Glossa ordinaria

Capitulum 50

Numérotation du verset Is. 50,1 

Hec dicit Dominus. Quis est hic liber repudii matris vestre
quo dimisi eam
aut
quis est creditor meus cui vendidi vos ?
Ecce enim1 in2 iniquitatibus vestris
1 enim] om. Weber |
2 in] om. Amiatinus |
venditi estis
et in sceleribus vestris
dimisi matrem vestram
Numérotation du verset Is. 50,2 

quia veni
et non erat vir.
Vocavi
et non erat qui audiret.
Numquid ad breviata3 et parvula facta est manus mea
3 ad breviata] abbreviata Weber
et4 non possim redimere
4 et] ut Weber
aut non est in me virtus ad liberandum ?
Ecce in increpatione mea
desertum
Faciam
mare
ponam flumina
in siccum computrescent
pisces
sine aqua
et morientur
in siti.
Numérotation du verset Is. 50,3 

Induam celos
tenebris et saccum ponam operimentum eorum.
Numérotation du verset Is. 50,4 

Dominus
dedit mihi5
5 dedit mihi] inv. Amiatinus Σ
linguam eruditam
ut sciam sustentare eum
qui lapsus6 est
6 lapsus Amiatinus Σ Cava Rusch ] lassus Weber
verbo.
Erigit7 mane
7 Erigit1] + mihi Amiatinus
mane erigit mihi
aurem
ut audiam quasi magistrum.
Numérotation du verset Is. 50,5 

Dominus Deus aperuit mihi aurem
ego autem non contradico
retrorsum non abii.
Numérotation du verset Is. 50,6 

Corpus meum dedi
percutientibus
et genas meas vellentibus
faciem meam non averti ab increpantibus8 et conspuentibus in me9.
8 increpantibus Rusch Weber ] increpationibus Amiatinus |
9 in me Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Is. 50,7 

Dominus Deus
auxiliator meus
et10 ideo non sum confusus.
10 et] om. Weber
Ideo posui faciem meam
ut petram durissimam et scio quoniam non confundar
Numérotation du verset Is. 50,8 

iuxta est
qui iustificat me
quis contradicit11 mihi ?
11 contradicit Amiatinus Weber (O S T Λ) Rusch ] contradicet Weber
Stemus simul.
Quis est adversarius meus ?
Accedat ad me.
Numérotation du verset Is. 50,9 

Ecce Dominus Deus auxiliator meus. Quis est qui condemnet me?
Ecce omnes
quasi vestimentum conterentur
et12 tinea comedet13 eos
12 et] om. Weber |
13 comedet] comedit Amiatinus S |
Numérotation du verset Is. 50,10 

Quis ex vobis
timens Dominum14
14 Dominum] Deum Cava Σ S
audiens
vocem
servi sui15?
15 sui] eius Cava Σ
Quis16 ambulavit in tenebris et non est lumen ei ?
16 quis plerique codd. edd. Rusch ] qui Cava ClementinaWeber
Speret
in nomine Domini
et innitatur super Deum suum.
Numérotation du verset Is. 50,11 

Ecce omnes vos17
17 omnes vos Rusch Weber ] inv. Clementina
accendentes
ignem
accincti lammis18.
18 lammis] flammis Weber
Ambulate
in lumine ignis vestri
et in flammis
quas succendistis.
De manu mea
factum est hoc vobis.
In doloribus dormietis.

Capitulum 50

Numérotation du verset Is. 50,1 
{t. 3: Erfurt, f. 110rb ; facsim., p. 75b} Hec dicit Dominus. Quis est hic liber repudii matris vestre
interl.| quasi dicitis o Iudei me abiecis se matrem vestram sed ipsa prior abiecit me
marg.| HEC  DICIT  DOMINIUS etc. Post vocationem gentium post captivitatem fortis cuius preda divisa est apostolis loquitur ad populum Iudeorum super Sion que superius ait derelinquit me Dominus etc.
quo dimisi eam
interl.| quasi nullus
aut
interl.| ac si dicat libellum repudii ostendere non potestis sed dicetis forsitan quod creditori meo non aliud habens vos crediderim
quis est creditor meus cui vendidi vos ?
interl.| tamquam non habes quid aliud reddam
Ecce enim1 in2 iniquitatibus vestris
1 enim] om. Weber
2 in] om. Amiatinus
interl.| quasi ego non vendidi vos sed vos ipsi
venditi estis
interl.| pro libidine avaricia et huiusmodi
interl.| diabolo qui animas acceptit propter peccata vestra
et in sceleribus vestris
interl.| non culpa mea
dimisi matrem vestram
interl.| fornicantem
marg.| VENDITI  ESTIS. Ego autem carnalis venundatus sum sub peccato qui facit peccatum servus peccati est. Unde non regnet peccatum in corpore vestro.
Numérotation du verset Is. 50,2 
quia veni
interl.| carne
marg.| QUIA  VENI. Hoc est ut sciatis non me matrem vestram repudiasse sed eam voluntate propria recessisse post multa beneficia carnem assumpsi nec iam per prophetas sed presens ipse locutus sum.
et non erat vir.
interl.| homo cum in honore esset non intellexit
interl.| quia omnes quasi bestie
marg.| NON  ERAT  VIR. Herodi propter malitiam dictum est: Dicite vulpi illi. Et Phariseis: Genimina viperarum. Et de libidinosis equi insanientes in feminas. De voluptuosis: Nolite mittere margaritas ante porcos. De impudentibus: Nolite sanctum dare canibus. De omnibus in commune visio quadrupedum in deserto.
Vocavi
interl.| ad penitentiam
marg.| VOCAVI. Quasi rationales inclinate aurem vestram in verba oris mei. Qui sitit veniat et bibat et huiusmodi.
et non erat qui audiret.
interl.| vocantem
Numquid ad breviata3 et parvula facta est manus {t. 3: Erfurt, f. 110va ; facsim., p. 76a} mea
3 ad breviata] abbreviata Weber
interl.| potentia
et4 non possim redimere
4 et] ut Weber
interl.| a diabolo sicut liberavi ab Egypto
interl.| a Babyloniis
aut non est in me virtus ad liberandum ?
interl.| populum meum sicut olim
Ecce in increpatione mea
interl.| iussione mea
desertum
interl.| aquis
Faciam
interl.| si voluero sicut feci mare rubrum
mare
interl.| mundum ut eius amaritudo siccetur
interl.| pravas doctrinas de quibus draco dicebat mea sunt flumina et ego feci ea
ponam flumina
interl.| alia sicut Arnon et Iordanem
in siccum computrescent
interl.| in stercore suo
pisces
interl.| curiosi
interl.| sicut in flumine Egypti
sine aqua
interl.| Spiritus Sancti gratia
et morientur
interl.| separati a bonis pisciculis
in siti.
interl.| aque vive
interl.| sicut in Egypto arescentibus fluviis
marg.| NUMQUID etc. Invehitur contra eos qui putabant Dominum non potuisse liberare populum suum a captivitate ponens rationem et exempla planissima. Quasi qui olim hec feci etiam nunc {t. 3: Erfurt, f. 110va ; facsim., p. 76a} populum meum liberare potui. Vel qui celum terras et maria facio servire mihi crucem etiam evadere non potui ? secundum illud. An putas quia non possum rogare Patrem meum ut exhibeat mihi plusquam duodecim legiones angelorum.
Numérotation du verset Is. 50,3 
Induam celos
interl.| aerios
tenebris et saccum ponam operimentum eorum.
interl.| tribus diebus in Egypto tenebras palpabiles fecit ut celum sacco opertum videretur
marg.| INDUAM  CELOS. Aiunt philosophi non amplius decem stadiis a terra nubes in sublime levari et solis splendorem abscondi sic excluso celi lumine aer inferior obscuratur.
marg.| INDUAM  CELOS  TENEBRIS. Sanctos scilicet ut se cognoscant peccatores. Unde iustus in principio accusator est sui et saccum ponam operimentum eorum ut agant penitentiam in cinere et cilicio.
Numérotation du verset Is. 50,4 
Dominus
interl.| Pater
dedit mihi5
5 dedit mihi] inv. Amiatinus Σ
interl.| homini
linguam eruditam
interl.| scientiam et sapientiam
marg.| DOMINUS  DEDIT. quamvis possint hec referri ad Isaiam proprie tamen referuntur ad Christum.
marg.| Quasi qui olim talia operatus sum et modo similia operari possum non est potentia imminuta.
ut sciam sustentare eum
interl.| humanum genus
qui lapsus6 est
6 lapsus Amiatinus Σ Cava Rusch ] lassus Weber
interl.| in peccatum in mortem
verbo.
interl.| predicationis
Erigit7 mane
7 Erigit1] + mihi Amiatinus
interl.| sicut magister
mane erigit mihi
interl.| a nativitate
interl.| vel ab initio predicationis
aurem
interl.| mentis
ut audiam quasi magistrum.
interl.| ego autem a me ipso non loquor
Numérotation du verset Is. 50,5 
Dominus Deus aperuit mihi aurem
interl.| intelligendi
ego autem non contradico
interl.| voluntati eius
retrorsum non abii.
interl.| recedens ab ipso
Numérotation du verset Is. 50,6 
Corpus meum dedi
interl.| ultro
percutientibus
interl.| Iudeis vel militibus Romanis
et genas meas vellentibus
interl.| quia dabant ei alapas
faciem meam non averti ab increpantibus8 et conspuentibus in me9.
8 increpantibus Rusch Weber ] increpationibus Amiatinus
9 in me Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| hec omnia in passione impleta sunt
Numérotation du verset Is. 50,7 
interl.| quia
Dominus Deus
interl.| Pater
auxiliator meus
interl.| in passione
et10 ideo non sum confusus.
10 et] om. Weber
interl.| spe resurrectionis
Ideo posui faciem meam
interl.| irridentibus et percutientibus
ut petram durissimam et scio quoniam non confundar
Numérotation du verset Is. 50,8 
iuxta est
interl.| paratus auxiliari
qui iustificat me
interl.| dicens: hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui
quis contradicit11 mihi ?
11 contradicit Amiatinus Weber (O S T Λ) Rusch ] contradicet Weber
interl.| quasi non sim iustus
Stemus simul.
interl.| in iudicio
Quis est adversarius meus ?
interl.| dicens me merito crucifixum
Accedat ad me.
interl.| ut iudicemur simul comparatione non autoritate secundum illud iustificata est Sodoma soror tua ex te
Numérotation du verset Is. 50,9 
Ecce Dominus Deus auxiliator meus. Quis est qui condemnet me?
interl.| nullus quia
Ecce omnes
interl.| adversarii
interl.| quia nullus potest iustificari presente Domino
quasi vestimentum conterentur
interl.| a Romanis
interl.| in inferno
et12 tinea comedet13 eos
12 et] om. Weber
13 comedet] comedit Amiatinus S
interl.| conscientia peccatorum vel zelus gentium
marg.| QUASI  VESTIMENTUM. Vestimentum vetustate et tinea consumitur. Iudei quoque quadraginta duo annis post passionem ad penitentiam vocati sunt tandem negligentes contriti sunt advenientibus Romanis et male conscientie tinea devorati.
Numérotation du verset Is. 50,10 
interl.| et enim
Quis ex vobis
interl.| Iudeis infidelibus
timens Dominum14
14 Dominum] Deum Cava Σ S
interl.| principium sapientie timor Domini sed perfecta caritas foras mittit timor
interl.| ut Filius Patrem
audiens
interl.| corde
vocem
interl.| penitentiam agite etc.
servi sui15?
15 sui] eius Cava Σ
interl.| Filii
interl.| secundum carnem
{t. 3: Erfurt, f. 110vb ; facsim., p. 76b} Quis16 ambulavit in tenebris et non est lumen ei ?
16 quis plerique codd. edd. Rusch ] qui Cava ClementinaWeber
interl.| Christus abiectus unde: Reputavimus eum etc. et non est lumen eius gloria scilicet in populo suo sicut ait non est propheta sine honore nisi in patria sua
Speret
interl.| amodo
in nomine Domini
interl.| non in idolis
interl.| ita veniet ei lumen gaudii et letitie
interl.| Christus vel gentilis populus
et innitatur super Deum suum.
interl.| ut humana fragilitas diu iam maiestate sustentetur
marg.| QUIS  EX  VOBIS etc. Non perfectus in caritate qui timet sed hic timor pro bonitate ponitur. Unde: beatus qui omnia metuit id est qui timoratus est in religione Dei. De hoc timore scriptum est: timor Domini superat omnia et initium sapientie timor Domini et alibi. Non est inopia timentibus eum et timor Domini sanctus permanet in seculum seculi. Hic custodit animas sanctorum integras et pudicas et puras. Unde: timete Dominum et date gloriam ei.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 110vb ; facsim., p. 76b} QUIS  AMBULAVIT  IN  TENEBRIS. Gentilis populus in tenebris infidelitatis et non est lumen ei Christus qui dicit ego sum lux mundi.
marg.| Quasi vos me flagellastis et conspuistis ego tamen ad penitentiam voco. «Nolo enim mortem peccatoris»a.
a Sententia ex Ez. 33, 11: « Dic ad eos: Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat ». >> Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis): « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481): « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
Numérotation du verset Is. 50,11 
Ecce omnes vos17
17 omnes vos Rusch Weber ] inv. Clementina
interl.| o Iudei
marg.| ECCE  OMNES etc. Quasi nihil prodest exhortatio nec est spes salutis post scelera undeb: «Omnes declinaverunt inutiles facti»etc.
b Ps. 52, 4.
accendentes
interl.| contra vos
ignem
interl.| invidie vel tribulatione
interl.| feno lignis stipula spinis
accincti lammis18.
18 lammis] flammis Weber
interl.| peccatis
interl.| tribulis unde in Proverbiis: in multis lignis viget ignis
Ambulate
interl.| ironice
in lumine ignis vestri
interl.| infernalis
et in flammis
interl.| in tribulatione captivitatis quam meruistis
interl.| vastationis et miserie
quas succendistis.
interl.| peccando
marg.| ACCENDENTES  IGNEM. Civitatis ignem que a Romanis succensa est. Accenderunt quando contra Christum zeli et invidie igni exarserunt.
marg.| Hinc discimus pro qualitate peccati unumquemque sibi ignem succendere. Et, quomodo in eodem loco vel lectuto alii sani sunt alii febriunt ex diversitate humanorum diversa supplicia sentientes, sic in peccatoribus diversi peccati materia plus vel minus succenditur.
De manu mea
interl.| potentia Christi
factum est hoc vobis.
interl.| malum afflictio
In doloribus dormietis.
interl.| vastationis vel captivitatis vel inferni
marg.| IN  DOLORIBUS. Quia nec beneficiis nec tormentis Dei Filium suscipere voluerunt unde: ite maledicti in ignem eternum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 50), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_50)

Notes :