Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Is. 13,1 

Onus
Babylonis quod vidit
Isaias filius Amos
Numérotation du verset Is. 13,2 

super montem caligosum
Levate
Signum
exaltate vocem
levate manum
et ingrediantur portas
duces
Numérotation du verset Is. 13,3 

ego mandavi
sanctificatis meis
et vocavi fortes meos
in ira mea
Exultantes in gloria mea
Numérotation du verset Is. 13,4 

vox multitudinis
in montibus
quasi populorum
frequentium vox sonitus
Regum
Gentium
congregatarum Dominus exercituum
precepit militie
belli
Numérotation du verset Is. 13,5 

venientibus de terra
procul a summitate celi
Dominus
et vasa furoris eius
ut disperdat omnem terram
Numérotation du verset Is. 13,6 

ululate
quia prope est dies Domini
Quasi
vastitas a Domino veniet
Numérotation du verset Is. 13,7 

propter hoc omnes
manus
Dissolventur
et omne cor hominis tabescet
Numérotation du verset Is. 13,8 

et conteretur
Tortiones
et dolores
Tenebunt
quasi parturiens dolebunt
unusquisque
ad proximum suum stupebit
facies combuste vultus eorum
Numérotation du verset Is. 13,9 

ecce dies Domini venit
Crudelis
et indignationis plenus
et ire furorisque
ad ponendam terram
in solitudine
et peccatores eius conterendos
de terra1
1 terra] ea Weber
Numérotation du verset Is. 13,10 

quoniam stelle celi
et splendor earum
non expandent lumen suum
obtenebratus est
sol
in ortu suo
et luna
non splendebit in lumine suo
Numérotation du verset Is. 13,11 

et visitabo super orbis
mala et contra impios
iniquitatem2
2 iniquitatem] + eorum Weber
et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
Numérotation du verset Is. 13,12 

Pretiosior
erit vir auro et homo mundo
obrizo
Numérotation du verset Is. 13,13 

super hoc celum turbabo
et movebitur
Terra
de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem ire furoris eius
Numérotation du verset Is. 13,14 

et erit
quasi dammula fugiens
et quasi ovis
et non erit qui congreget
unusquisque
ad populum suum convertetur et singuli
ad terram suam
fugient
Numérotation du verset Is. 13,15 

omnis
qui inventus fuerit
occidetur
et omnis
qui
Supervenerit
cadet in gladio
Numérotation du verset Is. 13,16 

infantes eorum
allident in oculis
Eorum
diripientur domus
eorum et uxores eorum
violabuntur
Numérotation du verset Is. 13,17 

ecce
ego suscitabo
super eos
Medos
qui argentum
non querant
nec aurum velint
Numérotation du verset Is. 13,18 

sed sagittis
parvulos
Interficiant
et lactantibus
uteri non misereantur
et super filios non parcat oculus eorum
Numérotation du verset Is. 13,19 

Et
erit Babylon illa
Gloriosa
in regnis inclita
in superbia
Chaldeorum
sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham
Numérotation du verset Is. 13,20 

non habitabitur usque in finem
et non fundabitur usque ad generationem et generationem
nec ponet ibi tentoria
Arabs
nec pastores
requiescent ibi
Numérotation du verset Is. 13,21 

sed requiescent ibi bestie
et replebuntur domus
Eorum
Draconibus
et habitabunt ibi strutiones
et pilosi
Saltabunt
ibi
Numérotation du verset Is. 13,22 

et respondebunt
ibi ulule
in edibus eius et sirene
in delubris voluptatis

Capitulum 13

Numérotation du verset Is. 13,1 
marg.| Onus Babylonis etc.   Enum eratis tribulationibus, quas passi sunt Iudei et a Domino liberati : Dicto etiam cantico in laudem Dei : quia desolatio hostium desolatis solet esse solatium, ideo ad consolationem Iudeorum subdit Isaias de tribulationibus Gentium, que eos graviter afflixerunt circiter undecim per ordinem, secundum quod gravius afflixerunt : unde primo agitur de onere Babylonis, que plus et gravius infestavit eos. Nec solum ab Isaia, sed etiam a Ieremia et Ezechiele et aliis Prophetis dicta est harum Gentium desolatio in consolationem Iudeorum. Mystice autem predicitur hic mundi et amatorum eius desolatio sempiterna, Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes. In prima describit Propheta multitudinem et fremitum Medorum et Persarum obsidentium Babylonem et stuporem et metum Babyloniorum. In secunda agit de contritione terre et habitantium raritate, ibi : Ecce dies Domini veniet etc.   In t ertia describit ferocitatem et immisericordiam Medorum et Persarum, qui nec etiam infantibus parcent, ibi : Omnis, qui inventus fuerit etc.   In quarta dicit vastitatem et solitudinem Babylonis irreparabilem, sicut fuit destructio Sodome et Gomorrhe, ibi : Et erit Babylon etc.
marg.| Et nota quod Babylonia nomen est terre : Babylon, nomen est civitatis ; {4. 33rb} Babel nomen est turris, ubi confusum est labium construentium ipsam. Gn. 11.b. Que habebat in altitudine tria millia passuum, que faciunt duas leucas ; murus autem civitatis quadrus erat et quodlibet latus habebat sexdecim millia passuum in longitudine, que faciunt quadraginta duas leucas et duas partes unius. Hec erat Metropolis Chaldeorum. Hac regnante Balthasar nepote Nabuchodonosor, destruxerunt funditus Cyrus et Darius Reges Persidis et Medie, sicut legitur Dn. 5. Quam destructionem longe ante previdens Isaias in solatium Gentis sue, ait.
marg.| {r} Onus id est oppressio et miseria.
marg.| {s} Babylonis et B abylonie.
marg.| {t} Quod vidit Isaias filius Amos id est previdit in spiritu futurum.
marg.| {u} Super montem caliginosum id est super Babylonem quondam superbam modo tenebris tribulationis, vel fumo incendii caliginosam. Hoc est quod sequitur et divertens sermonem ad Persas et Medos quasi prestantes, vel presentes eos videret, ait.
marg.| {x} Levate o Me di et Perse.
marg.| {y} Signum vict orie, quasi dicat : ponite vexilla vestra in turribus Babylonis, ut victore {s} {z}   Et exaltate vocem vict orie.
marg.| {a} Levate manum vest ram hostes Babylonis contra ipsam adiuvando.
marg.| {b} Et ingredientur portas Baby lonis.
marg.| {c} Duces Pers arum et Medorum, id est Cyrus et Darius. Et revera ita erit, quia.
marg.| {d} Ego dici t Propheta in persona Domini.
marg.| {e} Mandavi id est inspiravi.
marg.| {f} Sanctificatis meis id est Cyro et Dario confirmatis in regnum, vel ad fortiter preliandum. Vel, Sanctificatis, id est respectu Babyloniorum sanctis, ut venirent et caperent civitatem.
marg.| {g} Et vocavi fortes meos id est Medos et Persas, quibus dedi fortitudinem, quibus non poteritis resistere.
marg.| {h} In ira mea supe r vos effundenda, ut vindictam de vobis accipiant
marg.| {Δ} Exultantes
Numérotation du verset Is. 13,mystice 
marg.| {r} Onus Babylonis etc.   Baby lon, interpretatur confusio et significat mundum, qui linguas, Gentes et opera confundit. Cuius Rex est Nabuchodonosor, id est Diabolus, qui dicit cuilibet Christiano quod olim dixit Christo. Hec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Mt. 4.b. Onus autem Babylonis, id est miserias huius mundi, non videt nisi Isaias, qui interpretatur salutaris Domini, id est Iustus, qui mundum fugit : quia agnoscit. Na. 3.b. Omnis, qui viderit te, resiliet a te.
marg.| {u} Super montem caliginosum levate signum Cruc is o Predicatores, id est divitibus et Potentibus huius mundi mysterium Crucis predicate. Mons quidem caliginosus est acervus divitiarum vel dignitas secularis, que mentis oculos faciunt caligare. Iudicum 9.e. Umbras montium vides quasi capita hominum et hoc errore deciperis, scilicet exemplo maiorum, qui umbras huius mundi quasi rem solidam amplectuntur. Ieremie 13.c. Date gloriam Deo vestro, antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos, Iob. 40.c. Huic montes herbas ferunt. Ad litteram, super montem caliginosum signum levatur, quando dives, vel prepotens aliquis crucem ultramarinam, vel penitentie super humeros suos levat.
marg.| {z} Et exaltate vocem pred icando altis et pro altis, non pro terrenis. Hoc non faciunt illi, de quibus dicitur in Ps. 72. Posuerunt in celum os suum et lingua eorum transivit in terra, qui scilicet loqui incipiunt de Deo, sed statim transeunt ad terrena, quorum os corporis de celo loquitur ; sed lingua cordis, id est intentio terram lingit, quia pro lucro predicant, non pro Deo, infra 29.a. De terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum.
marg.| {a} Levate manum bona opera faciendo, non pro mundo, sed pro Deo, Ps. 140. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Et Ps. 89 Opera manuum nostrarum dirige super nos. Ex. 17.c. Cum levabat Moyses manus, vincebat Israel, si autem paululum remisisset, superabat Amalech. Non enim sufficit vocis exaltatio, nisi sequatur manuum elevatio.
marg.| {b} Et tunc ingredientur portas, id est aurem et cor populi.
marg.| {c} Duces id est Predicatores. Illa enim predicatio libenter suscipitur, que vite sanctitate iuvatur. Unde supra 11.d. Idumea et Moab preceptum manus eorum.
marg.| {d} Ego mandavi sanctificatis meis sanc tis Predicatoribus, ut veniant in Babylonem. Vel mandavi, id est mandata, que facerent et postea predicarent, dedi.
marg.| {g} Et vocavi fortes meos ad o fficium predicandum, sicut Paulum et alios.
marg.| {h} In ira mea id est predicarent iram meam mundo. Ez. 30.c. Fortissimi Gentium adducentur ad disperdendam terram, id est terrenitatem in hominibus. Ct. 3.c. En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel.
marg.| {Θ} {a} Exultantes
marg.| {4. 33va} {Δ} {a} Exultantes in gloria mea non in fortitudine sua, quasi dicat : victoriam et destructionem Babylonis mihi ascribunt, non sibi.
marg.| {b} Vox multitudinis exer citus Medorum et Persarum venientis audita est.
marg.| {c} In montibus Baby lonis.
marg.| {d} quasi populorum frequentium id est multorum.
marg.| {e} Vox sonitus Regum Gentium congregatarum id est Cyri et Darii et aliorum, qui cum eis venient, audita est. Sic describit Isaias multitudinem et impetum exercitus venientis, quasi presens viderit.
marg.| {g} Dominus exercituum a qu o est omnis potestas, Rm. 15.a.
marg.| {h} Precepit id est inspiravit.
marg.| {i} Militie belli id est Medis et Persis militibus bellicosis, ut veniant contra Babylonem. Militie dico.
marg.| {k} Venientibus de terra procul et i deo non parcent, quia nulla notitia, nulla affinitas erit inter eos et Babylonem.
marg.| {l} A summitate celi id est a finibus terre, id est ab oriente, ubi videtur celum terram tangere, ac si esset ibi finis mundi.
marg.| {m} Dominus veni et in ministris vindicte sue.
marg.| {n} Et pro, id est et est expositio eius quod dixerat Dominus, veniet et vasa furoris eius venient similiter a summitate celi, id est ab oriente, id est Cyrus ; et Darius cum bellatoribus suis, per quos Dominus explebit furorem suum contra Babylonem.
marg.| {o} Ut disperdat omnem terram Babi lonie, que omnibus terris videbatur dominari. Deinde convertit sermonem suum Propheta ad Babylonios, dicens :
marg.| {q} Ululate Babi lonii pre timore.
marg.| {r} Quia prope est dies Domini in q uo ulciscetur se Dominus de vobis.
marg.| {s} quasi vastitas a Domino veniet. Sic construe, Vastitas veniet quasi vastitas a Domino, quasi dicat : magna erit vastitas quia a Domino, qui potens est et fortis et nullus ei contradicere potest.
marg.| {t} Propter hoc quia vastabitur Babylon.
marg.| {u} Omnes manus Baby loniorum.
marg.| {x} Dissolventur pre timore.
marg.| {y} Et omne cor hominis tam magni, quam parvi,
marg.| {z} Contabescet id est deficiet quasi tabidum.
marg.| {a} Et conteretur pre nimio dolore.
marg.| {b} Torsiones vent ris.
marg.| {c} Et dolores alio rum membrorum,
marg.| {d} Tenebunt eos, ad litteram, quando obsidebuntur a Medis et Persis.
marg.| {e} quasi parturientes dolebunt id est incomparabiliter. Maxima est enim Iliaca passio et maximus dolor mulieris parturientis et ita per hoc innuit quod maxima erit angustia eorum.
marg.| {f} Unusquisque ad proximum suum stupebit pre nimia miseria, videns eum in eisdem tormentis, nec potuerit eum iuvare.
marg.| {g} Facies combuste id est nigre pre nimio dolore. Vel ad litteram, succensa civitate multi fuerunt combusti in ea. De hac materia multi alii Prophete dixerunt, Ier. 31.a. Converse sunt universe facies in auruginem. Ez. 7.e. In omni facie confusio. Ioel. 2.b. Omnes vultus redigentur in ollam. Na. 2.c. Facies omnium sicut nigredo olle.
marg.| {h} Ecce dies etc.   Hic incipit agere de contritione terre et habitantium in civitate, quia vel interficientur, vel fugient pre timore. Ecce, quasi non differt Dominus hanc vindictam, quia Ecce dies Domini, id est captivitatis et destructionis Babylonie preparatus a Domino.
marg.| {i} Veniet cito .
marg.| {k} Crudelis pati entibus.
marg.| {l} Et indignationis plenus et ire, furorisque secu ndum estimationem malorum, que quasi infinita et inestimabilia erunt.
marg.| {m} Ad ponendam terram Babi lonie.
marg.| {n} In solitudinem semp iternam hominum et omnis boni.
marg.| {o} Et peccatores eius id est habitatores eius, qui quasi singulariter peccatores erant.
marg.| {Δ} {a} Conterendos
marg.| {Θ} {a} Exultantes in gloria mea non in sua. supra 2Cor. 10.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur, infra 42.b. et 48.b. Gloriam meam alteri non dabo.
marg.| {b} Vox multitudinis in montibus quasi   populorum frequentium id est vox multitudinis Predicatorum simul et populorum consona audietur, quia quod illi dicent uniformiter, isti facient concorditer. Unde 1Cor. 1.b. Idipsum dicatis omnes.
marg.| {e} Vox sonitus Regum id est Doctorum, qui debent regere Ecclesiam Dei audietur consona.
marg.| {f} Gentium congregatarum id est Discipulorum similiter. Nam si Doctores concordarent in vita et in doctrina et Discipuli concordarent, quia rote sequuntur animalia, quocumque vadunt. Ez. 1.e. Cum ambularent animalia, ambulabant {4. 33vb} et rote pariter, iuxta ea et cum elevarentur a terra animalia, elevabantur simul et rote. Et infra f. Audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei, cum ambularent. Modo non ambulant, immo non auditur sonus eorum, ut sonus Dei sublimis, sed ut sonus Dei terreni.
marg.| {g} Dominus exercituum precepit militie belli dest ruere Babylonem, id est Predicatoribus indutis armatura Apostoli, id est munitione virtutum. Eph. 6.b. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.
marg.| {k} Venientibus de terra procul. Ill i de terra procul veniunt, qui a se omnem terrenitatem abiiciunt et tales destruunt Babylonem, Prv. ultimo b. Procul et de ultimis finibus pretium eius, Ier. 10.b. Dominus elevat nebulas, id est Predicatores ab extremitatibus terre.
marg.| {l} A summitate celi Dominus id est a sinu Patris venit filius in uterum Virginis. Unde Ps. 18. A summo celo egressio eius.
marg.| {n} Et vasa furoris eius id est Predicatores venient a summitate celi.
marg.| {o} Ut disperdat Domi nus per eos.
marg.| {p} Omnes terram id est omnem terrenam sapientiam, contra Dei Sapientiam se erigentem 2. Sor. 10.b.
marg.| {q} Ululate pecc atores penitendo, confitendo, gemendo.
marg.| {r} Quia prope est dies Domini id est iudicii, vel mortis, Ioel. 2.a. Ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terre : quia veniet dies Domini, quia prope est dies tenebrarum. Ez. 30.a. Ululate ve, ve, diei, quia iuxta est dies et appropinquabit dies Domini, dies nubis.
marg.| {s} quasi vastitas a Domino veniet id est magna, nulli parcens. Ioel. 1.d. A, a, a, diei, quia prope est dies Domini et quasi vastitas veniet a potente. Apc. 8.d. Ve, ve, ve habitantibus in terra. Ter dicit ve quod respondet tribus a, id est triplici culpe triplex pena. Peccato in Deum, carentia visionis Dei : peccato in proximum, ignis inextinguibilis : peccato in seipsum, vermis immortalis.
marg.| {t} Propter hoc omnes manus etc.   pavo re, quia nullius opera digna iustitia Dei reperientur. Unde Ps. 142. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Iob. 9.e. Si lotus fuero, quasi aquis nivis : et si fulserint velut mundissime manus mee ; tamen sordibus intinges me et abominabuntur me vestimenta, scilicet opera mea reddent me abominabilem, infra 64.c. Omnes iustitie nostre quasi pannus menstruate.
marg.| {y} Et omne cor hominis contabescet in d ie iudicii, s. deficiet pre timore,
marg.| {a} Et conteretur cons cientia mali commissi, vel boni omissi. Ez. 7.e. Omnes manus dissolventur et omnia genua fluent aquis. Item Ez. 21.c. Tabescet omne cor et dissolventur universe manus, id est contemplativi et activi.
marg.| {b} Torsiones id est conscientie remorsiones.
marg.| {c} Et dolores corp oris.
marg.| {d} Tenebunt eos, qui modo dolores expellunt a se et gaudia vana amplectuntur ; Prv. 14.b. Extrema gaudii luctus occupat.
marg.| {e} quasi parturientes dolebunt. Tun c vellent parere bona opera ; sed non poterunt : quia non erit tunc virtus pariendi, id est metendi. infra 37.a. Dies tribulationis et angustie et correctionis et blasphemie dies hec, quia venerunt filii ad partum et virtus non est pariendi.
marg.| {f} Unusquisque ad proximum suum stupebit pre nimia miseria, quasi dicat : unus non consolabitur alterum in inferno, vel in iudicio.
marg.| {g} Facies combuste vultus eorum igne gehenne, quem sibi succenderunt male vivendo, infra 50.d. Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis, qua succendistis vobis. Ez. 30.e. Dabo ignem in Egypto, quasi parturiens dolebit. Lam. 4.b. Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis.
marg.| {h} Ecce dies Domini veniet crudelis pecc atoribus, sed suavis Electis.
marg.| {l} Et indignationis plenus et ire, furorisque quia non erit tempus penitentie, sed pene indignationis centra superbos, ire contra iracundos, furoris contra invidos.
marg.| {m} Ad ponendam terram que pondere peccatorum gravabatur, in solitudinem.
marg.| {o} Et peccatores eius conterendo de terra. Hoc est, cum Dominus venerit ad iudicium, ponet terram, id est terrenos in solitudinem infernalem et peccatores conteret, id est corpus et animam puniet.
marg.| {Θ} {b} Quoniam
marg.| {4. 34ra} {Δ} {a} Conterendos de terra cont ritione expellendos.
marg.| {b} Quoniam stelle celi id est Principes Babylonii.
marg.| {c} Et splendore earum id est sapientia eorum, qua splendebant.
marg.| {d} Non expandet lumen suum id est consilium suum super Babylonem.
marg.| {e} Obtenebratus est Sol id est Balthasar, Rex Babylonis, advenientibus Medis et Persis amisit decorem regie dignitatis.
marg.| {f} In ortu suo id est in principio regni sui, quia parum regnavit. Vel tangit quod Balthasar diem natalitium celebrabat et subito vidit manum in pariete scribentem. Mane, Thetel, Phares et pre nimio timore obstupuit quasi mortuus, sicut legitur Dn. 5. et hoc est.
marg.| {e} Obtenebratus est Sol id est obstupefactus est Rex Balthasar visa manu.
marg.| {f} In ortu suo id est in die natalitii sui.
marg.| {g} Et Luna id est Regina, uxor, scilicet vel mater sua.
marg.| {h} Non splendebit etc. id est nullum poterit dare consilium. Vel metaphorice loquitur, quia afflictis videntur omnia tenebrosa. Vel per hoc innuit quod tantus erit exercitus quod pre multitudine pulveris non poterunt videre. Solem, vel lunam.
marg.| {i} Et visitabo Domi nus dicit vindicando.
marg.| {k} Super orbis mala id est Babylonis sic dicte, propter multitudinem populi et magnitudinem eius. Vel est ibi urbis antonomastice.
marg.| {l} Et visi tabo contra impios Babylonios.
marg.| {m} Iniquitatem eorum id est eos puniam propter impietatem et iniquitatem ipsorum.
marg.| {n} Et requiescere id est cessare.
marg.| {o} Faciam superbiam infidelium id est Chaldeorum.
marg.| {p} Et arrogantiam fortium id est Babyloniorum, qui se fortes iactabant.
marg.| {q} Humiliabo per Medos et Persas, quasi dicat : ita faciam, ut qui superbit, humilietur. In hoc enim quod Dominus unum punit, dat exemplum aliis, ut sibi caveant ab illo malo.
marg.| {r} Pretiosior id est rarior.
marg.| {s} Erit vir auro post destructionem Babylonis.
marg.| {t} Et homo in t erra remanens pretiosior erit.
marg.| {u} mundo obrizo id est auro rubro et rutilante, quasi dicat : . Tanta erit strages Babyloniorum quod post destructionem civitatis rarius invenietur homo in Babylonia, quam aurum obrizum quod raro invenitur. Et ponitur pretiosum pro raro. Similiter 1Rg. 3.a. Sermo Domini erat pretiosus, id est raro inveniebatur.
marg.| {x} Super hoc celum turbabo non quod celum animam habeat et turbari possit, sed hyperbolice magnitudinem indignationis Domini ostendit Propheta contra Babylonios.
marg.| {y} Et movebitur terra de loco suo non solum homines, id est captivi moveri videbuntur. Vel forte imminente captivitate Babylonis facta sunt tonitrua magna et terremotus magnus. Et ho {c} {z}   propter indignationem Domini exercituum cont ra Babylonem.
marg.| {a} Et propter diem ire furoris eius id est propter furorem eius in die illa manifestandum.
marg.| {b} Et erit Baby lon.
marg.| {d} quasi damula fugiens id est multum velociter, quia Medis et Persis intrantibus civitatem, omnes Babilonii, qui poterant, fugiebant.
marg.| {d} Et quasi   ovis erra bunda, que fugit lupum.
marg.| {e} Et non erit, qui congreget fugi entes.
marg.| {f} Unusquisque ad populum suum convertetur eoru m, qui venerant in auxilium Balthasar.
marg.| {g} Et singuli qui a Babyloniis captivi tenebantur.
marg.| {h} Ad terram suam de q ua orti sunt.
marg.| {i} Fugient in i pso strepitu captivitatis civitatis : Vel de licentia Cyri et Darii.
marg.| {k} Omnis, qui inventus fuerit etc.   Tert ia pars, in qua describit ferocitatem Medorum et Persarum, dicens : Omnis, qui inventus fuerit in Babylone de auxiliatoribus Balthasar,
marg.| {l} Occidetur a Pe rsis et Medis.
marg.| {m} Et omnis, qui supervenerit id est qui resistere voluerit.
marg.| {n} Cadet in gladio host ium.4.34rb} Vel forte Balthasar obsessus mandavit amicis suis ubique, ut venirent ei in auxilium, qui venientes et videntes multitudinem exercitus hostium, quidam fugerunt, quidam gladio hostium corruerunt.
marg.| {o} Infantes eorum id est Babyloniorum.
marg.| {p} Alligentur ad p arietem.
marg.| {q} In oculis eorum sicu t ipse Rex Babylonis occidit filios Sedechie in oculis eius. Ier. ultimo b. Hic describit aperte crudelitatem hostium.
marg.| {Δ} {a} Diripientur domus
marg.| {Θ} {b} Quoniam stelle celi et splendor earum non expandent lumen suum. Ad litteram in die iudicii, nullus erit splendor earum, nec ultra respectu splendoris divini et Electorum, infra 60.d. Non erit tibi Sol amplius ad lucendum per diem, nec splendor Lune illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam. Vel ad usum et necessitatem : quia tunc non erit necessarius splendor earum : tamen ad decorem erunt, sicut dicit August. que fuerunt ad necessitatem, erunt ad honestatem. Vel ad litteram, appropinquante die iudicii obscurabuntur luminaria celi. Unde Ioel. 2.c. Sol convertetur in tenebras et Luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Mt. 24.c. Sol obscurabitur et Luna non dabit lumen suum et stelle cadent de celo. Vel mystice, prophetia est temporis instantis.
marg.| {b} Stelle celi id est Predicatores.
marg.| {c} Et splendor earum id est conversatio eorum.
marg.| {d} Non expandent lumen suum id est lucem doctrine sue.
marg.| {e} Obtenebratus est Sol in ortu suo id est Prelatus in promotione sua.
marg.| {g} Et Luna id est Ecclesia.
marg.| {h} Non splendebit in lumine suo quod olim habuit. Mi. 3.c. Occumbet Sol super Prophetas et obtenebrabitur super eos dies. Ioel. 2.c. Sol et Luna obtenebrati sunt et stelle retraxerunt splendorem suum. Apc. 6.c. Sol factus est niger totus quasi saccus cilicinus : et Luna tota facta est ut sanguis : et stelle ceciderunt de celo super terram.
marg.| {i} Et visitabo super orbis mala id est vindicabo in peccatores, ut eos convertam.
marg.| {l} Et contra impios iniquitatem eorum visi tando ut pater.
marg.| {n} Et sic requiescere, id est cessar {e} {o}   Faciam superbiam infidelium id est Demonum.
marg.| {p} Et arrogantiam fortium id est Demonum humiliabo. Nam cum Deus peccatores hic corrigit, dolet Diabolus, quia sic flagellatur a Domino, Unde Sap. 12.d. Cum das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas. Ex ira autem magna est, cum hic flagella subtrahit Dominus peccatorum. Unde Os. 4.c. Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicate. Ez. 16.e. Auferetur zelus meus a te et quiescam, nec iras car amplius. De electis autem dicitur in Ps. 88. Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum : misericordiam autem meam non dispergam ab eis.
marg.| {r} Pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo id est instante die iudicii, pauci invenientur fideles perseverantes in bono, tanta erit tribulatio. Unde Lc. 18.b. Putas cum venerit filius hominis, inveniet fidem in terra ? Mt. 24.b. Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi, neque fiet : et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro.
marg.| {x} Super hoc celum turbabo et movebitur terra de loco suo quia erit tunc terremotus magnus et virtutes celorum movebuntur, Mt. 24.c.
marg.| {z} Propter indignationem Domini exercituum et propter diem etc.   quem reprobis demonstrabit.
marg.| {b} Et erit quasi   damula fugiens leon em.
marg.| {d} Et quasi   ovis fugi ens lupum, Babylon, s.id est amatores mundi, id est videntes culpas suas, quas modo videre negligunt : damula enim grece dicitur dorchas quod est videre et impotens se defendere : sicut ovis impotens est contra lupum. Ps. 48. Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos.
marg.| {e} Et non erit, qui congreget eos ad defensionem contra Diabolum ante mortem, nisi Dominus. De quo dicitur Ier. 10.d. A Domino gressus hominis diriguntur. Et Prv. 16.b. Cor homini disponit viam suam ; sed Domini est dirigere gressus eius.
marg.| {l} Unusquisque ad populum suum convertetur quia similes in culpa, similes erunt in pena. Luxuriosi cum luxuriosis, avari cum avaris, superbi cum superbis erunt in inferno, infra 24.d. Congregabantur in congregatione unius fascis in lacum. Mt. 24.d. Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum.
marg.| {g} Et singuli ad terram suam fugient id est revertentur ad corpus suum, unde exierunt. Unde Ps. 145. Exibit spiritus eius et revertetur in terram suam.
marg.| {k} Omnis, qui inventus fuerit in B abylone, id est in peccato in morte.
marg.| {l} Occidetur id est morte eterna damnabitur. Eccl. 11.b. Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Ideo dicitur Ier. 51.a. Fugite de medio Babylonis, ut salvet unusquisque animam suam.
marg.| {m} Et omnis, qui sup. id est resistere Deo voluerit.
marg.| {n} Cadet in gladio iudi cialis sententie. De quo Lib. 19.d. Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum est gladius.
marg.| {o} Infantes eorum id est Discipuli hereticorum et imitatores malorum.
marg.| {p} Allidentur in oculis eorum id est in oculis Magistrorum.
marg.| {Θ} {a} Diripientur
marg.| {4. 34va} {Δ} {a} Diripientur domus eorum id est opes et utensilia domorum.
marg.| {b} Et uxores eorum violabuntur ) ab hostibus coram eis : hic erit dolor super dolorem. Et revera ita fiet et cito : qui {a} {c}   Ecce ego suscitabo super vos o Ba bylonii.
marg.| {d} Medos et P ersas, etiam inspirando eis, ut veniant contra vos.
marg.| {e} Qui argentum non querant acce nsi desiderio occidendi : ita quod de spoliis non curabunt. Et hoc dicit, ne putarent Babylonii quod possent se redimere argento.
marg.| {f} Nec aurum velint sed magis mortem vestram.
marg.| {g} Sed sagittis parvulos interficient et lactantibus uteris non miserebuntur quasi dicat : tantum delectabuntur in ruina vestra quod nulli etati, vel sexui parcent.
marg.| {l} Et super filios vest ros non parcet oculus eorum, ita crudeles erunt vobis.
marg.| {m} Et erit etc.   Quar ta pars, ubi ostendit destructionem Babylonis fore perpetuam : Et erit, suscitatis Medis et Persis.
marg.| {n} Babylon id est Babylonia.
marg.| {o} Illa civitas gloriosa in regnis olim .
marg.| {p} Inclita id est nobilis super omnes Gentium civitates.
marg.| {q} In superbia Chaldeorum id est de qua Chaldei superbiebant, versa erit.
marg.| {r} Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham id est irreparabiliter. Ubi sic,
marg.| {q} In superbia Chaldeorum id est propter superbiam Chaldeorum, versa erit, id est subvertetur.
marg.| {r} Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorram irreparabiliter et miserabiliter,
marg.| {s} Non habitabitur usque in finem incl usive, id est numquam habitabitur de cetero ab hominibus.
marg.| {t} Et non fundabitur usque ad generationem et generationem id est numquam reedificabitur.
marg.| {u} Nec ponet ibi tentoria Arabs id est ultra non venient illuc mercatores de Arabia ad nundinas.
marg.| {x} Nec Pastores requiescent ibi qui gregem Domini pascunt, quasi dicat : Tanta erit vastitas Babylonie quod Arabes, qui in solis casulis habitant, quas secum portant querentes pascua propter greges, quibus abundant, etiam non invenient ibi pascua ad greges suos.
marg.| {z} Sed requiescent ibi bestie que amant solitudinem.
marg.| {a} Et replebuntur domus eorum id est Babyloniorum.
marg.| {b} Draconibus qui sunt super omnes bestias seviores. Unde Augustinus ait quod proprie morantur in aquis et aliquando prodeuntes de speluncis feruntur in aera, motu suo ipsum concitantes, quibus non sunt maiora animalia super terram.
marg.| {c} Et habitabunt ibi struthiones a pa rte totum, id est aves solitudinem amantes.
marg.| {d} Et pilosi saltabunt vel stabunt ibi et respondebunt sibi adinvicem. Haimo : Pilosi sunt silvestres homines hispidi, qui incubones, vel Satyri dicuntur, id est animalia formam hominis habentia super duos pedes ambulantia et baculo se defendentia, infra 34. Glossa Gregorii. Qui alii nomine pilosi figurantur, nisi hi, quos Greci faunos, Latini vero incubos vocant, quorum nimirum forma ab humana effigie incipit et bestiali extremitate terminatur. Alii dicunt quod sunt Demones, qui tali effigie, homines simplices decipiunt, sicut quidam de ipsis pilosis dixit beato Antonio, ut legitur in vita beati Pauli primi Eremite, quam transtulit Hieronymus Unde Haimo : Pilosi, derisorium genus Demonum, qui parve fidei homines ducunt in paludes et cum cachinno discedunt. Et hoc verius videtur. Unde Septuaginta transtulerunt : Et Demones saltabunt ibi et respondebunt sibi adinvicem.
marg.| {e} Ibi ulule in edibus eius. Ulu le sunt quedam aves magnitudinis corvine, maculis resperse, que rostro in palude fixo horrende stridunt, habentes vocem similem ululatui luporum, unde et nomen acceperunt.
marg.| {Δ} {a} Et Sirene
marg.| {Θ} {a} Diripientur domus eorum id est conventicula eorum.
marg.| {b} Uxores eorum violabuntur id est prava sapientia, {4. 34vb} et perversa doctrina eorum destruetur, que concepit dolorem et peperit iniquitatem.
marg.| {c} Ecce ego suscitabo super vos qui terrena amatis.
marg.| {d} Medos id est Demones.
marg.| {e} Qui argentum non querant, nec aurum velint sed animas tantum, Gn. 14.d. Da mihi animas, cetera tolle tibi :
marg.| {g} Sed sagittis id est acutis et occultis suggestionibus.
marg.| {h} Parvulos sens u.
marg.| {i} Interficient. Iob. 5.a. Parvulum occidit invidia, que est una de sagittis Diaboli, 2Par. 35.d. Iosias vulneratus est a sagittariis Pharaonis.
marg.| {k} Et lactantibus uteris non miserebuntur id est Hereticis, vel adulatoribus alios decipientibus. Prv. 1.b. Fili, si te lactaverint peccatores, ne acquiescat eis. Lam. 4.a. Lamie nudaverunt mammas, lactaverunt catulos suos.
marg.| {l} Et super filios non parcet oculus eorum id est super Discipulos, vel imitatores eorum. Vel in bono. Medi sunt Predicatores, qui mensurant aliis doctrinam predicationis sue secundum capacitatem eorum, Lc. 12.e. Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram. Hos Medos suscitat Dominus super mundum, cum mittit eos ad predicandum. Hi non querunt aurum, vel argentum, ad litteram ; sed salutem animarum. Unde Paulus 2Cor. 12.e. Non quero vestra, sed vos. Vel non querunt argentum splendentis eloquentie, nec aurum mundane sapientie.
marg.| {g} Sed sagittis id est auctis auctoritatibus sacre Scripture, id est   Interficient salu briter.
marg.| {h} Parvulos id est peccatores, ut mortui peccato vivant Christo.
marg.| {k} Et lactantibus uteris non miserebuntur quin arguant ad salutem. Ier. 48.b. Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.
marg.| {l} Et super filios non parcet oculus eorum quasi dicat : nec seni, nec iuveni parcent, quin audacter, ubi peccatum viderint, reprehendant. Bar. 4.c. Adduxit Dominus super illos Gentem de longinquo, Gentem improbam et alterius lingue, qui non sunt reveriti senem, nec puerorum miserti sunt.
marg.| {m} Et erit Babylon illa id est mundus.
marg.| {o} Civitas gloriosa in regnis id est prelationibus.
marg.| {p} Inclita in superbia Chaldeorum id est in gloria mundana, unde peccatores superbiunt, versa in luctum et miseriam.
marg.| {r} Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham id est subito et irreparabiliter. Transibit enim mundus et concupiscentia eius, 1Io. 2.c. Et 1Cor. 7.f. Preterit figura huius mundi.
marg.| {s} Non habitabitur usque in finem Apc. 18.c. Ve, ve, ve, civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum. So. 2.d. Hec est illa civitas gloriosa habitans in confidentia, que dicebat in corde suo : Ego sum et extra me non alia amplius, quomodo facta est in desertum ?
marg.| {t} Et non fundabitur usque ad generationem et generationem. Cla ustrales proprietarii reedificant Babylon contra prophetiam istam et Iericho contra illud Iosue interdictum 6.d. Maledictus, qui reedificaverit Iericho, Infra 14.e. Perdam Babylonis nomen et reliquias et progeniem et germen et ponam eam in possessionem hericii, id est Monachi.
marg.| {u} Nec ponet ibi tentoria Arabs qui interpretatur occidentalis, id est Iustus, cui mundus occidit et qui habet occasum suum semper pre oculis, non queret habitationem in mundo, dicens cum Apostolo : Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus, Hbr. 13.c.
marg.| {x} Nec Pastores qui gregem Domini pascunt.
marg.| {y} Requiescent ibi id est Doctores, vel Predicatores, qui gregem Domini debent pascere verbo doctrine et exemplo bone vite.
marg.| {z} Sed requiescent ibi bestie id est Prelati et Predicatores cupidi et ambitiosi, qui potius bestie, quam Pastores dicendi sunt : quia non pascunt gregem Domini, sed devorant. Ideo clamat Ps. 73. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. Ez. 34. Disperse sunt oves mee, eo quod non esset Pastor et facte sunt in devorationem omnium bestiarum.
marg.| {a} Et replebuntur domus eorum id est Prelatorum secularium, id est seculariter viventium.
marg.| {b} Draconibus id est detractoribus veneratis. De quibus Dt. 32.e. Fel draconum vinum eorum.
marg.| {c} Et habitabunt ibi struthiones id est hypocrite, qui a terra non elevantur, cum pennas habere videantur. Iob. 39.b. Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris.
marg.| {d} Et pilosi saltabunt ibi id est divites avari, qui sunt toti pilosi, 1Rg. c. 19.c. pellis pilosa ponitur ad caput statue. infra 34.c. Pilosus clamabit alter ad alterum. Gregorius Pilosus alter ad alterum clamat, cum perpetrata malitia ad perpetrandam malitiam provocat.
marg.| {e} Ulule in edibus eius. id est derisores.
marg.| {Θ} {a} Et Sirene in delubris voluptatis id est adulatores in domibus Prelatorum. Mt. 11.a. Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus Regum sunt.
marg.| Ioannes et Elias vestiti pilis camelorum habitabant in desertis. {4. 35ra} {Δ} {a} Et Sirene in delubris voluptatis id est in templis, ubi voluptates suas faciebant et Deum maxime offendebant. Ier. Sirene sunt serpentes cristati et alati. Vel, ut alii dicunt, pisces maris in specie muliebri, vel potentia Diaboli, que dulci cantu decipiunt homines huius seculi, naufragium non clausis auribus transeuntes, sicut fecit Ulysses.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_13)

Notes :