Glossa ordinaria

Capitulum 63

Numérotation du verset Is. 63,1 

Quis est iste
qui venit
de Edom
tinctis
vestibus
de Bosra iste
formosus
in stola sua
gradiens
in multitudine virtutis1 sue
1 virtutis] fortitudinis Weber
ego qui loquor
iustitiam
et propugnator sum
ad salvandum
Numérotation du verset Is. 63,2 

quare ergo
rubrum
est indumentum tuum
et vestimenta tua
sicut calcantium in torculari
Numérotation du verset Is. 63,3 

torcular calcavi solus
et de gentibus
non est vir mecum
calcavi
eos
in furore meo
et conculcavi eos
in ira mea et aspersus est sanguis
eorum
super vestimenta mea
et
omnia indumenta mea inquinavi
Numérotation du verset Is. 63,4 

dies enim ultionis in corde meo
annus
redemptionis
mee venit
Numérotation du verset Is. 63,5 

circumspexi
et non erat
auxiliator
quesivi et non fuit qui adiuvaret
et salvavit mihi
brachium meum
et indignatio mea
ipsa auxiliata est mihi
Numérotation du verset Is. 63,6 

et conculcavi populos
in furore meo et inebriavi
eos in indignatione mea et detraxi in terra
virtutem eorum
Numérotation du verset Is. 63,7 

miserationum Domini recordabor
laudem Domini
super omnibus
que reddidit
nobis Dominus et super multitudinem bonorum
domui Israel que largitus est eis secundum indulgentiam suam
et
secundum multitudinem miserationum2
2 miserationum] misericordiarum Weber
suarum
Numérotation du verset Is. 63,8 

et dixit
verumtamen populus meus
est
filii non negantes
et factus est
eis
salvator
Numérotation du verset Is. 63,9 

in omni tribulatione eorum
non est tribulatus
et angelus faciei eius salvavit eos
in dilectione sua et in indulgentia sua
ipse redemit eos
et portavit eos
et levavit eos
cunctis diebus seculi
Numérotation du verset Is. 63,10 

ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et afflixerunt spiritum Sancti
eius et conversus est
eis
in inimicum
et ipse
debellavit eos
Numérotation du verset Is. 63,11 

et recordatus est dierum seculi Moysi
populi sui
ubi est qui
eduxit eos de mari cum pastoribus
gregis sui
ubi est qui posuit in medio eius
spiritum
Sancti sui
Numérotation du verset Is. 63,12 

qui eduxit
ad dexteram Moysen
brachio
maiestatis sue
qui scidit aquas
ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum
Numérotation du verset Is. 63,13 

qui duxit eos per abyssos
quasi equum in deserto non impingentem
Numérotation du verset Is. 63,14 

quasi animal in campo
descendens
spiritus Domini
ductor eius
fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi
nomen glorie
Numérotation du verset Is. 63,15 

attende de celo
et vide
de habitaculo sancto tuo
et glorie tue ubi est
zelus tuus
et fortitudo tua
multitudo viscerum tuorum
et miserationum tuarum
super me continuerunt se
Numérotation du verset Is. 63,16 

tu enim
pater noster
et Abraham nescivit nos
et Israel ignoravit nos
tu Domine pater noster
redemptor noster a seculo
nomen tuum
Numérotation du verset Is. 63,17 

quare errare nos fecisti
Domine de viis tuis
indurasti cor nostrum
ne timeremus te convertere
propter servos tuos
tribus
hereditatis tue
Numérotation du verset Is. 63,18 

quasi nihilum possederunt
populum
sanctum
tuum hostes nostri
conculcaverunt sanctificationem tuam
Numérotation du verset Is. 63,19 

facti sumus quasi in principio
cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos

Capitulum 63

Numérotation du verset Is. 63,1 
interl.| hoc in persona angelorum quasi mysterium ignorantium et ideo querentium
interl.| quam magnus quam potens quam admirabilis cum tanto exercitu
marg.| QUIS  EST  ISTE etc. Quidam angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis passionis resurrectionis videntes ad celum ascendere Dominum cum multitudine angelorum et sanctorum hominum propria virtute non auxilio angelorum admirantur incarnationis et passionis et resurrectionis et ascensionis mysterium et quomodo sibi et aliis aperiat regnum celorum. Unde et angelis Dominum comitatnibus dicunt: quis est iste qui venit de ? Et David similiter. Quis est iste rex glorie ? Videtur tamen Augustinus dicere super Genesim quod omnes angeli ab ipsa creatione sua statim cognoverunt in contemplatione sui creatoris quicquid ispe erat facturus. Hieronymus autem aperte declarat quia quidam angeli donec perficeretur mysterium incarnationis ad plenum non cognoverunt.
qui venit
interl.| in celum
de Edom
interl.| mundo
marg.| DE  EDOM. Edom ab edulio rufe lentis propter quod vindidit primogenita. Vel calore interpretatur enim terrenus vel sanguineus et mundum significat. Esau vero querceus vel roboreus. Seir hispidus id est pilosus.Hic autem non ipsum hominem sed mundum secundum interpretationem significat. Sicut et Bosra id est munita vel firma non rem suam hic sed infernum secundum suam interpretationem significat ubi firmiter quasi sub multis custodibus anime tenebantur unde: quis deducet me in civitatem munitam ? Vel terrenam Hierusalem que firmissimis muris munita fuit in qua passus est Dominus. Unde Homerus secundum Iosephum Ieron inquit a quo Hierusalem interpretatur munita vel firma. Bosra autem civitas neque in terra promissionis neque in Edom sita sed in Moab. Venit ergo Christus de {t. 3: Erfurt, f. 118rb ; facsim., p. 91b} mundo sanguineo «venit de Bosra tinctis vestibus» a id est corporeis membris de civitate munita scilicet Hierusalem ubi passus. Vel de inferno spoliato cum fidelibus suis victor.
tinctis
interl.| prius sanguine scilicet in cruce vel quia etiam tunc apparebant cicatrices eius
vestibus
interl.| membris coporeis
de Bosra iste
interl.| quis est iste
formosus
interl.| «Speciosus forma pre filiis hominum»b
b Ps. 44, 3.
in stola sua
interl.| habitu humanitatis
marg.| FORMOSUS etc. Formosum callidum. Unde formosus quasi callidus quia ex calore rubeus et roseus efficitur vultus et inde speciosus.
gradiens
interl.| vel ambulans super celos omnes
interl.| nullo egens auxilio
in multitudine virtutis1 sue
1 virtutis] fortitudinis Weber
interl.| vel fortitudinis
interl.| sive in plenitudine divinitatis sue
interl.| cui datum est iudicium
ego qui loquor
interl.| angelis tacentibus ipse respondet
iustitiam
interl.| reddens unicuique secundum opera sua
et propugnator sum
interl.| contra demones
ad salvandum
interl.| genus humanum
interl.| homicidas adulteros et huiusmodi
Numérotation du verset Is. 63,2 
quare ergo
interl.| rursus quarunt angeli
interl.| si talis es
rubrum
interl.| sanguine tuo
est indumentum tuum
interl.| corpus
interl.| membra rubra sicut musto nigro subrubeo
interl.| quasi tibi non conveniunt ista sed homicidis et adulteris et huiusmodi
sicut calcantium in torculari
marg.| QUARE  ERGO. Tamquam dicant angeli didicimus quod loqueris iustitiam et salus omnium in tuo est arbitrio sed scire volumus quare vestimenta tua sint velut musto tincta et tunica que desuper contexta est et scindi non potest et de utero virginali tantum candorem habuerit quantum fullo non potest facere super terram quare sanguine cruentetur. Magis clementia tibi convenit quam crudelitas. Quibus respondetur torcular calcavi solus.
Numérotation du verset Is. 63,3 
interl.| ideo scilicet quia
torcular calcavi solus
interl.| interrogantibus respondet Christus tam plene ut non necesse sit amplius querere sic torcular
interl.| quamvis calcatus die tertia resurrexi
interl.| pressuram crucis sustinui solus
marg.| TORCULAR  CALCAVI. Scilicet crucem et omnia tormenta passionis in quibus quasi prelo pressus ut etiam sanguis funderetur.
marg.| Torcular pro suppliciis peccatorum ponitur unde Ieremias: torcular calcavit Dominus virgini filie Iuda. Interdum in congregatione novorum fructuum. Unde in bonam partem pro torcularibus quidam Psalmi intitulantur
marg.| SOLUS etc. Solus Sanson prescicis crinibus Philisteis preponitur nec angelus nec archangelus vel quilibet celestis spiritus denique humani generis nullus vel gentilis vel Iudeus auxiliator. Solus pugnat solus superat.
et de gentibus
interl.| omnes apostoli relicto eo fugerunt
non est vir mecum
interl.| in adiutorium mihi
interl.| nec Petrus
calcavi
interl.| quamvis occisus
eos
interl.| Iudeos demones
in furore meo
interl.| vindicta
interl.| Furor subitus ira longa. Undec: «Furor est ira brevis».
c Quintus Horatius Flaccus , Epistularum liber 1, Ep. 2, versus 62: « Ira furor brevis est ».
et conculcavi eos
interl.| auferens demonibus mundi principatum et Iudeis locum et gentem sacerdotium templum et omnem dignitatem per Romanos
in ira mea et aspersus est sanguis
interl.| meus
eorum
interl.| ab eis fusus
super vestimenta mea
interl.| membra
et
interl.| id est
omnia indumenta mea inquinavi
interl.| opinione eorum
interl.| inquinari permisi
interl.| in demones vel in Iudeos
marg.| ASPERSUS  EST etc. Sanguis meus eorum rancore demonum suasione effusus. Unde diabolus misit in cor ut traderet eum Iudas etc. Est eorum sanguis suasione fusus et ipsi ibidem victi et occisi. Si militer sanguis Christi Iudeorum dicitur quia fuderunt et inde vindictam sustinuerunt. Et est a simili victoris dictum et victi cuius sepe sanguis super vestimenta victoris aspergitur.
Numérotation du verset Is. 63,4 
dies enim ultionis in corde meo
interl.| dum penderem in cruce
interl.| quia
annus
interl.| tempus acceptabile
redemptionis
interl.| vel retributionis
interl.| humani generis
mee venit
Numérotation du verset Is. 63,5 
circumspexi
interl.| in cruce unde considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me
et non erat
interl.| mihi
auxiliator
interl.| quilibet
quesivi et non fuit qui adiuvaret
interl.| adiutorem unde exspectavi qui simul contristaretur et non fuit qui consolaretur et non inveni
marg.| ET  NON  FUIT  QUI  ADIUVARET. Unded: «Omnes amici mei dereliquerunt me» «et noti mei quasi alieni recesserunt a me».e
d < Sententia ex > Iob. 19, 14 : « Dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei » ; Iob. 19, 13 : « Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me ». Cf. Corpus antiphonalium officii (n° 7313: feria 6 in Parasceve): « Omnes amici mei dereliquerunt me et praevaluerunt insidiantes mihi; tradidit me quem diligebam, et terribilibus oculis plaga crudeli a percutiens, aceto potabant me ».
e ¶Fons : Haimo Autissiodorensis , In Is., cap. 63, CCCM 135C, p. 769.181.
et salvavit mihi
interl.| salvationem mihi fecit scilicet resurrectionem
brachium meum
interl.| Verbum carni unitum vel fortitudo mea salvavit mihi omnes predestinatos ad vitam
et indignatio mea
interl.| vindicta in Iudeos et demones
ipsa auxiliata est mihi
marg.| ET  SALVAVIT. HIERONYMUS AD AUGUSTINUM ET ALIPIUM. Impietatem Sabellii declinantes tres personas expressas sub proprietate distinguimus: non ipsum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi Spiritum Sanctum esse dicentes, sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus Sancti personam esse dicentes. Non enim nomina tantummodo sed etiam proprietates confitemur nominem.
Numérotation du verset Is. 63,6 
et conculcavi populos
interl.| Iudeos
in furore meo et inebriavi
interl.| replevi afflictione miseria per Romanos
eos in indignatione mea et detraxi in terra
interl.| in nihilum
virtutem eorum
interl.| Iudeorum vel demonum
Numérotation du verset Is. 63,7 
miserationum Domini recordabor
interl.| pressus pondere malorum
marg.| MISERATIONUM  DOMINI. Propheta in persona iudaici populi penitentis {t. 3: Erfurt, f. 118va ; facsim., p. 92a} et misericordiam Domini recognoscentis.
laudem Domini
interl.| signa et miracula
interl.| predicando quia iustus Dominus in omnibus viis suis
super omnibus
interl.| bonis vel malis que pro peccatis nostris
que reddidit
interl.| pro malis
nobis Dominus et super multitudinem bonorum
interl.| datorum
domui Israel que largitus est eis secundum indulgentiam {t. 3: Erfurt, f. 118va ; facsim., p. 92a} suam
interl.| non eorum merita
et
interl.| id est
secundum multitudinem miserationum2
2 miserationum] misericordiarum Weber
interl.| vel [mise]ricordiarum
suarum
marg.| SECUNDUM  INDULGENTIAM. Quasi ducti enim in Babylonem propter peccata nostra reducti sumus misericordia eius.
Numérotation du verset Is. 63,8 
et dixit
interl.| Dominus scilicet videns eorum penitentiam
verumtamen populus meus
interl.| Israel
est
interl.| quia scilicet sunt
filii non negantes
interl.| me
interl.| sicut alii
interl.| vel is filii scilicet sunt populi non negantis patriarcharum prophetarum qui in me vere crediderunt
et factus est
interl.| Dominus
eis
interl.| penitentibus
salvator
Numérotation du verset Is. 63,9 
in omni tribulatione eorum
interl.| in Egypto in deserto
non est tribulatus
interl.| vel et ipse salvator compassus
marg.| NON  EST  TRIBULATUS. Vox que est #io apud hebreos ambigua est et non significat vel et ipse. Unde utroque modo possumus legere scilicet: in omni tribulatione eorum non est #tribulatus compatiendo sed ad horam distulit auxilium ut cogeret ad rogandum. Vel et ipse tribulatus est compatiens tandem eorum iniuriis et miseriis. Et misit eis angelum qui salvaret eos Michaelem scilicet qui prepositus erat illi populo. Unde ; nemo est adiutor meus nisi Michael princeps vester qui astat pro filiis populi mei.
et angelus faciei eius salvavit eos
interl.| unde angeli eorum semper vident faciem Patris etc. quia semper in presentia Dei sunt
interl.| non meritis eorum
in dilectione sua et in indulgentia sua
interl.| misericordie sue
ipse redemit eos
interl.| ab Egypto a Babylonie vel a morte eterna in sanguine Filii
et portavit eos
interl.| ab Egypto in terram promissionis, undef: «Expandit alas suas et assumpsit eos atque portavit in humeris suis».
f Dt. 32, 11.
et levavit eos
interl.| super alias gentes
cunctis diebus seculi
interl.| ab initio ex quo elegit eos in populum
Numérotation du verset Is. 63,10 
ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et afflixerunt spiritum Sancti
interl.| vel [sanct]um
eius et conversus est
interl.| quia prius amicus infirmos sanando mortuos suscitando
eis
interl.| male agentibus
in inimicum
interl.| opinione
interl.| ultorem mali
et ipse
interl.| per Romanos #quadragesimo alter anno ascensionis
debellavit eos
interl.| immissis hostibus in eos
interl.| credere nolentes potest enim ad tempus incarnationis hoc referri
marg.| SPIRITUM  SANCTI. Moysi. Unde exacerbaverunt Moyen in castris et Aaron sanctum Domini. Vel sancti eius Christi cui credere noluerunt. Filius enim Dei qui nos redemit ipsos de Egypto et de mari rubro liberavit.
marg.| Spiritum sancti eius. Quidam codices habent sed Spiritum Sanctum quem contristat qui virum spritualem contristat. Unde qjui vos tangit quasi quie tangit pupillam oculi mei. Vel angelum in custodiam missum quem sepe male faciendo offenderunt.
Numérotation du verset Is. 63,11 
et recordatus est dierum seculi Moysi
interl.| post flexus ad misericordiam pro Moyse servo qui oravit pro eis in deserto aut dimitte eis aut dele me de libro
marg.| MOYSI. Quod non est alius qui orat pro eis.
populi sui
interl.| salvati oratione Moysi
ubi est qui
interl.| Moyses scilicet
eduxit eos de mari cum pastoribus
interl.| Moyse et Aaron Maria Ur et aliis
gregis sui
interl.| ineffabilis misericordia Dei
marg.| UBI  EST  QUI  EDUXIT. Propheta videns populi sui abiectionem miseriam et afflictionem iam immunentem propter Filii Dei negationem condolendo exclamat dicens: ubi est etc. Quasi clementia omnipotentis.
ubi est qui posuit in medio eius
interl.| populi
spiritum
interl.| paraclitum
Sancti sui
interl.| Filii
marg.| UBI  EST  QUI  POSUIT etc. Moysi scilicet quia orante Moyse tulit Dominus de spiritu eius et dedit septuaginta viris.
Numérotation du verset Is. 63,12 
interl.| ubi est
qui eduxit
interl.| de Egypto
ad dexteram Moysen
interl.| prospere
brachio
interl.| Filio qui potentia et virtus Patris
interl.| #qui divisit mare rubrum in divisiones scilicet in duodecim vias
maiestatis sue
interl.| ubi est potentia eius
qui scidit aquas
interl.| mare rubrum
ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum
interl.| laudem
marg.| QUI  SCIDIT. Ut dicitur cum Moyses mare percussisset et in duodecim vias scidisset et aliis hesitantibus tribus Iude ingressa est et ob hoc regni dignitatem adepta est.
Numérotation du verset Is. 63,13 
qui duxit eos per abyssos
interl.| profunditates maris
quasi equum in deserto non impingentem
interl.| sine impedimento
Numérotation du verset Is. 63,14 
quasi animal in campo
interl.| inoffensu cursu
descendens
interl.| descenderunt scilicet in terram promissionis
spiritus Domini
interl.| ideo scilicet offendere non potuit quia Spiritus Domini etc.
ductor eius
interl.| populi
interl.| sine offensa
interl.| in terram promissionis
fuit sic adduxisti {t. 3: Erfurt, f. 118vb ; facsim., p. 92b} populum tuum ut faceres tibi
interl.| per tot miracula
nomen glorie
interl.| gloriosum
marg.| SPIRITUS  DOMINI. Angelus scilicet unde et precedet te angelus meus. Spiritus enim nature nomen est angelus officii.
Numérotation du verset Is. 63,15 
attende de celo
interl.| in persona penitentis populi
interl.| miseriam nostram
marg.| ATTENDE  DE  CELO. Dominus ubique totus et semper est unde celum et terram ego impleo. Dicitur tamen sedem habere in celo secundum illud: celum mihi sedes qui sedet in celestibus angelis hominibus iustis quorum scilicet coversatio est in celis eius voluntas precipue fit.
et vide
interl.| miserere secundum illud vidi videns aflictionem populi mei
interl.| qui tanta fecisti nobis
de habitaculo sancto tuo
interl.| angelis et aliis iustis
et glorie tue ubi est
interl.| unde iam non irascar tibi et zelus meus recessit a te
zelus tuus
interl.| quo dilexisti nos et patres
et fortitudo tua
interl.| quia eduxisti patres nostros
interl.| ubi est
multitudo viscerum tuorum
interl.| affectuum circa nos
et miserationum tuarum
interl.| quasi obliviscetur misereri Deus
super me continuerunt se
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 118vb ; facsim., p. 92b} UBI  EST  ZELUS. Quasi: quia peccavimus et nos odisse cepisti recessit zelus tuus quo recedente recedit fortitudo et paternorum viscerum superatur affectus.
Numérotation du verset Is. 63,16 
tu enim
interl.| quia te offendimus filios suos non cognoscit
pater noster
interl.| creator
et Abraham nescivit nos
interl.| Augustinus dicit: quia mortui ne sciunt etiam sancti quid agant vivi etiam eorum filii
et Israel ignoravit nos
interl.| Iacob scilicet Isaac quoque adiunxisset nisi per extrema intelligi voluisset medium
tu Domine pater noster
interl.| creator
redemptor noster a seculo
interl.| permanet
nomen tuum
interl.| laus
marg.| ET  ABRAHAM  NESCIVIT. Quia te offendimus filios suos non agnoscit esse filios suos quia scilicet dissimiles illi recessimus a Deo qua de causa non orat pro nobis quia nihil impetraret unde ad Ieremiam. Noli orare pro populo isto quia non exaudiam te perversi enim filii oratione sanctorum patrum non possunt liberari. Unde ad Ezechielem: si fuerint tres viri in medio Hierusalem Noe Daniel Iob filium et filiam non liberabunt sed ipsi soli iustitia sua liberabunt animas suas et de Iacob similiter.
marg.| Abraham nescivit nos etc. Abraham de gentibus ad fidem vocatus est et pro qualitate prioris et sequentis condicionis sortitus est mutationem nominis. Iacob quoque ut appellaretur Israel multo labore acquisivit unde Abraham habuit tres uxores. Iacob quatuor. Isaac usque ad finem antiquum nomen possedit et Ecclesie indicans castitatem una fuit uxore contentus. Isti ergo qui precantur de peioribus comutationem in meliorem statum eorum assumunt similitudinem quibus leta post tristia successerunt. Hoc autem est quod petunt ut qui pater eorum est non obliviscatur filiorum suorum ne per ipsos nomen Dei blasphemetur in gentibus.
Numérotation du verset Is. 63,17 
quare errare nos fecisti
interl.| permisisti
Domine de viis tuis
interl.| mandatis
interl.| erroris et duritie causa videtur dum non corripit delinquentes
indurasti cor nostrum
interl.| indurari permisisti suspendendo flagella secundum illud indurabo cor pharaonis etc.
ne timeremus te convertere
interl.| vel: converte
interl.| ad misericordiam
interl.| Abraham et Israel qui non cognoverunt nos
propter servos tuos
interl.| patres nostros
tribus
interl.| scilicet
hereditatis tue
interl.| vel possessionis
marg.| QUARE  ERRARE. Paulus ad Corintheos scribens ad unius scilicet populum civitatis pro varietate habitantium sanctorum scilicet et peccatorum nunc laudat nunc reprehendit sic presens capitulum quod ex oratione populi Domini Deum deprecantis contexitur nunc laudat Dominum nunc accusat iuxta secundam regulam Tyconii que de corpore Domini mixto.
Numérotation du verset Is. 63,18 
quasi nihilum possederunt
interl.| sine pugna sine labore
populum
interl.| nos
sanctum
interl.| olim
tuum hostes nostri
interl.| Chaldei Babylonii Romani
conculcaverunt sanctificationem tuam
interl.| templum
Numérotation du verset Is. 63,19 
interl.| quia
facti sumus quasi in principio
interl.| sine Deo
cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos
interl.| dum populus Dei non vocantur
marg.| QUASI  IN  PRINICIPIO. Ante quam vocares nos in Abraham. Vel cum in Egypto colebamus idola sine rege sine principe sine prophetis sine Deo sine lege sine sacerdote que partim in adventu Christi omnino post eius ascensionem completa sunt. Complentur autem quottidie secundum illam maledictionem sanguis eius super nos etc. Dum enim permanserit in vetustate legis nec susceperint veritatem evangelii non vocabuntur populus Dei a Christo scilicet christiani.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 63), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_63)

Notes :