Capitulum 33
Numérotation du verset
Is. 33,1
ve qui predaris
nonne et ipse predaberis
et qui spernis nonne et ipse sperneris
cum consummaveris depredationem depredaberis cum fatigatus
desiveris contemnere contemneris
Numérotation du verset
Is. 33,2
Domine miserere nostri
te exspectavimus
esto brachium eorum
in mane
et salus nostra
in tempore tribulationis
Numérotation du verset
Is. 33,3
a voce angeli
fugerunt populi
ab exaltatione tua
disperse sunt gentes
Numérotation du verset
Is. 33,4
et congregabuntur
spolia vestra
sicut colligitur bruchus velut cum fosse plene fuerint de eo
Numérotation du verset
Is. 33,5
magnificatus est Dominus
quoniam habitavit in excelso
Implevit
Sion
iudicio et iustitia
Numérotation du verset
Is. 33,6
et erit fides
in temporibus
suis1
1 suis] tuis
Weber
divitie salutis
sapientia
et scientia
timor Domini ipse thesaurus eius
Numérotation du verset
Is. 33,marg.|EIUS. Scilicet salutis sine timore enim neque sapientia neque scientia quicquam prodest. Unde: habebis multa bona si timueris Deum et: initium sapientie timor Domini.7
Ecce
videntes
clamabunt foris
angeli
Pacis
amare flebunt
Numérotation du verset
Is. 33,8
dissipate sunt
Vie
cessavit transiens per semitam
irritum factum est
pactum
Proiecit
Civitates
non reputavit
homines
Numérotation du verset
Is. 33,9
luxit et elanguit terra
confusus est Libanus
et obsorduit
et factus est Saron
sicut desertum et concussa est Basan
et Carmelus
Numérotation du verset
Is. 33,10
nunc consurgam dicit Dominus
nunc exaltabor
nunc sublevabor
Numérotation du verset
Is. 33,11
Concipietis
Ardorem
parietis stipulam
spiritus
vester ut ignis vorabit vos
Numérotation du verset
Is. 33,12
et erunt
populi quasi de incendio cinis
Spine
congregate igni
comburentur
Numérotation du verset
Is. 33,13
Audite
qui longe estis
que fecerim
et cognoscite
Vicini
fortitudinem meam
Numérotation du verset
Is. 33,14
Conterriti
sunt in Sion peccatores
possedit tremor
Hypocritas
quis poterit habitare de vobis cum igne
Devorante
quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis
Numérotation du verset
Is. 33,15
Qui
ambulat in iustitiis
et loquitur veritates
qui proicit avaritiam
ex calumnia
et excutit manus suas ab omni munere
qui obturat aures suas ne audiat sanguinem
et claudit oculos suos
ne videat malum
Numérotation du verset
Is. 33,16
Iste
in excelsis
habitabit munimenta
saxorum
sublimitas eius
Panis
ei datus est
aque eius
fideles sunt
Numérotation du verset
Is. 33,17
regem
in decore suo
Videbunt
oculi eius
cernent terram de longe
Numérotation du verset
Is. 33,18
cor tuum
meditabitur timorem
ubi est litteratus
ubi legis
verba ponderans ubi doctor parvulorum
Numérotation du verset
Is. 33,19
populum impudentem
non videbis
populum alti sermonis
ita ut non possis intelligere
disertitudinem lingue eius in quo
nulla est sapientia.
Numérotation du verset
Is. 33,20
Respice
Sion civitatem sollemnitatis nostre
Oculi
tui videbunt Hierusalem
habitationem
opulentam tabernaculum
quod nequaquam transferri poterit
nec auferentur clavi eius
in sempiternum et omnes funiculi eius
non rumpentur
Numérotation du verset
Is. 33,21
quia solummodo ibi
magnificus Dominus noster
locus fluviorum
rivi latissimi
et patentes
non transibit per eum
navis remigum
neque trieris
Magna
transgredietur eum
Numérotation du verset
Is. 33,22
Dominus enim
iudex noster Dominus legifer noster
Dominus rex noster
ipse salvabit nos
Numérotation du verset
Is. 33,23
laxati sunt
funiculi tui sed non prevalebunt sic erit malus tuus
ut dilatare signum
non queas tunc dividentur
spolia predarum multarum
claudi diripient rapinam
Numérotation du verset
Is. 33,24
nec
dicet vicinus
elangui populus
qui habitat in ea
auferetur ab eo
Iniquitas
Capitulum 33
Numérotation du verset
Is. 33,1
marg.|
{4.71ra}
Ve qui predaris.
Hoc capitulum dividitur in tres partes. In prima agitur de destructione Sennacherib. In secunda de destructione Hierusalem facta a Romanis, ibi :
Ecce videntes. In
tertia de liberatione bonorum, ibi :
Quis poterit habitare : Re
plicat autem toties de destructione Sennacherib : quia non poterant Iudei credere quod Deus tantum vellet facere pro eis : et difficile videbatur eis tantum Principem superari a paucis. Unde cum ipse iam obsideret Hierusalem. Sobna Prepositus templi timens, ne totam civitatem destrueret, reddidit inferiorem partem civitatis. Item de destructione Hierusalem per Romanos facta toties replicat, ut intelligant, cum hoc evenerit, se captivatos, quia Christum recipere noluerunt. Determinans igitur destructionem Sennacherib, quasi deridens sermonem ad ipsum dicit.
marg.|
{i}
Ve qui predaris
o tu Sennacherib, qui alias Gentes et regna spolias.
marg.|
{k}
Nonne et ipse predaberis ?
quasi dicat : Si predatus enim fuit ab Angelo, qui centum octogintaquinque millia de exercitu suo interfecit : Et a Iudeis, qui eius spolia de cinere collegere, eo fugiente cum decem solum viris. De hac exterminatione legitur 4 Reg. 19.g. Et infra 37.g.
marg.|
{l}
Et qui spernis
Gentes superatas et Iudeos, unde agitabat manum suam contra Hierusalem et comminabatur Iudeis et per Rapsacem comminatus est eis quod faceret eos comedere stercora sua et bibere urinas, infra 36.c.
marg.|
{m}
Nonne et ipse sperneris ?
quasi dicat : Sic. Unde infra 37.d. dicitur ad ipsum : Despexit te, subsannavit te, Virgo filia Sion ; post te movebit caput Virgo filia Hierusalem.
marg.|
{n}
Cum consummaveris depredationem alia
rum Gentium.
marg.|
{o}
Depredaberis a Iu
deis.
marg.|
{4.71va}
{Δ} {a}
Cum fatigatus desieris contemnere
id est cum tedio et labore multarum victoriarum rediens de Egypto, contemnes et parvipendes victoriam de aliquibus, de cetero.
marg.|
{b}
Contemneris
id est fugies contemptibilis cum paucis viris. Vel.
Contemneris a fi
liis tuis, qui te occident in templo Dei tui Nesrach. infra 37.g.
Numérotation du verset
Is. 33,1
moraliter
moraliter
marg.|
{i}
Ve qui predaris.
Moraliter : Hoc potest dici cuilibet raptori et specialiter de Antichristo.
Ve qui predaris Chri
sto suos auferendo.
marg.|
{k}
Nonne et ipse predaberis
ita quod electos non poteris seducere, immo etiam sui visa eius morte, subito ad Dominum convertentur.
marg.|
{p}
Cum fatigatus desieris contemnere, contemneris
ita erit de eo, quando post multas victorias sederit, ut faciat se adorari quasi Deum. Tunc dicetur ei : Subito morere et morietur. Item cuilibet raptori.
marg.|
{i}
Ve qui predaris
Princeps, scilicet secularis, qui iniustas exactiones extorques a subditis, qui falsa crimina imponis subditis, ut eorum emungas marsupia, qui vicinas tibi Ecclesias predaris et cenobia, sup. 3.b. Populum meum exactores sui spoliaverunt. Iob. 24.b. Vim fecerunt depredantes pupillos et vulgus pauperum spoliaverunt. Mi. 2.c. Desuper tunicam pallium sustulistis : et eos, qui transibant simpliciter, convertistis in bellum.
marg.|
{k}
Nonne et ipse predaberis
a maioribus tuis ad litteram, vel in morte, quando omnia, excepto modico sudario tuo, a te auferentur. Eccl. 10.b. Cum morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes. De hoc etiam dicitur. Prv. 22.c. Qui calumniatur pauperem, ut augeat divitias suas : dabit ipse ditiori se et egebit Idc. 1.b. Sicut feci ; ita reddidit mihi Deus. Et Hab. 2.b. Quia tu spoliasti Gentes multas, spoliabunt te etc.
marg.|
{l}
Et qui spernis, nonne et ipse sperneris ?
Hoc est contra superbos, qui alios spernunt ; sed in fine, id est in iudicio, spernentur. Ps. 51. Videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent, ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum. Prv. 3.d. Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam.
marg.|
Versus : « Spernere sese, spernere nullum, spernere mundum : Spernere se sperni, quatuor hec dona superni.a
a
¶Fons : Cf.
Walther,
Proverbia, n°30154.
marg.|
{n}
Cum consummaveris depredationem, depredaberis.
Ita fiet1 ad litteram, quando isti raptores subditos spoliaverunt, quando tulerunt domos vicinas, ut {4.71vb} * ampliarent curias suas et agros et vineas : et amplificati sunt in possessionibus : tunc moriuntur et perdunt omnia. Iob. 20.c. Quoniam confrigens nudavit domum pauperis, domum rapuit et non edificavit eam : nec est satiatus venter eius : et cum habuerit quod cupierat, possidere non poterit. Item Iob. 24.b. De civitatibus fecerunt viros gemere : et anima vulneratorum clamavit. Et post comminationem Prelatorum sequitur querimonia subditorum et etiam deprecatio peccatorum.
1 fiet] sit
Som67
Numérotation du verset
Is. 33,2
marg.|
{c}
Domine, miserere nostri
id est libera nos de manu Assyriorum. Et loquitur Propheta in persona populi obsessi a Sennacherib.
marg.|
{d}
Te enim exspectavimus non
idola, non Egyptios, vel Gentes alias.
marg.|
{e}
Esto brachium nostrum
id est protectio nostra, que per brachium designatur ; quia quando timemus capiti, statim opponimus brachium, protegentes caput, vel etiam alia membra.
marg.|
Vel sic.
Esto brachium nostrum
id est expugnator Sennacherib et hostium nostrorum : quia pro magna parte in brachiis consistit pugna. Et quia in magna angustia sumus, non tardes. Unde addit.
marg.|
{f}
In mane
id est cito, non cras, non in vespera, sed in mane : et sic in mane sunt due partes. Vel ut sit una pars et nomen, sic.
marg.|
{e}
Esto brachium nostrum immane
id est magna protectio et defensio nostra : quia multum indigemus et quia magnus est exercitus Assyriorum.
marg.|
{g}
Et salus nostra in tempore tribulationis
id est esto salvatio nostra in tempore obsidionis, quando plus indigemus et auxilium opportunius. Sic habet littera nostra secundum Hieronymum.
marg.|
{e}
Esto brachium eorum
id est inimicorum expugnatio.
Numérotation du verset
Is. 33,2
moraliter
moraliter
marg.|
{c}
Domine, miserere nostri.
Hic notatur gratia quadruplex. Operans per hoc quod dicit.
(Miserere.)
Cooperans per hoc quod dicit, (Te exspectavimus.) Conservans, per hoc quod dicit, (Esto brachium nostrum in mane,) Consummans, per hoc quod dicit. (Et salus nostra in tempore tribulationis) Eccl. 36.a. Miserere nostri, Deus omnium : et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum : et immitte timorem tuum super Gentes, que non requirunt te. Dicit ergo.
marg.|
{c}
Domine, miserere nostri pecc
ata dimittendo.
marg.|
{d}
Te enim exspectavimus ut n
os adiuves ad operandum, libero arbitrio gratiam infundendo.
marg.|
{e}
Esto brachium nostrum in mane pros
peritatis, nos secundum beneplacitum tuum regendo et ducendo, sicut miles equum.
marg.|
{g}
Et salus nostra in tempore tribulationis
id est tentationis, non a malignis Spiritibus liberando. Primum necessarium est, ut mundati a peccato gratiam recipiamus. Secundum ad hoc, ut bona faciamus. Tertium, ne nosmetipsos, in prosperitate per superbiam extollamus. Quartum, ut non in adversitatibus succumbamus.
Numérotation du verset
Is. 33,3
marg.|
{h}
A voce Angeli quem
Dominus nocte misit in castra Assyriorum.
marg.|
{i}
Fugerunt populi
id est fugient Assyrii. Preteritum dicit pro futuro prophetali certitudine, quasi dicat : ita certum est, ac si iam factum esset.
marg.|
{k}
Et ab exaltatione tua
id est ab exterminatione Sennacherib, in qua apparebit potentia et magnitudo tua et erga nos misericordia tua, Domine, in quibus exaltaris.
marg.|
{l}
Disperse sunt Gentes. Con
gregate contra ex omni parte cum Sennacherib. Deinde convertit sermonem ad exercitum Sennacherib, dicens.
Numérotation du verset
Is. 33,3
moraliter
moraliter
marg.|
{h}
A voce Angeli fugerunt populi
id est a voce Christi clamantis in Cruce, qui est Angelus magni consilii, sup. 9.b. secundum Septuaginta, fugerunt turbe Demonum, nullum in eo peccatum reperientes. Vel.
marg.|
{i}
Fugerunt populi
id est Discipuli fluidi per dubietatem, ut aqua. Unde Apc. 17.d. Aque multe, populi multi. De hoc dicitur Za. 13.c. Percute Pastorem et dispergentur oves gregis.
marg.|
Vel {h}
A voce Angeli
id est Christi dicentis. Ite, maledicti in ignem eternum. Mt. 25.d.
marg.|
{i}
Fugerunt populi
id est collectio damnatorum, id est in die iudicii.
marg.|
Vel {h}
A voce Angeli
id est cuiuslibet iusti devote orantis.
marg.|
{i}
Fugiunt populi mala
rum affectionum et cogitationum et suggestionum. Vox ista, que fugat hos populos, magis est cordis, quam oris.
marg.|
Versus : « Non vox sed votum : non musica chordula, sed cor : Non clamor. sed amor clamat in aure Dei. Voce canens, ores animo, non sola laboret Vox, ex ore perit clamor fine cordis amore ».
marg.|
{k}
Et ab exaltatione tua disperse sunt Gentes
id est Iudei destructi pro eo quod Christum exaltaverunt in Cruce. Vel sic. (Ab exaltatione tua) in Cruce.
marg.|
{l}
Disperse sunt Gentes
fugientes ab idolis suis et ad te congregate. De hoc dicitur Io. 12.e. Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Vel Deus exaltatur, quando homo seipsum humiliat : et tunc disperguntur Demones et turba tentationum. Ps. 73. Accedet homo ad cor altum : et exaltabitur Deus.
Numérotation du verset
Is. 33,4
marg.|
{m}
Et congregabuntur spolia vestra
a Iudeis, o vos Assyrii.
marg.|
{n}
Sicut colligitur bruchus, velut cum fosse plene fuerint de eo
id est in magna multitudine, sicut locuste mortue colliguntur in terra illa in magnis acervis. Vel sic. In terra promissionis, quando est magna copia locustarum et contingit eas mori aliqua peste, collecte terre, infodiuntur, ne ventus eas recipiat et proiiciat in mare : quia mare tunc iterum eiiceret eas ad litus : et tunc contingeret quod ex ovis earum nascerentur parve, que dicuntur bruchi, quamdiu volare non possunt propter defectum alarum ; et quando incipiunt alas habere, dicuntur atelabi : et quando plene volant, dicuntur locuste. Plus autem nocet bruchus, quam atelabus : et atelabus, quam locusta : quia quanto minus de loco ad locum trahitur, tanto plus corrodit illud quod comedere incipit usque ad radicem. Est ergo sensus.
marg.|
{m}
Congregabuntur spolia vestra o vo
s Assyrii.
marg.|
{n}
Sicut colligitur bruchus, velut cum fosse plene fuerint de eo
id est corpora vestra incinerata colligentur, ac si diu fuissent in terra, ut bruchi, sive locuste quod idem est : sicut homo senex et homo iuvenis et pro eodem accipitur hic.
Numérotation du verset
Is. 33,4
moraliter
moraliter
marg.|
{m}
Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fosse plene fuerint de eo. Hoc
potest dici avaris, qui spolia, quibus pauperes spoliant, congregant et abscondunt in arcis et claudunt fortiter, ne exeant : sicut bruchus colligitur in fossis et clauditur in terra, ne exeat. Nec desistunt congregare, cum etiam fossas, id est arcas habeant plenas denariis. sup. 3.c. Vos depasti estis vineam meam : et rapina pauperis in domo vestra. Non possunt autem impleri fosse avarorum, id est thesauri. Eccles. 5.b. Avarus non implebitur pecunia : quia ea, que congregat, inania sunt et non replent. Unde Ier. 4.f. Aspexi terram : et ecce vacua erat et nihili. Item quia secundum quod ex una parte fit repletio ; ex alia fit indigentia, sicut patet de divite, Lc. 12.c. quando crevit ei ex una parte multitudo frumentorum ; ex alia parte venit indigentia horreorum. Item cor non potest retinere divitias. Aggai. 1.b. Qui mercedes congregavit, misit eas in saccum pertusum.
Numérotation du verset
Is. 33,5
marg.|
{o}
Magnificatus est
vehementer.
marg.|
{p}
Dominus
in miraculo exterminationis, in quo apparuit opus : quia solo verbo suo tot et tantos hostes Iudeorum contrivit.
marg.|
{q}
Quoniam habitavit
etc. id est protexit templum suum situm in monte Sion, fortiter, diligenter : sicut homo quilibet protegit habitationem suam, vel domum.
marg.|
{r}
Implevit Sion iudicio et iustitia
quia ibi iudicium fecit de Sennacherib, rectum, ut predaretur ab aliis, sicut ipse predatus erat alios et iustitiam, id est vindictam de illo accepit.
marg.|
Vel {r}
Implevit Sion iudicio
quoad Assyrios, quos iuste iudicavit.
marg.|
{s}
Et iustitia
quoad Iudeos, qui
{4.
72ra}
Δ videntes tantam Dei clementiam et potentiam, ab idololatria reversi sunt et sic iustificati sunt.
Numérotation du verset
Is. 33,5
moraliter
moraliter
marg.|
{o}
Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso
id est nomen Christi magnificatum est, quoniam pependit in ligno. Unde Phil. 2.a. Factus est pro nobis obediens Patri usque ad mortem, mortem autem Crucis : propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen quod est super omne nomen.
marg.|
{r}
Implevit Sion iudicio et iustitia
id est Ecclesiam militantem, quia specula est et montis gaudium, id est Ecclesie triumphantis, discretione in Prelatis et nobis operibus in subditis cumulavit. * Sed heu ! hodie totum sal Ecclesie infatuatum est,
{4.
72rb} dum omnes postpositis spiritualibus, inhiant temporalibus : dum omnes querunt, que sua sunt, non que Iesu Christi. Phil. 2.c. Et propter hoc pessime fallitur hodie. Unde
Seneca Summa malorum est quod vivitur ad exemplum, sup. 26.d. Iustitiam non fecimus in terra ; propterea non ceciderunt habitatores eius.
Numérotation du verset
Is. 33,6
marg.|
{a}
Et erit fides
predicta destructione Sennacherib, convertit se ad Ezechiam, dicens.
Et erit fides
id est fidelis populus, vel recta credulitas.
marg.|
{b}
In temporibus suis
id est in temporibus populi liberati.
marg.|
{c}
Divitie salutis sapientia et scientia.
Hoc dicit, quia propter factum istud magnum et divitias, quas acquisierant ibi Iudei, conversi sunt ad Dominum et magis sollicite se custodierunt a peccato, unde dicit.
Divitie salutis
id est divitie, quas dedit Dominus Iudeis in salvationem eorum et destructionem Sennacherib, sunt :
marg.|
{d}
Sapientia
quoad amorem Dei, quia sapientia est de divinis.
marg.|
{e}
Et scientia
quoad custodiam a peccato : quia scientia est de humanis, quasi dicat : divitie, quas ipsi acquirent in salvatione sua, erunt eis occasio sapientie, in cognoscendo et diligendo Deum et scientie in cavendo peccatum. Et potest legi increpative, ut incipiat hic increpatio pro gloriatione, quam habebant de divitiis acquisitis in exercitu Sennacherib, quasi dicat : Propheta. Vos Iudei, gloriabimini de divitiis istis et relinquetis Dominum postea et timorem eius deseretis. Sed :
marg.|
{c}
Divitie salutis
id est divitie salutares, quas nondum habetis, sunt, supple :
marg.|
{d}
Sapientia
id est dilectio Dei.
marg.|
{e}
Et scientia
id est cavere a peccato. De quibus Prv. 13.b. Redemptio anime viri divitie sue.
marg.|
{f}
Timor Domini ipse est thesaurus.
Dicitur autem timor thesaurus Domini : quia omnia bona et dona Domini conservat, ut arca, ne rapiantur a furibus et ut lapis positus super asseres domus, ne rapiantur a vento superbie. Unde Eccl. 25.b. Timor Domini omnibus se superponit. Timor proprie custodit a vento superbie, quia humiliat. Predicta autem reversione eorum ad peccatum, subdit de destructione eorum facta per Chaldeos et Romanos. Unde dicitur.
Numérotation du verset
Is. 33,6
moraliter
moraliter
marg.|
{a}
Et erit fides in temporibus suis
ad litteram, fidelis populus in temporibus Christi.
marg.|
{c}
Divitie salutis
id est divitie salutares.
marg.|
{d}
Sapientia et scientia timor Domini
timore indigemus, ut caveamus a malo : sapientia, ut proficiamus in bono : scientia autem, ut cauti simus, tam in uno, quam in altero.
marg.|
{g}
Ipse est thesaurus eius.
Timor Domini est thesaurus, quo ipse primum conducit milites suos. Eccl. 1.b. Initium sapientie timor Domini. Item timor est Domini, in quo omnes divitie virtutum clauduntur, ne a furibus, id est a Demonibus, vel vitiis rapiantur et maxime a fure domestico, id est superbia, que plus nocet. Unde August. Cetera vitia in malis operibus exercentur, ut fiant ; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant.
Numérotation du verset
Is. 33,7
marg.|
{h}
Ecce videntes
id est Prophete, secundum quod dicitur. 1Rg. 9.b. Num hic est, videns ? Et ibidem. Qui enim dicitur Propheta hodie, non dicebatur videns.
marg.|
{i}
Clamabunt foris
id est flebunt eiecti de Hierusalem pro incendio civitatis et templi.
marg.|
{k}
Angeli pacis
id est Prophete et Sacerdotes, qui sunt nuntii pacis. De quibus Mal. 2.b. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirent de ore eius : quia Angelus Domini exercituum est.
marg.|
{l}
Amare flebunt
pro destructione Gentis sue. Unde Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum : Et plorabo nocte et die interfectos filie populi mei ?
marg.|
Vel
{k}
Angeli pacis
qui dati sunt verbis ad custodiam.
marg.|
{l}
Amare flebunt
pro destructione populi sibi commissi, id est tanta erit calamitas vestra ; quod si fieri posset, Angeli custodes vestri amare flerent compatientes vobis.
Numérotation du verset
Is. 33,7
moraliter
moraliter
marg.|
{h}
Ecce videntes.
Hoc potest exponi de captivitate Iudeorum facta per Romanos, vel de die iudicii. Primo sic :
Ecce videntes
id est Apostoli aperte videntes prophetias impletas, quibus dictum est. Lc. 10. Beati oculi, qui vident, que vos videtis.
marg.|
{i}
Clamabunt foris
id est aperte predicabunt Iudeis, vel predicabunt Gentibus, que foris erant, quasi in viarum exitu, Iudeis nolentibus recipere predicationem eorum. Unde Mt. 22.a. Nuptie quidem parate sunt ; sed qui invitati erant, non fuerunt digni : Ite ergo ad exitus viarum, quoscumque inveneritis, bonos et malos vocate ad nuptias. Hoc est quod dictum est in Act. 13.g. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repulistis illud et indignos vos iudicatis vite eterne, ecce convertimur ad Gentes.
marg.|
{k}
Angeli pacis amare flebunt
id est Apostoli nuntii pacis missi ad Iudeos, portantes pacem, valde dolebunt de obstinatione eorum. Unde Rm. 9.a. Optabam enim ego ipse a Christo anathema esse pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem. Item de futuro iudicio.
marg.|
{h}
Ecce videntes boni
, scilicet penam malorum.
marg.|
{i}
Clamabunt foris
id est aperte laudabunt pro sua liberatione. Unde supra 24.c. Quomodo si pauce olive excutiantur, que remanserunt de olea et racemi, cum fuerit finita vindemia ; sic pauci electi post separationem malorum, supplet. Interl. Et post. Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt, cum glorificatus fuerit Dominus.
Numérotation du verset
Is. 33,8
marg.|
{m}
Dissipate sunt vie
id est post captivitatem Romanorum nullus transiit per eas, ac si essent dissipate. Unde Lam. 1.b. Vie Sion lugent, eo quod non sit, qui veniat ad solemnitatem. Vel sic.
Dissipate sunt vie quia
in eis creverunt spine et vepres, que vias deleverunt. Et hoc est. Quia.
marg.|
{n}
Cessavit transiens per semitam
id est ille, qui solebat transire per eas, veniens ad solemnitatem. Et huius destructionis causam subdit dicens.
marg.|
{o}
Irritum factum est pactum
quasi dicat : omnia predicta mala contingent, quia Iudei irritum fecerunt pactum quod pepigerunt cum Domino dicentes : Omnia, que preceperit nobis Dominus, audiemus et faciemus. Ex. 19.d. Vel.
Irritum factum est pactum quod
pepigit Dominus cum Abraham de seminis eius multiplicatione. Gn. 15.b. et 21.c. Irritum, dico, secundum hominum opinionem.
marg.|
{p}
Proiecit Domi
nus
civitates
Iudeorum, quas protegere solebat.
marg.|
{q}
Non reputavit homines
id est non reputavit Iudeos homines, sed iumenta, quasi bestialiter viventes. Vel
Non reputavit homines
id est perdere eos, tamquam nihili duxit, ac si non reputasset homines.
Numérotation du verset
Is. 33,8
moraliter
moraliter
marg.|
{m}
Dissipate sunt vie
preceptorum.
marg.|
{n}
Cessavit transiens per semitam cons
iliorum.
marg.|
{o}
Irritum factum est pactum quod
pepigerunt homines cum Deo in Baptismi susceptione quod spoponderunt adinvicem coniuges in mutua coniunctione quod promiserunt Clerici in sua ordinatione, Episcopi in sua promotione, Religiosi in sua professione. Primum irritum factum est : quia omnes fere hodie ad pompas diaboli redierunt, qui diabolo tamen abrenuntiaverunt et omnibus pompis eius. Secundum, quia omnes fere coniugati fidem coniugii, id est castitatem, quam servare mutuo promiserant, fregerunt. supra 24.a. Terra interfecta est ab habitatoribus suis : quia transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt fedus sempiternum. Tertium, quia fere omnes Clerici hodie votum castitatis quod in susceptione sacrorum Ordinum emiserant, incontinenter vivendo rumpunt. Ier. 5.c. Equi amatores in feminas et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat ibid. b. Saturavi eos et mechati sunt : et in domo meretricis luxuriabantur. Quartum, quia moderni Prelati, qui curam gerere de subditis fideliter in sua confirmatione et consecratione promiserant, aulas regias et palatia frequentando, ad nihil nisi ad lites et ad causas Regum et Principum intendunt. Ier. 23.a. Hec dicit Dominus ad Pastores : Vos dispersistis gregem meum et non visitastis eos. Quintum, quia Claustrales propter suas inutiles, immo noxias traditiones regulam dimiserunt. Mt. 15.a. Vos irritum fecistis mandatum Domini propter traditiones vestras. Et ideo.
marg.|
{p}
Proiecit civitates
id est talium congregationes proiiciet in infernum. Modo autem etiam proiecisse videtur tales Ecclesias canibus, id est Demonibus : quia ipsi ex omni parte lacerant, mordent membra Ecclesie, ita ut iam paucissimi evadant. Unde Am. 3.d. Quomodo si eruat Pastor duo crura, aut extremum auricule ; sic eruentur filii Israel.
marg.|
{q}
Non reputavit homines. Pre
dictos non reputat Dominus homines : nec mirum, quia non vivunt, ut homines, sed ut iumenta. Ps. 48. Homo cum in honore esset, non intellexit : comparatus est iumentis insipientibus : et similis factus est illis.
Numérotation du verset
Is. 33,9
marg.|
{4.
72va} {Δ} {a}
Luxit et elanguit terra
id est habitatores terre, ut sit ibi metonymia et accipiatur ibi continens pro contento.
marg.|
Vel sic,
Luxit et elanguit terra
id est ad modum lugentis se habuit, non ferens fructum, repleta spinis et vepribus : et ita causa fuit luctus et languoris.
marg.|
{b}
Confusus est Libanus
id est templum quod erat factum de lignis Libani. De quo dicitur Za. 11.a. Aperi, Libane, portas tuas.
marg.|
{c}
Et obsurduit pred
ictus Libanus, id est templum, ut de cetero non audiantur ibi hymni et psalmi Domini. Vel.
Obsurduit ut n
on audiatur oratio Angelorum et Sacerdotum orantium pro obsidione civitatis, ut solveretur. Vel.
Obsurduit quia
Sacerdotes vocem Domini.id est Sirath.
marg.|
{d}
Et factus est Saron
id est locus ille.
marg.|
{e}
Sicut desertum
id est sterilis et infructuosus. Saron est provincia sita inter Ioppen et Lydam : in qua sunt campi fertiles et latissimi.
marg.|
{f}
Et concessa est Basan et Carmelus. Bas
an est regio trans Iordanem Og, quam dedit Moyses duabus Tribubus et dimidie. Nm. 21.g. Carmelus mons est terre promissionis fertilissimus. Unde per hoc notat Isaias Iudeos omnem fertilitatem amisisse.
Numérotation du verset
Is. 33,9
mystice
mystice
marg.|
{Θ} {a}
Luxit et elanguit terra]
id est Ecclesia luxit propter peccata filiorum, elanguit propter damnationem eorum. Unde Ier. 32.c. et Mt. 2.c. Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus. Rachel plorans filios suos. ecce luctus. Et noluit consolari, quia non sunt : ecce languor.
marg.|
{b}
Confusus est Libanus
id est adulatores, qui homines dealbant. Interpretatur enim Libanus albus, vel candidatio.
marg.|
{c}
Et obsurduit
id est quasi surdus audivit Domini sui redargutionem, quando increpat Dominus eos de peccato.
marg.|
{d}
Et factus est Saron, sicut desertum. Sar
on interpretatur cantans tristitiam : et significat detractores, qui in inferno, sicut desertum, erunt, id est inutiles : quia videbuntur aperte mala omnium : nec oportebit quod accuset detractor.
marg.|
{f}
Et concussa est Basan que
interpretatur pinguedo, id est gulosi, qui splendide et pinguia comedunt.
marg.|
{g}
Et Carmelus quod
interpretatur mollis, vel tenellus, id est qui mollibus induuntur.
Numérotation du verset
Is. 33,10
marg.|
{h}
Nunc consurgam, dicit Dominus
id est vindictam de vobis accipiam, qui dum exspecto ad penitentiam, iacere videor, aut sedere.
marg.|
{i}
Nunc exaltabor
id est magnus et potens apparebo, vindicta accepta de vobis.
marg.|
{k}
Nunc sublevabor
id est magnus predicabor a vobis et a vicinis, qui scient, que fecero vobis. Secundum autem Andream <de Sancto Victore> legitur contra Assyrios, sic.
marg.|
{h}
Nunc consurgam, dicit Dominus
ad defensionem Iudeorum, qui sedere videor eos non tuendo.
marg.|
{i}
Nunc exaltabor, nunc
etc.
acce
pta vindicta de Assyriis.
Numérotation du verset
Is. 33,10
mystice
mystice
marg.|
{h}
Nunc consurgam, dicit Dominus
a morte.
marg.|
{i}
Nunc exaltabor
in cruce, vel in Gentibus.
marg.|
{k}
Nunc sublevabor
ad celum
marg.|
{l}
Concipietis ardorem
invidie, vos Iudei.
marg.|
{m}
Et parietis stipulam
consilium inane et inutile : quod fuit, ut crucifigerent Iesum, ne perderent locum et Gentem. Io. 11.f. Et propter hoc specialiter perdiderunt.
marg.|
{n}
Spiritus vester, ut ignis, vorabit vos
id est invidia, quam habetis contra Christum et Apostolos : quia magna est angustia invidere.
marg.|
{o}
Et erunt populi,
quasi
de incendio cinis quia
post captivitatem pauci relicti sunt, quasi in memoriam destructioni sue, sicut cinis signum est ignis preteriti.
marg.|
{q}
Spine congregate igni comburentur.
Spine erant Pharisei et Scribe, qui alios pungebant et redarguebant : qui igne captivitatis, sive gehenne combusti sunt.
Numérotation du verset
Is. 33,11
marg.|
{l}
Concipietis ardorem
id est iram ad destruendum Iudeos : qua interius in visceribus ardebitis, quia non poteritis cito explere desiderium vestrum.
marg.|
{m}
Et parietis stipulam
id est ita faciles eritis ad comburendum, ac si stipulam peperissetis.
marg.|
{n}
Spiritus vester, ut ignis, vorabit vos
id est ita ardebitis ab interioribus usque ad exteriora, ac si ipse spiritus ignem succendisset in vobis.
Numérotation du verset
Is. 33,11
mystice
mystice
marg.|
Consurgit Dominus in membris, quando accenduntur ad bene operandum pigri : exaltatur, quando humiliantur superbi : sublevatur, quando ad contemplationem transeunt activi.
marg.|
{l}
Concipietis ardorem et parietis stipulam. Hoc
potest dici de novitiis qui primo ardorem, id est fervorem magnum concipiunt, sed postmodum tepiditatem, que per stipulam significatur2, pariunt3.A
2 significatur] signatur
Bg45
3 pariunt] perimit
Bg45
marg.|
{n}
Spiritus vester, ut ignis vorabit vos quia
tales sepe ex ardore fervoris, quem habent in principio, consumuntur quoad corpus.
Numérotation du verset
Is. 33,12
marg.|
{o}
Et erunt populi
id est Assyrii.
marg.|
{q} quasi
de incendio cinis
id est quasi cinis, qui fit, vel oritur de incendio, quasi dicat : exercitus Assyriorum cremabitur et redigetur in cinerem.
marg.|
{q}
Spine congregate
id est Assyrii spinosi congregati ad obsidendam Hierusalem et destruendam.
marg.|
{r}
Igni comburentur
id est sicut spine congregate ad nihil aliud sunt utiles, nisi ad comburendum ; ita Assyrii ad hoc congregati sunt, ut comburantur a Domino.
Numérotation du verset
Is. 33,13
marg.|
{s}
Audite, qui longe estis
id est omnes Gentes et populi, audite etiam usque in longinquum : quasi tantum est factum quod debet narrari per totum, etiam usque in longinquum.
marg.|
{t}
Que fecerim
Assyriis, destruendo eos.
marg.|
{u}
Et cognoscite, vicini, fortitudinem meam
id est vos Moabite et Idumei : et timete de cetero persequi Iudeos.
Numérotation du verset
Is. 33,13
moraliter
moraliter
marg.|
{s}
Audite, qui longe estis, que fecerim dici
t Dominus, longe per peccatum.
marg.|
{u}
Et cognoscite vicini
id est qui prope estis per fidem.
marg.|
{x}
Fortitudinem meam.
Opus est his, qui longe sunt, audire iudicium Domini, quo ponivit Iudeos captivatos, ut redeant ; his autem, qui prope sunt, ut timeant.
Numérotation du verset
Is. 33,14
marg.|
{y}
Contriti sunt in Sion peccatores quia
iuxta Sion obsidebunt Hierusalem Assyrii : et ibi redacti sunt in cinerem, quasi essent contriti. Vel, contriti, accipitur ibi pro, destructi.
marg.|
{z}
Possedit tremor hypocritas
id est Assyrios, qui videntur modo esse aliquid et posse : et in veritate nihil possunt : sicut hypocrite videntur aliquid esse ; et nihil sunt.
marg.|
{a}
Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ?
quasi dicat : modo creditis, o Assyrii quod possitis evadere ignem illum, quo comburendi estis : et habitare in Hierusalem, iuxta quam erit ignis ille ; sed non poteritis : Vel sic.
Quis poterit habitare de vobis. Ass
yriis, qui estis immundi peccatores,
marg.|
{b}
Cum igne devorante
id est in templo,
{4.
72vb} ubi est ignis in altari, qui devorat sacrificia ?
marg.|
{c}
Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?
id est in templo, ubi ignis iugiter ardet : quasi , vos non habitabitis ibi ; sed populus meus, qui servit mihi. Unde subdit.
Numérotation du verset
Is. 33,14
moraliter
moraliter
marg.|
{z}
Possedit tremor hypocritas.
Scribas, scilicet et Phariseos, qui Christum occiderunt. Item possidebit tremor hypocritas, qui nunc iustos et securos se iactant, quasi non timeant, fingentes se secure vivere.
marg.|
{a}
Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante.
Hic determinat, qualis habitare debet in celesti patria, ubi dicitur habitare Dominus per operis excellentis pulchritudinem : qui ignis devorans dicitur, seu consumens. Dt. 4.d. et Hbr. 12.g.
marg.|
{c}
Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?
Caritas, cuius igniculus in via, fiet caminus in patria. sup. 31.d. Vivit Dominus, cuius igniculus in Sion et caminus in Hierusalem. Dicuntur autem ardores caritatis sempiterni ; quia caritas numquam excidet. 1Cor. 13.c.
Numérotation du verset
Is. 33,15
marg.|
{d}
Qui ambulat in iustitiis mihi
primitias et oblationes et decimas reddendo.
marg.|
{e}
Et loquitur veritatem
id est servat legem, sicut servare promisit : vel veritatem servat ad proximum.
marg.|
{f}
Qui proiiciat avaritiam ex calumnia
id est non sectatur avaritiam, ut accipiat munera, vel emendas ex calumniatione Iosti et causa iniusta.
marg.|
{4.
73ra} {Δ} {a}
Et excutit manus sua ab omni munere nec
pro causa etiam iusta accipit munera.
marg.|
{b}
Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem
id est ne audiat iudicium sanguinis, vel oppressionem innocentis, vel peccatum alterius. Unde Osea 4.a. Sanguis sanguinem tetigit.
marg.|
{c}
Et claudit oculos suos, ne videat malum
id est ne videat uxorem proximi sui ad malum, hoc est, ad concupiscendum : vel malum quodlibet, quasi qui talis est quod nec audire, nec videre vult malum alterius.
Numérotation du verset
Is. 33,15
moraliter
moraliter
marg.|
{d}
Qui ambulat in iustitiis.
Ecce quis poterit habitare in excelsis cum igne devorante et ardoribus sempiternis.
Qui ambulat in iustitiis
id est vadit de virtute in virtutem semper proficiendo. Quelibet enim virtus dicitur iustitia. Et specificat illud commune, cum subdit.
marg.|
{e}
Et loquitur veritatem
non falsitatem, non vanitatem, non dolositatem, vel duplicitatem.
marg.|
{f}
Qui proiicit avaritiam ex calumnia
id est avaritiam, que calumniosum * Deo fecit. Que duobus modis contrahitur, male {4.73rb} acquirendo et male retinendo. Unde et duobus modis proiicitur, malum quesitum vitando et acquisita bene expendendo.
marg.|
{a}
Et excutit manus suas ab omni munere.
A munere manus, hoc est bonum. A munere lingue, id est adulatione, hoc est perfectum. A munere cordis, id est humano favore, hoc est perfectissimum. Nota quod excutitur res a manu, que ledit, vel que inficit. Excutienda ergo sunt munera : quia ledunt. Unde Dt. decimo sexto d. Non accipies personam, neque munera : quia munera excecant oculos prudentum. Item, quia inficiunt. Unde Hab. secundo b. Ve qui multiplicat non sua : usquequo aggravat contra se densum lutum ?
marg.|
{b}
Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem
id est claudit aures suas ad detractionem, in qua sanguis effunditur, id est peccatum. Unde Ecclesiastici 18.d.b Sepi aures tuas spinis : et noli audire linguam nequam.
b Sir. 18.
marg.|
{c}
Et claudit oculos suos, ne videat malum.
Per hoc excluditur luxuria, que frequenter respectibus et nutibus oculorum contrahitur ; sed iustus oculos claudit, ne incaute respiciat, unde peccet. Unde Iob. trigesimo primo a. Pepigi fedus cum oculis meis, ut non cogitarem de virgine.
Numérotation du verset
Is. 33,16
marg.|
{d}
Iste
quem quem sic descripsi.
marg.|
{e}
In excelsis habitabit
id est in Hierusalem, vel in Sion, que sunt in excelso et eminenti loco.
marg.|
{f}
Munimenta saxorum sublimitas eius
quasi dicat : tutus et magnus erit, sicut qui habitat in locis saxosis, sublimibus et abundantibus.
marg.|
Et notantur ibi quinque, que necessaria sunt ad veram securitatem. Primum est castrum forte quod notatur, ibi :
Munimenta saxorum sublimitas eius
id est Sion, que est munita saxis : et sublimis erit habitatio eius, qui talis est. Secundum est sufficientia panis et aque, scilicet victualium quod notatur, ibi :
marg.|
{g}
Panis ei datus est
id est Sion, vel ei, qui talis est, ut diximus, a Deo.
marg.|
{h}
Aque eius fideles sunt
id est indeficientes. Tertium est regnum boni Principis. Unde dicit.
Numérotation du verset
Is. 33,16
moraliter
moraliter
marg.|
{d}
Iste in excelsis habitabit
hoc est, cum Deo et Angelis et Sanctis.
marg.|
{f}
Munimenta saxorum.
Determinato, quis debeat habitare in excelsis : subiungit bona, que sunt ibi : Primum est securitas. Unde dicit.
Munimenta saxorum sublimitas eius sup.
32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiducie. Saxa sunt Sancti, vel Angeli firmi et immobiles, qui munimenta sunt celestis patrie : quia custodiunt eam. Unde infra 62.b. Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes : tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt.
marg.|
{g}
Panis ei datus est, aque eius fideles sunt.
In hoc notatur affluentia omnis boni, que debet esse in patria. Unde supra 32.d. Dicitur. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiducie et in requie opulenta. Et Ps. 16 « Satiabor, cum apparuerit gloria tua ». Hic non satiatur homo, sed semper esurit. Unde supra 30.e. Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam brevem.
Numérotation du verset
Is. 33,17
marg.|
{i}
Regem in decore suo videbunt
id est Ezechiam, vel Iosiam videbunt subditi in honore.
marg.|
{k}
Et oculi eius habi
tantis, scilicet in excelsis.
marg.|
{l}
Cernent terram de longe supr
a montem Sion positus secure poterit conspicere regionem. Et nota quod de hoc habitatore aliquando loquitur pluraliter, propter habitantium multitudinem ; aliquando singulariter, propter eorum concordiam. Unde subdit.
Numérotation du verset
Is. 33,17
moraliter
moraliter
marg.|
{i}
Regem in decore suo videbunt
id est in Maiestate sua.
marg.|
{k}
Et oculi eius cernent terram de longe
id est terrenos et peccatores longe a se videbunt. Unde Lc. 15.f. Elevans autem oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe. Et post. Inter nos et vos chaos magnum firmatum est ; ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possunt ; neque inde huc transmeare.
Numérotation du verset
Is. 33,18
marg.|
{m}
Cor tuum
dicit de habitatoribus, quasi omnes cor unum habeant.
marg.|
{n}
Meditabitur timorem Domi
ni, id est Dominum esset timendum, qui exercitum Sennacherib tantum, ac talem ita faciliter sine pugna penitus destruxit. Et hoc est quartum necessarium securitatis,scilicet quod cives unanimes sint, ne per discordiam tradant civitatem. Quintum est quod populus habitans sit discretus. Et de hoc subditur.
marg.|
{o}
Ubi est litteratus
quasi dicat : quod ille, quem descripsi, habitabit in excelsis sic repletis et munitis. Munitis, dico.
Ubi est litteratus
id est populus multas sciens litteras. Et quia posset aliquis dicere : Verum est ; sed nihil sciet de litteris Iudeorum secundum verum sensum. Immo. Unde subdit.
marg.|
{p}
Ubi est legis verba ponderans
id est perscrutans sensus et mysterium legis. Et quia adhuc posset quis dicere : licet multi sint ibi litterati ; tamen nollent docere parvulos, subdit.
marg.|
{q}
Ubi est Doctor parvulorum
quasi ibi est, qui docebit parvulos4. B
4 docebit parvulos]
inv. Som67
marg.|
{o} Vel legi potest totum5 interrogative sic :
Ubi est litteratus ?
quasi ita6 descripsi locum istum et quasi quis querendo dicat. Forte populus erit insipiens, subdit.
Ubi est litteratus
supple : nisi ibi ?C
5 totum] om. Som67
6 ita] om. Som67
marg.|
{p}
Ubi est legis verba ponderans
id est verba legis ponderare sciens, id est intelligens, quid important verba legis, supple, nisi ibi ?
marg.|
{q}
Ubi est Doctor parvulorum
id est sciens, vel volens docere parvulos, supple, nisi ibi ?
Numérotation du verset
Is. 33,18
moraliter
moraliter
marg.|
{m}
Cor tuum meditabitur timorem non
servitutis, sed reverentie. Timor enim servilis non erit in patria.
marg.|
{o}
Ubi est litteratus
id est Philosophus multa litterarum subtilitate imbutus ?
marg.|
{p}
Ubi est legis verba ponderans
id est Doctor Theologie multiplici expositione sacram Scripturam discutiens ?
marg.|
{q}
Ubi est Doctor parvulorum
id est Predicator, simplices et rudes instruens ?
marg.|
Primus de via recte cognitionis exiit : quia cum cognovit Deum, non sicut Deum glorificavit ; sed evanuit in cogitationibus suis. Rm. 2.c.
marg.|
Secundus de via recte eruditionis, dum verba sacre scripture ad intellectum proprium conatur convertere, cum deberet potius intellectum proprium doctrine sacre subiugare.
marg.|
Tertius de via caritatis exivit, quia caritatem suam primus dereliquit. Apc. 2.a. Cum predicans aliis et corpus suum non castigans, reprobus efficietur. Primus sedet in cathedra vanitatis ; secundus in cathedra ambitionis ; tertius in cathedra voluptatis : Et ideo omnes stulti facti sunt. Unde 1Cor. 1.c. Ubi sapiens, ubi scriba conquisitor huius secuti ? Ecce illa tria. Et post. Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ?
Numérotation du verset
Is. 33,19
marg.|
{r}
Populum imprudentem non videbis ibi,
scilicet. Et quasi quis dicat : Revera erunt ibi Doctores legis et litterati ; sed loquentur profunde et obscure. Ideo subdit.
marg.|
{s}
Populum alti sermonis
id est profundi et obscuri ; sicut mare dicitur altum, quia profundum.
marg.|
{t}
Ita ut non possit intelligere disertitudinem lingue eius
quasi dicat : bene poteris intelligere {Δ}
{4.73va} loquelam7 litteratorum habitantium ibi :
7 loquelam reclama Ed1703] loquela perpera Ed1703
marg.|
{a}
In quo
id est in tali populo, cuius loquela non potest intelligi.
marg.|
{b}
Nulla est sapientia sed
tantum inutilis facundia. Et convertitur statim ad illum, quem descripserat habitaturum in excelsis et de longe aspecturum terram, dicens : Tu, qui terram ita de longe aspicies.
Numérotation du verset
Is. 33,19
moraliter
moraliter
marg.|
{s}
Populum alti sermonis
in toto mundo. Populus alti sermonis, id est obscuri, non deberet videri : quia obscuritates legis et prophetarum iam cessaverunt8. Unde modo non esset opus loqui obscure. Mt. 11.b. Lex et prophete usque ad Ioannem.D
8 cessaverunt] cessarunt
Bg45
marg.|
{r}
Populum imprudentem non videbis.
Utinam populum prudentem recta prudentia videremus : Sed hodie videmus multos prudentes prudentia carnis ; que tamen mors est in veritate. Rm. 8.b.
marg.|
{t}
It ut non possis intelligere disertitudinem linque eius.
Sepe tamen videmus hoc quod modo fere omnes loquuntur9* lingua Azotica, id est Philosophica et pauci Iudaica, id est recte * theologica, sicut pueri Iudeorum : Nehemie 13.d.c
c 2Esr. 13.
9 loquuntur]
corr.,
loquuntor
Ed1703
marg.|
{a}
In quo nulla est sapientia
id est nihil bonum quod recte sapiat et hoc propter defectum vite talium. Unde Gregorius : Cuius vita despicitur, restat, ut predicatio eius contemnatur. Et Prv. 19.a. Ubi non est scientia anime, non est bonum. Bene dicit sapientia, non scientia : quia ibi multa est scientia, sed non sapida ; immo vana. Unde Sap. 13.a. Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei.
Numérotation du verset
Is. 33,20
marg.|
{c}
Respice Sion civitatem solemnitatis nostre
id est civitatem sitam iuxta Sion, ubi fiunt solemnitates nostre precepte nobis a Domino. Et exponit quid dixerit Sion, cum subdit.
marg.|
{d}
Oculi tui videbunt Hierusalem civitatem opulentam
id est abundantem omni bono. Et videbunt.
marg.|
{e}
Tabernaculum
id est templum.
marg.|
{f}
Quod nequaquam transferri poterit quod
est immobile. Hoc dicit ad differentiam illius tabernaculi quod fecit Moyses in deserto quod transferebatur de loco ad locum.
marg.|
{g}
Nec auferentur clavi eius quib
us tabule inter se affixe sunt.
marg.|
{h}
In sempiternum
id est numquam.
marg.|
{i}
Et omnes funiculi eius quib
us tabernaculum tendi solet.
marg.|
{k}
Non rumpentur
quasi valde firmum est. Et loquitur hic sub metaphora : quia tale tabernaculum, cuius nec clavi, nec funiculi moventur, valde firmum est : quia ad litteram non erant funiculi in templo.
Numérotation du verset
Is. 33,20
moraliter
moraliter
marg.|
{c}
Respice Sion civitatem solemnitatis nostre
id est Ecclesiam triumphantem respice in lectionibus, in meditationibus, in contemplatione : respice, ut celestia appetas et caduca contemnes.
marg.|
{d}
Oculi tui videbunt Hierusalem
etc. id est celestem Ecclesiam in affluentia omnis boni. Infra 64.b. Oculus non {4.73vb} vidit absque te, que preparasti exspectantibus te. Et Prv. ultimo d. Dicitur de celesti Ecclesia : Multe filie congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Ecclesia triumphans dicitur Sion et specula propter meridiem plene cognitionis et fervorem caritatis. Dicitur etiam Hierusalem propter multitudinem pacis.
marg.|
{e}
Tabernaculum quod nequaquam transferri poterit quia
regnum celeste non transferetur ad aliquem. Unde Dt. 7.d. Potestas eius potestas eterna, que non auferetur : et regnum eius quod non corrumpetur.
marg.|
{g}
Nec auferentur clavi eius in sempiternum Clav
i celistis Hierusalem possunt dici sententie, sive pene, quibus configentur mali ad decorem et firmitudinem iustitie celestis, que quidem invariabiles erunt.
marg.|
{i}
Et omnes funiculi eius non rumpentur
id est caritas, quibus omnes celestes colligati erunt adinvicem : et timor reverentie, qui ligabit eos et tenebit circa propriam parvitatem, non deficiet. De primo dicitur. 1Cor. 13.c. Caritas numquam excidet. De secundo Ps. 18. Timor Domini sanctus permanet in seculum seculi.
Numérotation du verset
Is. 33,21
marg.|
{l}
Quia solummodo ibi
et non alibi.
marg.|
{m}
Magnificus Dominus Deus noster vide
tur, id est Et ideo non est mirum, si firmum est : quia Dominus defendit et firmat locum illum, sicut dixit Eliodorus, quando bene verberatus fuerat. 2Mcc. 3.g. Vel sic.
Solummodo ibi magnificus Dominus Deus noster
id est Dominus et non idola, est ibi : Et quia non est multum delectabile esse in loco sicco et sine aqua, subdit.
marg.|
{n}
Locus fluviorum supp
le, erit ibi, de quo egredientur.
marg.|
{o}
Rivi latissimi
aquarum.
marg.|
{p}
Et patentes
id est communes omnibus, quia parum valet aqua eis, quibus non est communis.
marg.|
{q}
Non transibit per eum
etc. id est navis multis remigibus circumdata.
marg.|
{r}
Neque trieris magna
etc. id est navis habens tres ordines remigum. Sed hoc potius videtur esse ad vituperium, quam ad laudem loci : quia tanto nobilior est civitas, quanto maiores fluvios habet. Sed intelligendum quod ubi est magna copia aquarum, sepe excrescunt et civitatem obruunt. Unde ad notandum securitatem hoc dicit, quasi erunt ibi aque sufficientes et non tante quod obruant civitatem, cum excreverint. Vel potest hoc intelligi de navibus hostium, quasi dicat : securus erit locus : et naves non venient ad eum obsidendum. Et ostendit, unde hec securitas sit illi populo, connumerans se illis.
Numérotation du verset
Is. 33,21
moraliter
moraliter
marg.|
{l}
Quia solummodo ibi magnificus Dominus Deus noster
secundum suam magnificentiam declaratus. Unde Apostolus 1Cor. 13.d. Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. In celesti patria magnificus erit Dominus suis aperta declaratione, bonorum ultra meritum remuneratione, malorum citra condignum punitione.
marg.|
{n}
Locus fluviorum rivi latissimi.
In celesti patria erit locus fluviorum, id est abundantia deliciarum. Rivi, id est diverse remunerationes pro meritorum qualitate. Sed latissimi : quia supra condignum, ut dictum est.
marg.|
{p}
Et patentes :
quia sine labore acquirentur.
marg.|
{q}
Non intrabit per eum navis remigium
quia nullo indigebit celestis patria quod aliunde oporteat deportari. Septuaginta. Non ingredietur per eam navis agitata remigio.E
marg.|
{r}
Neque trieris magna transgredietur eum
id est diabolum10*, qui olim Paradisum tentando primum hominem pertransiit, non amplius pertransibit11 per illum. Diabolus dicitur trieris magna quia tres partes mundi, id est Asiam, Europam et12 Africam tribus remis, id est peccato cogitationis, locutionis et operis navigat.
Trieris
proprie dicitur13* dromo.
14* Potest etiam exponi de Ecclesia militante, que dicitur Sion, id est specula, quasi speculum et figura, sive montis gaudium Ecclesie triumphantis. Dicitur etiam Hierusalem propter concordiam filiorum. Unde Act. 4.f. « Multitudinis credentium erat cor unum et anima una ». Ipsa est
tabernaculum quod nequaquam transferri poterit
15* quia16 non deficiet in fine. Unde Mt. 28.d.17 « Vobiscum sum18* usque ad consummationem seculi ». Clavi eius : dicta Sanctorum que non auferentur ab ipsa19. Unde Ecclesiastes 12.d.20
d : « Verba sapientium21 quasi22* stimuli et quasi clavi in altum defixi quia bonos tenent et consolidant
Funiculi eius
precepta23 sunt quibus constricta est filialiter, non serviliter.
Que non rumpentur
id est non cessabunt, sicut cerimonialia legis
ibi Solummodo
24
magnificus est Dominus
id est magna faciens in25 impiorum iustificatione, impiorum observatione26, in miraculorum operatione ibi27* et non in conventiculis hereticorum ibi28 est
locus fluviorum
id est abundantia Scripturarum ibi :
rivi latissimi
id est expositiones Sanctorum
et patentes.
Sancti enim laboraverunt et nos in labores eorum introivimus. Sed29* hodie navis Ecclesie possessionis30* remigiis agitatur. Hodie repleta est Ecclesia tota31* trieribus, id est nobilibus et potentibus, advocatis eloquentibus, mundanorum etiam sapientibus. Bonum esset, navim32 suam, id est vitam remigio secure ducere et in eleemosynas aquas temporalium quasi per trieres dividere ; ut primus esset ordo33* dare eleemosynas de proprio corde per compassionem ; secundus de acquisito per proprium laborem ; tertius de bonis provenientibus per hereditatem. Prima trieris maxima, secunda magna, tertia parva.F
d Qo. 12, 11.
10 diabolum] diabolus
Ed1703
11 non amplius – pertransibit]
inv. Som67
12 Europam et] Europiam
Bg45,
Europam
Som67
13 dicitur
Bg45 Som67
] + gallice
Ed1703
14 dromo Bg45 Som67] + teutoni<c>e kiel Ed1703 (additio a quodam editore teutonico, forte Amerbach)
15 transferri poterit] etc.
Ed1703
16 quia] quod
Som67
17 28.b.] in fine
Bg45 Som67
18 sum] + omnibus diebus
Ed1703
19 ipsa] ea
Som67
20 12.d.] in fine
Bg45 Som67
21 sapientium] sapientum
Bg45 Som67
22 quasi] sicut
Ed1703
23 precepta]
om. Bg45
24 ibi solummodo]
inv. Ed1703
25 in] om. Som67
26 observatione
Bg45 Som67
] conversatione
Ed1703
27 ibi] om. Ed1703
28 ibi] ubi
Som67
29 sed] + heu
Ed1703
30 possessionis] possessionum
Ed1703
31 Ecclesia tota]
inv. Ed1703
32 navim] nocuem
Bg45
33 esset ordo]
inv. Ed1703
Numérotation du verset
Is. 33,22
marg.|
{s}
Dominus enim Iudex noster
et ideo corrigit nos, cum peccaverimus ei.
marg.|
{t}
Dominus legifer noster
id est accipiemus legem de manu eius, non legem Gentium.
marg.|
{u}
Dominus Rex noster
ideo pugnabit pro nobis.
marg.|
{x}
Ipse veniet
id est manifestabit se venire in exercitu Sennacherib.
marg.|
{y}
Et salvabit nos
de manu Assyriorum.
Numérotation du verset
Is. 33,22
moraliter
moraliter
marg.|
{s}
Dominus enim Iudex noster
prefiguratus in libro Iudicum.
marg.|
{t}
Dominus Legifer noster
prefiguratus per Pentateuchum.
marg.|
{u}
Dominus Rex noster
prenotatus per ordinem Regum. Preponitur autem Iudicum : quia omnes Iudices boni fuerunt.
marg.|
Item {s}
Dominus enim Iudex noster
quia rectus et iustus in Mosaice legis datione.
marg.|
{t}
Dominus Legifer noster
dans legem amoris in Evangelii superadditione.
marg.|
{u}
Dominus Rex noster
quando spinis coronatus est pro nobis in passione : Mt. 27.d.
marg.|
Item {s}
Dominus enim Iudex noster
causam nostram nobis contra diabolum adiudicando.
marg.|
{t}
Dominus Legifer noster]
Chirographum decreti quod contra nos scriptum erat, Col. 2.c. De manibus diaboli reportando.
marg.|
{u}
Dominus Rex noster
terram solationis nobis in eterna patria dividendo.
marg.|
{x}
Ipse veniet
in utero Virginis per incarnationem ; in corde humano per gratie infusionem ; in iudicio per operum uniuscuiusque discussionem
marg.|
{y}
Et salvabit
etc. in primo adventu * de diaboli servitute, in secundo a vetustate culpe, in tertio ab incolatu miserie.
Numérotation du verset
Is. 33,23
marg.|
{4.
74ra}
Δ Et redit ad Sennacherib, dicens ad illum {a}
Laxati sunt funiculi tui
id est extensi ad tendendum circa Hierusalem in obsidione.
marg.|
{b}
Sed non prevalebunt
id est non obtinebis illud, ad quod tendisti tentoria tua.
marg.|
{c}
Sic erit malus tuus, ut dilatare signum non queas.
Loquitur hic per similitudinem navis, cuius cum superior pars cassata fuerit, signa, id est vela dilatari, vel tendi non possunt. Malus enim est lignum in medio navis directum sursum, ubi ponuntur vela : et vocatur in Gallico mal, quo fracto navis in periculo est, quasi dicat : sicut cassato malo non possunt vela subsistere ; sic ruptis funibus papilionum tuorum cadent tentoria. Et hoc est.
marg.|
{c}
Sic erit malus tuus
id est classis tua sic conteretur.
marg.|
{d}
Ut dilatare signum non queas
id est signum confractionis tue demonstrare. Quando enim naves in mari franguntur, aliquando remanet malus. in quo notantur signa confractionis : Ibi autem nulla signa poterunt demonstrari, quia omnino destruentur.
marg.|
{e}
Tunc dividentur spolia predarum multarum
id est spolia exercituum tuorum, o Sennacherib, quibus quasi vestimentis nudaberis.
marg.|
{f}
Claudi diripient rapinam
id est non in pugna, sed sine labore ita faciliter quod claudi tollere poterunt rapinam, scilicet ea, que ab aliis Gentibus rapueras.
Numérotation du verset
Is. 33,23
aliter
aliter
marg.|
{a}
Laxati sunt funiculi tui.
Laxati sunt funiculi Iudeorum contra Romanos.
marg.|
{b}
Sed non prevalebunt
quia captivati et destructi sunt.
marg.|
{c}
Sic erit malus tuus, ut dilatare signum non queas
sic destructum est templum Iudeorum quod altum erat et eminens, ut malus quod postea nec velum, nec cortine potuissent ibi appendi, ut prius.
marg.|
{e}
Tunc dividentur spolia predarum multarum quia
tunc Iudei, qui multos alios spoliaverunt, spoliati sunt.
marg.|
{f}
Claudi diripient rapinam]
quia venientibus Romanis, facile capti sunt, ita ut sine labore predarentur.
Numérotation du verset
Is. 33,23
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter potest dici ad Ecclesiam : {a}
Laxati sunt funiculi tui
id est precepta Laxata : quia sepe hodie dicitur et maxime a Clericis de preceptis quod sint consilia : et de consiliis etiam quod sint mystice intelligenda : sed precepta Prelatorum illa volunt immobiliter observari. Unde Ps. 54. « Molliti sunt sermones eius super oleum », id est sermones et precepta Domini valde attenuant : et ipsi sunt iacula, duri et pungentes in suis.
marg.|
{b}
Sed non prevalebunt
quia Dominus iudicabit fines terre. 1Rg. 2.b. erit malus tuus,
ut dilatare signum non queas.
Ita modo paratus est malus Ecclesie, id est Prelatus quod ipsa signa bone fame, vel opinionis, seu virtutis iam ad alios dilatare non potest. Propter hoc hodie multi dimittunt converti et spernunt, hoc est quod hodie plus nobis heretici obiiciunt, scilicet malam vitam {4.74rb} Prelatorum, immo non est fere hodie malus aliquis rectus in Ecclesia : quia omnes Prelati ad temporalia ceciderunt, hoc est, ad terram. Et propter hoc non est signum boni exempli, ubi possit Populus congregari ; sed omnes fugiunt in infernum.
marg.|
{e}
Tunc dividentur spolia predarum multarum
quia hodie diabolus multos predatur propter Pastorum et Custodum negligentiam.
marg.|
{f}
Claudi diripient rapinam
quia facillime hodie Ecclesia predatur ab omnibus. Unde in persona eius dicit. Iob. 30. quasi rupto muro et aperta ianua, irruerunt super me.
Numérotation du verset
Is. 33,24
marg.|
{g}
Nec dicet vicinus elangui
quasi nemo Romanus de infirmitate conqueretur.
marg.|
{i}
Populus Roma
nus.
marg.|
{k}
Qui habitat in ea
id est in Iudea.
marg.|
{l}
Auferetur ab eo iniquitas comp
assione Iudeorum iusti erunt. Vel,
auferetur ab eo iniquitas illi
us stragis.
Numérotation du verset
Is. 33,24
aliter
aliter
marg.|
{g}
Nec dicet vicinus vici
no suo, momenti eum ad eundum ad spolia.
marg.|
{h}
Elangui
id est non dicet se infirmum, immo etiam si fuisset infirmus, cito surgeret pre gaudio et propter magnam Dei potentiam et clementiam erga se factam in liberatione a Sennacherib, conversi sunt ab idololatria.
marg.|
Ideo subditur {i}
Populus, qui habitabit in ea
id est in Hierusalem.
marg.|
{l}
Auferetur ab eo iniquitas
id est peccatum idololatrie quod dicitur iniquitas simpliciter, quia valde magnum est.
marg.|
Et nota quod iste nominativus, populus, ponitur hic absolute, ut locum habeat sequens relatio facta, scilicet per hoc quod dico, eo.
Numérotation du verset
Is. 33,24
moraliter
moraliter
marg.|
{g}
Nec dicet vicinus elangui.
Hodie enim efficaciores et promptiores sunt ad nocendum vicini hominis cuiuslibet. Mi. 7.b. Inimici hominis domestici eius.
marg.|
{i}
Populus qui habitabat in ea, auferetur ab eo iniquitas.
A populo, qui habitabit in celesti patria, omnis iniquitas, id est mentis inequalitas auferetur quia tunc in pace continua Deum diligemus, infra 66.d.34 Ego declinabo super eam, quasi fluvium pacis.G
34 66.d] in fine
Bg45
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_33)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_33)
Notes :