Glossa ordinaria

Capitulum 15

Numérotation du verset Is. 15,1 

Onus Moab
quia nocte vastata est Ar
Moab
Conticuit
quia nocte vastatus est murus
Moab conticuit
Numérotation du verset Is. 15,2 

ascendit
Domus
et Dibon
ad excelsa
in planctum
super Nabo
et super Medaba
Moab
ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur
Numérotation du verset Is. 15,3 

in triviis
eius accincti sunt sacco
super tecta eius et in plateis eius omnis
ululat descendit in fletum
Numérotation du verset Is. 15,4 

clamavit Esebon
et Eleale
usque Iasa audita est
vox eorum
super hoc
expediti Moab
ululabunt anima eius ululabit sibi
Numérotation du verset Is. 15,5 

cor meum
ad Moab clamabit vectes eius
usque ad Segor
vitulam conternantem
per ascensum enim Luith
flens ascendet et in via Oronaim
Clamorem
contritionis levabunt
Numérotation du verset Is. 15,6 

aque enim Nemrim
deserte erunt quia aruit herba defecit germen viror
omnis interiit
Numérotation du verset Is. 15,7 

secundum magnitudinem
Operis
et visitatio
eorum ad torrentem salicum
ducent eos
Numérotation du verset Is. 15,8 

quoniam circuiit clamor terminum
Moab usque ad Gallim
ululatus eius
et usque ad puteum Helim
clamor eius
Numérotation du verset Is. 15,9 

quia aque Dibon
replete sunt sanguine
ponam enim super Dibon
Additamenta
his qui fugerint de Moab leonem
et reliquiis terre

Capitulum 15

Numérotation du verset Is. 15,1 
interl.| bene quia Moab de incestu filie nocte conceptus est vel nox magnitudinem meroris significat
marg.| ONUS  MOAB. Hec est visio Isaie habita de onere id est de destructione Moab.
marg.| Moab filius Loth cuius progenies et provincia Moab vocata est in ipsa est Ar que nunc Ariopolis metropolis.
marg.| Onus Moab. Est circumcisio carnalis et spiritualis. Unde nos sumus circumcisio qui spiritu Domino servivimus. Ad differentiam spiritualis Israel dicitur. Videte Israel secundum carnem. Sic Moab spiritualiter accipitur qui interpretatur de patre vel aqua paterna de incestu et ebrietate generatus quasi absente et nesciente patre.
marg.| Moab actor sensus qui videtur de Deo Patre nasci. Sed quia adversarius est populo Dei de incestu in spelunca et nocte generatur. Merore ergo noctis sempiterno periit sicut Egyptii vigilia matutina nocturno scilicet tempore. Loth quoque Sodoma pereunte venit in Segor et ortus est sol unde non sumus filii noctis neque tenebrarum etc. Et alibi: nox precessit dies autem appropinquabit etc.
quia nocte vastata est Ar
interl.| metropolis
marg.| AR. Id est: adversarius sapientia scilicet secularis que adversaria Deo. Cuius murus dialetica arte constructus nocte vastatur et conticescit.
marg.| Historialiter. Quia Moabite gavisi sunt de captivitate Israelitarum sicut et Philistiim quod passuri sunt predicitur eis. Et sciendum quod primo ab Assyriis postea a Chaldeis vastati sunt.
Moab
interl.| provincia Arabie
interl.| non ausa rebellare
quia nocte vastatus est murus
interl.| dialetica arte constructus
Moab conticuit
interl.| in perpetuum
Numérotation du verset Is. 15,2 
ascendit
interl.| ad plorandum ubi prius ad immolandum
marg.| ASCENDIT. Ad excelsa in quibus superbierat ut non immolet sed ut plangat ubi peccaverat.
Domus
interl.| regia
et Dibon
interl.| civitas nobilis
interl.| adverse sapientie
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 86vb ; facsim., p. 28b} DIBON. Fluxus eorum mendacium transit et fluit et numquam in eodem statu permanet sermo autem Domini est compactus et stabilis. Unde: manna videtur quasi glacies non fluit sed consistit.
ad excelsa
interl.| idolorum
in planctum
interl.| ad plangendum mala
super Nabo
interl.| quod interpretatur sessio vel prophetia
interl.| civitate nobili
et super Medaba
interl.| de saltu
Moab
interl.| tota provincia
ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur
interl.| antiqui in afflictione et luctu capita barbasque radebant unde Iob tonso capite corruit in terram
Numérotation du verset Is. 15,3 
in triviis
interl.| in publico
eius accincti sunt sacco
interl.| penitentie
super tecta eius et in plateis eius omnis
interl.| omnimodus
ululat descendit in fletum
Numérotation du verset Is. 15,4 
clamavit Esebon
interl.| cogitationes
et Eleale
interl.| ascensio
interl.| civitates provincie Moab
usque Iasa audita est
interl.| factum vel mandatum
vox eorum
interl.| Moabitarum
super hoc
interl.| malum
expediti Moab
interl.| etiam non solum senes
ululabunt anima eius ululabit sibi
Numérotation du verset Is. 15,5 
cor meum
interl.| compassio quia Dei creatura quia est miserandus et hostis
ad {t. 3: Erfurt, f. 87ra ; facsim., p. 29a} Moab clamabit vectes eius
interl.| id est fortitudo vel termini eius deserti erunt usque ad Segor que est in fine
usque ad Segor
interl.| ad Segor id est parvulam pervenient ut non robusti sed fragiles videantur
vitulam conternantem
interl.| trium annorum
per ascensum enim Luith
interl.| gene
interl.| Chuus enim obvius captivis per quem trahebantur et per civitatem suam Aronaim.
flens ascendet et in via Oronaim
interl.| foramen meroris
Clamorem
interl.| luctum
contritionis levabunt
Numérotation du verset Is. 15,6 
aque enim Nemrim
interl.| pardi vel prevaricatores
deserte erunt quia aruit herba defecit germen viror
interl.| arborum vinearum
omnis interiit
Numérotation du verset Is. 15,7 
secundum magnitudinem
interl.| secundum quantitatem morbi curatio medici
Operis
interl.| peccati
et visitatio
interl.| ultio
eorum ad torrentem salicum
interl.| flumina Babylonis unde: in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra
ducent eos
Numérotation du verset Is. 15,8 
quoniam circuiit clamor terminum
interl.| opidum
Moab usque ad Gallim
interl.| vituli vel arenarum tumuli
ululatus eius
interl.| Moab
et usque ad puteum Helim
interl.| arietes vel fortes
clamor eius
Numérotation du verset Is. 15,9 
quia aque Dibon
interl.| sufficiens meror
replete sunt sanguine
interl.| Moab
ponam enim super Dibon
interl.| fluentes lacrime
Additamenta
interl.| doloris
interl.| hec scilicet
his qui fugerint de Moab leonem
interl.| hostem sevientem vel bestias que devorent Chaldeos
et reliquiis terre
interl.| que remanierunt imittam in Chaldeos
marg.| SUPER  NABO. HIERONYMUS. Quod et omnis prophetie huius unus est sensus non eam per partes laceravi.
marg.| Nabo: sessio vel prophetia. Medaba: de saltu. Essebon: cogitationes. Eleale: ascensio. Iasa: factum sine mandatum. Segor: parva. Luith: gene. Oronaim: foramen meroris. Nemrim: pardi vel prevaricatores. Gallim: vituli vel harenarum tumuli. Elym: arietes vel fortes. Dibon: sufficens meror. Quis ergo perversum dogma quod sine Dei inspiratione humano sensui in tenebris erroris nascitur nocte vastatum est et argumenta eius id est muri ecclesiastico sermone destructa sunt et conticuerunt et ad penitentiam versa sunt super Nabo id est prophetiam et sessionem id est magistros eorum et Medaba ubi est saltus infertilis et habitatio bestiarum erit ululatus et planctus et de capitibus eorum ornamenta eloquentia tollentur ut nudi maneant et deformes et si quid virilitatis in barba habere videbantur rasum a viro ecclesiastico effeminatum et debile comprobetur. In triviis quoque eorum et diverticulis errorum dum fingit unusquisque quod vult accingetur sacco penitentie et super tecta id est dogmata in quibus sublimes esse credebant et in plateis quia latam ingrediuntur viam que ducit ad mortem erit ululatus neque ascendent in superbiam sed descendent in fletum tunc intelligent cogitationes suas vanas (quod Esebon significat) et vanum ascensum superbie quod Eleale sonat. Et vox eorum audietur usque ad mala opera que fecerint et mandatum quod putabant Dei propria confessione damnantes. Propterea vectes id est qui infirmi fuerunt in Moab et errorem suum intellexerunt ululabunt et spem profectus habere incipient cum anima eorum ululaverit sibi. Unde propheta compatientis affectu. Cor meum ad Moab clamabit.
marg.| OMNIS  ULULATUS. Alia littera: Omnis ululat Moab scilicet et sic descendet in fletu. Quasi ascendit ad excelsa ut ante idola ploret. Sed cum ibi nullum auxilium reperiret descendit ad fletum in terram vel domum suam.
marg.| CLAMABIT  ESEBON. A principio regni quod est in Esebon usque Iasa civitatem ubi finitur ubique clamor ubique luctus.
marg.| EXPEDITI. Ab uxoribus fortes bellatores. Inde dicitur Abraham vernaculos domus sue elegisse expeditos id est sine uxoribus.
marg.| COR  MEUM  AD  MOAB. Ut scilicet provocem eos ad penitentiam. Vectes eorum id est firmamenta que in heresibus habere videbantur ad Segor id est ad parvulam pervenient ut non robusti sed fragiles videantur. Segor autem id est parva penitentia si perseveraverit perducet eos ad perfectam salutem quod in vitula trium annorum significatur. Unde Abrahe precipitur ut offerat vitulum et arietem et hircum trium annorum perfectum scilicet sacrificium ut heres Domini esse mereatur. Cum autem egerint penitentiam per Luith id est genarum lacrimas ad altiora conscendunt et quasi meroris foramine et introitu clamorem contritionis levabunt ad Dominum dicentes: sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum. Et hoc fiet quia doctrina hereticorum (qui pardis et prevaricatoribus comparantur) deserta erit. Omnis quoque herba et germen et quicquid in sermone eorum viride videbatur exaruit et secumdum magnitudinem peccatorum a Deo visitati sunt {t. 3: Erfurt, f. 87ra ; facsim., p. 29a} ut quem per beneficia non senserant per flagella cognoscant. Ducuntur denique ad vallem vel torrentem salicum ut nullum in eis fructus hereticorum remaneat. Hanc enim seminis harum arborum dicunt esse naturam ut qui illud in poculo hauserit careat liberis. Unde sancti: In salicibus in medio eius in Babylonis suspendunt organa. Omnes terminos Moabitarum clamor circuit ad penitentiam vocantium ut offerre possint per ululatum suum vitulos labiorum et pervenire ad fontem dominicorum arietum vel fortium quia Helym utrumque significat. Aqua vero Dibon (quod interpretatur sufficiens meror vel dolor) que multos sua aspersione polluerant arguentur deceptis populis non saluti fuisse sed sanguini. Unde propheticus sermo promittit ut super fluentes lacrimas (quod interpretatur Dibon) non unum merorem sed plura meroris additamenta congeminent ut cum plenam egerint penitentiam et fugerint de Moab leonem principem habere mereantur quem septuaginta dixerunt Ariel quod interpretatur leo Dei.
marg.| AD  SEGOR. HIERONYMUS. Segor est ex quinque urbibus Sodomorum que propter Loth liberata est. Vitulam propter luxuriam conternantem non consternantem ut quidam legunt sed falso. Tradunt hebrei quod bis concussa tertio terre motu corruerit. Vel conternantem dicit robustam sunt enim animalia robusta tertio anno sicut homo triginta et potest intelligi quod robusta mansisset si post liberationem non peccasset.
marg.| NEMRIM. Nemrim opidum est super mare et habet fontes multos et aquas sed falsas et amaras et ideo steriles. Et notandum quia non ideo aruit herba in Moab quod aqua false et amare essent in omni Moab sed aque false et amare erunt in omni Moab sicut aqua Nemrim et ideo arescet herba.
marg.| ET  VISITATIO. Visitatio in malo: visitabo in virga iniquitates eorum. Visitatio in bono: visitavit nos oriens exalto.
marg.| AD  TORRENTEM  SALICUM. Hactenus de captivitate Moabitarum per Assyrios modo de illa que per Chaldeos.
marg.| ULULATUS  EIUS. Quasi ideo ululabit Moab quia ubi luxus prius et delectatio propter irrigua et fontium amena ibi modo rivi sanguinis.
marg.| AQUE  DIBON. Dibon silentium. Dibon flens et tamen una est civitas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_15)

Notes :