Capitulum 60
Numérotation du verset
Is. 60,1
Surge illuminare
Ierusalem
quia venit lumen tuum
et gloria Domini
super te
orta est
Numérotation du verset
Is. 60,2
quia ecce tenebre
operient terram
et caligo
populos super te
autem orietur Dominus
et gloria eius
in te videbitur
Numérotation du verset
Is. 60,3
et ambulabunt gentes
in lumine tuo
et reges
in splendore ortus tui
Numérotation du verset
Is. 60,4
leva
in circuitu
oculos tuos
et vide
omnes isti congregati sunt
venerunt tibi filii tui
de longe
venient et filie tue
in latere sugent
Numérotation du verset
Is. 60,5
tunc
videbis
et afflues et mirabitur
et dilatabitur cor tuum
quando conversa
fuerit ad te multitudo maris
fortitudo gentium
venerit tibi
Numérotation du verset
Is. 60,6
inundatio camelorum
operiet te
dromedarii1
1 dromedarii] dromedarie
Weber
Madian
et Efa
omnes de Saba
venient
aurum
et thus
deferentes et laudem Domino
annuntiantes
Numérotation du verset
Is. 60,7
omne pecus Cedar
congregabitur tibi arietes Nabaioth
ministrabunt tibi
offerentur
super placabili altari meo
et domum maiestatis mee
glorificabo
Numérotation du verset
Is. 60,8
qui sunt isti
qui ut nubes
volant
et quasi columbe
ad fenestras suas
Numérotation du verset
Is. 60,9
me enim exspectant insule2
2 exspectant insule]
inv. Weber
et naves
maris
in principio
ut adducam filios
tuos
de longe
argentum eorum
et aurum
eorum cum eis nomini Domini Dei tui
et Sancto Israel quia glorificavit te
Numérotation du verset
Is. 60,10
et edificabunt filii
peregrinorum
muros tuos
et reges eorum
ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te
et in reconciliatione mea misertus sum tui
Numérotation du verset
Is. 60,11
et aperientur porte tue
iugiter die et nocte
non claudentur ut afferatur ad te fortitudo gentium
et reges earum
adducantur
Numérotation du verset
Is. 60,12
gens
enim et regnum
quod non servierit
tibi
peribit
et gentes
solitudine
vastabuntur
Numérotation du verset
Is. 60,13
gloria
Libani ad te veniet
abies et buxus
et pinus simul ad ornandum
locum
sanctificationis mee et locum pedum meorum glorificabo
Numérotation du verset
Is. 60,14
et venient ad te
curvi filii
eorum
qui humiliaverunt te
et adorabunt
vestigia pedum tuorum
omnes qui detrahebant tibi
et vocabunt te
civitatem Domini
Sion
Sancti Israel
Numérotation du verset
Is. 60,15
pro eo quod fuisti derelicta
et odio
habita
et non erat qui per te transiret
ponam te in superbiam
seculorum gaudium
in generationem
et generationem
Numérotation du verset
Is. 60,16
et suges
lac gentium
et mamilla regum lactaberis
et
scies quia ego Dominus
salvans te
et redemptor tuus
Fortis Iacob
Numérotation du verset
Is. 60,17
pro aere afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis
aes et pro lapidibus
ferrum
et ponam visitationem tuam pacem
et prepositos tuos iustitiam
Numérotation du verset
Is. 60,18
non audietur ultra iniquitas
in terra tua
vastitas et contritio in terminis tuis
et occupabit
salus
muros tuos
et portas tuas
laudatio
Numérotation du verset
Is. 60,19
Non erit
tibi amplius sol ad lucendum per diem
nec splendor lune illuminabit te
sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam
et Deus tuus in gloriam tuam
Numérotation du verset
Is. 60,20
non occidet ultra sol tuus
et luna tua non minuetur
quia Dominus
erit in lucem sempiternam
et complebuntur dies
luctus tui
Numérotation du verset
Is. 60,21
populus autem tuus
omnes iusti
in perpetuum
hereditabunt terram
germen plantationis mee
opus manus mee ad glorificandum
Numérotation du verset
Is. 60,22
minimus
erit in mille
et parvulus
in gentem fortissimam
ego Dominus in tempore eius
subito
faciam istud
Capitulum 60
Numérotation du verset
Is. 60,1
interl.|
sic
Surge illuminare
interl.|
fide
interl.|
que cecidisti infidelitate
interl.|
que iaces in vitiis
interl.|
o
Ierusalem
marg.|
SURGE
ILLUMINARE. Hec referunt Iudei ad tempus Christi sui quem nos Antichristum dicimus et intelligunt Hierusalem illam quam auream et ornatam de celo autumant descensuram. Cuius Ioannes in Apocalypsi facit mentionem per quam nos sanctam Ecclesiam accipimus. Dicunt enim quod tunc omnes gentes servient eis cameli dromedarii Madian et Effa omnes de Saba venientes aurum deferant et thus. Et oves Cedar et arietes Nabaioth congregentur ad offerendum Domino super altare templi quod {t. 3: Erfurt, f. 116rb ; facsim., p. 87b} tunc extruxerunt. Nos autem eorum insanias contempnentes hoc ad Ecclesiam primitivam referimus. Quidam autem hec omnia Iudeis carnaliter promissa dicunt ut vel probiis suscipiant Dei Filium.
marg.|
Surge
in Ecclesiis que occidisti in Synagogis,
surge
in gentibus que cecididisti in1 Iudeis,
surge
per confessionem, per virtutes que cecidisti per negationem per vitia et cum surrexeris
illuminare
, id est accipe Christi fidem.
1 in] + iu
cacogr. Rusch
quia venit lumen tuum
interl.|
homo factus
interl.|
Filius Dei
et gloria Domini
interl.|
miraculorum vel Filius Dei
interl.|
gloriosa dicta sunt de te civitas Dei
super te
interl.|
o Ecclesia
orta est
marg.|
LUMEN
TUUM. Tibi longe ante promissum ad redemptionem tuam venturum «quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum»a scilicet qui dicitb: «Ego sum lux mundi» a quo illuminaberis si fidem Christi susceperis.
a Io. 1, 9.
b Io. 8, 12.
marg.|
GLORIA
DOMINI. Ad illuminandum Filius scilicet sicut sol ortus illuminat mundum in cuius figura Moysi et Salomoni alteri tabernaculum alteri templum edificanti ostenditur gloria Domini. Gloria quoque Domini fuit mortui resuscitatio leprosi mundatio et huiusmodi.
Numérotation du verset
Is. 60,2
quia ecce tenebre
interl.|
infidelitatis
operient terram
marg.|
TERRAM. Iudeos terrena tantum amantes quibus dicitur bona terre comedetis quod carnaliter accipiunt.
et caligo
interl.|
peccatorum
populos super te
interl.|
illuminandam
autem orietur Dominus
interl.|
sol verus
et gloria eius
interl.|
miracula unde vidimus gloriam eius etc. gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratie etc.
in te videbitur
Numérotation du verset
Is. 60,3
et ambulabunt gentes
interl.|
que prius in tenebris
in lumine tuo
interl.|
fide vel Christo qui est lux mundi
et reges
interl.|
cor regum in manu Dei est et quocumque voluerit vertet illud
interl.|
Constantinus Heraclitus, Theodosius vel sancti se et alios bene regentes
in splendore ortus tui
marg.|
ORTUS
TUI. Quo scilicet «ex aqua et Spiritu sancto»c nata es omnes in splendore ortus primitive Ecclesie ambulamus quia eandem fidem habemus eodem baptismo renascimur.
c Cf. Io. 3, 5.
Numérotation du verset
Is. 60,4
leva
interl.|
o primitiva Ecclesia
in circuitu
interl.|
mundi
oculos tuos
interl.|
mentis
et vide
interl.|
intellige
omnes isti congregati sunt
interl.|
in fide sociandi
venerunt tibi filii tui
interl.|
fideles in fide fortiores
de longe
interl.|
ad fidem
venient et filie tue
interl.|
parvuli in Christo quibus dicit apostolus lac dedi vobis potum non escam et Petrus quasi modo geniti infantes
in latere sugent
interl.|
vel lac suggent
marg.|
LEVA
IN
CIRCUITU etc. Cui simile levate oculos vestros et videte regiones quia albe sunt iam ad messem.
marg.|
FILII
TUI. Quos in fide genuisti. Unde Paulus per evangelium ego vos genui.
marg.|
Primi fideles de Iudeis quando Spiritus datus est erant in Hierusalem viri religiosi ex omni natione que sub celo est vel gentes ex omnibus partibus mundi.
marg.|
DE
LONGE
VENIENT. Quia longe erant a Deo per idolatriam. Unde: vos qui eratis longe facti estis prope.
marg.|
DE
LATERE. HIERONYMUS. Quidam codices habent de latere surgent. Perforato enim in cruce Domini latere effluxit sanguis redemptionis et aqua baptismi de quibus facta est Ecclesia sicut ex costa lateris Ade mater omnium Eva. Unum horum sine altero non prodest. Nisi enim Christi passionem {t. 3: Erfurt, f. 116va ; facsim., p. 88a} et resurrectionem pro nostra redemptione credamus quamvis baptizemur non salvabimur. Nec si hec credamus nisi baptizemur. Sed hoc neque in hebreo neque in Septuaginta invenitur neque Hieronymi sensus ad hoc inclinatur.
Numérotation du verset
Is. 60,5
tunc
interl.|
cum elevabis oculos
videbis
interl.|
filiis quas fluvius aquis subitis
et afflues et mirabitur
interl.|
multitudinem
et dilatabitur cor tuum
interl.|
pre gaudio
interl.|
ut suscipias hospitem Christum
interl.|
secundum illud: cor meum dilatatum est dilatimini et vos
quando conversa
interl.|
per fidem
fuerit ad te multitudo maris
interl.|
omnes nationes mundi
fortitudo gentium
interl.|
reges principes
venerit tibi
interl.|
socianda fide
Numérotation du verset
Is. 60,6
inundatio {t. 3: Erfurt, f. 116va ; facsim., p. 88a} camelorum
interl.|
abundantia divitum ad fidem venientium
marg.|
CAMELORUM. Camelus animal est gibbosum et oneriferum. Hi sunt divites onus divitiarum et peccatorum gibbum portantes.
operiet te
interl.|
muneribus suis exornabit
interl.|
quia
dromedarii2
2 dromedarii] dromedarie
Weber
interl.|
gentes
marg.|
DROMEDARII. Dromedarius vel dromas - utrumque enim dicitur - est enim animal camelo minus sed velocius in quo figurantur gentes ad fidem velociter currentes.
Madian
interl.|
iniquitas
et Efa
interl.|
alias:
Epha
interl.|
resolutus vel effundens
omnes de Saba
interl.|
captivitas vel conversatio
venient
interl.|
ad fidem
aurum
interl.|
fidem caritatem et sapientiam
et thus
interl.|
sacrificii
interl.|
orationem unde: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo
deferentes et laudem Domino
interl.|
opera Filii
interl.|
Filium in quo laudatur Pater
annuntiantes
interl.|
aliis quasi non contenti sua salute
marg.|
MADIAN
ET
EFFA. Regiones trans Arabiam, camelis et dromedariis abundantes, per quas designantur omnes partes mundi de quibus veniunt ad fidem gentes.
marg.|
Madian
: iniquitas,
Effa
: resolutus vel effundens, Saba: conversatio vel captivitas. Divites ergo et potentes huius seculi et gentes velociter ad fidem venientes, resolutis vinculis iniquitatis, animas suas Domino effuderunt et, revertentes de captivitate diaboli et vane conversationis, munus fidei, que per
aurum
, et orationis munde, que per
thus
figuratur, Domino obtulerunt.
Numérotation du verset
Is. 60,7
omne pecus Cedar
marg.|
OMNE
PECUS
CEDAR. Simplices qui ante erant tenebre et meror. Unde fuistis aliquando tenebre nunc autem lux in Domino . Interpretatur enim Cedar tenebre et meror.
marg.|
Cedar filius Ismaelis a quo regio nomen accepit ubi habitant Saraceni de illius stirpe progeniti.
congregabitur tibi arietes Nabaioth
interl.|
afferte Domino filii Dei afferte Domino filios arietum
marg.|
ARIETES. Predicatores gregis duces filii prophetarum qui ea que prophete predixerunt de Christo impleta docuerunt.
marg.|
NABAIOTH. Filius Ismaelis et interpretatur prophetia.
ministrabunt tibi
marg.|
MINISTRABUNT
TIBI. Sancti episcopi presbyteri ministri Ecclesie corpus et sanguinem Christi fidelibus ministrando.
offerentur
interl.|
arietes sicut a Paulo Titus et alii a Petro Marcus
super placabili altari meo
interl.|
fide super qua omnia bona offeruntur
et domum maiestatis mee
interl.|
Ecclesiam
glorificabo
interl.|
in talibus
Numérotation du verset
Is. 60,8
qui sunt isti
interl.|
gentes
marg.|
QUI
SUNT. Admiratur propheta gentes tam cito ad fidem currentes vel primitiva Ecclesia.
qui ut nubes
interl.|
a mundi turbinibus remoti
volant
interl.|
ad me de toto orbe alis Spiritus Sancti
marg.|
UT
NUBES
VOLANT. Ut nubes volant pluunt verbis corruscant miraculis ad celum volant contemplatione mentis.
marg.|
GREGORIUS. Imbruium gurgites de nubibus fluunt quia profunde predicatione sequentium intelligentie originem a sanctis apostolis receperunt unde tenebrosa aqua in nubibus aeris.
et quasi columbe
interl.|
simplices
ad fenestras suas
interl.|
introitus fidei per quam intrare cupiunt in Ecclesiam
marg.|
AD
FENESTRAS. Ad fenestras suas stant sancti custodientes quinque sensus {t. 3: Erfurt, f. 116vb ; facsim., p. 88b} corporis ne per eos tamquam per fenestras intret mors in animas unde estote prudentes sicut serpentem et simplices sicut columbe.
Numérotation du verset
Is. 60,9
me enim exspectant insule3
3 exspectant insule]
inv. Weber
interl.|
unde ipse erit exspectatio gentium
interl.|
diverse gentes
et naves
interl.|
Ecclesie
maris
interl.|
mundi
in principio
interl.|
fidei
ut adducam filios
interl.|
gentes
tuos
interl.|
o primitiva Ecclesia
de longe
interl.|
ab idolatria
argentum eorum
interl.|
eloquentia
marg.|
ARGENTUM
EORUM. Hoc est corde creditur ad iustitiam ore autem confessio fit ad salutem.
et aurum
interl.|
confessio fidei
interl.|
sapientia
eorum cum eis nomini Domini Dei tui
interl.|
venient scilicet ut glorificetur super illos
et Sancto Israel quia glorificavit te
interl.|
per illos
Numérotation du verset
Is. 60,10
et edificabunt filii
interl.|
preter cetera bona
interl.|
hec ad litteram et spiritualiter
peregrinorum
interl.|
gentium
interl.|
Constantinus et alii qui per orbem Ecclesias edificaverunt
marg.|
FILII
PEREGRINORUM. Principes gentium qui per orbem Ecclesias edificaverunt sicut Constantinus qui Rome duodecim Ecclesias in honore duodecim apostolorum fecit et alii multi qui multas construxerunt Ecclesias et necessaria prebuerunt. Allegorice filios peregrinorum et reges eorum dicit martyres et doctores gentium quorum fide et virtutibus sancta fundatur Ecclesia.
muros tuos
interl.|
ne hostis possit intrare
et reges eorum
interl.|
spirituales et seculares
ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te
interl.|
in Iudeis
interl.|
tribulatione presenti ut corrigerem per tyrannos per captivitates plurias
et in reconciliatione mea misertus sum tui
interl.|
in gentibus
Numérotation du verset
Is. 60,11
et aperientur porte tue
interl.|
parati suscipere alios
interl.|
ministri Ecclesie qui alios introducunt
iugiter die et nocte
interl.|
prosperitate et adversitate
interl.|
in gaudio et tribulatione
non claudentur ut afferatur ad te fortitudo {t. 3: Erfurt, f. 116vb ; facsim., p. 88b} gentium
interl.|
principes vel martyres fide fortes
et reges earum
interl.|
ut Constantinus vel sancti qui se et alios regunt et in viam iustitie dirigunt
adducantur
interl.|
ad fidem #q captivi
Numérotation du verset
Is. 60,12
gens
interl.|
Iudeorum vel quelibet
enim et regnum
interl.|
regnantes
quod non servierit
interl.|
fide et opere
tibi
interl.|
o Ecclesia
peribit
interl.|
quasi non sit
interl.|
in die iudicii
et gentes
interl.|
gentiles
solitudine
interl.|
derelicte a Deo quem noluerunt suscipere hospitem
vastabuntur
interl.|
a diabolo vel igne gehenne
Numérotation du verset
Is. 60,13
gloria
interl.|
potentia mundi
Libani ad te veniet
interl.|
fide
abies et buxus
interl.|
fide virentes
et pinus simul ad ornandum
interl.|
sapientia doctrina virtutibus
locum
interl.|
Ecclesiam scilicet quam fundaverunt apostoli
sanctificationis mee et locum pedum meorum glorificabo
interl.|
multitudine credentium
marg.|
GLORIA
LIBANI. Lybanus mons est confinis terre promissionis ex quo ministravit Yram rex Tyri David ad palatium Salomoni ad templum ligna pulchra et imputribilia. Cuius gloria altitudo arborum et diversitas et bestiarum copia. Lybanus ergo mundus eius gloria mundi sublimitas reges scilicet et principes qui ad Ecclesiam venerunt.
marg.|
ABIES
ET. Superbi scilicet divites philosophi divitias enim et scientiam sequitur superbia. Cyprianus et Hilarius excelse in seculo arbores Ecclesiam Dei edificaverunt.
marg.|
Arborum diversitas diversos in Ecclesia ordines significat. Ex quibus omnibus constructa est Ecclesia miro decore distincta.
marg.|
LOCUM
PEDUM. Ecclesiam in qua apostoli qui Domini pedes eum scilicet predicatione circumferentes. Unde: inhabitabo in illis et ambulabo. Et alibi: beati pedes pacem, id est Christum, portantes. Vel predicatores dicuntur pedes qui totum corpus scilicet Ecclesiam sustinentes instituti miraculis et exemplis.
Numérotation du verset
Is. 60,14
et venient ad te
interl.|
passibus fidei
curvi filii
interl.|
humiles vel qui necessitate christiani sunt ne principes offendant
eorum
interl.|
tam Iudei quam gentes
interl.|
persecutorum
qui humiliaverunt te
interl.|
sanctos affligendo
et adorabunt
interl.|
venerabuntur
vestigia pedum tuorum
interl.|
signa et opera apostolorum
omnes qui detrahebant tibi
interl.|
prius sicut Paulus
et vocabunt te
interl.|
vere
interl.|
cum hec impleta fuerint
civitatem Domini
interl.|
non potest abscondi civitas supra montem posita
Sion
interl.|
speculatricem scilicet eterne vite
Sancti Israel
marg.|
CIVITATEM
DOMINI. Civitas enim a communione dicitur. Ecclesia autem omnibus una et omnia habet communia. Unus Dominus una fides unum baptima unde: multitudinis credentium erat cor unum et anima una.
Numérotation du verset
Is. 60,15
pro eo quod fuisti derelicta
interl.|
a Deo
marg.|
DERELICTA. Cum venit Christus non erat in Iudeis vel gentibus propheta neque apostolus qui sollicite circuiret et auxilium preberet.
et odio
interl.|
ab infidelibus Iudeis et gentibus
habita
marg.|
ODIO
HABITA. Iudeis quia fidem Christi predicabat legis observantias destruebat. Gentibus quia unum Deum asserebat idola nihil esse astruebat.
et non erat qui per te transiret
interl.|
fractis ramis infructuosis
marg.|
NON
ERAT
QUI
PER. Transiret et benediceret tibi unde: et non dixerunt qui preteribant benedictio Domini super vos. Pretereuntes enim de more operariis benedicebant unde Booz dixit messoribus suis Dominus vobiscum.
ponam te in superbiam
interl.|
altitudinem
interl.|
pro fractis ramis aliis insertie
seculorum gaudium
interl.|
scilicet ut semper gaudeas
in generationem
interl.|
gentium
et generationem
interl.|
Iudeorum
marg.|
IN
SUPERBIAM. Superbia aliquando mala aliquando bona unde: opes superbe et iustitia
Numérotation du verset
Is. 60,16
et suges
interl.|
in parvulis
lac gentium
interl.|
simplicem doctrinam doctorum de gentibus venientium
et mamilla regum lactaberis
interl.|
doctrina apostolorum de quibus constitues eos principes super omnes terram
et
interl.|
tunc
scies quia ego Dominus
interl.|
Pater
salvans te
interl.|
in sanguine Filii
interl.|
a morte eterna
et redemptor tuus
interl.|
pretio sanguinis
Fortis Iacob
interl.|
fortitudinem prebens luctatoribus contra vitia ne deficiant in lucta
Numérotation du verset
Is. 60,17
pro aere afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro {t. 3: Erfurt, f. 117ra ; facsim., p. 89a} lignis
interl.|
brutis
aes et pro lapidibus
interl.|
insensibilibus
ferrum
interl.|
ut aliquam scilicet utilitatem prebeant civitati
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 117ra ; facsim., p. 89a}
PRO
LIGNIS
AES. Per ligna et lapides duri et stulti et insensati idola colentes qui credentes in aliquem usum Ecclesie conversi sunt. Quod signatur per es et ferrum. Et rursum per aurum et argentum dum ad perfectum sensum fidei et confessionem puram accedunt. Vel per ferrum et es eos habemus qui alicuius utilitatis sunt in gentibus secundum quam diversas gratias fideles accipiunt ut alii sonent in predicatione sicut es alii efficiantur doctrina et sapientia insignes quod par aurum et argentum significatur. Unde thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Alii fortes fide ut Cyprianus. Et alii martyres sicut ferrum.
et ponam visitationem tuam pacem
interl.|
Christum vel apostolos qui pacem predicant
interl.|
visitatorem sicut in epistola Pauli dedit eis operationem iniquitatis id est operatorem
et prepositos tuos iustitiam
marg.|
VISITATIONEM. Christum vel apostolos pacificos et prepositos iustos ut recte doceant et iudicent.
Numérotation du verset
Is. 60,18
non audietur ultra iniquitas
interl.|
sub his propositis
interl.|
ex quo ad beatitudinem perveneris
in terra tua
interl.|
viventium unde credo videre bona Domini etc.
vastitas et contritio in terminis tuis
interl.|
non erit unde qui posuit fines tuos pacem
et occupabit
interl.|
replebit
salus
interl.|
vel salvator quod in hebreo
muros tuos
interl.|
predicatores qui etiam porte
et portas tuas
interl.|
ut qui ingrediuntur portas discant laudare et confiteri nomini tuo Domine4
d
d Cf. Ps. 53, 8: “Confitebor nomini tuo, Domine quoniam bonum est”.
4 nomini tuo Domine]
coniec.,
n. t. d.
Rusch
laudatio
Numérotation du verset
Is. 60,19
Non erit
interl.|
in beatitudine eterna
tibi amplius sol ad lucendum per diem
interl.|
hic visibilis quis fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum
marg.|
NON
ERIT
TIBI
AMPLIUS. Hoc de die iudicii. Hoc capitulo cogimur quecumque dicta sutn vel dicenda ad ultimum tempus referre #quando celi terreque solis atque lune nobis cessabit officium et erit ipse Dominus lumen in perpetuum.
marg.|
Cysidorus in libro Creaturarum. Post iudicium sol laboris sui mercedem recipiet unde propheta: lucebit septempliciter et non veniet ad occasum nec sol nec luna sed in ordine quo creati sunt stabunt ne impii in tormentis positi sub terra fruantur luce eorum unde Abacuch:sol et luna steterunt in habitaculo suo.
nec splendor lune illuminabit te
interl.|
quam modo cernimus
sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam
interl.|
visio deitatis
et Deus tuus in gloriam tuam
interl.|
sicut pseudo prophetis sol occidit #misericordie timentibus Dominum semper oritur sol iustitie
Numérotation du verset
Is. 60,20
non occidet ultra sol tuus
interl.|
Christus
interl.|
quia mortuus est Samuel
et luna tua non minuetur
interl.|
Ecclesia que modo videtur crescere modo minui
quia Dominus
interl.|
tibi
erit in lucem sempiternam
interl.|
per diem sol non uret te neque luna per noctem
et complebuntur dies
interl.|
finientur: “Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum5” etc.e
e Apc. 7, 17; Apc. 21, 4.
5 eorum]
corr.,
s.
Rusch
interl.|
in constructione Ecclesie: “Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur” f
f Mt. 5, 5.
luctus tui
interl.|
plorat modo Ecclesia et sua et aliorum peccata vel quod differtur a gloria
Numérotation du verset
Is. 60,21
populus autem tuus
interl.|
finito luctu
omnes iusti
interl.|
angeli electi
in perpetuum
interl.|
non ad horam
hereditabunt terram
interl.|
viventium cum impii ibunt in ignem eternum iusti autem semper videntes creatorem peccare non poterunt
germen plantationis mee
interl.|
erunt
interl.|
non que eradicabitur de qua omnis plantatio quam non plantavit Pater meus eradicabitur
opus manus mee ad glorificandum
marg.|
GERMEN
PLANTATIONIS. Angeli omnes electi qui fidem quam habent operibus implent. Ipsi germen plantationis Domini et opus manuum eius quia ab ipso creati et in Ecclesia per fidem plantati ad glorificandum creatorem suum unde per #Ieremie: Quos ego creavi in laudem et gloriam nominis mei.
Numérotation du verset
Is. 60,22
interl.|
tunc ut Paulus
minimus
interl.|
humilis unde qui voluerit maior esse fit vester minister et alibi euge serve bone et fidelis etc.
erit in mille
interl.|
ut #ciliarchus
et parvulus
interl.|
in oculis suis
in gentem fortissimam
interl.|
hec in fine mundi plenius complebuntur
interl.|
super eos quos docuit verbo et exemplo
ego Dominus in tempore eius
interl.|
cum omnia fuerint desperata
subito
interl.|
dies Domini sicut fur in nocte veniet
faciam istud
interl.|
minimum in mille etc.
marg.|
IN
TEMPORE
EIUS. Scilicet adventus Christi. Vel in tempore oportuno vel prefinito cum miserit Filius hominis angelos et colligent de regno eius omnia scandala.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 60), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_60)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 60), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_60)
Notes :