Hugo de Sancto Caro

<33.3688> Prologus ‘Habemus firmiorem'

Numérotation du verset Is. Prol.3688,1 
prol.| {4.2ra} Hugonis in postillam super Isaiam prologus. - « Habemus firmiorem sermonem propheticum, cui benefacitis attendentes, quasi lucerne lucenti in caliginoso loco, donec illucescat dies et lucifer oriatur in cordibus vestris » 2Pt. 1.d.a
a 2Pt. 1, 19.
Numérotation du verset Is. Prol.3688,2 
prol.| In his verbis nos reddit Apostolus, circa lectionem Prophetarum, dociles, benevolos et attentos, per tria, que ibi de Propheta signanter exprimuntur, scilicet firmitas immobilis veritatis, obscuritas profunde difficultatis, suavitas multiplicis utilitatis.
Numérotation du verset Is. Prol.3688,3 
prol.| Primum innuitur hic : Habemus firmiorem sermonem propheticum, id est omnino firmum, quia sicut est prophetatum quodlibet necesse est evenire. Unde prophetia describitur divina revelatio, vel inspiratio eventus rerum immobili veritate denuntians.
Numérotation du verset Is. Prol.3688,4 
prol.| Secundum exprimitur, ibi : Cui benefacitis attendentes quasi lucerne lucenti in caliginoso loco, id est in hoc seculo nequam pleno caligine peccatorum. Et congruentissime comparatur lucerne sermo propheticus : Lucerna enim est lux in testa et sermo propheticus lucem veram, que illuminat omnem hominum venientem in hunc mundum, id est Christum, clausum tenet sub testa littere figuralis. Unde de illo propheta «et plus quam propheta» Ioanne Baptista, dicitur Io. 5.f. Ille erat lucerna ardens et lucens. Ardens interius igne caritatis et zeli ; lucens exterius luce doctrine et exempli.
Numérotation du verset Is. Prol.3688,5 
prol.| Tertium notatur, ibi : Donec illucescat dies. Dies dico gratie et lucifer, id est ; Christus oriatur in cordibus vestris per fidem. Nam fides in corde. Christus est in corde, dicit Augustinus Ad hoc et de hoc omnes prophete prophetaverunt, inter quos Isaias, quem pre manibus habemus, apertius et distinctius de Christi humanitate prophetavit. Et ideo per faciem designatur, tam in visione Ezechielis, quam in revelatione Ioannis. Unde et eius prophetia per totum adventum legitur. Ieremie vero facies vituli assignatur, quia de Christi passione prophetavit : Unde et liber eius legitur tempore passionis.
Numérotation du verset Is. Prol.3688,6 
prol.| Facies leonis attribuitur Danieli, quia pre ceteris agit de resurrectione Christi, in qua Christus se verum Regem esse monstravit et leo Regiam significat potestatem. Unde et de Christo resurgente dicitur Apc. 5.d. Ecce vicit leo de Tribu Iuda. Facies Aquile attribuitur Ezechieli, qui pre ceteris altius de Christo prophetavit. Unde dixit Ez. 2.a. Hec visio similitudinis glorie Domini et vidi et cecidi in faciem meam etc.
Numérotation du verset Is. Prol.3688,7 
prol.| Precellit autem Isaias alios prophetas in quinque, scilicet tempore, dignitate, sermonis urbanitate, sententiarum profunditate, verborum apertione.
Tempore fere centum quinquaginta annis prophetavit ante Ieremiam in Iudea, nondum decem tribubus captivitatis. Ieremias autem postea prophetavit, imminente captivitate duarum tribuum, iam decem aliis captivatis. Ezechiel autem fere eodem tempore prophetavit in transmigratione Babylonis, ubi cum Rege Ioachin et aliis Nobilibus a Nabuchodonosor abductus fuit. Daniel vero longe postea prophetavit.
- Dignitate Precellit Isaias alios Prophetas, quia nobilis genere fuit : Unde neptem, vel filiam Regis Iuda in uxorem habuit.
- Sermonis urbanitate precellit : quia urbanus urbane locutus est : non simplici, vel pastorali eloquio utens, sicut alii.
- Mysteriorum profunditate precellit. Universa etenim Christi et Ecclesie Sacramenta profundissime prosecutus est.
- Item verborum apertione prefuit, quia aperte de Christo locutus est, ut non de futuris prophetiam, sed potius de preteritis historiam texere videatur. Unde etiam in prologo dicit Hieronymus quod non tam propheta dicendus est, quam Evangelistam se innuit esse, ubi dicit : Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et predicantis pacem. infra 52.b. quasi Apostolum se ostendit, ubi dixit : Ecce ego : mitte me etc. infra 6.c. Dicit autem Hieronymus quod multi Grecorum in huius Prophete expositione sudaverunt ; sed nemo consummavit : Multi manum primam, apposuerunt, sed nullus extremam.
Numérotation du verset Is. Prol.3688,8 
prol.| Iste etiam propheta, {4. 2rb} sicut et alii, scriptus est intus et foris. Intus quantum ad spiritualem intelligentiam, foris quantum ad historiam, que narratur.
Numérotation du verset Is. Prol.3688,9 
prol.| Unde patet quod in hoc libro duplex est materia, extrinseca, scilicet et intrinseca. Extrinseca materia sunt due Tribus principaliter : et decem secundario. Intrinseca materia sunt Christi et Ecclesie Sacramenta : sive catholici et heretici. Catholici quidem per duas Tribus ; heretici vero per decem Tribus designantur. Intentio Auctoris similiter duplex, litteralis et spiritualis.
Numérotation du verset Is. Prol.3688,10 
prol.| Litteralis intentio est, Iudeos ab idololatria et aliis vitiis revocare ; Spiritualis intentio est omnes malos a vitiis deterrere et ad desiderium eternorum provocare. Attenduntur autem quatuor circa intentionem, scilicet beneficiorum Dei commemoratio, delictorum exprobratio, suppliciorum comminatio, premiorum promissio.
Numérotation du verset Is. Prol.3688,11 
prol.| Modus agendi patebit ex serie libri. Non enim ordinate vel serio notat historiam sed saltando secundum Spiritus revelationem, sicut dicitur Ct. 2.b. Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. <Explicit Prologus Auctoris>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Prologus ‘Habemus firmiorem'), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_Prol.3688)

Notes :