia sculptilia deorum eius
interl.|
falsa dogmata acuto acumine dialetice scripta et rhetoricis fucis colorata
contrita sunt in terram
interl.|
qui de terra est de terra loquitur
Numérotation du verset
Is. 21,10
tritura mea
interl.|
vox prophete vel Christi quasi que debui feci #tibi et ne dicas non fuisse dictum
interl.|
o Hierusalem multis tribulationibus triturata
marg.|
TRITURA
MEA. Quasi: o popule qui recondendus es in horrea mea quem trivi variis angustiis ut excuterem paleas et triticum purum conferrem in horrea que audivi a Domino exercituum Deo Israel annuntiavi vobis.
et fili aree mee
interl.|
id est templi constructi in area Orne Iebusei qui et areuna
que audivi a Domino exercituum Deo Israel annuntiavi vobis
interl.|
quasi non sunt mea verba crede Domini enim sunt qui nescit fallere
Numérotation du verset
Is. 21,11
onus Duma
marg.|
ONUS
DUMA. SEPTUAGINTA. Idumee que est provincia Sarcenorum. Duma regio Idumee habitatores eius de progenie Esau qui Edom et Seir. Idumei autem ab Assyriis et Chaldeis expugnati sunt sicut et due tribus qui videntes post septuaginta annos duas tribus a servitio liberari et se in captivitate teneri cum de eadem stirpe fuerint implorabant auxilium Domini et hoc est ad me clamat.
ad me clamat ex Seir
interl.|
adhuc captivus qui est ex Seir
custos quid de nocte custos qui2
2 qui] quid
Weber
interl.|
vel:
quid
de nocte
interl.|
liberas populum tuum quasi illis dormientibus pro ipsis vigilas quare et nos de eodem genere similiter non liberas
Numérotation du verset
Is. 21,12
dixit custos
interl.|
Deus omnipotens
venit mane
interl.|
tempus liberati onis populo meo
et nox
interl.|
tribulatio Idumeis
si queritis
interl.|
me
querite
interl.|
toto corde
interl.|
relinquentes idola
interl.|
penitendo
marg.|
AD
ME
CLAMAT etc. Deus scilicet custos meus die ac nocte me ad penitentiam vocat ut relinquens Seir qui interpetatur hispidus et pilosus revertar apud eum habitaturus. Duma similitudo vel silentium. Idumea terrena. Possumus ergo dicere quod ad similitudinem populi Israel vocetur gentium multitudo et ubi prius fuerat sielntium legis Dei ibi sit clamor confessionis. Potest et Ecclesia narrare quod Dominus de Seir id est de terrenis locis ad me clamet et ad salutem provocet et dicat ad eum. O custos qui de nocte consurgens versaris in tenebris qui es in carne absque peccato carnis qua causa voluisti humanum corpus assumere ? Dixit custos Samaritanus qui vulneratum portavit propriis humeis ad stabulum. Venit mane et nox gentibus scilicet sol iustitie Iudeis tenebre unde et non videntes videant et videntes ceci fiant. Loquitur deinde gentibus si me queritis studiosius querite.
marg.|
VENIT
MANE etc. Quasi populo meo dabo lumen letitie revertenti a captivitate vos autem in nocte captivitatis derelinquam quia exultastis super contritionem populi mei quia enim Idumei de captivitate Israel sunt letati ideo et ipsi sunt captivati.
marg.|
SI
QUERIS. Si queritis meum auxilium in necessitate querite similiter in prosperitate. Convertimini ad me corde. Venite operatione et sic audiam vos.
convertimini venite
interl.|
etiam sic
interl.|
ad me
Numérotation du verset
Is. 21,13
onus
interl.|
de captivitate
in Arabia
marg.|
ONUS
IN
ARABIA. Arabes sunt Saraceni ab Ismaele et Cedar filio eius qui melius ab Agar matre sua Agareni sed maluerunt vocari Sarceni quasi Sare libere non Agar ancille sint filii. Hi cum debuissent panem et aquam dare Iudeis fugientibus a facie Chaldeorum panem prebentes aquam {t. 3: Erfurt, f. 91ra ; facsim., p. 37a} subtraxerunt ut siti magis exardescerent et perirent. Quapropter et ipsi in captivitatem ducti. Inde alloquitur Deus Iudeos fugientes sic: In saltu ad vesperam dormietis in.
{t. 3: Erfurt, f. 91ra ; facsim., p. 37a} in saltu ad vesperam dormietis
interl.|
ad vesperam demorabitur fletus et ad matutinum letitia
in semitis Dodanim
marg.|
IN
SALTU. O Iudei qui obsidionem Babyloniam fugietis in saltu id est in silvis Saracenorum dormietis fugientes Chaldeos in semitis Dodanim quod interpretatur in propinquos vel cognatos id est in via que ducit ad propinquos vestros Saracenos.
marg.|
VESPERAM. Que est principium noctis. Qui peccare incipit in vespera est qui ad summum venit in media nocte. Media nocte primogenita Egypti occiduntur Petrus negat luce iam vicina penitet.
marg.|
IN
SEMITIS. Quia vespera principium malorum. Septuaginta: in via Dedan quod interpretatur iudicia. Quod enim peccatorum genera tot iudicia.
marg.|
Qui peccatorum ingrediuntur viam non agris consitis dormiunt sed saltu infructuoso ubi vespres spine bestie. Hic saltus plus devoravit #de exercitu Absolonis quam gladius quando contra patrem rebellavit.
Numérotation du verset
Is. 21,14
Occurrentes
interl.|
non exspectetis donec veniat
interl.|
o Ismaelite
sitienti ferte
interl.|
populo meo fugienti ad vos
interl.|
quia in saltu fuit
Aquam
interl.|
doctrine
interl.|
baptismi
interl.|
non solum panem
marg.|
OCCURENTES
SITIENTI
FERTE
AQUAM. Hoc contra eos potest dici qui otio et desidie se tradiderunt et propria salute contenti sunt nec penitentibus et conversis munum porrigunt.
marg.|
SITIENTI
FERTE
AQUAM. Fatigatis fratribus ardore solis et sitis ferte aquam ne in solitudine pereant.
qui habitatis
interl.|
qui habetis lumen scientie scripturarum et caritatis
Terram
interl.|
meridianam
austri
interl.|
«Deus ab austro veniet»a
a Hab. 2, 17.
cum panibus
interl.|
non tantum cum aqua
interl.|
Verbi Dei
occurrite fugienti
interl.|
populo lasso
Numérotation du verset
Is. 21,15
a facie enim gladiorum
interl.|
hereticorum doctrine gentium blasphemie Iudeorum
Fugerunt
interl.|
ad auxilium vestrum
a facie gladii
interl.|
Babyloniorum
interl.|
quo multos videte interfectos cecidisse in prelio
imminentis
interl.|
super cervices
a facie arcus
interl.|
Elamitarum qui sagittarii optimi et venerunt cum Chaldeis
extenti a facie gravis prelii
interl.|
occurrite fugienti quoniam
Numérotation du verset
Is. 21,16
quoniam hec
interl.|
futura
dicit Dominus ad me
interl.|
quasi ne despiciatis miseros cito enim veniet dies vestra
adhuc in uno anno
interl.|
captivitatis eorum sustinebit vos Dominus
quasi in anno mercennarii et auferetur
interl.|
post annum
omnis gloria Cedar
marg.|
ADHUC etc. Quasi quia non habuistis in eos misericordiam prope sustinebitis captivitatis miseriam.
marg.|
Post annum a iudaica captivitate et Hierusalem subversione hi quoque vastati sunt unde: quasi in anno mercennarii quoniam mercennarius annum suum putat velocem et brevem omnem laborem dum inhiat ad mercedem sic et vobis minimum restat spacium quia prope est excidium.
marg.|
Sicut scilicet annus mercennarii cito preterit qui tantum exspectat mercedem laboris vel semper laborat ut laboris mercedem recipiat sic gloria Cedar qui interpretatur tenebre unde: habitavi cum habitantibus Cedar. Omnis quoque sagittariorum id est diversorum dogmatum numerus qui in saltu Arabie vulnerabat redigetur in nihilum cum fugientes fuerint de saltu liberati et aquas baptismi acceperint panemque celestem comederint.
Numérotation du verset
Is. 21,17
et reliquie numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar
interl.|
Saraceni relicti ab Assyriis qui sagittarii sunt sicut Ismael pater eorum quia in solitudine morantur
Imminuentur
interl.|
a Babyloniis
Dominus
interl.|
omnium
enim Deus Israel locutus est
interl.|
proprie qui scilicet est merces videntium Deum
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_21)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_21)
Notes :