Hugo de Sancto Caro

Capitulum 34

Numérotation du verset Is. 34,1 

Accedite
Gentes
et audite et populi
attendite
audiat terra et plenitudo eius orbis
et omne germen eius
Numérotation du verset Is. 34,2 

quia indignatio
Domini super omnes gentes
et furor
super omnem1 militiam eorum
1 omnem] universam Weber
interfecit eos
et dedit eos in occisionem
Numérotation du verset Is. 34,3 

interfecti eorum
Proicientur
et de cadaveribus
eorum ascendet fetor
tabescent
montes
sanguine eorum
Numérotation du verset Is. 34,4 

et tabescet omnis militia celorum
et complicabuntur
sicut liber celi
et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium
de vinea et de ficu
Numérotation du verset Is. 34,5 

quoniam inebriatus est
in celo
Gladius meus
Ecce
super Idumeam
descendet et super populum
interfectionis mee ad iudicium
Numérotation du verset Is. 34,6 

gladius Domini repletus est sanguine
incrassatus est adipe
de sanguine agnorum
et hircorum
de sanguine medullatorum
arietum victima
enim Domini in Bosra
et interfectio magna in terra Edom
Numérotation du verset Is. 34,7 

et descendent
Unicornes cum eis
et tauri
cum potentibus inebriabitur terra
eorum sanguine
et humus
eorum adipe pinguium
Numérotation du verset Is. 34,8 

Quia
dies ultionis Domini
annus retributionum
iudicii Sion
Numérotation du verset Is. 34,9 

et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem
Numérotation du verset Is. 34,10 

nocte et die
non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius
a generatione in generationem desolabitur
in seculum seculorum non erit transiens per eam
Numérotation du verset Is. 34,11 

et possidebunt illam
onocrotalus
et hericius et ibis
et corvus habitabunt in ea
et extendetur super eam mensura
ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem
Numérotation du verset Is. 34,12 

nobiles eius
non erunt ibi regem
potius invocabunt et omnes principes eius
erunt in nihilum
Numérotation du verset Is. 34,13 

et orientur in domibus eius
spine et urtice
et paliurus in munitionibus eius
et erit
cubile draconum et pascua strutionum
Numérotation du verset Is. 34,14 

et occurrent
demonia onocentauris
et pilosus clamabit alter ad alterum
ibi cubavit lamia
et invenit sibi requiem
Numérotation du verset Is. 34,15 

ibi habuit foveam hericius
et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi
alter ad alterum
Numérotation du verset Is. 34,16 

requirite diligenter
in libro Domini et legite
unum ex eis
non defuit alter ad alterum non quesivit
quia quod ex ore meo procedit ille mandavit
et spiritus eius ipse congregavit ea
Numérotation du verset Is. 34,17 

et ipse misit eis
sortem
et manus eius
divisit eam illis
in mensuram usque in eternum possidebunt eam
in generatione et generatione habitabunt in ea

Capitulum 34

Numérotation du verset Is. 34,1 
marg.| Accedite gentes et audite. In hoc capitulo agit Propheta de destructione Iudeorum. Et dividitur hoc capitulum in sex partes. In prima agit de destructione Hierusalem propter interfectionem populi in terra propria. In secunda dicit quod in captivitate per Romanos futura non habebunt Prophetas, ibi :   Et complicabuntur sicut celi. In tertia prophetat etiam latitantes in vicinis regionibus occidendos, ibi :   Ecce super Idumeam. In quarta dicitur quod nobiles eorum interficientur, ibi :   Et descendent unicornes. In quinta de incensione Hierusalem, ibi :   Quia dies ultionis. In sexta de vastitate et solitudine futura in terra illa, ibi :   Et possidebunt illam onocrotalus. Pot est etiam totum capitulum exponi de destructione vicinarum Gentium Iudeis et maxime Idumeorum, qui magis infestaverant Iudeos : Et secundum hoc dividitur in duas partes. In prima parte determinat de destructione omnium nationum vicinarum in generali. In secunda de destructione Idumeorum specialiter, ibi :   Ecce super Idumeam. Reg es enim Assyriorum et Chaldeorum, qui Iudeos captivaverant et alias nationes similiter destruxerunt. Dicitur ergo.
marg.| {m} Accedite, Gentes et audite que dicturus sum.
marg.| {o} Et populi, attendite. Rep etitio est ad maiorem expressionem miserie future Iudeorum, Secundum primam expositionem, vel aliarum nationum.
marg.| {p} Audiat terra et plenitudo eius quasi tantum est quod dicturus sum quod etiam terra, si fieri posset, que dicturus sum, audire debeat. Vel.   Terra id est habitantes in ea, ut sit metonymia.
marg.| {r} Orbis id est tota terra in circuitu audiat.
marg.| {s} Et omne germen eius id est omnia, quibus repletur terra. Vel   omne germen eius id est etiam parvuli terre : quia tanta fuit captivitas Iudeorum, vel vicinarum Gentium, ut
marg.| {Δ} per totum mundum.
marg.| Mystice, exponitur hoc capitulum de die iudicii, de quo monet nos Propheta, ut attente audiamus, ut scilicet sollicite vigilemus ad subito venturum iudicium et timeamus districtum : et apud nos disponamus de nostris operibus responsum. Dicit ergo.
marg.| {m} Accedite, Gentes omne s. accedite accessu corporis.
marg.| {n} Et audite aure cordis.
marg.| {o} Et populi, attendite exec utione operis. De hoc dicitur Ecclesiastic. 4.d. Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei et appropinqua, ut audias. Iosue 3.b. Accedite huc et audite verbum Domini. Mi. 1.a. Attendat terra et plenitudo eius.
marg.| {p} Audiat terra id est terrenis cupiditatibus inhiantes.
marg.| {q} Et plenitudo eius id est plene et splendide epulantes.
marg.| {s} Et omne germen eius id est iuvenes flore iuventutis vernantes.
marg.| Audiant primi. Quoniam dives, cum dormierit, nihil secum feret. Iob. 27.d. Audiant secundi. Quoniam dives epulo, qui induebatur purpura et bysso et epulabatur quotidie splendide, mortuus est et sepultus in inferno. Lc. 16.f. Audiant tertii, quid de ipsis dicitur So. 2.d. Vox cantantis in fenestra, corvus, qui semper procrastinat clamando semper : cras, cras est iuvenis, qui semper penitentiam differt et prolongat de die in diem. De quo dicitur quod cantat in fenestra et in superliminari : quia tales ad litteram super limina domorum et ad fenestras earum cantant cantilenas amoris, ut audiantur et videantur. Sed quid sequitur ibi, audi : Attenuabo, dicit Propheta in persona Domini, robur eius, id est fortitudinem corporis per mortis accelerationem.
marg.| {Θ} {a} Quia
marg.| {4. 74va} Δ per totum mundum nota fieret.
marg.| {a} Quia indignatio Domini id est destructio et captivitas proveniens quasi ex indignatione.
marg.| {b} Super omnes Gentes id est super Iudeos gentiliter per idololatriam viventes. Vel secundum aliam expositionem.   Super omnes Gentes hype rbolice, id est super omnes nationes vicinas Iudeis.
marg.| {c} Et furor id est pena proveniens quasi ex furore.
marg.| {d} Super omnem militiam eorum. Iud ei aliquando fuerunt fortes et strenui in bellis, sicut patet in libro Machab. 1. et 2. per totum. Vel,   super omnem militiam eorum id est ad opprimendam fortitudinem Gentium vicinarum, que continue ad predationes et bella Iudeorum intendebant.
marg.| {e} Interfecit eos Domi nus.
marg.| {f} Et dedit eos in occisionem id est in occasionem dandos disposuit. Vel,   interfecit id est interficiet permissive prophetali certitudine.
marg.| {g} Interfecti eorum id est Iudeorum, vel Gentium.
marg.| {h} Proiicientur inse pulti.
marg.| {l} Tabescent montes a sanguine eorum. ad litteram, viror et herba montium corrupta sanguine interfectorum marcescet.
marg.| {m} Et tabescet omnis militia celorum id est Angeli custodes Iudeorum, vel Gentium ad modum dolentium se habebunt. Supra proximo capitulo. a. Angeli pacis amare flebunt. Andreas <de Sancto Victore> : Quotiens Dominus unam Gentem disperdidit, si vera est Hebreorum traditio, una et omnes illos, qui prefuerunt illis et quos custodes habuerunt Angelos disperdidit et in infernum detrusit.
marg.| Vel loquitur hic Propheta Ironice ad Iudeos, vel Gentes, qui constellationibus rerum eventus ascribebant.
marg.| {m} Et tabescet omnis militia celorum quasi dicat : Sol et Luna et stelle tristes erunt et quasi irati, multa mala vobis inferent. Vel,   tabescet omnis militia celorum id est obscura tunc erunt Sol et Luna et Stelle : ita quod in eis non poteritis captivitatem vestram precognoscere.
marg.| Vel, tabescet omnis militia celorum id est Iudeorum, qui dicuntur celestis militia : quia aliquando celestes fuerunt et boni, quando pugnabant pro Domino et fratribus suis. Quod ita possit exponi, patet, quia sup. 14.d. Ubi dicitur, Conscendam in celum, dicit Glossa id est in Hierusalem.
marg.| {n} Et complicabuntur. Sec unda pars secundum primam expositionem, in qua ostendit, Prophetas defuturos eis propter suam malitiam. Unde dicit.   Et complicabuntur sicut liber celi : quasi Prophete et viri celestes, in quibus solebant previdere futura, clausi erunt et non indicabant eis aliquid : sicut nec liber clausus aliquid ostendit. Vel,   complicabuntur sicut liber celi mate riales, ad litteram, id est obscurabuntur : ita ut non possint in eis mala sibi imminentia previdere. Vel celi tanto fumo sanguinis occisorum obscurabuntur quod non poterunt videri Sol et Luna et stelle, que in celo sunt, sicut nec videri potest in libro signato.
marg.| {4. 75ra} {Δ} {a} Et omnis militia eorum defluet id est omnis militia Iudeorum, ut fiat relatio non ad proxime dictum, sed supra.
marg.| {b} Sicut defluit folium de vinea et de ficu in a utumno, scilicet pre defectu humoris ; sic et ipsi defluent pre defectu fortitudinis. Et loquitur secundum hoc de illis, de quibus supra dixit : Interfecit eos   ] etc. {c}   Quoniam inebriatus est in celo gladius meus id est abundanter effundam tunc sanguinem : sicut homo, qui sanguine interfectorum inebriat gladium suum ; quod apparebit in celo, id est   in aere per fumum illic ascendentem. Cel um enim dicitur aer, ut patet Mt. 23.a. Volucres celi comederunt illud. Sequitur.
marg.| {d} Ecce super Idumeam. Ter tia pars secundum primam expositionem ; vel secunda secundum aliam : in qua ostendit Propheta quod Dominus etiam latitantes in locis vicinis Iudeorum occidet, dicens : Ecce super Idumeam descendet Dominus, id est descendere Romanos faciet ad scrutandos Iudeos : vel descendere faciet Assyrios ad ipsos Idumeos debellandos.
marg.| {e} Et super populum interfectionis mee id est super populum Iudaicum, vel Idumeum materiam interfectionis mee.
marg.| {f} Ad iudicium id est de ipsis capiendam vindictam. Vel,   super populum interfectionis mee ad iudicium id est ad populum, quem ego iusto iudicio interficiam. Super Idumeam dicit : quia multi Iudeorum audientes Romanorum adventum confugerant illuc : Unde et ibi persecuti sunt eos Romani. Vel propter hoc secundum aliam expositionem, quia Assyrii ibi destruxerunt Idumeos.
marg.| {g} Gladius enim Domini repletus est sanguine id est abundanter occidit eos, ac si gladium multo sanguine imbuisset.
marg.| {h} Incrassatus est adipe quasi crassos interficiet. Et loquitur metaphorice : sicut cultellus, quo secatur adeps, impinguatur.
marg.| {i} De sanguine Agnorum id est minorum et simplicium.
marg.| {k} Et Hircorum maio rum, scilicet peccatorum immundorum.
marg.| {l} De sanguine medullatorum Arietum id est eorum, qui delicate nutriti sunt et tenerrime vivunt : sicut medulla in ligno est tenerius.
marg.| {m} Victima enim Domini in Bosra id est tanta erit interfectio in terra Idumee, sicut victime occidi solent in epulis regalibus.
marg.| {n} Et interfectio magna in terra Edom idem est Edom quod Bosra hic. Per Bosra enim, que est Metropolis Idumee intelligitur tota terra, tamen Iudei volunt per Bosram et Edom accipere Romam : et totum pertinere ad ipsam quicquid in sequenti capitulo legitur.
marg.| {Δ} {a} Et descendet
marg.| {Θ} {a} Quia indignatio Domini super omnes Gentes id est super omnes gentiliter viventes per peccatum.
marg.| {c} Et furor superomnem militiam eorum id est super opera, quibus militant adversus Dominum. Sap. 14.b. Similiter odio sunt Deo impius et impietas eius. Sed maxime furor super militiam Clericorum, qui more militum vivunt et maxime de patrimonio Crucifixi : qui in receptione reddituum Domini Clerici sunt : in tonsura laici : in negotiationibus mercatores : in vestibus, domibus, mensis, equis et phaleris milites. Et totum fit de patrimonio Crucifixi, immo de substantia et sudore pauperum. Vel verius de opibus, quas furtim ab Ecclesia et sacrilegio a pauperibus accipiunt. Unde dicit Hieronymus Sacrilegium est, res pauperum non dare pauperibus. Item.
marg.| {a} Indignatio Domini super omne s Gentes, id est super subditos male viventes.
marg.| {c} Et furor quod maius est.
marg.| {d} Super omnem militiam eorum id est super omnem congregationem Prelatorum. Unde supra 14.g. Ulula, {4. 74vb} porta, id est Prelate, clama civitas, id est subdite. Prelati debent esse milites celi, qui pugnare debent pro subditis erga Deum, scutum orationis ipsi opponendo : contra diabolum, eius fallacias et astutias per prudentiam detegendo : contra mundum, gladio Spiritus quod est verbum Dei. Eph. sexto c. Eius vanitates et mendacia subditis manifestando, immo et in casu animam pro ipsis exponendo. Sed ideo subditi interficiuntur hodie, quia Prelati scutum orationis abiecerunt, causis et litibus insistendo, prudentia, non carnis, sed spiritus privati sunt, inhiando voluptatibus carnis et spiritualia contemnendo, desipiunt eis spiritualia et sapiunt temporalia : Unde et vanitates mundi et mendacia detegere quod fit per donum sapientie, nesciunt : quia toti pleni sunt temporalibus ; et ideo spiritualia non degustant. Ideo, quia Prelati inermes sunt ; occiduntur ipsi et populus. Unde Ier. quinquagesimo primo a. Non ascendet loricatus, scilicet Prelatus : nolite parcere iuvenibus eius, id est minoribus et subditis : et interficiet omnem militiam eius, id est Prelatos.
marg.| {e} Interfecit eos id est interficiet Dominus, quoad penam anime.
marg.| {f} Et dedit eos in occisionem quoa d penam corporis.
marg.| {g} Interfecti eorum proiicientur in i nfernum. Mt. 22.b. Ligatis manibus et pedibus proiicite eum in tenebras exteriores.
marg.| {i} Et de cadaveribus eorum id est de peccatis ipsorum peccatorum.
marg.| {k} Ascendet fetor in n ares eorum. Am.quarto c. Ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras.
marg.| {l} Tabescent montes a sanguine eorum id est Prelati et maiores punientur pro peccatis subditorum. Unde Nm. vigesimo quinto. a. Dixit Dominus ad Moysen : Tolle cunctos Principes populi et suspende eos in patibulis contra Solem. Ubi dicit Gregorius. Hoc si homines attenderent, prelationes non ambirent. Et 3Rg. 20.g. Custodi virum istum, qui si lapsus fuerit de manu tua : erit anima tua pro anima eius. Et Ez. 3.e. Sanguinem eius de manu tua requiram.
marg.| {m} Et tabescet omnis militia celorum id est punietur in inferno multitudo Demonum. Item   tabescet omnis militia celorum id est punietur mala congregatio Prelatorum : vel cessabit tunc dominium et militia ad litteram Prelatorum, qui ingrediuntur pompatice domum Israel. Am. 6.a. Qui in avibus celi ludunt : Bar. 3.a. Qui histrionibus et adulatoribus et cognatis bona pauperum dividunt : tabescet eorum militia, quando istud implebitur. Exterminati sunt et ad inferos descenderunt. Bar. 3.b. Item tabescet militia celorum, quando tepescit et obscuratur contemplatio Religiosorum. Et hoc quandoque propter multiplicis cure implicationem. Unde Eccles. 38.c. Qui minoratur actu, percipiet sapientiam. Aliquando tamen subtrahit Dominus eis contemplationem, ne nimia devotione accensi seipsos consumant. Sup. 29.e. Ecce ego addam, ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo : Peribit enim sapientia a sapientibus et intellectus prudentium eius abscondetur, id est donum contemplationis ad horam. Intellectus, dicit, quoad cognitionem : et sapientia, quoad delectationem.
marg.| {n} Et complicabuntur sicut liber celi id est celi aerei solventur per ignem. Unde 2Pt. ultimo c. Elementa vero calore ignis solventur. Et intelligitur hoc de solutione quoad formam, non quoad substantiam. Quod de duobus, scilicet de aere et de aqua certum est : quia transibunt quoad formam : de aliis autem duobus, scilicet igne et terra dubium est. Videtur tamen quod ipsa transire debeant, sicut cetera : quia melioranda sunt, sicut illa : et videtur quod ex toto. Et ad hoc facit Glossa super illud. secunde Petr. ultimo c. Elementa vero calore ignis solventur. Glossa id est ex toto absumentur. Sed sustinendo opinionem illam, que dicit quod solum duo transibunt et solum quoad figuram : dicendum quod omnia meliorabuntur in eo quod post diem iudicii stabunt et quiescent a motu. Quod autem dicit Glossa absumentur ex toto, intelligitur quod aer et aqua ex toto in motu sunt : quia secundum omnem sui partem meliorabuntur : et hoc vocat absumi ex toto, id est in omni parte eorum, forma transibit, non substantia. Item   Complicabuntur, sicut liber celi id est conscientie, postquam relecta fuerint peccata in eis, complicabuntur : ita quod non scribetur in eis amplius. De istis libris legitur Dn. 7.c. Iudicium sedit et libri aperti sunt. Utinam hodie celi nostri, id est Prelati et Religiosi plicati essent : ita quod nullus posset in eis legere.
marg.| {Θ} Sed hodie
marg.| {Θ} Sed hodie pessime scribuntur laici scriptura operum : quia pessime legunt in vita Religiosorum et Prelatorum. Unde Seneca. Summa malorum est quod vivitur ad exemplum.
marg.| {a} Et omnis militia eorum defluet id est Demones, qui sunt quasi milites habitantes in celo, id est in aere, defluent in infernum. Vel stelle, que vocatur militia celi : quia ad modum castrorum ordinate sunt : unde et Luna dicitur Regina celi : cadent. Mt. 24.c. Virtutes celorum movebuntur : et stelle de celo cadent. Item, omnis militia eorum defluet, id est tota fortitudo Religiosorum et Prelatorum influet in os Diaboli. Hodie istud bene impletum est. Unde Hab. 1.d. Cibus eius electus, dicitur de diabolo, id est Prelati et Religiosi. Et Iob. 40.c. expressius. Behemoth absorbebit fluvium : et non mirabitur, id est minores absorbebit in peccatis : et parum curabit. Et post. Et habebit fiduciam quod influat Iordanis in os eius, id est Prelati et Religiosi, qui debent esse humilis descensus, id est viles sui reputatione. Et quare casus iste fit, quia Prelati et Religiosi ab humore compassionis, ab humore devotionis et gratie aruerunt : Ideo subditur.
marg.| {b} Sicut defluit folium de vinea et de ficu. Fol ium enim defluit ex defectu humoris. E contrario de Iustis scriptum est, Prv. undecimo. d. Iusti, quasi folium, vires germinabunt. Item folium defluit de vinea et ficu, collectis fructibus ; Sic et mali Prelati, collectis fructibus temporalium, defluunt : primo in peccatum, scilicet in superbiam, sive fastum : secundo in otium : {4. 75rb} tandem defluunt in infernum. De tribus istis dicitur. Ez. decimo-sexto. f. Hec fuit iniquitas : id est causa iniquitatis, sive casus Sodome sororis tue superbia, ecce primum : saturitas panis et abundantia et otium, ecce duo alia. De tertio dicitur Iob. vigesimo-primo. b. Ducunt in bonis dies suos : et in puncto ad inferna descendunt.
marg.| Nota quod boni comparantur folio viridi : quia delectabiles sunt ad videndum ibi est etiam fructus : quia suaves ad imitandum. Sed mali comparantur folio defluenti : quia aridi sunt ab humore gratie, sonori sunt et strepentes. Unde Ps. nono. Periit memoria eorum cum sonitu. A vento etiam tentationis feruntur huc et ilLc. Unde infra 64.c. Cecidimus, quasi folium universi : iniquitates nostre, quasi ventus, abstulerunt nos. Item fructu sublato cadent mali. Magnus enim paterfamilias de malis fructum elicit, antequam cadant in infernum. Non enim permitteret magnus paterfamilias malum in civitate, hoc est, in mundo fieri ; nisi inde bonum eliceret, dicit Augustin. Comparatur etiam ficui et vinee, quia quibusdam dulcis est, aliis durus. Item benignus aliis, sibi austerus. Unde in Ez. quadragesimo-primo. c. legitur quod Cherub in una parte faciem habebat hominis ; ex alia parte leonis.
marg.| {c} Quoniam inebriatus est in celo gladius meus) id est ; vindictam meam in Demonibus, qui in celo habitant, hoc est, in aere exercebo abundantius, vel in Prelatis, qui populum debuerant custodire.
marg.| {d} Ecce super Idumeam descendet id est super omnes viventes carnaliter.
marg.| Vel, super Idumeam, id est super Sacerdotes et Prelatos carnales : hoc est enim quod omnes Prelatos hodie interficit carnalis amor parentum. Unde 1Rg. 22.d. legitur quod Doech Idumeus omnes Sacerdotes Domini interfecit. Doech, motus : Idumeus, sanguineus. Motus enim sanguineus, sive carnalitas omnes hodie interficit.
marg.| {e} Et super populum interfectionis mee ad iudicium id est super omnem populum ad interfectionem meam paratum ad iudicium.
marg.| {g} Gladius enim meus , repletus est sanguine, id est abundanter peccatorum vindicta imbutus.
marg.| Vel, sanguine, id est Prelatorum carnalitate. Ez. vigesimo-primo. c. Dupliciter gladius, ac tripliciter, id est vindicta simplex est gladius, id est vindicta in subditos propter transgressionem preceptorum. Sed duplex est in Religiosis propter idem et transgressionem contra votum. Sed triplex est in Prelatis propter predicta duo et malam custodiam Prelatorum.
marg.| {h} Incrassatus est adipe id est divitibus.
marg.| {i} De sanguine Agnorum id est hypocritarum exterius benignorum et pretendentium speciem sanctitatis : qui per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium, ut dicitur Rm. 16.c.
marg.| {k} Et Hircorum : id est peccatorum fetentium in peccatis.
marg.| {l} De sanguine medullatorum Arietum id est avarorum, qui inter vepres divitiarum herent cornibus superbie. Unde Am. 6.d. Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?
marg.| {m} Victima enim Domini in Bosra hoc est de superbis : Bosra enim interpretatur munita. De hoc Am. 1.d. Mittam ignem in Themam : et devorabit edes Bosre.
marg.| {n} Et interfectio magna in terra Edom id est carnalium erit magna damnatio : quia totus mundus fere illo peccato nimie dilectionis parentum involvitur. Et propter hoc quod tanti sunt : Dominus cum magno exercitu veniet contra tales. Unde Abdia 1.a. Hec dicit Dominus ad Edom : auditum audivimus a Domino et legatum missum ad Gentes, ecce exercitus : surgite, consurgamus adversus eum in prelium, ecce interfectio. Nota per hoc quod dicit : Incrassatus est apide, id est divitibus, notatur concupiscentie oculorum punitio. Per hoc quod dicit : Victima Domini in Bosra, punitio superbie vite superborum. Per hoc quod dicit : Et interfectio magna in terra Edom, pena concupiscentie carnis, id est voluptuosorum.
marg.| {Θ} {a} Et descen-
marg.| {4. 75va} {Δ} {a} Et descendent unicornes cum eis id est Romani, vel Assyrii Monarchiam mundi tenentes. Vel, Unicornes, id est superbi.
marg.| {b} Et tauri cum potentibus id est indomiti cum Principibus. Andreas. Per unicornes tauros, superbos quosque et indomitos intelligo.
marg.| {c} Inebriabitur terra eorum sanguine id est imbuetur ad litteram.
marg.| {d} Et humus eorum id est Idumeorum.
marg.| {e} Adipe pinguium id est sanguine et pinguedine potentum.
marg.| {f} Quia dies ultioni Domini Quin ta pars secundum primam expositionem, in qua describit incendium Hierusalem. Unde dicit :   Quia dies ultionis Domini supp le, venit super Hierusalem. Sed quia dies cito transit, ne credatur cito transitura illa ultio, addit.
marg.| {g} Annus retributionis iudicii Sion id est longa retributio pene iuste a Deo inflicte Sion, id est Iudeis pro peccatis, venit. Vel secundum aliam expositionem.
marg.| {f} Dies ultionis Domini que ulciscetur, supple, Iudeos de Idumeis.
marg.| {g} Annus retributionis iudicii Sion supp le venit, id est longa retributio Idumeis in pena pro Sion, id est pro malis, que Idumeis fecerunt Iudeis. Et sic, Sion, est ablativi casus. In prima autem expositione est dativi casus.
marg.| {h} Et convertentur torrentes eius in picem quasi dicat : ita succendetur Hierusalem quod extingui non poterit, ac si torrentes picis, que est optimum nutrimentum ignis, per totam civitatem fluerent. Et sic pertinet ad Iudeam, secundum primam expositionem. Vel secundum aliam expositionem sensus est. Ita preparabitur terra a Domino quod ignibus perpetuis nutrimenta non desint, sicut pix est nutrimentum ignis. Et hoc dicitur ; quia Idumea destructa, terra protulit carduos et spinas, de quibus quandoque fit ignis.
marg.| {i} Et conv ertetur humus eius, id est Iudee.
marg.| {k} In sulphur id est ita ardebit ; ac si terra esset sulphura : Vel sic, convertetur terra eius, id est Idumea in sulphur, id est reddetur sterilis et fomenta ignis proferet, ut dictum est, ac si sulphurea esset : quia sulphur valde bene ardet.
marg.| {l} Et erit terra eius etc.   sicu t prius, vel valde diu.
marg.| {m} Non extinguetur in sempiternum id est quamdiu durabit civitas, donec, scilicet consumpta sit : vel non deerit materia ignis, id est in Idumea diu.
marg.| {n} Ascendet fumus eius id est signa eversionis Hierusalem manebunt in perpetuum, vel valde diu, sicut fumus signum est ignis. Vel.
marg.| {n} Ascendet fumus eius id est Idumee.
marg.| {o} A generatione in generationem id est spine et vepres et tribuli orientur ex terra diu : ex quibus fiet ignis ; et ita per consequens ascendet fumus.
marg.| {p} Desolabitur Hierusalem .
marg.| {q} In secula seculorum id est diu ab Idumeis,   non erit transiens per eam. Adh uc tamen sunt multi homines in Hierusalem. Sed hoc intelligitur de Iudeis. Romani enim Principes dederunt decretum, ut nullus Iudeus umquam in Hierusalem reverteretur. Et propterea Hierusalem non est modo reedificata, ubi erat prius, sed alibi. Vel,   Non erit transiens per eam id est Idumeam, sed erit, scilicet sicut prius.
marg.| {s} Et possidebunt illam onocrotalus. Sex ta pars, in qua determinat vastitatem terre et solitudinem per hec animalia, que in desertis habitant. Dicitur ergo : Et possidebunt illam, Hierusalem, vel Idumeam.
marg.| {t} Onocrotalus. Int erlin, id est solitarius. Et secundum hoc idem est quod Pellicanus, secundum Hieronymum et secundum Haimonem. Qui dicuntur Onocrotalum esse, pellicanum : Andreas autem dicit : Iudei hanc avem dicunt esse, eandem, que apud nos dicitur noctua, scilicet chuere in Gallico. Unde pro Onocrotalo dicunt nocturnam avem. Vel Onocrotalus est idem quod oriol in Gallico. Alii Onocrotalum dicunt esse illam avem, que in aquis sonitum facit.
marg.| {u} Et hericius anim al parvum est ad modum parvi porci et spinosum.
marg.| {x} Et ibis id est Ciconia ibis est avis aquatica, serpentibus inimica. Has aves dicit Iosephus a Moyse delatas in bellum contra Ethiopes : quia serpentes habitant in terra illa, per {4. 75vb} quam aditus erat, sicut habes in Historiis.
marg.| {y} Et Corvus avis nigra, horribiliter clamans.
marg.| {z} Habitabunt in ea id est in Hierusalem, vel Idumea, in quo notatur solitudo terre : quia talia in terra frequentata non habitant, maxime duo prima. Et in hoc quod dicit habitabunt et possidebunt, non solum erunt, sed habitabunt secure : quia homo {4. 76ra} Δ non infestabit ea et quasi sola in terra et diu.
marg.| {a} Et extendetur super eam id est Hierusalem.
marg.| {b} Mensura, ut redigatur ad nihilum quasi sicut modo Iudei sunt diligentes in edificiis construendis, sic erunt Romani diligentes in destruendis. Vel hoc dicit, quia destructa terra, quoad Iudeos, divisa est terra et assignata secundum mensuram colonis. Vel   super eam id est Idumeam, extendetur mensura, ut redigatur, terra in nihilum, id est mensurabitur terra colonis et auferetur a possessoribus ; ita quod nihil remanebit eis, ad minus pluribus eorum, scilicet quando captivati sunt. Licet enim hoc non legatur, tamen probabile est.
marg.| {d} Et perpendiculum id est mensura ad mensurandum terram.
marg.| {e} In desolationem Iude orum, vel Idumeorum. Perpendiculum proprie est regula cementarii : Sed hic accipitur communiter pro mensura.
marg.| {f} Nobiles eius non erunt ibi sed in captivitate ducentur a Romanis, vel Assyriis. Vel, non erunt in auxilium.
marg.| {g} Regem potius invocabunt Iude i Imperatorem Romanum, non Principem de Tribu sua. Vel, Regem potius invocabunt, id est Regem Assyriorum Dominum suum vocabunt Idumei.
marg.| {h} Et omnes Principes eius erunt in nihilum id est in mortem, vel in maximam vilitatem. Vel, in nihilum, quia non potuerunt ferre auxilium populo.
marg.| {i} Et orientur in domibus eius id est Iudaici populi, vel Idumei.
marg.| {k} Spine prop ter inculturam terre. In domibus dicit, id est in locis, ubi fuerunt domus.
marg.| {l} Et urtice Ad littera m quedam herba est spinosa et pinguis multum viridis.
marg.| {m} Et paliurus in munitionibus eius id est in locis, ubi fuerunt eius munitiones. Paliurus est ille carduus, cum quo preparantur panni.
marg.| {n} Et erit cubile draconum. Hec addit tamquam signa extreme solitudinis : quia si predicta essent ibi et non ista, posset saltem homo ibi pernoctare, sed cum draconibus nulla est hominis cohabitatio.
marg.| {o} Et pascua struthionum ad littera m. Vel per hoc notat tantam vastitatem et terre solitudinem futuram, quanta est in locis, ubi hec animalia habitant : quia ad litteram non leguntur hec animalia fuisse ibi : unde potest esse quod per illa Elium Adrianum, qui Hierusalem reedificavit et ceteros Gentiles, qui habitaverunt cum eo, propter crudelitatem suam et feritatem per ista animalia designavit. Potest tamen hoc esse verum ad litteram, etsi non legatur. Terra enim redacta in solitudinem, satis credendum, est magnam copiam animalium etiam ferocium ibi fuisse.
marg.| {p} Et occurrent demonia, onocentaurus et pilosus adin vicem.   Clamabit alter ad alterum id est ululabent contra se invicem. Vel, occurrent Demonia onocentauris, alia littera et pilosus clamabit alter ad alterum, pilosus ad pilosum. Onocentaurus est animal compositum ex asino et tauro. Onos enim Grece, Latine dicitur asinus, ceu autem syllabica est adiectio, quasi in quadam parte asinus, in alia taurus. Pilosi sunt simie, vel Demones incubi, vel animalia quedam, que ad modum hominis stant super duos pedes et manibus cum lapidibus et baculo defendunt se a venatoribus. Et dicuntur venatio regia : quia carnes eorum valde sapide sunt.
marg.| {s} Ibi cubavit lamia. Lam ia genus est monstri, pedes habens equinos, cetera membra habet in similitudinem mulieris, que noctu pueros vocare dicitur. Unde.
marg.| Nec pranse lamie puerum vivum extrahat alvo.
marg.| {t} Et invenit sibi requiem quasi non est, qui infestet eam pre defectu hominum.
marg.| {u} Ibi habuit foveam hericius. Ad litteram enim hericus in foveis habitat.
marg.| {x} Et enutrivit catulos secu re querendo per terram cibum et ministrando eis.
marg.| {y} Et circumfodit terr am, ad litteram, ut porcus.
marg.| {z} Et fovit id est nutrivit catulos.
marg.| {a} In umbra eius id est in caverna terre umbrosa.
marg.| {b} Illuc congregati sunt milvi qui sunt aves rapaces.
marg.| {c} Alter ad alterum clam avit, supple.
marg.| {Δ} {a} Requirite dili-
marg.| {Θ} {a} Et extendetur super eam id est Ecclesiam, que significatur per Hierusalem.
marg.| {b} Mensura quia Dominus unicuique reddet iuxta opera sua.
marg.| {c} Ut redigatur ad nihilum quoa d malos.
marg.| {d} Et perpendiculum equi tas sententie.
marg.| {e} In desolationem damn atorum. Mensura pertinet ad meriti qualitatem, perpendiculum ad iustitie equitatem.4.76rb} Vel mensura, que desuper impletur, remunerationem bonorum notat : perpendiculum quod deorsum semper tendit, punitionem malorum. Unde 2Rg. 8.a. Mensus est duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad vivificandum : dicitur de David. De hoc dicitur Lam. 2.c. Cogitavit Dominus dissipare murum filie Sion, tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione. Et Za. 1.d. Perpendiculum extendetur super Hierusalem.
marg.| {f} Nobiles eius non erunt ibi. Nul lus enim nobilis Ecclesie erit in inferno, 1Rg. 2.f. Qui contemnunt me, erunt ignobiles. Et Iob. 30.b. dicitur de malis : Filii stultorum et ignobilium, in terra penitus non parentes.
marg.| {p} Regem potius invocabunt id est Christum, qui est Rex Regum et Dominus Dominantium. Apc. 19.c.
marg.| {h} Et omnes Principes eius erunt in nihilum id est omnes superbi diabolo, qui nihilum vocatur, coniungentur. Unde Iob. decimo-octavo, c. Habitent in tabernaculo socii eius, qui non est. Ad diabolum autem dicitur. Ez. 28.e. Nihili factus es : et non eris in perpetuum.
marg.| {i} Et orientur in domibus eius spine et urtice id est punctiones corporis, quoad subditos.
marg.| {m} Et paliurus in munitionibus eius hoc quoad Prelatos. Paliurus plus pungit, quam spina, vel urtica. Unde Mi. septimo. a. Qui optimus est in eis quasi paliurus : hoc de Prelatis. Et qui rectus, quasi spina de sepe : hoc de subditis. Ier. quinto. b. Ibo ergo ad optimates et loquar eis : ipsi enim cognoverunt viam Domini et iudicium Dei sui : et ecce ipsi magis fregerunt iugum.
marg.| {n} Et infernus, erit cubile draconum invi die.
marg.| {o} Et pascua struthionum simu lationis.
marg.| {p} Et occurrent Demonia onocentauris supe rbis, qui in oculis Domini asini sunt et viles ; sed in oculis propriis tauri et potentes occurrentes ad cognoscendum, ad torquendum, ad impellendum.
marg.| {q} Et pilosus clamabit alter ad alterum id est peccator peccatorem ad malum provocat. Unde Ps. quadragesimo-primo. Abyssus Abyssum invocat. Item, clamabit pilosus alter ad alterum, id est Diabolus ad Clericum crinitum. Nota quod in mundo quidam sunt aperte mali et sic dracones : quidam occulte et sic struthiones. Struthio quippe speciem volandi habet ; sed usum non. Unde Iob. d. In persona Iusti. Frater fui draconum et socius struthionum.
marg.| {s} Ibi cubavit lamia. Lam ie sunt prudentes seculi, sicut dicit Paschasius super Lam. Unde Lam. 4.a. Lamie nudaverunt mammas, lactaverunt catulos suos : quia prudentes huius seculi valde diligentes sunt in acquirendis temporalibus, unde catulos suos, id est filios et nepotulos lactent.
marg.| {t} Et invenit sibi requiem non cordis, sed angustiam, Invenit tamen sibi requiem a questu.
marg.| {u} Ibi habuit foveam hericus id est in presenti tempore bene abscondita sunt abscondita cordium. Habet foveam hericius, speciem, scilicet sanctitatis, in qua latet ; sed in inferno foveam habebit, de qua numquam exibit. Hic enutrit catulos suos, qui eum in operibus imitantur : et terram circumfodit, quia nihil nisi terram querit. Unde Mt. vigesimo-tertio. b. Ve vobis, Scribe et Pharisei hypocrite, qui comeditis domos viduarum, orationes longas orantes. Hoc est quod hic dicitur.
marg.| {x} Et enutrivit catulos suos , hoc est, subditos in exemplo suo : et circumfodit et fovit in umbra eius.
marg.| {b} Illuc congregati sunt milvi alter ad alterum. In hoc mundo congregantur raptores, ut simul rapiant. Unde Proverbiorum 1. b. Marsupium unum sit omnium nostrum, omnem pretiosam substantiam reperiemus, replebimus domos nostras spoliis, sortem mitte nobiscum. Sed in inferno milvi congregabuntur alter ad alterum, raptores ad Diabolum, ut simul puniantur. Diabolus enim milvus est : unde et ipsi attribuitur circumvolare quod proprie milvi est, in benedictione fontium, cum dicitur : non insidiando circumvolet.
marg.| {Θ} {a} Requirite
marg.| {Θ} {a} Et descendent unicornes cum eis id est superbi, quia unicornis animal valde
prol.| superbum est.
marg.| {b} Et tauri cum potentibus indo miti et fortes. De primis dicitur Am. 4.a. Audite verbum Domini vacce pingues, que estis in monte Samarie. Et post. Proiiciemini in Arnon. Arnon interpretatur Anathema meroris. Meror, sive fletus in Ecclesia est, qui quandoque recipiet consolationem, secundum quod dictum est Apostolis : Tristitia vestra vertetur in gaudium. Et Prv. 14.b. Cor quod novit amaritudinem anime sue : in gaudio eius non miscebitur extraneus. Sed fletus extra Ecclesiam et quasi excommunicatus est, qui non recipit consolationem ; talis erit meror eorum. De secundis dicitur Sap. 6.b. Fortioribus fortior instat cruciatio et potentes potenter tormenta patientur.
marg.| {c} Inebriabitur terra eorum sanguine etc. id est infernus peccatoribus replebitur et fetebit. Infernus potest dici terra propter ponderositatem et obscuritatem corporum damnatorum in ipso. Humus autem, quia cenum ibi et stagnum ignis et sulphuris abundat.
marg.| {f} Quia dies ultionis Domini quo ad malos.
marg.| {g} Annus retributionis iudicii Sion quoa d bonos. Nota quod loquens hic de pena malorum dicit, dies et ubicumque de hac loquitur, quasi parvum tempus ponit, quia Dominus puniet circa condignum, ubicumque autem de retributione bonorum loquitur, maius ponit tempus. Unde et hic dicitur, annus : quia remunerabit bonos supra meritum.
marg.| {h} Et convertentur torrentes eius in picem etc.   Torr entes voluptates mundi et carnis sunt : quia cito et cum magno impetu transeunt in mare amaritudinis et inferni. Unde Apc. 18.g. Hoc impetu mittetur acerbitas incendii gehennalis. Unde Dn. 3.e. Non cessabant ministri Regis succendere fornacem naphta et stupa et pice et malleolis. Hoc est quod dicitur Ez. 38.g. Ignem et sulphur pluam super eum, supra 30.g. Flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
marg.| {l} Et erit terra eius in picem ardentem. Val de esset fugienda prava societas. Qui hoc modo tetigerit picem inquinantem : tunc cogetur tangere picem ardentem. Eccl. 13.a. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea : sed qui tunc tetigerit picem, ardebit ab ea.
marg.| {m} Non extinguetur in sempiternum quia in perpetuum erit ibi quod comburatur, id est peccatum.
marg.| {n} Ascendet fumus eius a generatione etc.   Hoc est quod legitur Apc. 19.a. Fumus eius ascendet in secula seculorum. Et 14.c. Fumus eius tormentorum eorum ascendet in secula seculorum.
marg.| {r} Non erit transiens per eam id est non erit, qui compatiatur damnatis. Ps. 51. Videbunt Iusti et letabuntur : et super eum ridebunt et dicent : Ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum. Vel, Non erit transiens per eam, de Paradiso ad infernum. Unde Lc. 16.g. Inter nos et vos chaos magnum firmatum est ; ut hi, qui volunt de nobis transire ad vos, non possint : neque inde huc transmeare.
marg.| {s} Et possidebunt illam onocrotalus. Ono crotalus, ut dicitur, proprio rostro filios suos interficit et significat omnes illos, qui opera bona, que faciunt rostro detractionis, vel gule vitio, vel iactantie perdunt.
marg.| {u} Et hericius et ibis etc.   Per hericium significatur hypocrita. Hericius enim captus se colligit in rotundum, ita quod caput et pedes eius videri non possunt ; sic hypocrite cum reprehenduntur et initia peccati et finem defensionibus abscondunt. Unde super illud Iob., 41.a. Corpus eius, quasi scuta fusilia et compactum squamis sede prementibus, dicit Gregorius. Per hericium impure mentis, seseque defendentis duplicitas designatur : Hericius cum apprehenditur caput et pedes conspiciuntur, sed apprehensus in spheram colligitur. Caput cernitur et pedes : quia quo initio peccator ad culpam venerit, vel quibus vestigiis culpa perpetrata sit, cognoscitur ; sed adductis excusationibus et vitia iniquitatis et vestigia absconduntur, cum is, qui corrigit, cuncta, que prius noverat, amittens tergiversatione prave defensionis involutum intra conscientiam peccatorem operit : malitiose enim mentis duplicitas sese intra se colligens, absconditur in tenebris defensionis ibis, vel ciconia detractorem significat : quia sicut ciconia semper tenet rostrum in posterioribus ; sic detractor in malefactis.
marg.| {Θ} {a} Et extendetur
marg.| {4. 76va} {Δ} {a} Requirite diligenter o vo s cives Hierusalem, qui estis, vel qui tunc futuri estis.
marg.| {b} In libro Domini id est in hac prophetia mihi a Domino inspirata, quam redegi in librum.
marg.| {c} Et legite atte nte. Quid ? Ecc {e} {d}   Unum ex eis id est monstris supradictis.
marg.| {e} Non defuit in t erra predicta.
marg.| {f} Alter alterum non quesivit quasi certissime sciatis quod a Domino factum est, qui eos adduxit : Alter enim non quesivit alterum. Et quasi quis quereret. Quomodo scis tu quod ita futurum est ? Respondet. Immo scio.
marg.| {g} Quia quod ex ore meo procedit id est illud quod loquor.
marg.| {h} Ille mandavit Domi nus.
marg.| {i} Et spiritus eius id est Spiritus sanctus, id est ipse per Spiritum sanctum inspiravit mihi. Vel sic : Ille mandavit et post spiritus eius congregavit ea, id est Dominus congregavit predicta monstra, licet non consueverint esse in terra sancta : et hoc faciet spiritus eius, id est indignatio sua, hoc est, ipse ex indignatione sua.
marg.| {l} Et ipse misit eis sortem id est unumquodque habitare faciet in loco sue nature competenti.
marg.| {m} Et manus eius id est potentia Dei.
marg.| {n} Divisit eam id est terram.
marg.| {o} Illis predictis animalibus. ] {p}   In mensuram id est secundum proportionem terre unicuique congruentem.
marg.| {q} Usque in eternum id est valde diu. Vel, Usque in eternum, quoad Iudeos, qui in sempiternum terram perdiderunt et si alii habitent.
marg.| {r} possidebunt eam quasi suam, sive dominium Iudeorum.
marg.| {s} In generatione et generationem habitabunt in ea id est valde diu simpliciter, vel quoad Iudeos semper habitabunt ibi predicta animalia, vel homines monstruosi figurati per illa, vel in terra Idumeorum. Hoc idem posset totum exponi et de captivitate Babylonica : Et plana est expositio satis.
marg.| {Θ} {a} Requirite diligenter Istu d potest dici pigris Scholaribus.
marg.| {b} In libro Domini non Galeni ; non Iustiniani.
marg.| {c} Et legite : unum ex eis non defuit quia sermo Domini non potest in vacuum ire. Unde Mt. 24.c. Celum et terra transibunt ; verba autem meam non preteribunt. Item liber Domini sunt capitula Ecclesiarum : in quibus omnia predicta monstra facile reperirentur, si quis vellet diligenter inspicere.
marg.| {g} Quod ex ore meo procedit, ille mandavit et spiritus eius. Ist i debent esse sermones Prelati, Predicatoris et Doctoris, que, scilicet Deus mandat, non otiosa, non turpia, non iniqua. Unde Exech. 3.d. Audies verbum ex ore meo ; et annuntiabis eis ex me.
marg.| {k} Ipse congregavit ea Domi nus in Ecclesia predicta monstra congregavit permissive.
marg.| {l} Et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis in mensuram. Dom inus enim terram, id est terrenorum abundantiam dedit malis in presenti in sortem : quia de hereditate patris habebunt aliam portionem.
marg.| {q} Uique in eternum possidebunt eam. Mal i Prelati et pomposi valde diu possident Ecclesias suas, etiam post mortem : quia tot et tantis debitis obligant eas quod vix possunt solvi.
marg.| {s} In generatione et generationem habitabunt in ea vel in se, vel in nepotulis. Unde Ps. 82. Qui dixerunt : hereditate possideamus sanctuarium Dei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_34)

Notes :