Capitulum 23
Numérotation du verset
Is. 23,1
Onus Tyri
ululate naves maris
quia vastata est domus
unde venire consueverant
de terra Cethim
revelatum est eis
Numérotation du verset
Is. 23,2
Tacete
qui habitatis in insula
negotiatio Sidonis
Transfretantes
Mare
repleverunt
Te
Numérotation du verset
Is. 23,3
in aquis multis semen Nili messis
fluminis
fruges eius
et facta est negotiatio Gentium
Numérotation du verset
Is. 23,4
erubesce Sidon
ait enim mare
fortitudo maris
dicens
non parturivi
et non peperi
et non enutrivi iuvenes
nec ad incrementum
perduxi virgines
Numérotation du verset
Is. 23,5
cum auditum fuerit
in Egypto
Dolebunt
cum audierint de Tyro
Numérotation du verset
Is. 23,6
Transite
Maria
Ululate
qui habitatis in insula
Numérotation du verset
Is. 23,7
numquid non hec vestra
est que gloriabatur
a diebus pristinis
in antiquitate sua
ducent eam
pedes sui longe
ad peregrinandum
Numérotation du verset
Is. 23,8
quis cogitavit
Hoc
super Tyrum
quondam coronatam
cuius negotiatores
principes institores eius incliti
terre
Numérotation du verset
Is. 23,9
Dominus exercituum cogitavit hoc
ut detraheret
superbiam omnis glorie
et ad ignominiam
deduceret universos
inclitos terre
Numérotation du verset
Is. 23,10
transi terram tuam
quasi flumen filia maris
non est cingulum
ultra tibi
Numérotation du verset
Is. 23,11
manum suam
Extendit
super mare
conturbavit regna
Dominus mandavit
adversum
Chanaan ut contereret
fortes eius
Numérotation du verset
Is. 23,12
et dixit
non adiicies ultra ut glorieris
calumniam sustinens
virgo filia Sidonis
in Cethim
Consurgens
transfreta ibi
quoque non erit requies tibi
Numérotation du verset
Is. 23,13
ecce terra Chaldeorum
talis populus non fuit
Assur
fundavit eam
in captivitatem transduxerunt
robustos
eius
Suffoderunt
Domos
Eius
posuerunt eam in ruinam
Numérotation du verset
Is. 23,14
ululate naves
maris
quia devastata est fortitudo vestra
Numérotation du verset
Is. 23,15
et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut
dies regis unius
post septuaginta autem annos erit Tyro
quasi canticum
meretricis
Numérotation du verset
Is. 23,marg.|CANTICUM MERETRICIS. Que ab amatoribus derelicta solet carmina in consolationem componere et preterita commemorare #ic et Tyrus reversa.16
sume citharam
circui civitatem
meretrix
oblivioni tradita
bene cane
frequenta canticum
ut memoria tui sit
Numérotation du verset
Is. 23,17
et erit post septuaginta annos
Visitabit
Dominus
Tyrum
et reducet eam
ad mercedes suas
et rursum
Fornicabitur
cum universis regnis terre
super faciem terre
Numérotation du verset
Is. 23,18
et erunt negotiatio eius
et mercedes
eius sanctificate Domino
non condentur
neque reponentur
quia his
qui habitaverint coram Domino erit
negotiatio
eius ut manducent
in saturitatem et vestiantur
usque ad vetustatem
Capitulum 23
Numérotation du verset
Is. 23,1
interl.|
que hebraice Sor latine angustia et significat animam vitiis occupatam
marg.|
ONUS
TYRI. Tyrus nobilissima civitas Chananeorum. Cum hec Isaias predicebat insula magni maris erat post autem longo tempore Nabuchodonosor voluit eam continentem terre facere sed multo frustratus labore non potuit. Qui autem in civitate erant cum non possent resistere qui naves potuerunt habere fugerunt in Egyptum et in Moab et in vicinas regiones unde Nabuchodonosor furore succensus naves succendit civitatem subvertit captivos abstraxit sicut patet in sequenti. Et in Chaldeam reverso datum est ei a Domino pro Tyro regnum Egypti reedificata Tyro. Post septuaginta annos cum Alexander pergeret ad captivandam Egyptum dimisit ibi partem exercitus et terre eam equare voluit et non potuit Egypto vero subiugata Ethyopes et multas alias gentes secum adduxit et lapidibus et arboribus continentem terre fecit cives cepit civitatem subvertit.
marg.|
Nunc autem Isaias de illa captivitate agit quam Nabuchodonosor fecit. Hec vero ideo accidit quia cum Hierusalem caperetur et populus eius in captivitatem duceretur a Chaldeis tempore Sedechie Tyrus que debuit compati cepit insultare. Hanc miseriam predicit Isaias: Onus Tyri etc.
ululate naves maris
interl.|
anima mundanis curis dedite et divitiis intente
marg.|
ULULATE. In greco apertius. Ululate naves carthaginis vos scilicet qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyrus ab eis constructa et culta.
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 92rb ; facsim., p. 39b}
NAVES
MARIS. Hebraice tharsis id est exploratio gaudii vel contemplatio quia gaudii contemplatio et letitie vertetur in lacrimas.
quia vastata est domus
interl.|
Tyrus
interl.|
mundus
unde venire consueverant
interl.|
aurum et negociatio
de terra Cethim
interl.|
Grecia
interl.|
greci mercatores nuntiaverunt destructionem Tyri
revelatum est eis
interl.|
Carthaginensibus
Numérotation du verset
Is. 23,2
Tacete
interl.|
o Tyrii
interl.|
penitentiam agite
qui habitatis in insula
interl.|
in mundo temptationibus concusso
negotiatio Sidonis
interl.|
Tyrus colonia Sidonis Sidonii vero causa negociandi veniebant Tyrum
{t. 3: Erfurt, f. 92rb ; facsim., p. 39b} Transfretantes
interl.|
Sidonii Carthaginenses Greci maxime Egyptii
Mare
interl.|
congelascens non poterit scilicet mare navigari omnia congelascent
repleverunt
interl.|
divitiis
Te
interl.|
entem
marg.|
NEGOCIATIO. Negociatores scilicet insule sunt de Sidone que interpretatur venatrix in qua venatores pessimi. Unde: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Qui habitant in insula negociatoribus huius seculi similes sunt qui omni vento doctrine cedunt et de aliis vitiis ad alia transeunt.
Numérotation du verset
Is. 23,3
in aquis multis semen Nili messis
interl.|
que non habet de celo pluviam sed de terra ideoque cum sementibus est peritura
fluminis
interl.|
et
fruges eius
interl.|
Tyri
et facta est negotiatio Gentium
interl.|
quia ditior omnibus
marg.|
SEMEN
NILI etc. Sic construitur. Semen Nili fluminis erat messis et fruges eius scilicet Tyri. Terra Chananeorum in qua Tyrus est infertilis est Egyptus quam irrigat Nilus fertilis frugibus quas Tyrus ab Egyptiis communicabat.
Numérotation du verset
Is. 23,4
erubesce Sidon
interl.|
que debuisti defendere Tyrum quasi coloniam tuam
ait enim mare
interl.|
seculi
interl.|
magni negociatores
fortitudo maris
interl.|
habitantium in mari
marg.|
MARE
SECULI. Scilicet in quo parva animalia cum magnis et draco quem Dominus formavit ad illudendum ei videns a venatoribus Christi capi qui a demonibus fuerunt capti dicit contrarie fortitudini venatorum quam significat Sidon. Erubesce Sidon.
dicens
interl.|
vox doloris
non parturivi
interl.|
partus meus apostolico partu deletus est
et non peperi
interl.|
comparatione scilicet eius qui dicit filioli mei quos iterum parturio
et non enutrivi iuvenes
interl.|
sed illi qui dicit lac dedi vobis potum non escam
nec ad incrementum
interl.|
sed ille dixit despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
perduxi virgines
interl.|
quia ante occise vel rapte
interl.|
fatuas
marg.|
NON
PARTURIVI. Quasi nihil profuit parturisse peperisse enutrisse iuvenes quia Tyrus sine defensione capta est.
Numérotation du verset
Is. 23,5
cum auditum fuerit
interl.|
propheta
interl.|
hoc
interl.|
quod passa est Tyrus
in Egypto
interl.|
que hebraice mesrai id est tribulans et coartans
interl.|
que vicina et amicicia commercii coniuncta
Dolebunt
interl.|
quia idem se passuros intelligent
cum audierint de Tyro
interl.|
subversa
marg.|
CUM
AUDITUM etc. Cum de omnibus vitiis tum de heresibus hoc sentitur quia una capta alia pertimescit et in alterius confusione altera se capiendam sentit.
Numérotation du verset
Is. 23,6
Transite
interl.|
ad verum scilicet gaudium
Maria
interl.|
hebraice tharsim quod est contemplatio vel exploratio gaudii
interl.|
qui habetis naves
marg.|
TRANSITE
MARIA etc. Sicut supra dictum est cum non possent Nabuchodonosor resistere festinaverunt qui potuerunt naves conscendere alii remanserunt in civitate.
Ululate
interl.|
qui remanetis captivandi
qui habitatis in insula
interl.|
Tyro
interl.|
que omni parte temptationum fluctibus exponitur recedite ergo ab ea
Numérotation du verset
Is. 23,7
numquid non hec vestra
interl.|
civitas
est que gloriabatur
interl.|
cuius gloria in confusione
a diebus pristinis
interl.|
deponite veterem hominem cum actibus suis
in antiquitate sua
interl.|
quia ceteris antiquior et ditior
interl.|
veteri errore
interl.|
vetustate peccati
ducent eam
interl.|
que gloriatur in superbia
pedes sui longe
interl.|
in Chaldeam
interl.|
hoc de illis qui in civitate capti
interl.|
ut recedat ab angustia et Christi evangelio colla submittat
ad peregrinandum
interl.|
ut sit advena et incola salvatoris
marg.|
NUMQUID
NON. Quasi hec ideo precipio quia urbs vestra Tyrus deposito errore veteri transibit ad veritatem.
Numérotation du verset
Is. 23,8
quis cogitavit
interl.|
nullus nisi Dominus subaudi
interl.|
vox Spiritus Sancti
Hoc
interl.|
malum
super Tyrum
interl.|
principes Tyri
quondam coronatam
interl.|
tamquam reginam aliarum civitatum vel quia in medio quasi corona aliarum cingebatur
cuius negotiatores
interl.|
horum pincipum tota cura in negotiationibus opes querere
principes institores eius incliti
interl.|
in omni terra
terre
interl.|
non celi qui terrena tantum cupiunt
marg.|
PRINCIPES
INSTITORES. Inter alios negociatores vel etiam in regnis.
Numérotation du verset
Is. 23,9
Dominus exercituum cogitavit hoc
interl.|
consilium scilicet
ut detraheret
interl.|
ab altitudine glorie
superbiam omnis glorie
interl.|
eius qua contra Deum superbiendo gloriatur
et ad ignominiam
interl.|
pro gloria
deduceret universos
interl.|
confusos
{t. 3: Erfurt, f. 92va ; facsim., p. 40a} inclitos terre
marg.|
AD
IGNOMINIAM. Non Dominus ignominie autor est sed quod ignominiosum est ostendit secundum illud. Contaminatione contaminabit eum non quod sacerdos contaminationis actor sit sed quod ostendit contaminatum eum quem mundum putabant multi.
Numérotation du verset
Is. 23,10
transi terram tuam
interl.|
Chananeorum festinando ad celum
quasi flumen filia maris
interl.|
quod citissime navibus transitur
interl.|
mundi
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 92va ; facsim., p. 40a}
FLUMEN. Babyloniorum. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur Sion.
non est cingulum
interl.|
iustitie
ultra tibi
interl.|
nisi transieris
marg.|
CINGULUM. Fortitudo resistendi. Cingulo enim lumbos restringimus. In lumbis fortitudinem habere dicimur.
Numérotation du verset
Is. 23,11
interl.|
o Tyre
interl.|
quia
manum suam
interl.|
vindictam
Extendit
interl.|
Dominus
super mare
interl.|
siccandum
conturbavit regna
interl.|
diaboli vel mundi
marg.|
CONTURBABIT
REGNA. Scilicet Egyptiorum et Moabitarum et aliorum in circuitu Tyro enim capta et subversa alia regna conturbata sunt timore. Regnum quoque Egypti pro subversa Tyro datum est Nabuchodonosor. Unde in Ezechiele: fili hominis Nabuchodonosor servo meo non est reddita merces pro servitute qua servivit mihi contra Tyrum da ergo ei Egyptum pro Tyro.
Dominus mandavit
interl.|
inspiravit Nabuchodonosor
adversum
interl.|
in terra
Chanaan ut contereret
interl.|
ipse Nabuchodonosor
fortes eius
interl.|
Chanaan
marg.|
CHANAAN. ALLEGORICE. Omnis anima in seculi fluctibus posita vento doctrine agitata Chanaan appellatur que fluctuatio vel commotio interpretatur unde semen Chanaan et non Iuda.
Numérotation du verset
Is. 23,12
et dixit
interl.|
Dominus
non adiicies ultra ut glorieris
interl.|
in divitiis
calumniam sustinens
interl.|
ab hominibus accusata quasi superba
interl.|
a diabolo
interl.|
o
virgo filia Sidonis
interl.|
turpitudini et voluptati tradita
interl.|
colonia Sidoniorum
marg.|
FILIA
SIDONIS. In terra Chanaan sunt Tyrus et Sidon. Unde mulier Chananea exivit de finibus Tyri et Sidonis occurens salvatori.
in Cethim
interl.|
greciam
interl.|
congelascens
Consurgens
interl.|
de illis qui navigio fugierunt
transfreta ibi
interl.|
quia capieris a Nabuchodonosor
quoque non erit requies tibi
marg.|
TRANSFRETA
IBI. Sepe videmus quosdam a proposito suo transire ad aliud a militia ad negociationem a causis ad arma mutant industriam ut mutent infelicitatem. Sed Deo dispensante omnia eveniunt contraria ut per miserias coacti non in se sed in Domino creatore confidant.
Numérotation du verset
Is. 23,13
ecce terra Chaldeorum
interl.|
que interpretatur quasi ubera
talis populus non fuit
interl.|
quasi si transieris ad Chaldeos nec ibi requiesces in ubertate eorum
marg.|
TALIS
POPULUS
NON
FUIT. Usque ad mortem Nabuchodonosor fortissimi super omnes Chaldei et Assyrii postea populus grecorum et romanorum fortior fuit.
Assur
interl.|
homo fortissimus et potentissimus
fundavit eam
interl.|
ideo cadet nisi Dominus edificaverit domum etc.
in captivitatem transduxerunt
interl.|
demones
interl.|
Chaldei
robustos
interl.|
secundum opinionem
eius
interl.|
Tiri
Suffoderunt
interl.|
insidiose
Domos
interl.|
conscientias
interl.|
non solum murum
Eius
interl.|
Tiri
posuerunt eam in ruinam
interl.|
quia non erat fundata supra firmam petram
marg.|
SUFFODERUNT. Quando Nabuchodonosor Tyrum invasit navigio non solum murum sed et domos subvertit et que erat negociatio civitatum facta est per septuaginta annos siccatio sagenarum.
Numérotation du verset
Is. 23,14
ululate naves
interl.|
naute
maris
interl.|
hebraice Tharsis quod consummatio vel letitia sonat
quia devastata est fortitudo vestra
interl.|
Tyrus
marg.|
NAVES
MARIS. Hebraice tharsis quod consummatio vel letitia interpretatur. Sex diebus mundus factus est qui postea consummabitur. Omnia autem bona seculi incerto navium cursui comparantur quia cito peritura et cuncta navigantium fortitudo solvetur. Unde civitates magnas firmas ascendit sapiens et destruxit munitiones eorum. Quicquid enim hereticorum et sapientie secularis arte componitur vir ecclesiasticus destruit et subiicit sibi.
Numérotation du verset
Is. 23,15
et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut
interl.|
in oblivione sunt post mortem eius et si tantum vixerit in regno quod numquam legimus
dies regis unius
interl.|
cito obliviscuntur
post septuaginta autem annos erit Tyro
interl.|
reedificate
{t. 3: Erfurt, f. 92vb ; facsim., p. 40b} quasi canticum
interl.|
versum in laudes Dei
meretricis
interl.|
que prius a vero sponso recesserat
marg.|
SEPTUAGINTA
ANNIS. Tyrus quondam angustiata dimittitur ut expleto solitudinis tempore carmen meretricum in laudes Dei vertat cytharam assumat omnes cordas concinentes habeat ut postquam bene cecinerit apud Deum in memoria sit que propter fornicationem oblivioni tradita fuit in pristinum restituatur et mercedes congreget Domino. Quis ergo non habeat {t. 3: Erfurt, f. 92vb ; facsim., p. 40b} spem salutis si bene cecinerit si cordas bene composuerit ? Unde: o filia Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur etc et concupiscet rex decorem tuum.
marg.|
Septenarius et septuagesimus qui vel de singulis diebus vel septem decadibus perficitur perfectam significat penitentiam ut tempore penitentie expleto iure Tyrus ad antiquum statum restituatur.
Numérotation du verset
Is. 23,marg.|CANTICUM MERETRICIS. Que ab amatoribus derelicta solet carmina in consolationem componere et preterita commemorare #ic et Tyrus reversa.16
sume citharam
interl.|
Isaias dat ei consilium ut peniteat et iudicium evadat
interl.|
ut bene tendantur corde
marg.|
SUMME
CYTHARAM. Que de hoc onere sequuntur ad reversionem Tyri spectant.
circui civitatem
interl.|
cantando miserias tuas
interl.|
imitando bonos
meretrix
interl.|
prius
interl.|
Ecclesia
interl.|
de labiis huius meretricis stillat mel in Proverbiis
oblivioni tradita
interl.|
ab amatore
interl.|
a Deo
bene cane
interl.|
in laudes Dei corde voce opere
frequenta canticum
interl.|
Domini
ut memoria tui sit
interl.|
apud Deum
marg.|
BENE
CANE etc. Admonet eam canticum miseriarum suarum semper cantare ne iterum eadem patiatur. Dicunt enim hanc esse musice naturam si letum invenerit letiorem facit si tristem tristiorem reddit.
Numérotation du verset
Is. 23,17
et erit post septuaginta annos
interl.|
perfecte penitentie
Visitabit
interl.|
bene faciendo
Dominus
interl.|
verus medicus
Tyrum
interl.|
sicut templum desolatum
et reducet eam
interl.|
penitentem
ad mercedes suas
interl.|
non alienas quas prius habuit
interl.|
quas habuerat ante
et rursum
interl.|
tempus scilicet
Fornicabitur
interl.|
negociabitur
interl.|
cum multi ad infidelitatem redeunt
cum universis regnis terre
interl.|
non celi
super faciem terre
Numérotation du verset
Is. 23,18
et erunt negotiatio eius
interl.|
simile est regnum celorum homini negatiatori querenti bonas margaritas
et mercedes
interl.|
perseverantium
eius sanctificate Domino
interl.|
in misericordia pauperum
non condentur
interl.|
avare
neque reponentur
interl.|
in thesauris qui fiunt in terra
quia his
interl.|
Iudeorum sacerdotibus vel predicatoribus
interl.|
veris pauperibus
qui habitaverint coram Domino erit
interl.|
in usum
negotiatio
interl.|
sancta
eius ut manducent
interl.|
frange esurientes panem tuum
in saturitatem et vestiantur
interl.|
cum videris nudum operi eum
usque ad vetustatem
interl.|
in omni vita sua
marg.|
ET
ERUNT
NEGOCIATIONES
EIUS. Sicut dicit Hieronymus in Ieremia reversis filiis Israel de captivitate sub Zorobabel et Neemia Tyrii quoque non longo tempore post reversi cum eis amicicia coniuncti sunt nec iam divitias retinebant sed in Hierusalem Domino offerebant quarum pars in templum ornandum pars cedebat in usum sacerdotum et sic erant sanctificate Domino mercedes eius. Ad predicationem etiam Pauli Tyrii et Sidonii conversi sunt et Ecclesias edificando et predicatoribus necessaria ministrando mercedes Domino sacrificaverunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_23)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_23)
Notes :