Capitulum 29
Numérotation du verset
Is. 29,1
Ve
Ariel Ariel
civitas quam circumdedit David additus est
annus ad annum sollemnitates evolute sunt
Numérotation du verset
Is. 29,2
et circumvallabo
Ariel et erit tristis
et merens et erit mihi
quasi Ariel
Numérotation du verset
Is. 29,3
et circumdabo
quasi spheram in circuitu tuo
et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam
Numérotation du verset
Is. 29,4
humiliaberis de terra
loqueris et de humo audietur
eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit
Numérotation du verset
Is. 29,5
et erit sicut pulvis tenuis
multitudo ventilantium
te et sicut favilla
pertransiens multitudo eorum qui contra te prevaluerunt
Numérotation du verset
Is. 29,6
eritque repente
confestim
a Domino exercituum visitabitur
in tonitru et commotione terre
et voce magna turbinis et tempestatis et flamme ignis
Devorantis
Numérotation du verset
Is. 29,7
et erit
sicut somnium visionis nocturne
multitudo omnium gentium
que dimicaverunt contra Ariel et omnes qui militaverunt et obsederunt et prevaluerunt adversus eam
Numérotation du verset
Is. 29,8
et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium que dimicaverunt contra montem Sion
Numérotation du verset
Is. 29,9
Obstupescite
et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino
movemini
et non ebrietate
Numérotation du verset
Is. 29,10
quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis
Claudet oculos vestros
Prophetas
et principes vestros
qui vident visiones
operiet
Numérotation du verset
Is. 29,11
et erit vobis
visio omnium
sicut verba
libri signati
quem cum dederint scienti litteras
dicent lege istum et respondebit non possum signatus
est enim
Numérotation du verset
Is. 29,12
et dabitur liber
nescienti litteras
diceturque ei lege et respondebit nescio litteras
marg.| SIGNATUS EST ENIM etc. Hec impleta sunt quando et dignitatem et sacerdotium amiserunt et civitas destructa est et templum a principibus romanis.13
et dixit Dominus
eo quod appropinquat populus iste
ore suo
et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me
et timuerunt me mandato hominum
et doctrinis
Numérotation du verset
Is. 29,marg.|LABIIS SUIS. SEPTUAGINTA. Labiis suis me honorat cor autem eius longe est a me frustra autem colunt me docentes precepta hominum atque doctrinas.14
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius
et intellectus prudentium
eius abscondetur
Numérotation du verset
Is. 29,15
ve qui
profundi estis corde
ut a Domino abscondatis consilium
quorum sunt in tenebris opera
et dicunt quis videt nos
et quis novit nos
Numérotation du verset
Is. 29,16
perversa est hec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum
dicat fictori suo non intelligis
Numérotation du verset
Is. 29,17
nonne adhuc in modico et in brevi convertetur
Libanus
in Chermel
et Chermel
in saltum reputabitur
Numérotation du verset
Is. 29,18
et audient
in die illa surdi
verba libri
et de tenebris
et caligine
oculi cecorum
videbunt
Numérotation du verset
Is. 29,19
Et
Addent
Mites
in Domino letitiam et pauperes homines
in Sancto Israel
exultabunt
Numérotation du verset
Is. 29,20
quoniam defecit
qui prevalebat
consummatus est
Illusor
et succisi sunt omnes
qui vigilabant super iniquitatem
Numérotation du verset
Is. 29,21
qui peccare faciebant
Homines
in verbo
et arguentem
in porta supplantabant
et declinaverunt frustra a iusto
Numérotation du verset
Is. 29,22
propter hoc hec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo
Confundetur
Iacob nec modo vultus eius erubescet
Numérotation du verset
Is. 29,23
sed cum viderit filios suos
opera manuum
mearum
in medio sui sanctificantes nomen meum
et sanctificabunt
semen1
1 semen] Sanctum
Weber
Iacob et Deum Israel predicabunt
Numérotation du verset
Is. 29,24
et scient
errantes
spiritu intellectum
et mussitatores
discent legem
Capitulum 29
Numérotation du verset
Is. 29,1
interl.|
quasi omnis gloria tua aufertur a Chaldeis et Romanis
Ariel Ariel
interl.|
templum et altare
civitas quam circumdedit David additus est
interl.|
preteritum pro futuro
annus ad annum sollemnitates evolute sunt
interl.|
finite et perierunt
marg.|
VE
ARIEL. Dominus ad Hierusalem compatientis affectu quasi si cognovisses et tu.
marg.|
Ariel: leo. Leo enim Dei Hierusalem potentissima et fortissima fuit.
marg.|
EXPUGNAVIT. Cum #potentissima esset repugnantibus cecis et claudis quando Ioab primus domatum excelsa conscendit.
marg.|
ADDITUS
EST
ANNUS. Cum captivati essent a Nabuchodonosor neque templum habebant neque sacrificium et hoc per multos annos et hoc est annus ad annum additus.
Numérotation du verset
Is. 29,2
et circumvallabo
interl.|
exercitu Chaldeorum
Ariel et erit tristis
interl.|
diruta
et merens et erit mihi
interl.|
sub Iesu sacerdote magno
quasi Ariel
interl.|
umbram tamen antique retinens dignitatis
Numérotation du verset
Is. 29,3
et circumdabo
interl.|
hec ad romanam obsidionem
quasi spheram in circuitu tuo
interl.|
quasi circumdabunt te inimici tui vallo et coangustabunt te undique
marg.|
QUASI
SPERAM. Templi similitudinem retinens antiquam non magnificentiam.
et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam
Numérotation du verset
Is. 29,4
humiliaberis de terra
interl.|
terrenis que ante de celestibus per prophetas et patriarchas
loqueris et de humo audietur
interl.|
significat de illo populo magos futuros ut Simon magus
{t. 3: Erfurt, f. 96rb ; facsim., p. 47b} eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 96rb ; facsim., p. 47b}
PHITONIS. Phitonissa que erat in Endor per nigromantiam Sameulem suscitavit imo demonem suscitavit et huiusmodi futura predixit in populo illo.
marg.|
Mania insania unde Manicheus manthos divinatio.
Numérotation du verset
Is. 29,5
et erit sicut pulvis tenuis
interl.|
innumerabilis
multitudo ventilantium
interl.|
Romanorum
te et sicut favilla
interl.|
que semper in motu pertransit et ideo non potest numerari
pertransiens multitudo eorum qui contra te prevaluerunt
Numérotation du verset
Is. 29,6
eritque repente
interl.|
calamitas illa
confestim
interl.|
quia subito obsessi sunt ante exspectatum
a Domino exercituum visitabitur
interl.|
in ultione
in tonitru et commotione terre
interl.|
quod auditum est ante adventum Roma et terra mota est
interl.|
etiam elementa vindicabunt actorem
marg.|
IN
TONITRUO etc. Vili sunt Romani irruere cum tonitruo et terra moveri eorum adventu et cum flamma ignis quia et civitatem succenderunt et templum.
et voce magna turbinis et tempestatis et flamme ignis
interl.|
templum significat comburendum
interl.|
fulguris
Devorantis
interl.|
homines
Numérotation du verset
Is. 29,7
et erit
interl.|
quia sibi et suis diis hoc assignaverunt nec deum cuius nutu et virtute hoc egerant glorificaverunt
sicut somnium visionis nocturne
interl.|
quasi nihil et inane cito peribunt
multitudo omnium gentium
interl.|
pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos
que dimicaverunt contra Ariel et omnes qui militaverunt et obsederunt et prevaluerunt adversus eam
Numérotation du verset
Is. 29,8
et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium que dimicaverunt contra montem Sion
Numérotation du verset
Is. 29,9
Obstupescite
interl.|
scribe et pharisei
interl.|
anima eius vacua est
interl.|
miseriam vestram
marg.|
OBSTUPESCITE etc. Post subersionem Hierusalem et templi id est ariel contra scribas et phariseos prophetia dirigitur.
et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino
interl.|
sed a dolore
movemini
interl.|
stupore movemini malorum vel penitentes ut evadatis
et non ebrietate
Numérotation du verset
Is. 29,10
quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis
interl.|
alienationem mentis
Claudet oculos vestros
interl.|
cordis
interl.|
quia videntes salvatorem clausistis oculos ne videretis
Prophetas
interl.|
qui debent previdere
interl.|
per quos scientiam Dei videbatis
interl.|
scilicet
et principes vestros
interl.|
qui debent defendere
qui vident visiones
interl.|
lex et prophete usque ad Ioannem
operiet
interl.|
abscondet et auferet
Numérotation du verset
Is. 29,11
et erit vobis
interl.|
non in omnibus
visio omnium
interl.|
prophetarum
sicut verba
interl.|
obscura
libri signati
interl.|
totius sancte scripture que unus liber quia uno Spiritu scripta
quem cum dederint scienti litteras
interl.|
scribis qui se iactabant intelligere
dicent lege {t. 3: Erfurt, f. 96va ; facsim., p. 48a} istum et respondebit non possum signatus
interl.|
obscurus
est enim
Numérotation du verset
Is. 29,12
et dabitur liber
interl.|
Vetus Testamentum
nescienti litteras
interl.|
laico vel gentili
diceturque ei lege et respondebit nescio litteras
interl.|
multo levius est imperitiam legis confiteri quam iactare prudentiam nec posse quod dicitur scire
marg.|{t. 3: Erfurt, f. 96va ; facsim., p. 48a} SIGNATUS EST ENIM etc. Hec impleta sunt quando et dignitatem et sacerdotium amiserunt et civitas destructa est et templum a principibus romanis.13
et dixit Dominus
interl.|
quia idola non colit
eo quod appropinquat populus iste
interl.|
appropinquamus Deo mente non corpore unde solus Moyses appropinquavit ad Deum
ore suo
interl.|
tantum non corde
et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me
interl.|
quia non credit Filium et qui non credit in Filium non credit in eum qui misit illum
et timuerunt me mandato hominum
interl.|
non Dei
et doctrinis
interl.|
traditionibus scribarum et phariseorum qui iustitiam suam volentes statuere iustitie Dei non sunt subiecti.
marg.|
EO
QUOD
APPROPINQUAT etc. Hominus in evangelio Matthei abutitur hoc testminio populus iste labiis me honorat cor autem eorum longe est a me frustra autem colunt me docentes doctrinas et precepta hominum. In quo notandum evangelistas et apostolos non verbum de verbo expressis se nec septuaginta interpretes secutos esse quorum iam editio legebatur sed quasi hebreos et lege instructos sine damno sensuum verbis propriis usos.
Numérotation du verset
Is. 29,marg.|LABIIS SUIS. SEPTUAGINTA. Labiis suis me honorat cor autem eius longe est a me frustra autem colunt me docentes precepta hominum atque doctrinas.14
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius
interl.|
scribis et phariseis qui sapientam Dei non receperunt
marg.|
PERIBIT
ENIM. De loco hoc apostolus testimonium ponit perdam sapientiam sapientium et intellectum prudentium reprobabo alliis verbis eunden sensum. Vere grande miraculum fecit Dominus Deus in populo ut eodem tempore civitas arderet et templum corrueret et omnis scientia magistrorum deperiret.
et intellectus prudentium
interl.|
qui in littera continetur
eius abscondetur
interl.|
ne eum reperiant qui in lege continetur
Numérotation du verset
Is. 29,15
ve qui
interl.|
defecerunt scrutantes scrutinio
interl.|
celantes iniquitatem vestram
profundi estis corde
interl.|
sapientes seculi hereticorum magistri Iudeorum et phariseorum
ut a Domino abscondatis consilium
interl.|
secretum
marg.|
A DOMINO
ABSCONDATIS. Quasi non videat Deus. Hoc errore Adam et Eva absconderunt se. Caim quoque dixit a facie tua abscondar.
interl.|
quia
quorum sunt in tenebris opera
interl.|
in abscondita
interl.|
mala
et dicunt quis videt nos
interl.|
tamquam Deus non videat corda
et quis novit nos
interl.|
qui tam astute celamus consilia
Numérotation du verset
Is. 29,16
perversa est hec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum
interl.|
opus
dicat fictori suo non intelligis
marg.|
PERVERSA
EST etc. Ut creator ignoret creaturam unde apostolus: o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum factori suo quare me sic fecisti ?
Numérotation du verset
Is. 29,17
nonne adhuc in modico et in brevi convertetur
interl.|
perditione apostolorum
Libanus
interl.|
gentes candide munde
in Chermel
interl.|
scientiam vere circumcisionis
et Chermel
interl.|
hebrei chermel
interl.|
Iudei exterius circumcisi in gentes silvestres infructuosas
in saltum reputabitur
marg.|
IN
MODICO
ET
IN. Modicum et breve exquo hoc predictum est usque ad ascensionem Domini omnia enim tempora eternitati comparata brevia sunt et momentanea.
marg.|
LIBANUS
IN
CARMEL. Libanus mons in Phenicia Carmel in confinio Palestine et Phenicis est. Et est alius in terra promissionis eiusdem nominis. Libanus candidatio Carmel scientia circumcisionis in quo fuit Nabal homo stultus maritus Abigail quo mortuo nupsit David. Illo enim vivente {t. 3: Erfurt, f. 96vb ; facsim., p. 48b} virum David accipere non poterat ne vocaretur adultera si esset cum altero viro.
Numérotation du verset
Is. 29,18
et audient
interl.|
intelligent
in die illa surdi
interl.|
gentes que non audierunt legem Dei
verba libri
interl.|
vetus et Novum Testamentum scribis et phariseis signatum
et de tenebris
interl.|
ignorantie
et caligine
interl.|
peccatorum
oculi cecorum
interl.|
gentilium
interl.|
mysteria fidei
Numérotation du verset
Is. 29,19
Et
interl.|
sibi
Addent
interl.|
confuentibus gentibus ad fidem
Mites
interl.|
apostoli vel ipsi gentiles
in Domino letitiam et pauperes homines
interl.|
beati pauperes spiritu
in Sancto Israel
interl.|
in Deo qui sanctificat Israel
exultabunt
Numérotation du verset
Is. 29,20
quoniam defecit
interl.|
in morte Christi
qui prevalebat
interl.|
princeps mundi
consummatus est
interl.|
consumptus est
Illusor
interl.|
deceptor humani generis
et succisi sunt omnes
interl.|
ministri diaboli
qui vigilabant super iniquitatem
interl.|
suggerendam
Numérotation du verset
Is. 29,21
qui peccare faciebant
interl.|
admonebant
Homines
interl.|
Iudeos
in verbo
interl.|
blasphemie in beelzebub #principe demoniorum eicit demones et huiusmodi
et arguentem
interl.|
Christum vel quemlibet iustum peccatores corrigentem
in porta supplantabant
interl.|
voto non facto sed ipsi declinaverunt frustra a iusto
et declinaverunt frustra a iusto
interl.|
vel iustum
marg.|
ET
DECLINAVERUNT
FRUSTRA. Demones conati sunt declinare iustum a iustitia sed frustra. Melius est enim legere iustum quam a iusto. Vel scribe et pharisei declinaverunt frustra a iusto dicentes: non habemus regem nisi.
Numérotation du verset
Is. 29,22
propter hoc hec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo
interl.|
hoc tempore scilicet Isaie
Confundetur
interl.|
mente super iniquitate sua
Iacob nec modo vultus eius erubescet
interl.|
penitendo
marg.|
REDEMIT
ABRAHAM. De igne Chaldeorum. Legitur enim Chaldeos Aram et Abraham in ignem proiecisse eo quod nolent eum colere Aram autem ibi expiravit Abraham illesus exivit. Unde ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum. Ignis enim lingua eorum ur dicitur.
Numérotation du verset
Is. 29,23
sed cum viderit filios suos
interl.|
apostolos
interl.|
quasi tunc penitebit
opera manuum
interl.|
scilicet
mearum
interl.|
ipse fecit nos et non ipsi nos
in medio sui sanctificantes nomen meum
interl.|
repleti Spiritu Sancto loquebantur magnalia Dei unde confusi Iudei qui dixerunt quid faciemus viri fratres quibus Petrus scio fratres quia per ignorantiam fecistis
et sanctificabunt
interl.|
prophete
interl.|
apostoli
semen1
1 semen] Sanctum
Weber
interl.|
Christum de Iacob
Iacob et Deum Israel predicabunt
interl.|
Patrem et Filium et Spiritum Sanctum
Numérotation du verset
Is. 29,24
et scient
interl.|
tunc
errantes
interl.|
Iudei idola colentes
spiritu intellectum
interl.|
mysticum
et mussitatores
interl.|
qui semper contra Dominum murmuraverunt
discent legem
interl.|
s
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_29)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Is. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=33&chapitre=33_29)
Notes :