Capitulum 28
Numérotation du verset
Is. 28,1
Ve
corone superbie ebriis Ephraim
et flori decidenti glorie exultationis eius
Qui
erant in vertice
vallis
Pinguissime
errantes a vino
Numérotation du verset
Is. 28,marg.|VALLIS PINGUISSIME. Gessamani fertilitate frugum per eam erat eis ascensus in civitatem et ibi figebant aliqui ludi causa tentoria dum in civitate morabantur.2
ecce validus et fortis Domini
sicut impetus grandinis
turbo confringens
sicut impetus
aquarum multarum inundantium
et emissarum super terram spatiosam
Numérotation du verset
Is. 28,3
pedibus
conculcabitur corona superbie ebriorum Ephraim
Numérotation du verset
Is. 28,4
et erit flos decidens glorie exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum
ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud
Numérotation du verset
Is. 28,5
in die illa
erit Dominus exercituum corona glorie
et sertum
exultationis residuo populi sui
Numérotation du verset
Is. 28,marg.|TROPOLOGICE. In die illa etc. Hereticis a diabolo devoratis Dominus erit corona glorie his qui in Ecclesia commorantur multitudine errantium pauci sunt. Est autem spiritus iudicii sordes lavans filiarum Sion et fortitudo revertentibus de bello quo diabolum vicerunt ad portam que est Christus cui omnia tribuunt. Verum hi quoque pre vino etc. Vinum est quod de vinea fit. Sicera omne quod inebriare potest quam proprie Aquila ebri etatem transtulit. Sacerdos et propheta nescierunt pre ebrietate etc. Tales fuerunt Prisca et Maximilla et Montanus qui nesciebant quid dicerent. Inebriabuntur vino qui scripturas male intelligunt et pervertunt sicera qui seculari scientia abutuntur.6
et spiritus
iudicii sedenti super thronum1
1 thronum] iudicium
Weber
et
fortitudo revertentibus de bello
ad portam
Numérotation du verset
Is. 28,7
verum hii quoque
pre vino
Nescierunt
et pre ebrietate erraverunt
Sacerdos
et propheta
nescierunt pre ebrietate absorti sunt a vino erraverunt
in ebrietate nescierunt videntem
ignoraverunt iudicium
Numérotation du verset
Is. 28,8
omnes enim mense
replete sunt vomitu sordiumque
ita ut non esset
ultra locus
Numérotation du verset
Is. 28,marg.|OMNES ENIM etc. Dum scripturarum non digerunt cibos nec corpori faciunt vitales sed immaturos et fetentes egerunt ut in eis Dominus nullum inveniat locum.9
Quem
Docebit
scientiam et quem intelligere faciet auditum
ablactatos a lacte
apulsos ab uberibus
Numérotation du verset
Is. 28,10
Quia
manda remanda manda remanda exspecta
reexspecta exspecta reexspecta
modicum ibi modicum ibi
Numérotation du verset
Is. 28,11
in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum
Numérotation du verset
Is. 28,marg.|IN LOQUELLA ENIM. Quasi malo vestro hoc dicitis quia non prenuntiabit vobis Dominus amodo mala sed statim inferet et hoc est: in loquela enim labii et lingua altera loquetur etc.12
Cui
Dixit
hec requies reficite
lassum
et hoc est meum refrigerium
et noluerunt audire
Numérotation du verset
Is. 28,13
et erit eis verbum Domini
manda
remanda manda remanda exspecta reexspecta exspecta reexspecta modicum ibi modicum ibi ut vadant
et cadant retrorsum
et conterantur et illaqueentur et capiantur
Numérotation du verset
Is. 28,14
propter hoc
audite verbum Domini viri illusores
qui dominamini
super populum meum qui est in Hierusalem
Numérotation du verset
Is. 28,15
dixistis enim
Percussimus
fedus cum morte
et cum inferno
fecimus pactum
Flagellum
inundans cum transierit non veniet super nos
Quia
posuimus mendacium
spem nostram et mendacio protecti sumus
Numérotation du verset
Is. 28,16
idcirco
hec dicit Dominus Deus
ecce ego mittam
in fundamentis
Sion
Lapidem2
2 lapidem]
iter
. lapidem
Weber
Angularem
probatum3
3 angularem probatum]
inv. Weber
pretiosum
in fundamento
fundatum qui crediderit
non festinet
Numérotation du verset
Is. 28,17
et ponam iudicium in pondere
et iustitiam in mensura
et subvertet grando
spem mendacii
et protectionem
Aque
inundabunt
Numérotation du verset
Is. 28,18
et delebitur fedus vestrum
cum morte
et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans
cum transierit
eritis ei in conculcationem
Numérotation du verset
Is. 28,19
quandocumque pertransierit tollet
vos quoniam
mane diluculo
pertransibit in die et in nocte
et tantummodo sola vexatio intellectum
dabit
Auditui
Numérotation du verset
Is. 28,20
coangustatum est
enim stratum
ita ut alter decidat
et pallium breve utrumque operire non potest
Numérotation du verset
Is. 28,21
Sicut enim in monte Divisionum
stabit Dominus
sicut in valle que est in Gabaon4
4 Gabaon
Rusch Edmaior.
(CΣ)
Clementina
] Gabao
Weber
Irascetur
ut faciat opus suum alienum opus eius
ut operetur opus suum
peregrinum est opus ab eo
Numérotation du verset
Is. 28,22
et nunc nolite illudere
ne forte constringantur
vincula vestra
consummationem enim et abbreviationem
audivi a Domino Deo exercituum super universam terram
Numérotation du verset
Is. 28,23
Auribus
percipite et audite vocem meam attendite
et audite eloquium meum
Numérotation du verset
Is. 28,24
numquid tota die
arabit arans
ut serat
Proscindet
et sariet humum suam
marg.| NUMQUID TOTA. Pius et misericors Deus genus humanum ut fructum boni operis afferat arat ut agricola vomere predicationis proscindit verbere tribulationis nunc peste nunc captivitate corrigit et hoc est: numquid tota.25
nonne cum adequaverit
faciem eius
seret gith
et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem
et ordeum et milium et vitiam in finibus suis
Numérotation du verset
Is. 28,26
et erudiet eum
illud in iudicio Deus sus
docebit eum illud.
Numérotation du verset
Is. 28,27
Non enim in serris triturabitur
gith nec rota plaustri super cyminum circuiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo
Numérotation du verset
Is. 28,28
panis5
5 panis] + autem
Weber
comminuetur
verum non in perpetuum triturans triturabit illum
neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis
comminuet eum
Numérotation du verset
Is. 28,29
et hoc
a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam
Capitulum 28
Numérotation du verset
Is. 28,1
interl.|
magistris erroris
corone superbie ebriis Ephraim
interl.|
posuerunt in celum os suum
interl.|
vino fornicationis idolatrie
interl.|
vitiis
interl.|
hereticorum
marg.|
VE
CORONE etc. Huc usque de consummatione mundi dictum est ab hoc loco. Ecce Dominus dissipabit terram et nudavit eam.
marg.|
Ve corone. Dicamus prius historiam deinde tropologiam tandem vaticinium prophetale.
marg.|
Ve. Superius de die iudicii de subversione Hierusalem de conversione gentium. Nunc agit contra decem tribus que Effraim dicuntur vel a Ieroboam qui de tribu Effraim primus super eam regnavit vel à Iosue qui Moysi successit. Hec corona superbie quia de multitudine superbiunt que est quasi corona regis multitudo enim populi gloria regis. Flos decidens quia a gloria sua cito decident unde Spiritus Sanctus ve corone superbie.
marg.|
Secundum prophetiam. Ve corone superbie etc. Scribe et pharisei qui iuxta Septuaginta dicuntur mercennarii Effraim propter Iudam qui de tribu Effraim et de {t. 3: Erfurt, f. 95rb ; facsim., p. 45b} vico eiusdem tribus Scarioth Dominum vendidit qui vere flos apostolice doctrine decidit super montem pinguissimum. Unde: incrassatus est dilectus et recalcitravit in vertice scilicet vallis Gessemani secundum hebreum ubi Dominum tradidit que dicitur vallis pinguium propter ubertatem et scribas et phariseos qui ibi Dominum comprehenderunt. Unde: tauri pingues obsederunt me. Ebrius autem fuit Iudas non vino sed avaricia et diaboli cibo qui post bucellam intravit in ipsum et penitus devoratus est quia oratio eius in peccatum versa est nec penitentia fructum salutis habuit.
et flori decidenti glorie exultationis eius
interl.|
quia de gloria Domini excident de flore et spe celesti
Qui
interl.|
ebrii
interl.|
tempore David vocati a rege vel exigente solemnitate non enim ibi habitabant neque ad eam sortem pertinebant
erant in vertice
interl.|
id est culmine superbie
vallis
interl.|
Hierusalem qua erat super Gessemani
Pinguissime
interl.|
quia non tenue manna et humilitatem Ecclesie sequuntur sed in monte pinguissimo tamquam ebrii versantur
errantes a vino
interl.|
idolatrie
Numérotation du verset
Is. 28,marg.|VALLIS PINGUISSIME. Gessamani fertilitate frugum per eam erat eis ascensus in civitatem et ibi figebant aliqui ludi causa tentoria dum in civitate morabantur.2
ecce validus et fortis Domini
interl.|
irruet super eos
sicut impetus grandinis
interl.|
exercitus Sennacherib significatur
turbo confringens
interl.|
violentiam notat
sicut impetus
interl.|
irruens multitudo
aquarum multarum inundantium
interl.|
que omnia obvia trahunt
et emissarum super terram spatiosam
interl.|
decem tribus leviter captivaturus
Numérotation du verset
Is. 28,3
pedibus
interl.|
diaboli
interl.|
Assyriorum
conculcabitur corona superbie ebriorum Ephraim
Numérotation du verset
Is. 28,4
et erit flos decidens glorie exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum
interl.|
malum premiaturum vel aliquid huiusmodi
interl.|
quasi: dulcissimus cibus diaboli erunt
ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud
interl.|
cupide sic devorabuntur decem tribus
Numérotation du verset
Is. 28,5
in die illa
interl.|
deletis decem tribubus ab Assyriis
erit Dominus exercituum corona glorie
interl.|
quasi ex auro et gemmis
et sertum
interl.|
ex floribus
exultationis residuo populi sui
interl.|
duabus tribubus que non sunt captivate ab Assyriis tempore Ezechie
marg.|
IN
DIE
ILLA. Secundum prophetiam cum Dominus scribas et phariseos et Iudam
marg.|
proditorem subverterit erit corona glorie his qui de Iudeis crediderunt id est apostolis et spiritus iudicium inspirans Ecclesie prelatis et fortitudo bellatoribus ad se qui est porta revertentibus. Scribe enim et pharisei a vino et sicera inebriati sunt.
Numérotation du verset
Is. 28,marg.|TROPOLOGICE. In die illa etc. Hereticis a diabolo devoratis Dominus erit corona glorie his qui in Ecclesia commorantur multitudine errantium pauci sunt. Est autem spiritus iudicii sordes lavans filiarum Sion et fortitudo revertentibus de bello quo diabolum vicerunt ad portam que est Christus cui omnia tribuunt. Verum hi quoque pre vino etc. Vinum est quod de vinea fit. Sicera omne quod inebriare potest quam proprie Aquila ebri etatem transtulit. Sacerdos et propheta nescierunt pre ebrietate etc. Tales fuerunt Prisca et Maximilla et Montanus qui nesciebant quid dicerent. Inebriabuntur vino qui scripturas male intelligunt et pervertunt sicera qui seculari scientia abutuntur.6
et spiritus
interl.|
ipse Deus inspirando quomodo iudicet
iudicii sedenti super thronum1
1 thronum] iudicium
Weber
interl.|
Ezechie
et
interl.|
regni
fortitudo revertentibus de bello
interl.|
interfectione Assyriorum
ad portam
interl.|
Hierusalem
marg.|
FORTITUDO. Non leguntur bella Ezechie sed Dominus pro eo bellum gessit interfectis centum octoginta quinque milibus Assoriorum quorum Iudei spolia colligerunt {t. 3: Erfurt, f. 95va ; facsim., p. 46a} et ad portas Hierusalem cum gaudio reversi sunt.
Numérotation du verset
Is. 28,7
verum hii quoque
interl.|
quia Iuda et Beniamin legem prevaricati sunt et ipsi in captivitatem ducti sunt
interl.|
due tribus
interl.|
sicut alie tribus
pre vino
interl.|
fornicationis
Nescierunt
interl.|
creatorem qui sepe liberavit eos
et pre ebrietate erraverunt
interl.|
a via Dei
Sacerdos
interl.|
iniquus
et propheta
interl.|
falsus
nescierunt pre ebrietate absorti sunt a vino erraverunt
interl.|
a via Dei
in ebrietate nescierunt {t. 3: Erfurt, f. 95va ; facsim., p. 46a} videntem
interl.|
Deum qui omnia videt
ignoraverunt iudicium
interl.|
iustum
Numérotation du verset
Is. 28,8
omnes enim mense
interl.|
super quas comedebant ante idola
replete sunt vomitu sordiumque
interl.|
omni immunditia
ita ut non esset
interl.|
in eis
ultra locus
interl.|
Domino
Numérotation du verset
Is. 28,marg.|OMNES ENIM etc. Dum scripturarum non digerunt cibos nec corpori faciunt vitales sed immaturos et fetentes egerunt ut in eis Dominus nullum inveniat locum.9
Quem
interl.|
dignum doctrina Domini
Docebit
interl.|
Dominus
scientiam et quem intelligere faciet auditum
interl.|
quod audierit a Domino
interl.|
qui habet aures audiendi audiat aut quod auribus hauserit corde intelligat
interl.|
Verbum caro factum est
ablactatos a lacte
interl.|
id est
apulsos ab uberibus
interl.|
apulsos ab uberibus siuct Isaac propter cuuis apulsionem Abraham letus fecit grande convivium
marg.|
ABLACTATOS etc. Alios non quia portare non possunt hi enim sunt qui iam solido cibo uti possunt aliis dicit apostolus lac dedi vobis potum non escam.
Numérotation du verset
Is. 28,10
Quia
interl.|
o propheta
manda remanda manda remanda exspecta
interl.|
responsio prophete vel ipsi derisorie representant verba prophete
reexspecta exspecta reexspecta
interl.|
maneas in exspectatione
modicum ibi modicum ibi
marg.|
QUIA
MANDAR. Quasi: scilicet vos non potestis doceri quia irridentes prophetas per quos predicit vobis mala superventura ut penitentiam agatis et liberemini. Opponitis manda remanda quasi o propheta precipe quod vis minare que vis hec tamen non eveniunt que minaris.
Numérotation du verset
Is. 28,11
in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum
interl.|
incredulum
Numérotation du verset
Is. 28,marg.|IN LOQUELLA ENIM. Quasi malo vestro hoc dicitis quia non prenuntiabit vobis Dominus amodo mala sed statim inferet et hoc est: in loquela enim labii et lingua altera loquetur etc.12
Cui
interl.|
populo
Dixit
interl.|
Dominus
interl.|
vos benefacientes
hec requies reficite
interl.|
me
lassum
interl.|
laborare me fecistis in iniquitatibus vestris et alibi laboravi sustinens
et hoc est meum refrigerium
interl.|
in bonis operibus vestris
marg.|
«Anima iusti sedes sapientie est»a
a
¶Fons :
Sententia Augustino, Cassiodoro et sequacibus frequenter laudata, aliquando iisdem et aliis Scripturae tributa. Cf.
Augustinus Hipponensis
, Enarrationes in Psalmos, I, Ps. 34 § 2, CCSL 38, p. 301.46 ; Ps. 46 § 10, CCSL 38, p. 535.19: « Anima iusti sedes sapientie » ; Ps. 79 § 2, p. 1112.21: « Audi quid dicat Scriptura ? Anima iusti sedes est sapientie » et passim.
Eucherius Lugdunensis
, Formularum spiritalis intelligentiae ad uranium liber unus, cap. 1, PL 50, 734D: « In Proverbiis quippe Salomonis scriptum est: Anima eius sedes sapientiae; sapientia vero Dei Patris Christus est [1Cor. 1, 24], qui in animis sanctorum dicitur sedere ».
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 29, cap. 28.14-15, CCSL 143B, p. 1473: « Caelum mihi sedes est [Is. 66, 1]. De qua sede alias scriptum est: Anima iusti sedes sapientie ».
Gregorius Magnus
, Homiliae in evangelia, hom. 38 § 2, CCSL 141, p. 360.24. Cf. ad sensum Prv. 12, 23 ; Sap. 7, 28. <Parall
.
> Glossa ordinaria (Is. 66, 1 marg.) etc.
et noluerunt audire
Numérotation du verset
Is. 28,13
et erit eis verbum Domini
interl.|
quod irrident
manda
interl.|
scilicet
remanda manda remanda exspecta reexspecta exspecta reexspecta modicum ibi modicum ibi ut vadant
interl.|
in interitum
interl.|
ut euntes cadant
et cadant retrorsum
interl.|
boni cadunt in faciem mali retrorsum
et conterantur et illaqueentur et capiantur
interl.|
a Babyloniis vel Romanis
Numérotation du verset
Is. 28,14
propter hoc
interl.|
quia illusistis
audite verbum Domini viri illusores
interl.|
pontifices scribe et pharisei
qui dominamini
interl.|
principes
super populum meum qui est in Hierusalem
Numérotation du verset
Is. 28,15
dixistis enim
interl.|
opere non sermone
interl.|
obliti enim beneficiorum meorum
Percussimus
interl.|
simul salutem desperavimus
fedus cum morte
interl.|
diabolo
interl.|
immolantes demonibus sicut alie gentes
et cum inferno
interl.|
ut descensuri ad inferos levius puniamur
fecimus pactum
interl.|
pacis actum
interl.|
ergo
Flagellum
interl.|
captivitatis
inundans cum transierit non veniet super nos
interl.|
ante mortuos
Quia
interl.|
quia id est frustra spem in Deo habuimus et in lege eius
posuimus mendacium
interl.|
diabolum
spem nostram et mendacio protecti sumus
interl.|
diabolo qui est pater mendacii
interl.|
quia mortui imminentem captivitatem declinavimus
Numérotation du verset
Is. 28,16
idcirco
interl.|
quia desperastis
hec dicit Dominus Deus
interl.|
misericors et miserator
ecce ego mittam
interl.|
vobis nolentibus
in fundamentis
interl.|
quasi sapiens architectus fundamentum posui
Sion
interl.|
Ecclesie
Lapidem2
2 lapidem]
iter
. lapidem
Weber
interl.|
Christum
marg.|
LAPIDEM. Lapidem que edificantes reprobaverunt hic factus in caput anguli viri scilicet illusores.
Angularem
interl.|
gentes et Iudeos copulantem
probatum3
3 angularem probatum]
inv. Weber
interl.|
a Deo
interl.|
quo redimitur mundus
in fundamento
interl.|
Ecclesie
fundatum qui crediderit
interl.|
in illum
non festinet
interl.|
Septuaginta: non confundetur
interl.|
si moram fecerit exspecta eum
interl.|
querere retributionem
Numérotation du verset
Is. 28,17
et ponam iudicium in pondere
interl.|
per Filium meum
interl.|
meo quia Pater non iudicat quemquam etc.
interl.|
iusto examine
et iustitiam in mensura
interl.|
ut reddat unicuique secundum opera sua
et subvertet grando
interl.|
multitudo tormentorum
spem mendacii
interl.|
ipsum diabolum vel ipsos qui in eo spem habuerunt
et protectionem
interl.|
diabolum quem putabant protectionem suam
Aque
interl.|
tribulationum
inundabunt
Numérotation du verset
Is. 28,18
et delebitur fedus vestrum
interl.|
amicicie
cum morte
interl.|
quod percussistis cum diabolo
et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans
interl.|
de quo dixistis non veniet supernos
interl.|
mortis vel captivitatis Sennacherib vel Nabuchodonosor
cum transierit
interl.|
vel venerit
eritis ei in conculcationem
interl.|
conculcabit vos
Numérotation du verset
Is. 28,19
interl.|
quia
quandocumque pertransierit tollet
interl.|
destruet
vos quoniam
interl.|
vel quando
mane diluculo
interl.|
quasi dubia lux
pertransibit in die et in nocte
interl.|
continue
interl.|
tam in prosperis quam in adversis sentientes Domini iram
et tantummodo sola vexatio intellectum
interl.|
faciet nos intelligere vera esse que dixerunt prophete
dabit
interl.|
Dominus ad Hierusalem quasi ad uxorem
Auditui
interl.|
vestro
Numérotation du verset
Is. 28,20
coangustatum est
interl.|
non capiet me et adulterum
enim stratum
interl.|
metaphora pudici mariti et adultere uxoris
ita ut alter decidat
interl.|
nemo potest duobus dominis servire
et pallium breve utrumque operire non potest
interl.|
quasi abiice idola ut meis fruaris compexibus
interl.|
non potestis Deo servire et mammone
Numérotation du verset
Is. 28,21
Sicut enim in monte Divisionum
interl.|
quia lapidem recipere noluerunt
stabit Dominus
interl.|
an stabit sic stetit in monte
interl.|
quasi non pugnabit pro vobis sicut fecit contra Philisteos et Gabaonitas
sicut in valle que est in Gabaon4
4 Gabaon
Rusch Edmaior.
(CΣ)
Clementina
] Gabao
Weber
interl.|
iratus est pugnante Iosue et dicente stet sol et luna et spacio unius diei stetit sol et de alienigenis pereunt multi
Irascetur
interl.|
hoc est irascetur nunc ut tunc contra impios ut faciat opus suum non quia non est opus Dei perdere quos creavit
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 95vb ; facsim., p. 46b}
SICUT
ENIM etc. Philisteos congregatos superveniens David auxilio Domini divisit vivos a mortuis et per diversa loca dispersit unde locus ille Baalpharasim nomen accepit.
ut faciat opus suum alienum opus eius
interl.|
non quia alienum
marg.|
ALIENUM
OPUS. Opus proprium Dei est misereri parcer condonare. Non suum sed alienum est irasci punire.
marg.|
GREGORIUS. In mundum veniet ut faciat opus suum scilicet redimat genus humanum. Sed ab ipso est alienum opus eius. Non convenit enim deitati conspui flagellari crucifigi.
ut operetur opus suum
interl.|
idem repetit aliis verbis
interl.|
non quia
peregrinum est opus ab eo
Numérotation du verset
Is. 28,22
et nunc nolite illudere
interl.|
prophetis
interl.|
nolite vos qui dicitis manda remanda
ne forte constringantur
interl.|
funibus peccatorum suorum quisque constringitur
interl.|
super vos ne evadatis
vincula vestra
interl.|
peccatorum vel captivitatis que iam non differtur
consummationem enim et abbreviationem
interl.|
quasi cito veniet vestra captivitas ut audivi a Domino vel dies iudicii
audivi a Domino Deo exercituum super universam terram
interl.|
Iudeorum vel omnium
interl.|
o scribe et pharisei
Numérotation du verset
Is. 28,23
interl.|
ideo
Auribus
interl.|
viri illusores
percipite et audite vocem meam attendite
interl.|
diligenter
et audite eloquium meum
Numérotation du verset
Is. 28,24
{t. 3: Erfurt, f. 96ra ; facsim., p. 47a} numquid tota die
interl.|
semper
arabit arans
interl.|
aratoria#
ut serat
interl.|
non sed proscindet
interl.|
cum traha
Proscindet
interl.|
sarculo et rastro
et sariet humum suam
marg.|{t. 3: Erfurt, f. 96ra ; facsim., p. 47a} NUMQUID TOTA. Pius et misericors Deus genus humanum ut fructum boni operis afferat arat ut agricola vomere predicationis proscindit verbere tribulationis nunc peste nunc captivitate corrigit et hoc est: numquid tota.25
nonne cum adequaverit
interl.|
comminuendo equaverit
faciem eius
interl.|
superficiem
seret gith
interl.|
genus leguminis semile cimino in quantitate sed nigri coloris et in pane dulcorando spargitur
et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem
interl.|
convenienti loco non eadem tellus parit omnia
et ordeum et milium et vitiam in finibus suis
interl.|
in circuitu enim messium solet seminari
marg.|
GITH
ET. Gith et ciminum que in virga excutiuntur gentes qua cognitionem Dei non habent intelliguntur que minus punientur. Triticum et ordeum unde panis fit Iudei preminentes cognitione Dei vel mali prelati Ecclesie et principes huius seculi qui punientur gravioribus tormentis. Vel gith etc. Simplices et idiote qui fidem acceptam male vivendo corruperunt. Frumentum Ecclesie sacerdotes clavem scientie habentes.
Numérotation du verset
Is. 28,26
et erudiet eum
interl.|
agricolam
illud in iudicio Deus sus
interl.|
vel Dominus
docebit eum illud.
interl.|
discretione ut discrete et tempestive unumquodque faciat
Numérotation du verset
Is. 28,27
Non enim in serris triturabitur
interl.|
cum triture tempus fuerit
gith nec rota plaustri super cyminum circuiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo
Numérotation du verset
Is. 28,28
panis5
5 panis] + autem
Weber
interl.|
autem
comminuetur
interl.|
serris et plaustro
verum non in perpetuum triturans triturabit illum
interl.|
panem
interl.|
aliud est enim impium esse aliud peccatorem esse
interl.|
quia salvabuntur si penituerint saltem in die iudicii
neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis
interl.|
serre summitatibus
comminuet eum
interl.|
rota plaustri
Numérotation du verset
Is. 28,29
et hoc
interl.|
vel hec dissipatio
interl.|
hec dispensatio
a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam
interl.|
secundum quam plus exigit ab eis qui plus acceperant
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_28)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_28)
Notes :