Hugo de Sancto Caro

Capitulum 17

Numérotation du verset Is. 17,1 

Onus Damasci
ecce Damascus
desinet esse civitas
et erit sicut acervus
Lapidum
in ruina
Numérotation du verset Is. 17,2 

derelicte
civitates Aroer
gregibus erunt
et requiescent ibi
et non erit
qui exterreat
Numérotation du verset Is. 17,3 

et cessabit adiutorium
ab Ephraim et regnum
a Damasco et reliquie Syrie
sicut gloria filiorum Israel
erunt dicit Dominus exercituum
Numérotation du verset Is. 17,4 

Et
erit in die illa attenuabitur
gloria Iacob
et
pingue carnis eius marcescet
Numérotation du verset Is. 17,5 

Et
erit sicut congregans in messe
quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut querens spicas in valle Rafaim
Numérotation du verset Is. 17,6 

et relinquetur in eo sicut racemus
Et
sicut excussio olee duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quatuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israel
Numérotation du verset Is. 17,7 

in die illa
Inclinabitur
homo
ad factorem suum
et oculi eius ad Sanctum
Israel respicient
Numérotation du verset Is. 17,8 

et non inclinabitur ad altaria
que fecerunt manus eius et que operati sunt digiti eius non respiciet
lucos et delubra
Numérotation du verset Is. 17,9 

in die illa
erunt civitates
fortitudinis eius
derelicte
sicut aratra
et segetes que derelicte
sunt a facie
filiorum Israel et erit deserta
Numérotation du verset Is. 17,10 

quia oblita es
Dei salvatoris tui
et Fortis adiutoris tui
non es recordata
propterea plantabis
plantationem fidelem
et germen
Alienum
seminabis
Numérotation du verset Is. 17,11 

in die plantationis tue labrusca
et mane semen tuum
florebit ablata est messis
in die
Hereditatis
et dolebit graviter
Numérotation du verset Is. 17,12 

Ve
multitudo populorum multorum
ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum
Numérotation du verset Is. 17,13 

sonabunt
Populi
sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit
Eum
et fugiet
procul et rapietur
sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate
Numérotation du verset Is. 17,14 

in tempore
Vespere
et ecce turbatio
in matutino
et non subsistet
Hec
est pars
eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos

Capitulum 17

Numérotation du verset Is. 17,1 
marg.| Onus Damasci etc.   Sicu t diximus supra, Isaias ordinat onera Gentium secundum quod magis peccaverunt in affligendo Iudeos. Unde post onus Moabitarum ponit onus Syrorum, qui non solum Iudeis in suis afflictionibus insultabant, sed etiam decem Tribubus adherentes, multa mala fecerunt in Iuda, sicut legitur 4Rg. 15. Dicitur autem onus Damasci et non Syrie, quia Damascus Metropolis Syrie erat, sicut sup. 13. dictum est. Onus babylonis, non babylonie. Dicta est autem Damascus a Damasci filio Eliezer servi Abrahe, qui eam condidit, vel ampliavit. Interpretatur autem Damascus, ut dicit Haimo fundens sanguinem, vel bibens sanguinem, vel osculum sanguinis, vel populum sanguinis : quia ibi Caim occidit Abel. Gn. 4.b. Item interpretatur sanguis cilicii : quia hi, qui multum sanguinem effuderunt, penitentiam magnam agere debuerant quod significatur per cilicium ; sed quia hoc non fecerunt, captivati sunt et translati in terram Theglatphalasar. 4Rg.4.41rb} 16.b. quam captivitatem predicit hic Isaias. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes. In prima predicit destructionem Syrie. In secunda tangit illud quod legitur 4Rg. 19. et 2Par. 30. scilicet quod post captivitatem Syrorum, Ezechias Rex Iuda convocavit reliquias decem Tribuum in Hierusalem, qui fugerant a facie Assyriorum et latebant in speluncis et desertis, ibi : In die illa inclinabitur homo. In tertia ostendit quod Assyrii venientes in terram decem Tribuum, vel in Syriam, secundum quosdam, destruxerunt segetes et quicquid ipsi laboraverant in terra, ibi : Propterea plantabis etc.   In q uarta comminatur Sennacherib et exercitui eius, quem contra Hierusalem congregavit, ibi :   Ve multitudini etc.   Dici t ergo.
marg.| {h} Onus Damasci Titu lus est capituli, quasi dicat : hec est visio de onere et afflictione Syrie, cuius Metropolis est Damascus.
marg.| {i} Ecce id est cito. Et loquitur, ac si presens viderit.
marg.| {k} Damascus desinit esse civitas pote ns et nobilis, ut ante. Non enim legitur quod Theglatphalasar destruxerit eam ; sed quod cives eius transtulit Cyrenem 4Rg. 16.b. Vel forte destruxit, licet non sit scriptum ; sed postea edificata est usque hodie.
marg.| {l} Et erit Dama scus.
marg.| {m} Sicut acervus lapidum in ruina id est tantum de ea remanebit ruina lapidum et murorum et domorum et turrium.
marg.| {o} Derelicte civitates Aroer gregibus erunt. Duo bus modis videtur hoc exponere Haimo in duobus glosis. Primo sic.
marg.| {o} Civitates Aroer id est regionis Syrie, ubi multe sunt civitates, derelicte, ab hominibus.
marg.| {p} Gregibus erunt in p ascua.
marg.| {r} Et requiescent ibi best ie et greges, expulsis hominibus.
marg.| {s} Et non erit, qui exterreat best ias. Vel non erit latro, qui exterreat homines, tanta erit solitudo. Secundo sic.
marg.| {o} Civitates Syri e, derelicte gregibus, bestiarum, vel pecorum.
marg.| {q} Erunt Aroer ; id est Mireca, que est herba infructuosa nascens in desertis et saxosis locis, quasi dicat : omnes Syri infructuosi erunt et desolati : ita quod ubi erant prius civitates, ibi crescent Mirice. Dicunt etiam quidam quod ex hac arbore odia maleficis artibus concitantur. In quo notatur quod Syri maleficiis suis contra se iram Dei concitaverunt.
marg.| {r} Et requiescent ibi greg es bestiarum, vel pecorum.
marg.| {s} Et non erit, qui exterreat ibi greges pascentes et excubantes, quasi dicat : tanta erit solitudo, ut nec etiam latro timendus sit ibi :
marg.| {t} Et cessabit adiutorium ] {Δ} Syrorum
marg.| Mystice de vocatione Gentium.
marg.| {h} Onus Damasci id est subversio Ethnicorum, qui ante Adventum Christi amici erant sanguinis et crudelitatis : et opera digna planctu et sacco agebant.
marg.| {i} Ecce Damascus desinet esse civitas mali gnantium, quasi dicat : Gentes converse ad fidem non erunt unanimes amplius pristina conversatione et errore. Prv. 12.a. Verte impios et non erunt. De hac civitate dicitur Os. 11.c. Ego Deus et non homo : et civitatem non ingrediar. Apc. 18.c. Ve ve civitas illa magna Babylon.
marg.| {l} Et erit grex fidelis collectus ex multis conversis.
marg.| {m} Sicut acervus lapidum vivo rum, ex quibus constructa est civitas bonorum, 1Pt. 2.a.
marg.| {n} In ruina viti orum et errorum, vel in excecationem Iudeorum ; quia in conversione Gentium excecati sunt Iudei, Rm. 11.c. Cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret. De hoc acervo dicitur Ier. 50.d. Colligite de via perditionis lapides, id est duros peccatores et redigite in acervos congregationis. Sic et Gn. 31.f. Legitur quod Iacob et Laban fecerunt acervum lapidum in signum federis. Quod exponitur de Confessoribus.
marg.| {o} Derelicte civitates Aroer id est Gentes prius infructuose, ut Mirifice.
marg.| {p} Gregibus Eccl esiasticis.
marg.| {q} Erunt in p ascua, quia multi de Gentibus conversis fuerunt postea magni Doctores, qui paverunt greges fidelium pane sacri eloquii.
marg.| {r} Et requiescent ibi Past ores, vel greges mente pacata. So. 2.b. Erit funiculus maris requies Pastorum et caule pecorum.
marg.| {s} Et non erit, qui exterreat greg es Ecclesiasticos : quia Dominus inter eos erit et Pastore presente, non timebunt lupos Lc. 12.d. Nolite timere pusillus grex ; quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
marg.| {t} Et cessabit adiutorium etc.   Dei.
marg.| {Θ} {a} Ab Ephraim]
marg.| {4. 41va} Δ Syrorum.
marg.| {a} Ab Ephraim id est a decem Tribubus, quas Syri solebant iuvare contra duas Tribus.
marg.| {b} Et regnum a Damasco cess abit.
marg.| {d} Et reliquie etc. id est sicut decem Tribus captivate sunt usque ad reliquias modicas ; sic et Syri erunt. Vel sicut vituli aurei, in quibus gloriabantur filii Israel, captivabuntur ab Assyriis ; ita et reliquie Syrie captivabuntur a Chaldeis. Haimo dicit quod ironice loquitur Isaias pro ignominia Syrorum, quasi dicat : filii Israel in captivitatem ducti sunt, quia spem suam, non in Deo, sed in hominibus posuerunt ; sic et Syri, qui promittebant auxilium eis, ut separarent eos a cultu Dei quod et fecerunt et ideo ambo ignominiose captivati sunt.
marg.| {e} Dicit Dominus exercituum qui potens est ita facere.
marg.| {f} Et erit in die illa cum Syria vastata fuerit ab Assyriis et Damascus desierit esse civitas.
marg.| {g} Attenuabitur gloria Iacob, id est decem Tribuum, que in auxilio Syrorum gloriabantur.
marg.| Vel sic.
marg.| {f} Et erit in die illa nota bili et terribili.
marg.| {g} Attenuabitur gloria Iacob id est destruetur Syria et Damascus, in quibus gloriabantur Iudei.
marg.| {h} pinguedo carnis eius id est fortitudo fiducie eius.
marg.| {i} Emarcescet id est debilitabitur amissis Syris,
marg.| {k} Et erit etc.   Tres ponit similitudines eiusdem sententie, ad ostendendum quod pauci de Syris et de decem Tribubus remanebunt. Prima sumitur a messe, secunda a vinea, tertia ab olea, quasi dicat : sicut rarissime spice fugiunt manus messorum : et pauci racemi manus vindemiatorum et pauce olive post excussionem olee ; sic pauci remanebunt in Damasco. Primo enim per Assyrios vastata fuit et pauci remanserunt ; et alii translati fuerunt Cyrenem, que est regio ultra Egyptum ; postea vastata fuit a Chaldeis et tunc pauciores remanserunt. Et hoc est.
marg.| {k} Et erit Syri a.
marg.| {l} Sicut congregans in messe illu d.
marg.| {m} Quod restiterit post messores.
marg.| {n} Et brachium eius id est Syria, in cuius fortitudine confidebat Iacob.
marg.| {o} Spicas leget id est paucos, qui manebunt, colliget.
marg.| {q} Et erit etc.   que est fertilissima in terra promissionis ; per quod innuit Propheta quod multi erant in Syria, sed pauci remanebunt.
marg.| {s} Et relinquetur in eo brac hio, id est in Syria, vel in eo Iacob.
marg.| {t} quasi racemus id est pauci, sicut pauci racemi relinquuntur post vindemiatores.
marg.| {u} Et sicut etc. id est olee, ita erit.
marg.| {x} Fructus eius id est Syrie.
marg.| {y} Dicit Dominus exercituum qui omnia scit et omnia potest, id est sicut olea excussa duas, aut tres quatuor, aut quinque, aut plures olivas retinet in summitate ramorum, ubi non possunt capi ; ita in Syria nulli fructus, aut segetes, vel etiam homines, qui possint capi, remanebunt.
marg.| {Δ} {a} In die illa etc. Secu nda pars
marg.| {Θ} {a} Ab Ephraim id est a Scribis et Phariseis, qui semper sunt contrarii populo Dei.
marg.| {b} Et regnum diab oli, vel peccati cessabit.
marg.| {c} A Damasco id est a Gente, que prius sanguinem diligebat. Rm. 6.b. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius.
marg.| {d} Et reliquie Syrie id est Gentium conversarum.
marg.| {e} Sicut gloria filiorum Israel erunt id est sicut filii Israel prius fuerunt gloriosi, durante regno eorum et Sacerdotio ; ita Gentes converse gloriose erunt, ablato a Iudeis regno et Gentibus tradito, sicut dicitur Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur Genti facienti fructus eius. Hbr. 7.b. Translato Sacerdotio, necesse est, ut legis translatio fiat.
marg.| {e} Dicit Dominus exercituum id est per Prophetam hoc promittit et ideo fiet.
marg.| {f} Et erit in die illa id est in tempore vocationis Gentium predicantibus Apostolis.
marg.| {g} Attenuabitur gloria Iacob id est Iudeorum, qui gloriosi erant in toto orbe.
marg.| {h} Et pinguedo carnis eius emarcescet id est non habebunt {4. 41vb} Prophetam, neque signa, neque virtutes, neque regnum, neque Sacerdotium, ut prius ; sed omne corpus marcescet. Os. 3.b. Dies multos sedebunt filii Israel sine Rege et sine Principe et sine sacrificio et sine altari et sine Ephot et sine Theraphin. Ez. 21.f. Tu autem, prophane, impie Dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquitatis prefinita, aufer cydarim, tolle coronam.
marg.| {k} Et erit sicut congregans in messe etc.   Per tres similitudines ostendit Propheta quod vocatis Gentibus remanebunt pauci Iudei de magna multitudine : quia etiam excecati in infidelitate erunt sicut pauperes, qui post vindemiatores colligunt racemos remanentes et post messores spicas et post excussiones olearum olivas, hoc est, viles et abiecti et pauperes erunt : et paucissimos de Gentibus ad legem suam convertent. Unde Dominus Mt. 23.b. Ve vobis Scribe et Pharisei, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum. Et hoc est quod dicit. Et erit : Iacob, id est Iudei conversi ad fidem.
marg.| {l} Sicut congregans in messe quod restiterit id est sicut pauper colligens quod remanet post messores.
marg.| {n} Et Brachium eius id est Iacob.
marg.| {o} Spicas leget id est paucissimos de Gentibus, qui relinquentur ab Apostolis, colligent ad se ad observandum legalia cum eis.
marg.| {p} Et erit Iaco b.
marg.| {q} Sicut querens spicas id est reliquias Gentium non conversas ab Apostolis.
marg.| {r} In valle Raphaim id est in litterali et carnali intelligentia legis. Alii exponunt et melius, ut credo, de Iudeis conversis ad fidem. Et est sensus quod sicut pauce spice remanent post messionem et pauci racemi post vindemiatores et pauce olive post olearum excussionem ; ita pauci Iudei conversi sunt ad fidem, respectu Gentium conversarum, vel respectu Iudeorum non conversorum, secundum quod dicitur Mt. 20.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi. Et hoc est.
marg.| {k} Et erit Iaco b, id est Iudei conversi.
marg.| {l} Sicut congregans in messe quod restiterit post messores, id est pauci pauperes et humiles.
marg.| {n} Et brachium eius id est Iacob.
marg.| {o} Spicas leget id est vestigia messorum, id est Apostolorum sequetur : sicut ille, qui colligit spicas post messores.
marg.| {r} In valle Raphaim id est in veritate littere et humilitate cordis, non in monte superbie. Ruth. 2.a. Vadam in agrum et colligam spicas, que fugiunt manus metentium. Auctoritates sacre Scripture dicuntur spice, quarum stipes historia est, folliculus allegoria, grana Tropologia, ariste subtiles Anagoge. Item racemi dicuntur auctoritates Sacre Scripture, quia inebriant et letificant mentem. Similiter et olive, quia oleum pietatis nobis ministrant. De his dicitur Lv. 19.b. Cum messueris segetes terre tue, non tondebis usque ad solum superficiem terre, nec remanentes spicas colliges, neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus carpenda dimittes. Mi. 7.a. Factus sum quasi , qui colligit in autumno racemos vindemie.
marg.| {s} Et relinquetur in eo id est in Iacob, id est in populo Iudaico,
marg.| {t} quasi racemus id est pauci fideles.
marg.| {u} Et sicut excussio olee duarum, aut trium olivarum in summitate rami, sive quatuor, aut quinque, in cacuminibus eius, fructus eius id est sicut olea excussa paucas retinet olivas ; ita percusso populo Iudeorum et excecato, oliva, id est Synagoga, que sub Moyse habuerat sexcenta tria millia armatorum, ut legitur Nm. 2.g. et 26.g. David numerante Ioab quasi infinita millia. 2Rg. ultimo b. paucos fructus Salvatori obtulit. Unde Os. 9.c. quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulnee in cacumine eius vidi patres eorum.
marg.| Et nota quod, duarum, dicit per se, in quo significat Paulum et Barnabam, de quibus dixit Spiritus Sanctus Act. 13.a. Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos. In hoc quod dicit, trium olivarum, significat, ut dicit Hieronymus , Petrum, Iacobum et Ioannem, qui in monte Dominum transfiguratum conspexerunt. Mt. 17.a. Et Archisynagogi filiam suscitari viderunt. Mt. 9.c. et Mc. 5.c. et Lc. 8.f. Ideo autem hos quinque separatim tangit, ad ostendendum quod separati ab aliis fuerint aliqua speciali prerogativa.
marg.| {y} Dicit Dominus Deus Israel etc.   qui mentiri nescit, nec valet. Item quatuor et quinque dixit, ut ostenderet illas paucas olivas fore Predicatores Evangelice et Mosaice legis. Et ita innuit Propheta quatuordecim Apostolos, undecim a Domino electos et Matthiam Iude substitutum et Paulum et Barnabam : et merito hic numerus seorsum positus est, ad ostendendum illos quasi quadam prerogativa segregatos, quasi Domini Secretarios speciales.
marg.| {Θ} {a} In die illa]
marg.| {4. 42ra} {Δ} {a} In die illa. Sec unda pars, ubi ostendit quod post captivitatem Syrie et Samarie Ezechias convocavit in Hierusalem reliquias decem Tribuum, sicut legitur. 4Rg. 19. et 1Par. 30.a. Dicit ergo. In die illa, deleta Syria et captivitatis Syris, ac decem Tribubus.
marg.| {b} Inclinabitur id est humiliabitur.
marg.| {c} Homo id est Iudeus factus rationabilis relicta idololatria.
marg.| {d} Ad factorem suum id est ad Deum, debitum cultum exhibendo.
marg.| {e} Et oculi eius inte riores et exteriores.
marg.| {f} Ad sanctum Israel, respicient id est ad templum.
marg.| {g} Et non inclinatur ador ando :
marg.| {h} Ad altaria. Ido lorum.
marg.| {i} Que fecerunt manus eius in D an et in Bethel, ubi erant vituli aurei, quos fecit Ieroboam. 3Rg. 12.g.   Et que operati sunt digiti eius dili gentiam notat : illud enim diligenter facimus, ubi digitos apponimus.
marg.| {l} Non respiciet homo relictus ab Assyriis reversus in Hierusalem.
marg.| {m} Lucos et delubra in q uibus solebat Idolis sacrificare, id est luxuriam exercere.
marg.| {n} In die illa quan do Assyrii vastaverunt non solum Syriam et Damascum ; sed et terram decem Tribuum, vel quando Romani quadragesimo secundo anno post passionem Domini Destruxerunt Hierusalem.
marg.| {o} Erunt civitates fortitudinis eius id est fortes civitates Israel.
marg.| {p} Derelicte ab h ominibus timore Assyriorum, vel Romanorum.
marg.| {q} Sicut aratra Amor reorum.
marg.| {r} Et segetes etc.   ab A morreis.
marg.| {s} A facie filiorum Israel quasi dicat : olim Amorrei venientibus filiis Israel pre timore dimittebant aratra in campis et fugiebant, ut legitur Iob. 6. et 7. Sic modo decem Tribus ; ita territe erunt in adventu Theglatphalasar quod non sunt ausi munire civitates fortes et oppida ; sed ipsis dimissis fugiunt.
marg.| {t} Et eris deserta pleb s decem Tribuum. Et merito.
marg.| {u} Quia oblita etc. id est Dei, qui eduxit te de Egypto et salvavit ab exercitu Pharaonis.
marg.| {x} Et fortis adiutoris tui cont ra Egyptios et Amalechitas et Amorreos et omnes alios inimicos.
marg.| {y} Non es recordata ut e um coleres solum. Unde Ier. 8.c. Milvus in celo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui ; populus autem meus non cognovit iudicium Domini. sup. 1.a. Cognovit bos possessorem suum et asinus presepe Domini sui ; Israel autem non cognovit me.
marg.| {z} Propterea plantabis etc.   Tert ia pars, ubi ostendit quod Assyrii venientes in terram decem Tribuum, segetes et quicquid erat in terra, vastaverunt. Quidam tamen intelligunt hoc de terra Syrorum ; sed glose exponunt de terra decem Tribuum. Loquens ergo ironice Propheta ad decem Tribus ait : Propterea, quia oblita es Dei tui.
marg.| {a} Plantabis plantationem fidelem quasi dicat : an propterea, quia oblita es Dei, plantabis plantationem fidelem ; quasi dicat : .
marg.| {b} Et pro, sed.
marg.| {c} Germen alienum seminabit. Pla ntationem fidelem vocat, que reddit fructum cultori suo : Germen alienum dicit quod alius colligit, non cultor. Sic fuit hic, quia Israelite plantaverunt vineas et segetes ; et Assyrii collegerunt fructum. Vel fidelis plantatio potest dici, que secundum laborem cultoris reddit fructum multiplicem et bonum. Germen alienum dicitur fructus degenerans et pravus. alia littera habet, infidelem ; et tunc sic legitur littera.
marg.| {z} Propterea id est quia oblita es Dei,
marg.| {a} Plantabis plantationem infidelem id est quam non colliges.
marg.| {b} Et germen alienum a te quod alius colliget.
marg.| {d} Seminabis o tu Israel, vel o tu Syre, secundum alios.
marg.| {e} In die plantationis tue labrusca id est pro vite bona plantata nascetur labrusca, id est vitis silvestris et inutilis.
marg.| {g} Et mane semen tuum florebit id est nimis cito et festinanter ; et ideo {4. 42rb} inutiliter, quia imminente frigore concidunt flores et fructus perit.
marg.| {h} Ablata est messis ab h ostibus, id est auferetur.
marg.| {i} In die hereditatis id est cum deberet recondi in horrea et possideri sicut hereditas.
marg.| {k} Et dolebis graviter supe r hoc Vel. dolebit graviter, qui seminavit, scilicet ut sit Metaplasmus, id est mutatio persone, que frequens est in Prophetis.
marg.| {Δ} {a} Ve multitudini etc. Quar ta
marg.| {Θ} {a} In die illa exce cationis Iudeorum et vocationis Gentium.
marg.| {b} Inclinabitur id est humiliabitur per fidem.
marg.| {c} Homo Gent ilis conversus.
marg.| {d} Ad factorem suum id est Deum reiectis Idolis et peccatis.
marg.| {e} Et oculi eius id est Gentilis conversi.
marg.| {f} Ad sanctum Israel respicient id est ad Deum sanctificantem fideles fide videntes eum.
marg.| {g} Et non inclinabitur etc. id est ad idola, vel peccata. Os. 8.c. Multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum   ] etc. {l}   Non respiciet lucos et delubra in q uibus ante peccavit. Unde dictum est Loth ; Gn. 19.d. Salva animam tuam, noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione ; sed incredula uxor eius respexit post se et versa est in statuam salis. Isidorus. Delubra dicuntur a diluendo, id est templa habentia fontes per lucos. Per delubra intelligitur omne perversum dogma et omnis mala plantatio. De qua dicitur Mt. 15.b. Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus, eradicabitur.
marg.| {n} In die illa voca tionis Gentium.
marg.| {o} Erunt etc. id est Iudei excecabuntur et a Domino deserentur.
marg.| {q} Sicut aratra etc.   Sept . planius. Sicut dereliquerunt Amorrei et Euei aratra et segetes a facie filiorum Israel. Aratra Amorreorum et Eueorum, id est Clericorum propter peccata amaricantium et lapides, id est auctoritates colligentium, sum secularia negotia et redditus temporales, que ipsi dereliquerunt a facie filiorum Israel, id est Predicatorum. 3Rg. 19.d. Cum venisset Elias ad eum, id est ad Eliseum, misit pallium suum super illum, qui statim relictis bobus, cucurrit post Eliam etc.   Et r eversus ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes. Est etiam aliud aratrum boum quod non est dimittendum, scilicet officium predicationis. De quo dicitur Eccl. 38.c. Qui tenet aratrum et qui gloriatur in iaculo, stimulo boves agitat. Lc. 9.g. Nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei, habendo, vel predicando. Iob. 1.c. Boves arabant ; et asine pascebantur iuxta eos. Os. 10.c. Arabit Iudas ; et confringet sibi sulcos Iacob.
marg.| {t} Et erit deserta a do ctrina, a gratia, a gloria.
marg.| {u} Quia oblita es Salvatoris Dei, tui, id est Christi, quem lex et Prophete nuntiabant.
marg.| {b} Et fortis adiutoris tui cont ra Demones et peccata.
marg.| {y} Non es recordata id est ingrata.
marg.| {z} Propterea plantabis etc.   quoa d te, qui non credis Deum trinum et unum.
marg.| {b} Et germen alienum id est doctrinam perversam.
marg.| {d} Seminabis in t erram malam, id est in Synagogam Sathane, dicendo unum Deum non trinum : Christum ex homine, non ex Deo natum. alia littera.
marg.| {a} Plantabis plantationem fidelem id est doctrinam veram quoad alios.
marg.| {b} Et semen alienum quod alius comedet.
marg.| {d} Seminabit sicu t hodie multi faciunt, qui bona et vera docent et predicant et alios satiant ; et ipsi fame moriuntur. Dt. 28.d. Vineam plantabis et fodies ; et vinum non bibes. Iob. 24.b. Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. Mi. 6.d. Tu seminabis et non metes : tu calcabis olivam et non ungeris oleo et mustum et vinum non bibes.
marg.| {e} In die plantationis tue labrusca blas phemie contra Christum.
marg.| {g} Et mane semen tuum florebit id est ante tempus ; et ideo non valebit.
marg.| {h} Ablata est messis doct rine spiritualis et gratie spiritualis.
marg.| {i} In die hereditatis id est in futuro, cum deberet, ut hereditas, possideri.
marg.| {k} Et ideo , dolebit graviter, cum videbit gentilem populum sibi prelatum. Unde Apostolus Rm. 9.a. Tristitia mihi magna est et continuus dolor cordi meo : quia vellet, si posset fieri, cum ramis oleastri radicem salvari, id est Iudeos cum Gentibus. Potest etiam hoc dici contra illos, qui in ipso initio promotionis, vel conversionis sue degenerant ; vel contra illos, qui pro temporali laude, vel lucro docent, aut predicant.
marg.| {e} In die plantationis tue id est promotionis, vel predicationis.
marg.| {f} Labrusca avar itie, vel inanis glorie. Ier. 12.c. Seminaverunt triticum ; et messuerunt spinas.
marg.| {g} Et mane semen tuum florebit infr a 18.c. Ante messem totus effloruit et immatura perfectio germinavit. Prv. 20.c. Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Item. Prv. 28.c. Vir fidelis multum laudabitur ; qui autem festinavit ditari, non erit innocens.
marg.| {h} Ablata est messis id est fructus predicationis tue.
marg.| {i} In die hereditatis id est in die, qua restituetur heredibus hereditas eterna.
marg.| {k} Et dolebis graviter qui pro laude, vel pro lucro modico tuam hereditatem vendidisti, qui alios inebriasti ; et satiasti ; et tu ieiunus et sitiens remansisti.
marg.| {Θ} {a} Ve multitudini
marg.| {4. 42va} {Δ} {a} Ve multitudini etc.   Quar ta pars, ubi comminatur Sennacherib et exercitui eius, quem exterminavit. infra 37.g. Angelus Domini. Et hoc facit Isaias in consolationem Syrorum et decem Tribuum, quos utrosque Assyrii captivaverunt. Dicit ergo. Ve temporale et eternum.
marg.| {b} Multitudini populorum multorum veni entium cum Sennacherib, contra Hierusalem. Infra 37.c. Venientium, dico.
marg.| {c} Ut multitudo maris sonantis id est cum magno et multo fremitu et impetu, sicut mare inundans.
marg.| {d} Et tumultus turbarum veni entium cum Sennacherib.
marg.| {e} Sicut sonitus aquarum multarum quasi dicat : cum tanta multitudine veniet, ut sonitus exercitus comparetur sonitui maris et aquarum multarum.
marg.| {f} Sonabunt populi veni entes cum Sennacherib.
marg.| {g} Sicut sonitus aquarum inundantium que nihil audiunt, nec audire aliquid sinunt.
marg.| {h} Et increpabit Dominus, eum id est Sennacherib. Dominum et Auctorem tanti exercitus occidendo exercitum totum.
marg.| {i} Et fugiet Senn acherib.
marg.| {k} Procul. Nin iven exterminato exercitu.
marg.| {l} Et rapietur Senn acherib, id est cito fugiet a Hierusalem. Vel rapietur, id est cito de mundo tolletur : quia post quadraginta dies a propriis filiis est occisus. Infra 37.g. Vel sic Rapietur exercitus.
marg.| {m} Sicut pulvis montium rapi tur.
marg.| {n} A facie venti id est cito et raptim consumentur, redacti in cinerem et eorum spolia detrahentur a Iudeis.
marg.| {o} Et sicut turbo qui de terra subito consurgit.
marg.| {p} Coram tempestate vent orum.
marg.| {q} In tempore vesperi id est in extrema parte noctis ; tunc enim interfectus est exercitus.
marg.| {r} Et ecce turbatio mult itudinis, Angelo percutiente.
marg.| {s} In matutino simi liter turbatio, quia Sennacherib, videns exterminatum exercitum turbatus est valde.   Et non subsistet exer citus, vel Sennacherib : qui licet fugeret in Niniven cum decem sociis, ibi est interfectus a filiis.
marg.| {u} Hec est etc.   mala , scilicet supra dicta, dicit Propheta associans se Iudeis desolatis gratia compassionis.
marg.| {x} Et sors diripientium nos sors dicitur, quia nulli parata est.
marg.| {Θ} {a} Ve multitudini populorum multorum non credentium et Ecclesiam persequentium.
marg.| {c} Ut multitudo maris sonantis cui nemo resistere potest et que cuncta opprimere et occupare conatur, ut mare.
marg.| {d} Et tumulus turbarum Eccl esiam turbantium.
marg.| {e} Sicut sonitus etc.   quar um unus fluctus allidit alium. Apc. 17.d. Aquas, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi sunt et Gentes et lingue.
marg.| {f} Sonabunt etc.   mult arum, inundantium, concorditer contra bonos. Ier. 51.f. Sonabunt fluctus eorum, quasi aque multe infra 23.a. Erubesce, Sidon, ait mare. Iob. 28.b. Et mare loquitur, non est mecum, scilicet sapientia. Hic est sonitus maris. Ps. 92. Elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fluctus suos.
marg.| {h} Et increpabit Domi nus, eum Diabolum, vel Antichristum auctorem seditionis.
marg.| {i} Et fugiet procul a po pulo Dei. Za. 3.a. Increpet Dominus in te, Sathan. Na. 1.a. Dominus in tempestate et turbine vie eius : et nebule pulvis pedum eius increpans mare et exsiccans illud.
marg.| {l} Et rapietur ut r eligetur in Abysso. Apc. 20.c.
marg.| {m} Sicut pulvis montium frag ilitas superborum.
marg.| {n} A facie venti id est impetu tribulationis.
marg.| {o} Et sicut turbo coram tempestate divi ne sententie.
marg.| {q} In tempore vesperi id est in die iudicii, cum dicetur ei et suis. Ite, maledicti etc. Mt. 25.d. Iob. 21.c. Erunt quasi palee ante faciem venti : et sicut favilla, quam turbo dispergit. Item Iob. 27.d. Nocte opprimet eum tempestas, tollet eum ventus urens et velut turbo rapiet eum de loco suo.4.42vb} Prv. 10.d. quasi tempestas transiens non erit impius. Ier. 23.d. Ecce turbo dominice indignationis egredietur et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.
marg.| {r} Et ecce turbatio diab oli et suorum ex conscientia peccati in vespere mortis.
marg.| {s} In matutino resu rrectionis similiter turbatio ex terrore iudicii et magnitudine supplicii.
marg.| {t} Et non subsistet in m iseriis. Septuaginta. Et non erit, quasi dicat : ad statum pristinum non redibit. Unde contra Origenem ponit Hieronymi Glossa Quomodo ergo penitebit diabolus et Archangelum fastigium sustinebit ?
marg.| {u} Hec est pars eorum, qui vastaverunt nos scilicet interitus eternus.
marg.| {x} Et sors diripientium nos dice nt Sancti videntes reprobos reprobari. Iob. 20.d. Hec est pars hominis impii a Deo et hereditas, parsque mensure tue a me, dicit Dominus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_17)

Notes :