Capitulum 37
Numérotation du verset
Is. 37,1
Et factum est cum audisset rex Ezechias
scidit vestimenta sua
et obvolutus est sacco
et intravit in domum Domini
Numérotation du verset
Is. 37,2
et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis
ad Isaiam filium Amos prophetam
Numérotation du verset
Is. 37,3
et dixerunt ad eum hec dicit Ezechias
dies tribulationis et angustie1
1 et angustie]
om. Weber
et correptionis
et blasphemie
dies hec quia venerunt filii usque ad partum
et virtus non est parienti
Numérotation du verset
Is. 37,4
si quo modo audiat
Dominus Deus tuus
verba Rapsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem
et
exprobrandum2
2 exprobrandum] obprobrandum
Weber
sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem
pro reliquiis que reperte sunt
Numérotation du verset
Is. 37,5
et venerunt servi regis Ezechie
ad Isaiam
Numérotation du verset
Is. 37,6
et dixit ad eos Isaias
hec dicetis domino vestro
hec dicit Dominus
ne timeas a facie
verborum que audisti quibus blasphemaverunt pueri
regis Assyriorum me
Numérotation du verset
Is. 37,7
ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium
et revertetur ad terram suam
et corruere eum faciam gladio in terra sua
Numérotation du verset
Is. 37,8
reversus est autem Rapsaces
et invenit regem Assyriorum3
3 Assyriorum] proeliantem
Weber
adversus Lobna audierat enim quia profectus esset
de Lachis
Numérotation du verset
Is. 37,9
et audivit
de Tharaca
rege Ethiopie dicentes
egressus est
ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios
ad Ezechiam dicens
Numérotation du verset
Is. 37,10
hec dicetis Ezechie regi Iude loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum
Numérotation du verset
Is. 37,11
ecce tu audisti omnia que fecerunt omnes reges4
4 omnes reges]
om. Weber
reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris
liberari
Numérotation du verset
Is. 37,12
numquid eruerunt eos dii gentium
quos subverterunt patres
Mei
Gozan et Aran5 et Reseph et
5 Aran
Rusch Weber
] Haram
Clementina
filios Eden
qui erant in Thalassar
Numérotation du verset
Is. 37,13
ubi est rex Emath et rex Arphat et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava
Numérotation du verset
Is. 37,14
et tulit Ezechias libros
de manu nuntiorum et legit eos et ascendit
in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino
Numérotation du verset
Is. 37,15
et oravit Ezechias
ad Dominum dicens
Numérotation du verset
Is. 37,16
Domine exercituum
Deus Israel qui sedes super cherubim tu es Deus solus omnium regnorum terre tu fecisti celum et terram
Numérotation du verset
Is. 37,17
Inclina
Domine aurem tuam et audi aperi
Domine oculos tuos et vide et audi
omnia verba Sennacherib que misit ad blasphemandum Deum viventem
Numérotation du verset
Is. 37,18
vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras
et regiones earum
Numérotation du verset
Is. 37,19
et dederunt
deos earum igni
non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum
et lapis et
comminuerunt eos
Numérotation du verset
Is. 37,20
et nunc
Domine Deus noster salva nos de manu eius
et cognoscant omnia regna terre
quia tu es Dominus solus
Numérotation du verset
Is. 37,21
et misit Isaias filius Amos
ad Ezechiam dicens
hec dicit Dominus Deus Israel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum
Numérotation du verset
Is. 37,22
hoc est verbum
quod locutus est Dominus super eum despexit te
subsannavit te virgo filia Sion
post te caput movit filia Hierusalem
Numérotation du verset
Is. 37,23
cui exprobrasti
et quem blasphemasti
et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum
ad Sanctum Israel
Numérotation du verset
Is. 37,24
in manu servorum tuorum
exprobrasti Domino
et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem
montium iuga Libani
et succidam excelsa
cedrorum eius electas abietes illius
et introibo altitudinem summitatis eius
Saltum
Carmeli eius
Numérotation du verset
Is. 37,25
ego fodi et bibi aquam
et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos
aggerum
Numérotation du verset
Is. 37,26
numquid non audisti
que olim fecerim ei
ex diebus antiquis
ego plasmavi illud
et nunc adduxi
et factum est
in eradicationem
Collium
Compugnantium
et civitatum munitarum
Numérotation du verset
Is. 37,27
habitatores earum breviata manu
Contremuerunt
et confusi sunt
facti sunt
sicut fenum agri
et gramen pascue
et herba tectorum que exaruit
antequam maturesceret
Numérotation du verset
Is. 37,28
Habitationem
tuam
et egressum tuum
et introitum tuum
cognovi
et insaniam tuam
contra me
Numérotation du verset
Is. 37,29
cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis
et frenum in labiis tuis
et reducam te
in viam per quam venisti
Numérotation du verset
Is. 37,30
tibi autem
hoc erit signum
comede hoc anno que sponte nascuntur
et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate
et metite et plantate vineas
et comedite fructum earum
Numérotation du verset
Is. 37,31
et mittet id quod salvatum fuerit
de domo Iuda et
quod reliquum est radicem deorsum
et faciet fructum sursum
Numérotation du verset
Is. 37,32
Quia
de Hierusalem exibunt reliquie et salvatio
de monte Sion zelus
Domini exercituum
faciet istud
Numérotation du verset
Is. 37,33
propterea hec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc
et non iaciet ibi sagittam
et non occupabit eam clipeus et non mittet in circuitu eius aggerem
Numérotation du verset
Is. 37,34
in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus
Numérotation du verset
Is. 37,35
et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me
et propter David
servum meum
Numérotation du verset
Is. 37,36
egressus est autem angelus Domini
et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia et surrexerunt mane
et ecce omnes cadavera mortuorum
Numérotation du verset
Is. 37,37
et egressus est
et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Ninive
Numérotation du verset
Is. 37,38
et factum est cum adoraret
in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum
gladio fugeruntque in terram Ararath et regnavit Asoraddon
filius eius pro eo
Capitulum 37
Numérotation du verset
Is. 37,1
{t. 3: Erfurt, f. 101ra ; facsim., p. 57a} Et factum est cum audisset rex Ezechias
interl.|
blasphemiam Rapsacis
scidit vestimenta sua
interl.|
peccato suo irascens quo putabta affligi civitatem
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 101ra ; facsim., p. 57a}
SCIDIT
VESTIMENTA. Scindunt vestes quia audierant Rapsacem blasphemantem. Scindit rex et peccatis suis etpopuli hoc provenisse credens.
et obvolutus est sacco
interl.|
posita regali purpura
et intravit in domum Domini
interl.|
ad auxilium orationis fugit
Numérotation du verset
Is. 37,2
et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis
interl.|
habitu miserabili
interl.|
non stolis
ad Isaiam filium Amos prophetam
marg.|
ISAIAM
FILIUM
AMOS. In libro Regum legitur quia misit ad Isaiam prophetam sed hic quia de se Isaias texit historiam non prophetam sed filium prophete se nominat.
Numérotation du verset
Is. 37,3
et dixerunt ad eum hec dicit Ezechias
interl.|
humilitatem nuntii servant non rex
dies tribulationis et angustie1
1 et angustie]
om. Weber
interl.|
conquestio
interl.|
nostre
et correptionis
interl.|
divine
et blasphemie
interl.|
hostium
dies hec quia venerunt filii usque ad partum
interl.|
consilia nostra
interl.|
per similitudinem parturientis dolores significant suos
interl.|
quasi non possumus dicere a timore tuo concepimus Domine et peperimus spiritum salutis
et virtus non est parienti
interl.|
explendi
Numérotation du verset
Is. 37,4
si quo modo audiat
interl.|
quasi fortassis audiet
Dominus Deus tuus
interl.|
non audemus dicere nostrum quem iratum sentimus
verba Rapsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem
interl.|
qui vindicare potest
et
interl.|
ad
exprobrandum2
2 exprobrandum] obprobrandum
Weber
sermonibus quos audivit Dominus Deus {t. 3: Erfurt, f. 101rb ; facsim., p. 57b} tuus leva ergo orationem
interl.|
nostram latentem
pro reliquiis que reperte sunt
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 101rb ; facsim., p. 57b}
PRO
RELIQUIIS. Iam enim decem tribus adducte civitates Iude et Beniamin vastate pars etiam inferior civitatis in manus hostium tradita ab impio et superbo pontifice Sobna.
Numérotation du verset
Is. 37,5
et venerunt servi regis Ezechie
interl.|
omnes reges duces servi consiliarii amici unde dicitur Chusi quare non isti cum amico tuo ab Absalon
ad Isaiam
interl.|
nota humilitatem non se prophetam dicit
Numérotation du verset
Is. 37,6
et dixit ad eos Isaias
marg.|
ET
DIXIT. Orationem eorum preveniens in spiritu cuncta presciens.
hec dicetis domino vestro
interl.|
non meo
hec dicit Dominus
interl.|
meus et eius
ne timeas a facie
interl.|
comminatione
verborum que audisti quibus blasphemaverunt pueri
interl.|
famuli
regis Assyriorum me
interl.|
non te
Numérotation du verset
Is. 37,7
ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium
interl.|
de Tharacha ut patet in sequenti
marg.|
ECCE
EGO. Quasi non dicam universa que Assyrio faciam ne meam videar iactare potentiam sed hoc unum ecce ego dabo.
et revertetur ad terram suam
interl.|
Chaldeorum
et corruere eum faciam gladio in terra sua
interl.|
duo dicit quod desiderabat audire ipsum scilicet a periculo liberandum et hostem in terra sua moriturum
Numérotation du verset
Is. 37,8
reversus est autem Rapsaces
interl.|
Domino permittente venit ipso precipiente recessit
et invenit regem Assyriorum3
3 Assyriorum] proeliantem
Weber
interl.|
preliantem
adversus Lobna audierat enim quia profectus esset
interl.|
iam superata Lachis ubi eum dimiserat
de Lachis
interl.|
ubi putabat eum esse
marg.|
ET
INVENIT etc. Pugnasse Sennacherib regem Assyriorum contra Egyptios et obsedisse Pelusium ianque extructis aggeribus urbe capienda venisse Theracham regem Ethiopum in auxilium et una nocte centum octaginta quinque millia de Assirio exercitu corruisse narrat Herodotus et Berosus chaldaice scriptor historie.
Numérotation du verset
Is. 37,9
et audivit
interl.|
Sennacherib
de Tharaca
interl.|
iam capta vel deserta
rege Ethiopie dicentes
interl.|
nuntios
egressus est
interl.|
hoc scilicet
ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios
interl.|
ut quos non ceperat viribus sermone terreret
ad Ezechiam dicens
Numérotation du verset
Is. 37,10
hec dicetis Ezechie regi Iude loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum
Numérotation du verset
Is. 37,11
ecce tu audisti omnia que fecerunt omnes reges4
4 omnes reges]
om. Weber
interl.|
patres mei
reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris
interl.|
solus
liberari
interl.|
ab uno
Numérotation du verset
Is. 37,12
numquid eruerunt eos dii gentium
interl.|
multi cultores suos
quos subverterunt patres
interl.|
reges Assyriorum
Mei
interl.|
scilicet
Gozan et Aran5 et Reseph et
5 Aran
Rusch Weber
] Haram
Clementina
interl.|
subverterunt
filios Eden
interl.|
orientalis regionis
qui erant in Thalassar
Numérotation du verset
Is. 37,13
ubi est rex Emath et rex Arphat et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava
interl.|
gentes vel secundum alios civitates
Numérotation du verset
Is. 37,14
et tulit Ezechias libros
interl.|
epistolas
de manu nuntiorum et legit eos et ascendit
interl.|
contra Sennacherib blasphemias solita arma arripuit
in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino
Numérotation du verset
Is. 37,15
et oravit Ezechias
interl.|
confortatus Isaia dicente ne timeas
ad Dominum dicens
marg.|
ORAVIT. Iam securior deliberatione. Ante enim ascendit sed non legitur orasse quia pro peccatis suis metuebat hec fore.
Numérotation du verset
Is. 37,16
Domine exercituum
interl.|
hominum et angelorum
Deus Israel qui sedes super {t. 3: Erfurt, f. 101va ; facsim., p. 58a} cherubim tu es Deus solus omnium regnorum terre tu fecisti celum et terram
Numérotation du verset
Is. 37,17
Inclina
interl.|
ergo
interl.|
exaudiendo
Domine aurem tuam et audi aperi
interl.|
miserando
Domine oculos tuos et vide et audi
interl.|
vindicando
omnia verba Sennacherib que misit ad blasphemandum Deum viventem
interl.|
non idola non imagines mortuorum
Numérotation du verset
Is. 37,18
vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras
interl.|
idem conticiunt de nobis
et regiones earum
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 101va ; facsim., p. 58a}
VERE
ENIM
DOMINE. Multis probatur historiis venisse reges Persarum in Greciam et subvertisse et spoliasse templa.
Numérotation du verset
Is. 37,19
et dederunt
interl.|
idola
deos earum igni
interl.|
merito
non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum
interl.|
scilicet
et lapis et
interl.|
ideo
comminuerunt eos
Numérotation du verset
Is. 37,20
et nunc
interl.|
sic
Domine Deus noster salva nos de manu eius
interl.|
sic
et cognoscant omnia regna terre
interl.|
nomini tuo da gloriam
quia tu es Dominus solus
Numérotation du verset
Is. 37,21
et misit Isaias filius Amos
interl.|
non ivit quia tam audacter oraverat nec ad se ut prius miserat
ad Ezechiam dicens
interl.|
per nuntios
hec dicit Dominus Deus Israel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum
marg.|
ET
MISIT etc. Historia libri Regum et Paralipomenon admiscetur prophetie quia et prophetia de liberatione urbis de interitu Assyrii de reversione solis et de annis Ezechie additis.
Numérotation du verset
Is. 37,22
hoc est verbum
interl.|
sententia
quod locutus est Dominus super eum despexit te
interl.|
o Sennacherib
interl.|
quando nuntii Ezechie non responderunt nuntiis tuis
subsannavit te virgo filia Sion
interl.|
non corrupta cultu idolorum
post te caput movit filia Hierusalem
interl.|
fugientem centum octoginta quinque millia interfectis
marg.|
FILIA
HIERUSALEM. Que prius non responderat iam certa de ultione secura de pena.
Numérotation du verset
Is. 37,23
cui exprobrasti
interl.|
non mihi sed Deo
interl.|
Ezechias ad Sennacherib
et quem blasphemasti
interl.|
per servos tuos
et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum
interl.|
proprium est superbie supercilia erigere
ad Sanctum Israel
interl.|
non ad me
Numérotation du verset
Is. 37,24
in manu servorum tuorum
interl.|
non tua propria ut maior esset arrogantia
exprobrasti Domino
interl.|
non mihi
et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem
interl.|
Hierusalem
montium iuga Libani
interl.|
templum
et succidam excelsa
interl.|
regna
cedrorum eius electas abietes illius
interl.|
potentes reges Iudeis parentes
et introibo altitudinem summitatis eius
interl.|
domum Domini
Saltum
interl.|
populum
Carmeli eius
Numérotation du verset
Is. 37,25
ego fodi et bibi aquam
interl.|
metaphorice quasi in transitu reges et regiones subegi cum habitatoribus suis
et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos
interl.|
populos
aggerum
marg.|
ET
EXSICCAVI. Tantus fuit exercitus ut fluenta exsiccarent et ideo puteos aque inopia facerent.
Numérotation du verset
Is. 37,26
numquid {t. 3: Erfurt, f. 101vb ; facsim., p. 58b} non audisti
interl.|
Dominus ad Isaiam
interl.|
in spiritu
que olim fecerim ei
interl.|
ab eterno
interl.|
predestinaverim
ex diebus antiquis
interl.|
ab initio
ego plasmavi illud
interl.|
malum quod per Sennacherib infertur non in hoc quod malum sed quod iustum et omne iustum bonum
et nunc adduxi
interl.|
idem super eum
et factum est
interl.|
hoc malum
in eradicationem
interl.|
meritis exigentibus
Collium
interl.|
principum
Compugnantium
interl.|
intra se
et civitatum munitarum
Numérotation du verset
Is. 37,27
habitatores earum breviata manu
interl.|
mea
interl.|
retracta ab auxilio earum
Contremuerunt
interl.|
sub adventu eius
et confusi sunt
interl.|
tremore
facti sunt
interl.|
cito consumpti sunt peccatis impedientibus
sicut fenum agri
interl.|
non olive non vinee nec fructuosis arboribus comparantur
et gramen pascue
interl.|
termia que messem impedit
et herba tectorum que exaruit
interl.|
in manu Sennacherib
antequam maturesceret
interl.|
ante mortis tempus
Numérotation du verset
Is. 37,28
Habitationem
interl.|
Babylonem
tuam
interl.|
o Sennacherib
et egressum tuum
interl.|
inde
et introitum tuum
interl.|
in terram Iudeorum
cognovi
interl.|
prophetas cognoscere feci et annuntiare
et insaniam tuam
interl.|
qua dixisti quis Deus poterit liberare vos de manu mea
contra me
interl.|
in celum ascendam supra sidera celi ponam sedem meam
Numérotation du verset
Is. 37,29
cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis
interl.|
potentia divinitatis te refrenando
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 101vb ; facsim., p. 58b}
SUPERBIA. Non ultra sustinebo ut scias te non viribus tuis hec potuisse sed arbitrio meo merebantur enim impie gentes et infructuose arbores ut per te quasi securi succiderentur.
marg.|
PONAM
ERGO. Quasi diceret cogitando insidias suspiras sed explere que appetis non valendo omnipotentie mee circulum in naribus portas ut cum bonorum mortem ardentius anhelas ab eorum vita vacuus redeas.
et frenum in labiis tuis
interl.|
quibus blasphemasti me
et reducam te
interl.|
a Hierusalem in terram tuam
in viam per quam venisti
Numérotation du verset
Is. 37,30
tibi autem
interl.|
propheta ad Ezechiam per nuntios
hoc erit signum
interl.|
salutis et eorum que futura prenuntio
marg.|
TIBI
AUTEM. Omnia hec per nuntios propheta ad Ezechiam loquitur quid ad Sennacherib dixerit quid ei Dominus responderit. Nunc ad ipsum verba convertit ne dubitet ventura que predixit. In hoc enim maxime prophetis credebatur quia non solum longe post futura sed in proximo complenda testabantur.
comede hoc anno que sponte nascuntur
interl.|
que severant scilicet antequam veniret Assyrius
et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate
interl.|
fugato Assyrio
et metite et plantate vineas
interl.|
que vastate sunt
et comedite fructum earum
marg.|
ET
IN
ANNO
SECUNDO. Imminente messione irruerunt Assyrii et vastaverunt messes et vineta et oliveta et ob nimiam obsidionem quod ex granis repertum est habuerunt in victum primo anno et secundo quia enim in anno obsidionis serere non potuerunt que repererunt ex pomis et frugibus sumpserunt.
Numérotation du verset
Is. 37,31
et mittet id quod salvatum fuerit
interl.|
reliquie Iudeorum que se evasuras non credunt sed tantam recipient abundantiam ut quasi arbor fertilissima pomis repleantur
de domo Iuda et
interl.|
id est
quod reliquum est radicem deorsum
interl.|
a simili arboris fructuose
et faciet fructum sursum
Numérotation du verset
Is. 37,32
Quia
interl.|
quia et decem tribus et civitates Iude vastate
de Hierusalem exibunt reliquie et salvatio
interl.|
salvati
de monte Sion zelus
interl.|
dilectio et misericordia non eorum merita
Domini exercituum
interl.|
qui contra adversarios zelatus est populum suum
faciet istud
Numérotation du verset
Is. 37,33
propterea hec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc
interl.|
quamvis obsideat
et non iaciet ibi sagittam
interl.|
unde quemquam occidat
et non occupabit eam clipeus et non mittet in circuitu eius {t. 3: Erfurt, f. 102ra ; facsim., p. 59a} aggerem
marg.|
PROPTEREA. Revertitur ad propositum et post futurorum spem metum excutit presentem. Non enim tanta erit letitia super his que promittebat futura quanta de imminentibus cura.
Numérotation du verset
Is. 37,34
in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus
Numérotation du verset
Is. 37,35
et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me
interl.|
non merito vestro
et propter David
interl.|
nota ibi aliquos esse et fide et opere heredes David esse
servum meum
interl.|
pro bonis patribus etiam malis filiis miseretur Deus
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 102ra ; facsim., p. 59a}
PROPTER
ME etc. Significat quia non ex merito suo sed Dei conserventur clementia immo patris eorum David memoria in quo David admonentur sue negligentie et fidei illius atque iustitie quam tantum diligit Deus ut posteros sanctorum merito eorum tueatur.
Numérotation du verset
Is. 37,36
egressus est autem angelus Domini
interl.|
Dei potentia sine vulnere occidit et in cinerem redegit
et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia et surrexerunt mane
interl.|
Sennacherib et pauci cum eo decem tantum ut tradunt hebrei et Israelite
et ecce omnes cadavera mortuorum
interl.|
mortui erant cadavera mortuorum
Numérotation du verset
Is. 37,37
et egressus est
interl.|
a Iudea
et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Ninive
marg.|
ET
REVERSUS. Ideo servatus ut sciat potentiam Dei et blasphemantia comprimat ora et predicit maiestatem illius quam ante despexerat.
Numérotation du verset
Is. 37,38
et factum est cum adoraret
interl.|
contemptor veri Dei quasi victor
in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum
interl.|
non angelus a quo percussis aliis parritidio filiorum reservatus est
marg.|
FILII
EIUS. Invidentes secundum traditionem Iudeorum Assaradon fratri suo ex altera matre quem ob amorem matris sibi decreverat in regno succedere et quia ille iam ceperat regnare fugerunt occiso patre.
marg.|
In hoc nequior populo suo ostensus quia non in terra Dei ab ipso percussus sed ad gloriam Dei sicut pharao inter multas plagas reservatus a filiis in templo dei sui occidendus.
gladio fugeruntque in terram Ararath et regnavit Asoraddon
interl.|
qui misit Samarie cultores ne inculta remaneret
filius eius pro eo
marg.|
ARARATH. Regio est Armanie campestris per quam fluit Araxes incredibilis ubertatis ad radicem Thauri montis qui illuc usque tenditur. Arca vero Noe non ad montes generalis Armenie delata est que appellata est Ararath sed ad montes Thauri altissimos qui imminent campis Ararath.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_37)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_37)
Notes :