Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset Is. 12,1 

Et dices in illa die confitebor
tibi Domine quoniam iratus es
mihi
conversus est furor tuus
et consolatus es me
Numérotation du verset Is. 12,2 

ecce Deus
salvator meus
Fiducialiter
agam et non timebo quia fortitudo mea
et laus mea Dominus Deus
et factus est
mihi in salutem
Numérotation du verset Is. 12,3 

Haurietis
aquas
in gaudio de fontibus
salvatoris
Numérotation du verset Is. 12,4 

et dicetis
in illa die confitemini Domino
et invocate
nomen eius
notas facite
in populis
adinventiones eius
mementote quoniam excelsum est nomen eius
Numérotation du verset Is. 12,5 

cantate Domino
quoniam magnifice fecit
Annuntiate
Hoc
in universa terra
Numérotation du verset Is. 12,6 

exulta et lauda
habitatio
Sion
quia magnus in medio tui
Sanctus Israel.

Capitulum 12

Numérotation du verset Is. 12,1 
marg.| Et dices in die illa etc. In precedenti capitulo egit Propheta de reditu Iudeorum a captivitate Babylonica et de hostium suorum subiugatione. In hoc capitulo invitat eos Propheta ad laudandum Deum et gratias referendum pro liberatione et hostium subiugatione, sicut Moyses transito mari rubro et Pharaone submerso dixit filiis Israel. Cantemus Domino etc.   Ex. 15.a. Dividitur autem hoc capitulum in duas partes. In prima invitat Propheta liberatos ad laudandum Deum, qui liberavit eos. In secunda hortatur eos ad predicandum aliis ea, que Dominus fecit pro ipsis, ut et ipsi laudent, ibi : Notas facite in populis etc.   Et o stendit Propheta multas rationes in littera ipsa, quare laudandus est Deus in hoc facto. Primo, quia corripit : ibi : Quoniam iratus es mihi. Secundo, quia consolator correctos : Ibi : Et consolatus es me. Tertio, quia salvat, ibi : Ecce Deus Salvator meus. Quarto, quia docet : ibi : Haurietis aquas etc.   Loqu itur autem Propheta in hoc cantico nunc ad Iudeos, nunc ad Gentes specialiter ; nunc ad omnes Gentes generaliter. Primo igitur loquens ad Iudeos, quia dixerat quod Dominus percutiet Nilum : et dividet in septem rivos, ut pateat via libera redeuntibus de Egypto, adiunxit.
marg.| {f} Et ideo , o tu Israel.
marg.| {g} Dices in die illa cum percussa Egypto redieris,
marg.| {i} Confitebor tibi, Domine conf essione laudis.
marg.| {l} Quoniam iratus es iust e.
marg.| {m} Mihi pecc anti, id est pressuras et miserias inflixisti, sed tamen non occidisti, immo.
marg.| {n} Conversus est furor tuus de vindicta in misericordiam.
marg.| {o} Et consolatus es me liberando et hostes meos deiiciendo.
marg.| {p} Ecce Deus Salvator meus qui taliter me liberavit, quasi dicat : In hoc facto apparet quod ipse est Dominus et Salvator meus.
marg.| {q} Fiducialiter agam cont ra hostes.
marg.| {r} Et non timebo eos.
marg.| {s} Quia fortitudo mea et laus mea Dominus non idola, vel mundus, quasi dicat : non timebo hostes, quia confido in Domino, qui dat mihi fortitudinem et victoriam, unde laudo eum.
marg.| {x} Et factus est mihi in salutem id est salvabit ab hostium persecutione et a captivitate.
marg.| {y} Haurietis convertit Propheta sermonem ad Iudeos liberatos dicens. Haurietis aquas in gaudio iam liberati.
marg.| {z} De fontibus Salvatoris non de flumine Egypti, vel de fontibus Hierusalem, ubi colitur Deus, qui salvabit vos.
marg.| {a} Et {4. 32vb}   dicetis in illa die post reditum vestrum alter ad alterum.
marg.| {Δ} {a} Confitemini
Numérotation du verset Is. 12,mystice 
marg.| {f} Et dices etc.   Dixe rat Dominus per Prophetam. Percutiam Egyptum in septem rivos, id est delebo omnia vitia mundi, ut libere transeant Predicatores mei per Egyptum : sicut libere transierunt filii Israel per mare rubrum. Hic autem convertit Dominus sermonem ad Ecclesiam, quasi dicat : sic liberum cursum habebunt Predicatores mei per Egyptum, me parante eis viam et amovente offendicula : et sic habebunt pacem et quietem post longas molestias pressurarum. Et tu, Ecclesia, postquam fueris dilatata et a pressuris liberata, gratiarum actionibus prosequaris Dominum liberatorem tuum sicut filii Israel post transitum maris rubri. Et hoc est.
marg.| {f} Et dices o tu , Ecclesia, percusso flumine Egypti, id est superata eloquentia mundi et siccato fluxu voluptatum.
marg.| {h} In die illa iucu nda et desiderabili.
marg.| {i} Confitebor tibi id est laudabo te.
marg.| {k} Domine corde, ore et opere.
marg.| {l} Quoniam iratus es mihi id est iuste me afflixisti, quia peccavi. Et est argumentum quod gratie sunt de adversis. Tb. 13.b. Ego autem confitebor illi in terra captivitatis mee. Iob. 5.c. Beatus homo, qui corripitur a Domino. Idem. 6.b. Qui cepit, ipse me conterat : solvat manum suam et succidat me : et hec mihi consolatio, ut affligens me dolore non parcat. Et 13.c. Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo. 2Cor. 12.c. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Ps. 89. Letati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti : annis, quibus vidimus mala.
marg.| {n} Conversus est furor tuus. Ira scilicet in clementiam, vindicta in misericordiam.
marg.| {o} Et consolatus es me pecc ata mea confitentem et flagella tua patienter sustinentem. Ps. 6. Convertere, Domine et eripe animam meam Ioel 2.c. Quis scit, si convertatur : et ignoscat Deus ; et relinquat post se benedictionem ? Mi. 7.b. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam iudicet et educat me in lucem.
marg.| Et nota quod est confessio peccati. Iac. ultimo d. Confitemini alterutrum peccata vestra, ut salvemini. Confessio fidei. Mt. 10.d. Qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in celis est. Confessio laudis Ps. 88. Confitebuntur celi mirabilia tua, Domine. Confessio presumptionis. Tit. 1.d. Confitentur se nosse Deum ; factis autem negant : confessio gratiarum actionis. Tb. 13.c. Confitere Domino in bonis tuis et benedic Deum celi : Confessio iudicii. Mt. 7.c. Tunc confitebor illis, quia numquam novi vos. Versus Laus peccata, fides, presumptio, gratiarum. Iudex. Sed numquid per nuntium, aut per epistolam consolatio ista facta est ! Non, sed per propriam personam.
marg.| Unde sequitur
marg.| {p} Ecce Deus, Salvator meus quasi dicat : . Iam verbum caro factum est et invisibilis Deus visibilis homo. Mi. 7.b. Exspectabo Deum Salvatorem meum. Ex. 15.a. Iste Deus meus et glorificabo eum.
marg.| {q} Fiducialiter agam id est dabo eleemosynam, que est fiducia coram Deo. Tb. 4.b. Fiducia magna est coram summo Deo eleemosyna omnibus facientibus eam. Lc. 11.f. Date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Vel in fide agam omnia, quia sine fide impossibile est placere Deo. Hbr. 11.a. Et bene commendat fidem, id est opus, quia fides fine operibus mortua est. Iac. 2.d.
marg.| {r} Et non timebo quid faciat mihi homo ; quia qui mundus est, quid timeat, nihil est. Et merito non timebo.
marg.| {s} Quia fortitudo mea id est auctor et causa mee fortitudinis.
marg.| {t} Et laus mea id est materia et causa mee laudis.
marg.| {u} Dominus non divitie, non honores. 2Rg. 22.a. Dominus petra mea et robur meum et Salvator meus. Ier. 17.b. Sana me, Domine et sanabor : salvum me fac et salvus ero : quoniam laus mea tu es.
marg.| {x} Et factus est mihi in salutem id est incarnatus et passus est pro salute mea.
marg.| {y} Haurietis aquas in gaudio o fi deles, aquas doctrine, aquas vivas salientes in vitam eternam. Io. 4.b. De quibus dicitur infra 55.a. Omnes sitientes venite ad aquas.
marg.| {z} De fontibus Salvatoris id est Apostolis et aliis sanctis Doctoribus qui sunt duodecim fontes in homil<iis>. Ex. 15.d. Non de fluminibus Babylonis, id est de sapientibus huius mundi. De quibus dicitur 1Cor. 1.c. Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. Ier. 2.d. Quid tibi in via Egypti, ut bibas aquas turbidas : et quid tibi in via Assyriorum, ut bibas aquas fluminis ? Item in eodem capitulo Duo mala fecit populus meus, me dereliquerunt fontem aque vive et foderunt sibi cisternas dissipatas, que continere non valent aquas.
marg.| {a} Et dicetis in illa die haus ta aqua de fontibus Salvatoris.
marg.| {Θ} {a} Confitemini
marg.| {4. 33ra} {Δ} {a} Confitemini Domino eum laudando et vos accusando.
marg.| {b} Et invocate nomen eius soli us, ut salvet et custodiat vos.
marg.| {d} Notas etc.   Secu nda pars, ubi invitat eos et hortatur predicare aliis magnalia Dei, dicens : Notas facite in populis, multi {s} {f}   Adinventiones eius id est mirabilia eius, que adinvenit ad nostram liberationem.
marg.| {g} Mementote, quoniam excelsum est nomen eius id est memorie commendate celsitudinem virtutis, que sic vos liberavit.
marg.| {h} Cantate id est laudes canite Domino.
marg.| {i} Quoniam magnifice fecit vos liberando.
marg.| {k} Annuntiate hoc in universa terra ut omnes laudent et glorificent eum vobiscum.
marg.| {m} Exulta corde.
marg.| {n} Et lauda ore  .
marg.| {o} Habitatio Sion id est o tu   Sion que es habitatio Dei et que es modo habitata, lauda eum.
marg.| {p} Quia magnus in medio tui est modo.
marg.| {q} Sanctus Israel id est Deus sanctificans Israel.
marg.| {Θ} {a} Confitemini Domino laudes et peccata.
marg.| {b} Et invocate cord e, ore et opere.
marg.| {c} Nomen eius id est Iesum, ut salvet vos. Ioel. 2.g. Rm. 10.c. Omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.
marg.| {d} Notas facite predicando.
marg.| {e} In populis non solum in populo.
marg.| {f} Adinventiones eius non vestras. Adinventiones eius sunt verbi Incarnatio, impassibilis passio quod Deus esset homo, mater virgo, verbum infans, panis esuriens, fons sitiens, via fessa, vita moriens et huiusmodi, que magno studio adinvenit in salutem humani generis. Unde Ps. 9. Annuntiate inter Gentes studia eius, id est nova, que studendo adinvenit. De quo Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram, femina Circumdabit virum. Vel, adinventiones eius, id est novos modos veniendi ad eum.
marg.| {g} Mementote, quoniam excelsum est nomen eius. Und e Ps. 112. Excelsus super omnes Gentes Dominus. Ps. 137. Et Excelsus Dominus et humilia respicit.
marg.| {h} Cantate Domino id est ad honorem Domini.
marg.| {i} Quoniam magnifice fecit quia mortem morte vicit et carnem nostram in celum vexit, mortuos suscitavit, aquam in vinum mutavit et huiusmodi.
marg.| {k} Annuntiate hoc o Ap ostoli, o Predicatores,
marg.| {l} In universa terra ] non solum Parisiis,
marg.| {m} Exulta tibi .
marg.| {n} Et lauda alii s Deum tuum.
marg.| {o} Habitatio Sion id est o Ecclesia, que es habitatio Dei. Et revera habitatio.
marg.| {p} Quia magnus in medio tui non in angulo : quia veritas non querit angulos : quia lignum vite est in medio Paradisi, Gn. 2.b.
marg.| {q} Sanctus Israel id est   qui sanctificat Israel id est Clericos ; sed ipsi nolunt : quia terram diligunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_12)

Notes :