Hugo de Sancto Caro

Capitulum 41

Numérotation du verset Is. 41,1 

Taceant
ad me
insule
et gentes mutent fortitudinem
Accedant
et tunc loquantur
simul ad iudicium propinquemus
Numérotation du verset Is. 41,2 

Quis
suscitavit ab oriente iustum
vocavit eum
ut sequeretur se
Dabit in conspectu eius gentes
et reges
Obtinebit
Dabit
quasi pulverem
Gladio
eius sicut stipulam vento raptam arcui eius
Numérotation du verset Is. 41,3 

persequetur
Eos
Transibit
in pace
semita in pedibus eius non apparebit
Numérotation du verset Is. 41,4 

quis hec
operatus est et
fecit vocans
Generationes
ab exordio
Ego Dominus
primus
et novissimus
ego sum
Numérotation du verset Is. 41,5 

viderunt
Insule
et timuerunt
extrema terre
Obstipuerunt
appropinquaverunt et accesserunt
Numérotation du verset Is. 41,6 

unusquisque
proximo suo
Auxiliatur
et fratri
suo dicit confortare
Numérotation du verset Is. 41,7 

Confortabit faber
erarius percutiens malleo eum qui cudebat
tunc temporis
dicens glutino bonum est
et confortavit eum
in clavis ut non moveatur
Numérotation du verset Is. 41,8 

et tu
Israel serve meus
Iacob
quem elegi
semen Abraham
amici mei
Numérotation du verset Is. 41,9 

in quo
apprehendi te
ab extremis terre
et a longinquis
eius vocavi te et dixi tibi
servus meus es tu elegi te et non abieci te
Numérotation du verset Is. 41,10 

ne timeas quia tecum sum ego
ne declines
quia ego Deus tuus
confortavi te
et auxiliatus sum tui
et suscepi te dextera iusti mei
Numérotation du verset Is. 41,11 

Ecce
Confundentur
et erubescent
omnes qui pugnant adversum te
erunt quasi non sint
et peribunt viri
qui contradicunt tibi
Numérotation du verset Is. 41,12 

queres eos
et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te
Numérotation du verset Is. 41,13 

quia ego Dominus Deus tuus
apprehendens manum tuam
dicensque tibi ne timeas
ego adiuvi te
Numérotation du verset Is. 41,14 

noli timere vermis Iacob
qui mortui estis
ex Israel ego
auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor
tuus
Sanctus Israel
Numérotation du verset Is. 41,15 

ego posui te quasi plaustrum triturans novum
habens rostra serrantia triturabis montes
et comminues et colles
quasi pulverem pones
Numérotation du verset Is. 41,16 

ventilabis eos
et ventus
tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israel letaberis
Numérotation du verset Is. 41,17 

egeni et pauperes querunt aquas
et non sunt
lingua eorum siti aruit
ego Dominus exaudiam eos
Deus Israel non derelinquam eos
Numérotation du verset Is. 41,18 

aperiam in supinis collibus
flumina
et in medio camporum
Fontes
ponam desertum
in stagna aquarum
et
terram inviam in rivos aquarum
Numérotation du verset Is. 41,19 

dabo in solitudine
cedrum
et spinam
et myrtum et lignum olive
ponam in deserto
abietem ulmum
et buxum simul
Numérotation du verset Is. 41,20 

ut videant
et sciant et recogitent
et intelligant pariter
quia manus Domini fecit
hoc et Sanctus Israel creavit
illud
Numérotation du verset Is. 41,21 

prope facite iudicium vestrum
dicit Dominus afferte
si quid forte habetis
dixit Rex Iacob
Numérotation du verset Is. 41,22 

Accedant
et nuntient nobis quecumque ventura sunt
priora que fuerint nuntiate
et ponemus cor nostrum
et sciemus
novissima eorum
et que ventura sunt indicate nobis
Numérotation du verset Is. 41,23 

annuntiate que ventura sunt in futurum et
sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite
et loquamur
et videamus simul
Numérotation du verset Is. 41,24 

ecce vos estis ex nihilo
et opus vestrum ex eo quod non est abominatio
est qui elegit vos
Numérotation du verset Is. 41,25 

Suscitavi
ab aquilone
et venit
ab ortu solis
Vocabit
nomen meum et adducet magistratus
quasi lutum
et velut plastes
conculcans humum
Numérotation du verset Is. 41,26 

quis annuntiavit ab exordio ut sciamus
et a principio ut dicamus
iustus es non est
neque annuntians neque predicens
neque audiens
sermones vestros
Numérotation du verset Is. 41,27 

Primus
ad Sion
dicet ecce assunt
et Hierusalem
evangelistam dabo
Numérotation du verset Is. 41,28 

et vidi
et non erat neque ex istis
quisquam qui iniret consilium
et interrogatus
responderet verbum
Numérotation du verset Is. 41,29 

ecce omnes iniusti
et vana opera eorum
ventus et inane
simulacra eorum

Capitulum 41

Numérotation du verset Is. 41,1 
marg.| {4. 90rb} Taceant ad me Insule sicu t in capitulo precedenti dictum est, intentio Prophete erat consolari populum Iudeorum : unde potentiam Domini, qui bona promittebat, eis multipliciter commendavit. In hoc etiam capitulo intendit confortare eos. Et dividitur hoc capitulum in sex partes. In prima monentur Iudei, ut obediant et credant veritati. In secunda agit de Cyro secundum Iudeos ; secundum nos de adventu Christi, ibi : Quis suscitavit. In tertia dissuadet idololatriam in comparatione omnipotentis Dei, qui tot et tanta bona prestitit eis, ibi : Ego Dominus primus etc.   In q uarta agit de reditu Iudeorum de captivitate secundum eos ; secundum nos autem de predicatione Apostolorum, ibi : Et tu Israel. In quinta de prosperitate, quam habuerunt post reversionem, secundum eos ; secundum nos vero promittit diversa dona gratiarum conversis ad fidem, ibi : Egeni et pauperes. In sexta arguit idololatras, nolentes credere, Apostrophans in ipsa idola, que nec suam destructionem, nec superborum idololatrarum conculcationem potuerunt prescire, ibi : Prope facite Iudicium, Dixit ergo.
marg.| {p} Taceant ad m e insule, id est Iudei habitantes in Insulis. Taceant ad me audiendum, qui volo eis nuntiare reditum de Babylonia et prosperitatem futuram.
marg.| {q} Et Gentes id est ; Iudei gentiliter viventes, vel inter Gentes habitantes.
marg.| {r} Fortitudinem mutent ut b ene operentur.
marg.| {Δ} qui prius agebant
Numérotation du verset Is. 41,1 
mystice
marg.| {p} Taceant ad me insule dici t Christus, id est omnes filii Ade in amaritudine originalis peccati concepti : in medio prave et perverse nationis habitantes : in amaritudine cordis et corporis vitam hanc ducentes et finientes. Taceant ad me, id est meam munditiam et meam innocentiam intuentes : quia stelle non sunt munde in conspectu eius : et in Angelis suis reperit pravitatem, ut dicit Iob. 25.b. Item, Taceant ad me Insule, id est Martyres in amaritudinibus tribulationum et tormentorum expositi mee passionis considerantes dolores : quia plus in infinitum sustinui, quam ipsi. Unde Lam. 1.d. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor, sicut dolor meus, supra 23.a. Erubesce, Sydon, ait mare, id est erubesce, o homo quicumque Tyrannorum persecutioni expositus. Tu, inquam, Sidon, que venaris ad mortem. Sidon enim interpretatur venatio. Ait mare, erubesce, id est Christus omni vento persecutionis, omni periculo et omni amaritudini doloris expositus. Et infra parum eodem. Cum auditum fuerit in Egypto, id est in mundo : dolebunt cum audierint de Tyro. alia littera, de Cyro, id est de Christo, Ps. 140. Absorpti sunt iuncti petre Iudices eorum, id est Apostolorum, comparati Christo nihil sunt.
marg.| {q} Et Gentes fortitudinem mutent Rect us ordo, ut gentiliter viventes, id est peccatores audita passione Christi, mutent fortitudinem veteris vite in fortitudinem penitentie. Est autem quadruplex renovatio corporalis, cui respondet quadruplex spiritualis. Renovatur enim cervus, cum hauserit venenum potu aque frigide. Cui respondet renovatio, que fit in Baptismo per aquam. Unde Ps. 41. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ; ita desiderat anima mea ad te, Deus. Item renovatur Aquila, cum iam senuerit et non amplius potest comedere, percutiendo rostrum suum ad petram. Cui respondet renovatio peccatoris, qui iam senuit per peccatum, cum ad petram Christum allidit rostrum suum per confessionem. Unde Ps. 136. Beatus, qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram, id est infirmitates et peccata sua ad petram Christum. Petra enim erat Christus, 1Cor. 10.a. Et in Ps. 102. dicitur. Renovabitur, ut Aquile, iuventus tua. Item renovatur serpens, angustum foramen lapidis intrando, ibique veterem pellem dimittens, deinde novam pellem acquirit.
marg.| Cui respondet illa renovatio, que fit per habitus religiosi susceptionem : ubi etiam dicitur. Exuat te Deus veterem hominem cum actibus suis : et induat te novum, secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.Eph. 4.f. Ad quam renovationem monet nos Dominus Mt. decimo, b. dicens : Estote prudentes, sicut serpentes ; et simplices, sicut columbe. Item, Lc. 13. Contendite intrare per angustam portam : quia multi querent intrare et non poterunt. Item renovatur etiam accipiter in cavea, plumas veteres dimittendo et novas de die in diem recuperando. Cui renovationi respondet illa, que fit per
marg.| {Θ} progressum
marg.| {4. 90va} Δ qui prius agebant mala.
marg.| {a} Accedant ad a udiendum, me reditum de captivitate spondentem.
marg.| {b} Et tunc loquantur id est aliis annuntient quod a me audierunt. Sed ne forte Iudei hoc attribuerent sibi ; ideo ostendit non suis meritis hoc eis prestitum beneficium. Unde dicit.
marg.| {c} Simul ad Iudicium propinquemus ego et vos Iudei.
marg.| {d} suscitavit ab oriente Iustum Nota quod predictum fuerat avo Cyri quod susciperet de filia sua filium unum, qui auferret ei regnum : et ideo statim, ut Cyrus natus est, precepit, ille, ut interficeretur. Sed illi, qui susceperunt puerum videntes venustatem eius, moti sunt pietate et proiecerunt eum in nemore, quem cum invenisset quidam pastor, nutrivit eum. Et ad ultimum Cyrus sublimatus in Regem, venit contra Babylonem et cepit eam et liberavit Iudeos de captivitate. Et hoc est quod dicit. Quis suscitavit ab Oriente Iustum, id est Cyrum, qui Iustus dicitur respectu Chaldeorum et quia etiam iustitiam exercuit in Chaldeos, vindictam Domini exercendo in ipsos. Suscitavit, dicit, quia reputabatur mortuus. Ab Oriente dicit, quia regnum Persarum ab Oriente est respectu terre sancte.
marg.| {e} Vocavit eum in r egnum.
marg.| {f} Ut sequeretur se id est obediret voluntati eius vindicando Iudeos de hostibus suis et liberando eos.
marg.| Vel {e} Vocavit eum id est Cyrum vocavit per inspirationem.
marg.| {f} Ut sequeretur id est vindicaret eum de hostibus suis.
marg.| {g} Dabit etc. id est vindicaret ei potestatem super Babylonios male et gentiliter viventes.
marg.| {i} Et Reges obtinebit id est Balthasar et Reges subditos ei obtinebit in bello. Balthasar enim Monarcha erat ; sed Cyrus devicit eum et factus est Monarcha.
marg.| {k} Dabit Gent es, scilicet et Reges.
marg.| {l} quasi pulverem id est impotentes et debiles.
marg.| {m} Gladio eius quia sicut pulvis non potest resistere ; sic nec Cyro Balthasar et Reges subditi illi. Et dabit, supple, Gentes et Reges.
marg.| {n} Sicut stipulam vento raptam que levis est et resistere impotens et huc atque illuc dispergitur.
marg.| {o} Arcui eius id est potentie et exercitui eius. Arcui autem dicit :   quia persequetur eos id est Balthasar et Babylonias.
marg.| {q} Transibit in pace per civitatem, quia nullum de Babyloniis repugnantem invenit. Intravit enim nocte, omnibus Babyloniis dormientibus, ita quod nullus de suis interfectus est.
marg.| {r} Semita in pedibus eius. Qui a non fuit ibi sanguis effusus, qui appareret in pedibus et deflueret. Vel hoc dicitur, quia siccis pedibus transivit per fluvium siccatis rivis fluvii Babylonis. Hebrei autem et Hieronymus et Andreas <de Sancto Victore> exponunt hoc totum de Abraham.
marg.| {d} Quis suscitavit ab oriente id est Abraham, qui solus iustus inventus est : quia solus aperte veritatem predicavit, tempore suo ab oriente, id est a Chaldea et Aran, dicit Andreas.
marg.| {e} Vocavit eum per inspirationem, vel per Angelos.
marg.| {f} Ut sequeretur se id est ut obediret ei, implendo mandata eius. Unde Gn. 12.a. Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui.
marg.| {g} Dabit in cons pectu eius. Andreas. Dominus fecit illum Principem super Gentes, inter quas habitabat. Unde Gn. 23.a. Dixerunt ad illum filii Heth, qui erant Domini terre. Princeps Dei es apud nos, in electis sepulchris nostris sepeli mortuum.
marg.| {i} Et Reges obtinebit id est obtinuit, quando Chodorlaomor et ceteros Reges devicit, Gn. 14.c.
marg.| {k} Dabit quasi   pulverem quia eos faciliter, sicut pulvis excutitur, devicit : et sicut per pulverem faciliter transit gladius ; sic gladius eius faciliter transiit per eos.
marg.| {n} Sicut stipulam vento raptam. Qui a sicut stipula cito rapitur a vento ; ita ipsi cito devicti sunt per arcum eius, id est per potentiam.
marg.| {q} Transibit in pace. Qui a sine lesione sui et suorum in pace reversus est.
marg.| {r} Semita in pedibus eius non apparebit. ] {Δ} id est
marg.| {Θ} Progressum virtutum, cum homo plumas veteris conversationis abiicit et de die in diem proficiens novas accipit, usque dum volare possit in celum. Unde Ps. 83. Ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus Deorum in Sion. Ps. 54. Quis dabit mihi pennas sicut columbe, {4. 90vb} et volabo et requiescam ? Hec autem renovatio per gratiam Spiritus Sancti fit. Per gratiam, inquam concomitantem. Unde Iob. 39.c. Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas, id est opera bona, quibus volatur in celum, ad Austrum, id est ad Spiritum sanctum ? Quinta est renovatio Phenicis, que cum igne cremata fuerit, ex propriis pulveribus renovatur. Cui respondet renovatio illa, que fiet in resurrectione generali, quando corpora nostra in pulverem resoluta ex eisdem pulveribus reparabuntur. Unde Dn. 12.a. Multi de his, qui dormiunt in pulvere, evigilabunt, id est omnes, dicit Inter.
marg.| {a} Accedant et tunc loquantur. Hoc ad Predicatores pertinet, qui prius debent accedere ad Deum bonis operibus insistendo : et tunc loqui aliis predicando. Unde Ct. 2.d. ad Sponsam dicitur. Ostende mihi faciem tuam quod fit per bonam conversationem : sonet vox tua in auribus meis quod fit per predicationem.
marg.| {c} Simul ad iudicium propinquemus Unde Iob. 13.c. Quis est, qui iudicetur mecum ? Veniat Mi. 6.a. Iudicium Domini cum populo et cum Israel diiudicabitur. Ier. 25.f. Iudicium Domino cum Gentibus, iudicatur ipse cum omni carne.
marg.| {d} Quis suscitavit ab oriente Iustum Hoc potest exponi de Magis, qui ab oriente venerunt Hierosol. adorare Dominum. Mt. 2.a. Dicitur suscitare Iustum et non Iustos, licet plures fuerint : quia concordes una intentione et una voluntate venerunt. Vel de Christo potest legi, qui iustus dicitur, Immo iustitia, sicut habet alia littera iustitiam, ubi nos habemus, Iustum. Hic dicitur vocatus ab oriente, id est a dextera Patris in mundum adductus : vel a Iudea, que est in orientali plaga : vel a Beat. Virgine, que et Oriens et Aurora est. Unde Sap. 16.d. Prevenire oportet Solem ad benedictionem tuam et ad ortum Solis adorare te, id est ad Beat. Virginem, ex qua verus Sol iustitie Christus nobis ortus est.
marg.| {e} Vocavit eum, ut sequeretur se Ante Nativitatem Christi nullus erat, qui perfecte sequeretur Dominum : Multi tamen sequebantur beneficia eius, ut divites. Unde Os. 12.a. Ephraim pascit ventum et sequitur estum, id est mundanam prosperitatem, que estuare facit. Alii autem sequebantur Dominum, sed claudicabant, relinquentes eum in adversitate. Unde Ps. 48. Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Lc. 8.b. Ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt. Sed filius Dei eum in omnibus secutus est.
marg.| {g} Dabit Deus Pater.
marg.| {h} In conspectu eius id est Christi.
marg.| {i} Gentes et Reges obtinebit. Und e Ps. 2. Postula a me et dabo tibi Gentes hereditatem tuam et Possessionem tuam, terminos terre. Et Apc. 19.c. Ex ore ipsius procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat Gentes.
marg.| {k} Dabit quasi   pulverem gladio eius Glad ius Domini verbum eius est, ut diciturEph. 6.c. Qui in pulverem redigit : quia peccata sua hominibus ostendit et eos, quasi nihilum reputare facit.
marg.| {n} Sicut stipulam vento raptam arcu i eius. Stipula sunt hypocrite, qui granum boni operis numquam habuerunt : vel si habuerunt, perdiderunt : quia illud excussum est flagello lingue adulatorie, vel vento inanis glorie, Unde Mal. 1.d. Dixistis. Ecce de labore et exsufflatis illud. Isti sunt, stipula, qui omni vento adulationis et detractionis rapiuntur et a proprio statu recedunt. Isti effugiunt gladium verbi Dei modo. Contra eos enim, predicatio non valet, quia toti sanctificati apparent ; sed tamen reservantur arcui divine ultionis, que de longe venit. Unde Iob. 21.d. In diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducetur. Et Gn. 49.c. Sedit in forti arcus eius, ut nullus possit resistere. Apc. 6.a. Vidi et ecce equus albus : et qui sedebat super illum, habebat arcum. In equo sedebat tenens arcum, ad notandum quod nullus possit evadere.
marg.| {p} Persequetur eos fili us Dei, persequetur inimicos suos, immo pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Sapien. 5.d.
marg.| {q} Transibit in pace Domi nus ubi est, cum pace est, Unde Psalmus septuagintaquinque, In pace factus est locus eius. Unde etiam qui prope eum est, in pace est. Unde Ioannes decimosexto, g. In mundo pressuram : in me autem pacem habebitis. Et cum transit, in pace transit. Primo enim transiens a Patre in mundum, transivit cum pace. Unde in Nativitate eius dixerunt Angeli. Gloria in excelsis Deo ; et in terra pax hominibus. Lc.. 1.d. Item retransient a mundo ad Patrem, cum pace rediit. Unde Ioannis 14.d. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.
marg.| {r} Semita ] {Θ} in pedibus
marg.| {4. 91ra} Δ id est austeritas vie non gravabit eum.
marg.| {a} Quis hec operatus est et fecit ? Hec, scilicet omnia de Cyro, vel de Abraham : Et sunt verba Prophete. Et sequitur responsio.
marg.| {b} Vocans generationes ab exordio quasi dicat : Propheta : Ille, qui vocavit in esse generationes ab exordio mundi per creationem : vel vocavit generationes ab exordio mundi, id est aliquos de hominibus vocavit ab exordio mundi ad obediendum sibi, supple, fecit hec.
marg.| {c} Ego Dominus quasi pater per hoc quod ego potui.
marg.| {d} Primus alit er enim non possem vocare Gentes ab exordio.
marg.| {e} Et novissimus ego sum. id est sine fine : qui, illis desinentibus, esse non desino. Apc. 1.b. et 21.c. Ego sum Alpha et Omega, principium et finis.
marg.| {f} Viderunt Insule. id est Gentiles infructuosi, ut Insule, vel in Insulis habitantes viderunt potentiam Cyri.
marg.| {g} Et timuerunt extrema terre prop ter exercitum et potentiam eius, Gentiles Babylonii timebunt, qui habitant versus Orientem in extremis terre.
marg.| {h} Obstupuerunt visa fortitudine eius.
marg.| {i} Appropinquaverunt et accesserunt ut p reberent sibi mutuo auxilium.
marg.| {k} Unusquisque proximo suo auxiliabitur pro posse suo et fratri suo dicet : confortare. Consuetudo enim timidorum est, etiam confortare alios et maxime in exercitibus, ne pre timore omnes dissolvantur et ita facilius omnes capiantur.
marg.| {m} Confortabit faber erarius Deum suum studiose faciendo. Tunc enim Chaldei et alie Gentes faciebant sibi idola et novos Deos, ut eorum auxilio protegerentur a Cyro.
marg.| {n} Percutiens eum mall eo, qui cudebat tunc temporis, id est percutiens pre festinatione socium suum, qui percutiebat idola, quasi in incude, sicut percutitur moneta in formula.
marg.| Vel sic.
marg.| {n} Percutiens eum. id est idolum.
marg.| {o} Malleo suo : Faber, inquam.
marg.| {p} Qui cudebat tunc temporis. id est qui idola in formula percutiebat, sicut moneta in cuneo.
marg.| {q} Dicens glutino id est de glutino,
marg.| {r} Bonum est ad f aciendum idolum, quasi de hoc potero facere et solidare, sive compaginare bonum Deum, sive idolum.
marg.| {s} Et confortavit eum. id est Deum suum.
marg.| {t} Clavis id est firmiter colligavit.
marg.| {u} Ut non moveretur quol ibet impulsu de pariete, in quo affixus erat, vel ut non dissolverentur membra eius. Secundum Andream autem et Iero. et Hebreos exponitur de Abraham sic.
marg.| {f} Viderunt Insule. id est Gentes habitantes in insulis, viderunt Abraham colentem Deum, qui habitabant in circuitu Abraham.
marg.| {g} Et timuerunt extrema terre. id est Gentiles timuerunt, ne cultura Deorum suorum evacuaretur. Vel extrema terre vocat Sem filium Noe et patrem eius, ac fratres, qui in ultimis partibus terre diluvium evaserant, quem, scilicet. Sem dicunt quidam fuisse Melchisedech et esse fabrum erarium, qui malleo sue artis, id est sua benedictione Sacerdotii confortavit Abraham revertentem a victoria quinque Regum et dixisse ei : Bonum est glutinum, id est bonus est timor, quo homo Deo coniungitur et confortasse eum clavis preceptorum Dei. Unde dicit.
marg.| {f} Viderunt Insule id est Gentes in circuitu Abraham posite.
marg.| {g} Et timuerunt extrema terre id est Noe et Sem et fratres eius viderunt Abraham revertentem a predicto bello.
marg.| {h} Obstupuerunt pre magnitudine facti.
marg.| {i} Et accesserunt id est Abraham revertenti obviam venerunt.
marg.| {k} Unusquisque proximo suo auxiliabitur Melc hisedech enim Abraham iuvit orationibus et benedictionibus suis dicens : Benedictus Abraham Deo excelso.
marg.| {l} Et fratri suo dicet, confortare. Mel chisedech enim Abrahe fratri suo dixit facto quod confortaretur in eo quod benedixit ei : Et forte hoc etiam verbo dixit.
marg.| {m} Confortabit faber erarius id est Melchisedech Sacerdos Dei summi Abraham confortabit.
marg.| {n} Percutiens eum mall eo sue benedictionis. Eum, inquam.
marg.| {p} Qui cudebat, tunc temporis id est qui alios ad cognitionem Dei informabat, Abraham enim primus fidem Dei aperte predicavit. Faber, inquam.4.91rb} {q}   Dicens glutino, bonum est id est timor Domini bonus est.
marg.| {s} Et confortavit eum clavis, ut non moveretur ] {Δ} id est
marg.| {Θ} in pedibus eius non apparebit. In pedibus Apostolorum apparuit semita : quia pedibus eorum, id est affectibus adhesit pulvis venialium. Unde dictum est eis, ut pulverem de pedibus excuterent. Mt. 10.b. Sed in pedibus Christi, id est in cogitationibus eius et desideriis semita non apparuit : quia in eis, nec lutum mortalis, nec pulvis venialis inventum est. Infra 53.b. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Prv. 39.c. Tria sunt mihi difficilia et quartum penitus ignoro. Viam Aquile in celo, viam colubri super petram, viam navis in medio maris, viam viri in adolescentia sua.
marg.| {a} Quis hec operatus est etc. id est quis constituit filium incarnari in Oriente, id est in Iudea ? Quis dedit ei hereditatem Gentes ? Quis dedit ei potestatem in adversarios regendi eos in virga ferrea ? Quis dedit excellentem et puram munditiam ? Respondeo.
marg.| {b} Vocans generationes ab exordio. id est Deus Pater, Qui est exordium omnis generationis solus : a quo habet filius, quicquid habet, etiam idipsum quod est. Generationes dicit pluraliter : quia est quadruplex generatio. Prima sine viro et sine muliere, Ade, scilicet : Secunda de viro sine muliere, Eve, scilicet : Tertia de viro et de muliere, Cain, scilicet : Quarta sine viro de muliere, Christi, scilicet.
marg.| {c} Ego Dominus, primus et novissimus ego sum Prim us, id est sine principio : novissimus, id est sine fine. Idem habetur, Infra 44.a. et 48.b. et Apc. 1.d. Ego primus dignitate in celo, novissimus vilitate in mundo. Is. 53.a. Desideravimus eum despectum et novissimum virorum. Item primus in adventu, novissimus in recessu. Ita Dominus. Item primus in pena et labore : novissimus in ministratione. Ita debet esse Prelatus. Item primus et novissimus, sine peccato et de Virgine nascendo, quia nec ante, nec post, sic natus est aliquis. Item primus in remuneratione Iustorum : novissimus in punitione malorum. Ipse enim spontaneus et gratis dat premia. Unde Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso. Invitus tamen et quasi coactus infligit mala. Unde Lam. 3.d. Non enim ex corde suo abiecit et humiliavit filios hominum.
marg.| {f} Viderunt Insule Ecce Post Christi incarnationem et iudiciariam potestatem, transit ad Apostolorum predicationem. Unde dicit : Viderunt Insule, id est Gentes in Insulis habitantes, vel in amaritudinibus vitiorum degentes, predicationem Apostolorum audierunt et viderunt, quia eorum predicatio non tantum audibilis, sed et visibilis erat. Apc. 1.c. Conversus sum, ut viderem vocem, que loquebatur mecum. Hab. 2.a. Scribe visu {m} {g}   Et timuerunt extrema terre. id est comminationem penarum pro peccatis suis timuerunt habitantes in extremis terre, quando Ps. 15. in omnem terram exivit sonus Apostolorum et in fines orbis terre verba eorum.
marg.| {h} Obstupuerunt divi na beneficia et maxime altitudinem divini consilii, super redemptione humani generis.
marg.| {i} Et accesserunt per obedientiam ad Apostolos et ad Christum per fidem.
marg.| {k} Unusquisque proximo suo auxiliabitur ; ve rbo et facto : verbo, quia de Gentibus conversis alius alium ad martyrium hortabatur, ut Sixtus Laurentium. Facto, quia quotquot erant possessores domorum, aut agrorum, vendentes ponebant pretia ad pedes Apostolorum, ut, scilicet essent illis omnia communia et distribueretur unicuique, ut cuique opus erat, ut dicitur Act. 4.g.
marg.| {l} Et fratri suo dicet : conforta Ecce auxilium verbi Prv. 18.d. Frater, qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. De ista concordia legitur Za. ultimo c. Apprehendet vir manum proximi sui et conferetur manus eius super manum proximi sui et Act. 4.f. multitudinis credentium erat cor unum et anima una : Ier. 32.g. Dabo eis cor unum. Et Ez. 11.b. similiter. Dabo eis cor unum. Et 2Par. 30.c. In Iuda facta est manus Domini, id est in conversis ad fidem, ut daret eis cor unum.
marg.| {m} Confortabit faber erarius ; id est Christus Ecclesiam suam.
marg.| {n} Percutiens eum malleo, qui cudebat tunc temporis : id est Diabolum, qui solebat antiquitus alios monetare in moneta sua, vulnerans plaga lethali. Unde Infra 41.d. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem ?
marg.| {q} Dicens glutino. id est de glutino,   Bonum est. ] {f}   Et confortavit eum clavis, ut non moveretur. Ecc e solidatio Ecclesie, que consistit in concordia
marg.| {Θ} animorum,
marg.| {4. 91va} Δ id est preceptis Domini confirmavit.
marg.| {a} Et tu Israel servus meus Quar ta pars, in qua monet Iudeos secure confidere de reversione sua de captivitate. Quod ut magis credant, reducuntur eis ad memoriam beneficia prestita Abrahe. Et tu Israel servus meus etc.   repr obans Esau fratrem tuum.
marg.| {a} Tu Israel servus meus. id est populus Iudaicus.
marg.| {b} Quem elegi vel elegi, id est eligam, secundum quod de Iudeorum reversione exponitur.
marg.| {c} Semen Abraham, amici mei. de Abraham. n. natus est Iacob, sive Israel quod idem est secundum carnem. Dictus est autem Abraham amicus Domini propter hoc quod in tot adversis Domino promptissime obedivit.
marg.| {d} In quo apprehendi te, id est in cuius fide elegi te mihi, secundum Andream, id est propter cuius amorem et merita apprehendam, id est de captivitate reducam te.
marg.| {e} Ab extremis terre ubi dispersus eras.
marg.| {f} Et a longinquis fini bus.
marg.| {g} Eius id est terre.
marg.| {h} Vocavi te. id est revocando de captivitate.
marg.| {i} Et dixi tibi, servus meus etc. id est facto ostendam te esse servum meu {m} {k}   Elegi te etc. id est eligam et non abiiciam ultra, semper preteritum pro futuro : quod tamen intelligendum est semper, nisi peccaveris. Vel ad litteram de preterito potest dici, vocatus de longinquis finibus, id est a Mesopotamia : vel populus Iudaicus a longinquis finibus, id est ab Egypto.
marg.| {m} Ne timeas, quia ego etc. quasi dicat : o vos Iudei, ne timeatis, quia in captivitate etiam vobiscum sum, inde vos reducturus.
marg.| {n} Ne declines a pr eceptis mei et a cultu meo.
marg.| {o} Quia ego Deus tuus. Qui possum remunerare te, si bene feceris : et punire, si male feceris.
marg.| {q} Confortavi te ne v incaris ab hostibus, id est confortabo.
marg.| {r} Et auxiliatus sum tibi. id est auxiliabor, ut vincas.
marg.| {s} Et suscepit te dextera Iusti mei. Int ransitive, id est suscipiet te dextera mei, qui sum iustus. Vel,   dextera Iusti mei id est Cyri. sub quo fuit data licentia redeundi.
marg.| {t} Ecce confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te : id est qui pugnaverunt contra te, scilicet
marg.| {Δ} Babylonii.
marg.| {Θ} animorum et exhortatione mutua verborum. Primum notatur per gluten. Gluten enim bonum est caritas. De quo Eccl. 25.b. Timor Domini initium dilectionis eius : fidei autem initium est caritas, que est initium et mater virtutum, educatione et forma eorum, unde et principium et quodammodo, sicut forma materie agglutinandum est ei : quia timor sine caritate parum, aut nihil valet. Secundum notatur per clavos. Clavi enim sunt auctoritates sacre Scripture et verba Sanctorum, ex quibus sancta exhortatio texitur : unde Eccl. 12.d. verba Sapientium, ut stimuli et quasi clavi in altum defixi. Malleus etiam istius sacri edificii verbum Domini est : sed malleus est, inquantum frangit rebelles per comminationem ; clavus, inquantum coniungit concordes, per caritatem. De hoc malleo dicitur Ier. 23.f. Numquid non verba mea, quasi ignis et quasi malleus conterens petras ? sed sunt quidam, qui in hoc edificio collocari non possunt, ut sunt discordes, qui aliis compaginari et concordare non possunt. De quibus Eccl. 22.a. Qui docet fatuum, qui quasi conglutinat testam. Testa enim non bene conglutinatur :
marg.| {a} Et tu Israel serve meus Iacob poss unt esse verba Patris loquentis ad viros spirituales, qui et Israel dicuntur propter visionem Dei in quiete contemplationis : et Iacob propter supplantationem Diaboli in munditia actionis. Servus autem dicitur a serviendo, quia servit Domino utrobique. In contemplativa servit Dei potentiam, sapientiam, clementiam admirando, laudando. In activa, proximo, compatiendo, subveniendo.
marg.| {b} Quem elegi per caritatem.
marg.| {c} Semen Abraham amici mei. id est semen et generatio filii mei, qui Pater multarum Gentium dicitur. Deus enim Pater quasi peperit Iudeos ; sed filius proprie {4. 91vb} Gentiles. Dicitur autem filius amicus Patris : quia omnia quecumque scit Pater, nota fecit ei. Iuxta illud. Iam non dicam vos servos : quia servus nescit, quid faciat Dominus eius ; vos autem dixi amicos, quia omnia, quecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Io. 15.b. Ergo et filius Patris specialissime amicus : quia scit omnia, que Pater scit, non solum per gratiam ; sed etiam per naturam ; et quia dilexit semper. Prv. 17.c. Omni tempore diligit, qui amicus est.
marg.| {d} In quo apprehendi te ab extremis terre et a longinquis eius vocavi te. Int erius per inspirationem ; exterius per predicationem, per beneficiorum collationem, per flagellorum attritionem. In passione enim filii, qui prius eramus dimissi a Patre, apprehensi sumus et admissi ad veniam. In fide autem eius admittimur quotidie ad Sacramentorum perceptionem ; sed tandem in merito eius admittemur ad gloriam.
marg.| {i} Et dixi tibi : servus meus es tu, elegi te. Pop ulus Iudaicus servus fuit per timoris spiritum : et electus est per dilectionis affectum, sed abiectus postmodum per peccatum. Populus autem Christianus et servus est per timorem : et electus per caritatem : nec abiectus propter perseverantiam. Unde Mt. 28.d. Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Servum esse Domini parum est : sed electum esse bonum est ; non abiici autem perfectum est. Eli fuit servus et electus, sed abiectus. 1Rg. 2.f. Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum, ecce electio. Nunc autem absit a me, ecce abiectio. Et Saul electus est a Domino. 1Rg. 10.d. Ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis, quem elegerit Dominus : quoniam non sit similis ei in omni populo, ecce eius electio. Sed postea abiectus. 1Rg. 13.c. Dixit Samuel ad Saul : stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei, tui, que precepit tibi : quod si non fecisses, iam preparasset Dominus Regnum tuum super Israel in sempiternum, sed nequaquam Regnum tuum ultra consurget : ecce eius abiectio. Similiter et Iudas primo electus est ; sed postea abiectus. Unde Io. 6.g. Nonne ego vos duodecim elegi. Ecce quod electus fuit Iudas, quia erat de illis. Et unus ex vobis Diabolus est, id est Iudas : Ecce quod abiectus.
marg.| {m} Ne timeas, quia ego tecum sum ut D uctor vie, consolator miserie, attritor et exterminator hostium, unde Prv. 3.d. Dominus erit in latere tuo : et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
marg.| {n} Ne declines ad d exteram, per presumptionem, neque ad sinistram per desperationem. Item, ne declines ad dexteram nimis faciendo, neque ad sinistram debita omittendo, sup. 30.e. Hec via Domini : ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram.
marg.| {o} Quia ego Deus vide ns omnia. Cuius oculi multo plus lucidiores super Solem. Eccl. 23.c.
marg.| {p} Tuus : ad premiandum, si bene feceris : vel puniendum, si male feceris. Ps. 61. Tu reddes unicuique iuxta opera sua.
marg.| {q} Confortavi te ne v incaris.
marg.| {r} Et auxiliatus sum tibi Ut v incas. De primo dicit Ps. 17. Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus, scilicet ne vincar. De secundo. Ex. 15.a. Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen eius, currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare.
marg.| {s} Et suscepit te dextera Iusti mei. id est filii, qui simpliciter et singulariter dicitur Iustus, suscepit nos, quasi fideiubendo pro nobis. Immo extentis in cruce brachiis nostra debita persolvendo. Unde Os. 11.a. Ego nutricius Ephraim et portabam eos in brachiis meis. Et tandem suscipiet nos in gloria sempiterna vitam tribuendo. Unde Ps. 72. Tenuisti manum dexteram meam : et in voluntate tua deduxisti me : et cum gloria iterum suscepisti me.
marg.| {t} Ecce confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te Demo nes, heretici, falsi fratres et Tyranni. Demones pacem auferre, vel turbare nituntur : heretici, fidem : falsi fratres, mores : Tyranni, possessiones : Sed omnes in die Iudicii confundentur illa confusione, de qua dicitur Ier. 20.c. Dominus quasi vir bellator mecum est : Idcirco qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt et confundentur vehementer : quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delebitur. Item Ier. 17.c.
marg.| Confundentur, qui me persequuntur. Mal. ultimo a. Ecce dies Domini venit succensa, quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes malum stipula ; et inflammabit eos. Et hec erit eis confusio : quia videbunt eos, quos modo opprimunt, stare cum Domino. Sap. 5.a. Stabunt
marg.| {Θ} Iusti
marg.| {4. 92ra} Δ Babylonii,
marg.| {a} Erunt, quasi   non sint id est cito deficient.
marg.| {b} Et peribunt viri etc. id est omnes hostes tui.
marg.| {c} Queres eos ad v indicandum te.
marg.| {d} Et non invenies viros rebelles tuos id est qui fuerunt rebelles tui. Vel sic : Queres eos et   non invenies viros rebelles tuos id est si quereres, non invenires.
marg.| {e} Et erunt, quasi   non sint etc. id est consumentur, ut Sennacherib, qui pugnabat adversus te, consumptus est.
marg.| {g} Quia ego Dominus quasi dicat : ideo non debes timere : quia ego Dominus, qui liberare te possum.
marg.| {h} Deus qui scio.
marg.| {i} Tuus qui volo.
marg.| {k} Apprehendens manum tuam id est reducens te de captivitate, ut puer per manum dicitur.
marg.| {l} Dicensque tibi ne t imeas, quia ego adiuvi te, vel adiuvabo.
marg.| {n} Noli timere etc. id est populus Iudaicus, qui modo es debilis et vilis reputatione hominum.
marg.| {o} Qui mortui estis ex Israel id est qui pro mortuis reputamini et non resurrecturi de captivitate, nolite timere, s.
marg.| {p} Ego auxiliatus sum tui id est auxiliabor.
marg.| {q} Dicit Dominus qui est omnipotens.
marg.| {r} Et Redemptor tuus de c aptivitate, qui est.
marg.| {s} Sanctus Israel id est sanctificans Israel. Sanctus, quasi dicat : verax et firmus in promissis.
marg.| {t} Ego posui te ] {Δ} {a} quasi
marg.| {Θ} Iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt. Iob. 18.c. Habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est.
marg.| {a} Erunt quasi   non sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi in b ono, id est morientur iniquitati et vivent iustitie. Unde Prv. 12.a. Verte impios et non erunt. Vel in malo, peribunt perditione eterna. Unde So. 3.d. Ego interficiam omnes, qui afflixerunt te, sup. 29.d. Erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te.
marg.| {c} Queres eos et non invenies viros rebelles tuos. Und e Ex. 14.d. Egyptios, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis, in sempiternum. Ps. 36. Vidi impium superexaltatum et elevatum, sicut cedros Libani et transivi et ecce non erat.
marg.| {e} Et erunt, quasi   non sint. Ide m est quod supra.
marg.| {f} Et veluti consumptio hominis bellantis adversum te id est de homine bellante adversum te, erit : Non dico consumptio, sed veluti consumptio. In bono, quia destruetur in eis vitium, non natura. Vel in malo. Erit veluti consumptio : id est continua consumptio, quia consumptione perpetua consumentur. Ps. 48. Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos.
marg.| {g} Quia ego Dominus Deus tuus prot egens te ab omni malo.
marg.| {k} Apprehendens manum tuam id est Promovens te in omni bono.
marg.| {l} Dicensque tibi cons olando te.
marg.| {m} Ne timeas quia ego adiuvi te vel adiuvabo te. Hec tamen littera in Septuaginta non habetur.
marg.| {n} Noli timere, vermis Iacob, qui mortui estis ex Israel Them a in festo unius Apostoli. Vermis potest dici quilibet Apostolorum propter multa. Vermis enim significat Apostolum : quia vilis, quia penetrans, quia mollis, ore trahens se, sine coitu genitus, coitum nesciens, quia tactus contrahitur, quia mordens, quia esca piscibus, quia tacens, quia gallinis amicus. Viles enim fuerunt Apostoli. Preter enim vilitatem conditionis communem omnibus, de qua dicit Iob. 25.b. Homo putredo et filius hominis vermis : habuerunt etiam vilitatem abiectionis. Unde Paulus 1Cor. 3.c. Tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema, usque adhuc. Item quia verbis increpatoriis penetrantes ; sed compassione animi molles erant. Item penetrantes malis ; sed molles bonis. Unde 2Cor. 14.a. Paulus dicit Corinthiis. Si venero iterum, non parcam. Ecce penetrabilitas. Et Cor. eodem infra b. Oramus autem, ut nihil mali faciatis. Ecce mollities. Item ore trahebant se : quia ad illud, non ore aliis predicabant manibus operum et {4. 92rb} pedibus affectuum currebant. Unde 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum et in servitutem redigo : ne cum aliis predicaverim, ipse reprobus efficiar. Et Phil. 3.c. Posteriorum oblitus in anteriora me extendo, vermis est, quasi repens. Item sine coitu geniti erant Apostoli et coitum nescientes, id est quia nec in voluptatibus vivebant, nec aliis exemplum voluptatis ostendebant. Item tacti contrahebantur : quia correctionem cum mansuetudine sustinebant. Unde Princeps et maximus Apostolorum Petrus sepe intrepatus est a Domino. Mt. 16.d. Et a Paulo Gal. 2.c. nec unum verbum legitur respondisse. Item mordentes et corrodentes vitia peccatorum. Item piscium esca erant, id est voluptuosorum mundi, qui in aquis delitiarum viventes, ipsis detrahebant. Item silentes non garruli. Item quia gallinarum amici, id est mentium infirmarum. Unde et galli dicti sunt. Iob. 38.d. Quis dedit gallo intelligentiam, id est cuilibet Predicatori, vel Apostolo ? Propter has ergo proprietates dicitur vermis quilibet Apostolus, que continentur his versibus :
marg.| Se trahit ore, tener tactus se contrahit, absque. Patre satus, mordens, vilis, perdura terebrat. Piscibus esca, silet, gallinis vermis amicus.
marg.| Tali ergo vermi, id est Apostolo, vel Predicatori consolatio divina promittitur, cum dicitur.
marg.| {n} Noli timere, vermis Iacob id est Predicator, vel Apostole, supplantans vitia, quia Dominus consolator tuus semper tecum est. Item est vermis, figure, Scripture, corruptele, luxurie, vindicte, conscientie, gehenne. Figure, Christus. Ps. 21. Ego sum vermis et non homo. 2Rg. 23.a. dicitur de David : Ipse quasi tenerrimus ligni vermiculus. Item Scripture, Ct. 1.c. Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento. Item corruptele Iob. 25.b. Homo putredo et filius hominis vermis. Item luxurie. Iob. 24.d. Dulcedo illius vermis, non sit in recordatione, sed conteratur. Item vindicte originalis culpe. Ecc. 10.b. Cum morietur homo, hereditabit serpentes, bestias et vermes. Item conscientie. infra in finea : Vermis eorum non morietur : et ignis eorum non extinguetur. Item gehenne. sup. 14.c. Subter te sternetur tinea : et operimentum tuum erunt vermes.
a Is. 66, 24.
marg.| {o} Qui mortui estis ex Israel hoc proprie pertinet ad contemplativos. Ad Iacob enim, id est ad activos pertinet quod sunt vermes, id est despecti et viles. Ad Israel autem, id est ad contemplativos pertinet quod sint contemplatione mortui. Unde Paulus : Vivo autem iam non ego : vivit vero in me Christus Gal. 2.d. Isti sunt illi, de quibus Coloss. tertia, a. Mortui estis : et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. De istis mortuis dicitur supra 26.d. Vivent mortui tui : interfecti mei resurgent.
marg.| {p} Ego auxiliatus sum tui, dicit Dominus id est Deus Pater.
marg.| {r} Et Redemptor tuus id est filius, qui redemit te per suam passionem, qui etiam est.
marg.| {s} Sanctus Israel id est sanctificans Christianos per suam resurrectionem. Unde Rm. quarto, d. Mortuus est propter delicta nostra : et resurrexit propter iustificationem nostram. Vel potest referri Dominus ad Patrem : Redemptor ad filium : sanctus, ad Spiritum sanctum.
marg.| {t} Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia. Triturabis montes et comminues : et colles, quasi pulverem pones. Ventilabis eos et ventus tollet eos et   turbo disperdet eos. Not a quatuor in hac auctoritate. Primum, scilicet quomodo debeat Prelatus institui : secundum qualis debeat institui : tertium ad quid debeat institui : quartum quis fructus debeat inde sequi. Primum notatur, cum dicit : ergo posui te. Primo Prelatus est positus, ut possit deponi, cum tempus fuerit Eccl. 32.a. Rectorem te posuerunt : noli extolli, esto in illis, quasi unus ex ipsis. Prelatum autem in Ecclesia ponere debet, non pecunia, non secularis potentia, non simulata iustitia, sed solus Deus. Unde Hbr. 5.a. Nec quisquam sumet sibi honorem ; sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
marg.| Et nota tria signa, per que vocatus est Aaron in Sacerdotium. Primum quod combustis aliis, ipse in medio ignis illesus servatus est. Nm. 16.e. Secundum quod per orationem eius plaga populi cessavit. Eod. c. g. Tertium quod virga eius floruit et fructum fecit : Nm. 17.c. In quibus notantur tria, que maxime requiruntur in Prelato, ut s. inter malos innocenter sciat vivere. Phil. 2.b. Sitis sine querela et simplices filii Dei sine reprehensione in medio prave et perverse nationis : inter quos luceatis sicut luminaria in mundo. Ut pro populo sciat efficaciter orare. Sap. 10. Properans homo sine querela deprecri
marg.| {Θ} pro populis,
marg.| {4. 92va} {Δ} {a} quasi plaustrum triturans novum id est faciam te conterere hostes tuos fortiter, ut plaustrum novum fortiter conterit grana.
marg.| {b} Habens rostra serrantia id est dentes serrantes, ut melius conterat.
marg.| {c} Triturabis montes id est maiores Principes et Reges, comminues.
marg.| {d} Et colles, quasi   pulverem pones id est minores hostium tuorum viliter tractabis.
marg.| {e} Ventilabis eos id est persequeris eos de loco ad locum fugando.
marg.| {f} Et ventus tollet eos et turbo disperget eos id est ita agitabuntur et volabunt instabiles, ut pulvis, qui rapitur a vento, vel turbine,
marg.| Vel sic.
marg.| {f} Et ventus tollet eos id est superbia eorum eradicabit eos de loco suo.
marg.| {g} Et turbo disperget eos id est tempestas persecutionis tue.
marg.| {h} Et tu exultabis in Domino gaud io exteriori.
marg.| {l} Et in sancto Israel id est in Domino sanctificante Israel.
marg.| {m} Letaberis gaud io interiori.
marg.| {n} Egeni et pauperes querunt aquas Quin ta pars, in qua agit de prosperitate Iudeorum, qui reversuri erant de captivitate. Unde dicit, egeni et pauperes, qui prius fame consumpti erant et egestate per desertum.
marg.| {o} Querunt aquas. Iam positi in terra promissionis.
marg.| {p} Et non sunt : qu ia cisterne propter solitudinem terre dissipate
marg.| {Δ} erant.
marg.| {Θ} pro populis et proferens sue servitutis scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit ire et finem imposuit necessitatis. Et malos dulciter increpare. Gal. 6.a. Fratres, si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto : vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis. In virga enim increpatio ; in amygdalis dulcedo notatur. Sed heu ! hodie multos instituit pecunia, sicut Iason per pecuniam summus Sacerdos factus est. 2Mcc. 4.a. Multos instituit secularis potentia. De quibus multi Electores eorum dicere possunt. sup. 4.a. Esto Princeps noster : Tantummodo invocetur nomen tuum super nos : aufer opprobrium nostrum, sup. 3.a. quasi Prelatus noster dicaris et emolumenta accipias, sed nihil quod ad Prelatum pertineat, nobis facias ; sed tantum aufer opprobrium nostrum, id est defende Ecclesiam tantum de Principibus et magnis. Ad hoc enim hodie multi eliguntur in Prelatos, non ut populum Dei gubernent ; sed ut temporalia Ecclesie defendant. Unde ibidem dicitur, sup. 3.a. Princeps esto noster. Ruina hec, id est temporalium destructio, sub manu tua. Isti sunt, qui eligunt Eliam in Prelatum, sicut multi faciebant in filium Dei. Mt. 16.b. Elias enim fortitudo Domini interpretatur. Multos etiam hodie instituit gula. Multi enim libenter eligunt Prelatos, qui bene eos pascant et vestiant. Unde supra 3.a. Vestimentum tibi est : esto Princeps noster. Isti dicunt illum esse bonum Prelatum, qui splendide epulatur : sicut Nabuchodonosor dicebat, Bel esse magnum Deum : quia multa comedebat et bibebat. Dn. 14.a. Isti sunt, qui eligunt Ioannem Baptistam, id est illum, qui bene Baptizat eos in potu. Mt. 16.b. Multos hodie eligit carnalis amicitia ; sed fere omnes eligit hodie simulata iustitia : qui quidem prelatione accepta, non fiunt quod non erant prius ; sed quod erant, ostendunt. Isti sunt similes Saul, qui de minima familia in toto Israel sublimatus in Regem. 1Rg. 10.d. Statim perversus ostendit quod erat. 1Rg. 13.c. Et Ieroboam filius Nabath, qui de servo sublimatus in Regem dispositione Domini, statim avertit se a Domino et populum suum, pervertit eum per idolatriam corrumpendo. Isti sunt similes Hieu, qui audito quod futurus esset Rex, statim interfecit Dominum suum : et accepto regno statim a via Domini recessit. Et Asaheli similiter, qui cum a Propheta audisset de regno quod accepturus erat, statim Dominum suum suffocavit 4Rg. 3.d. et accepto regno pregnantes Israel dissecuit, ut Propheta predixerat. In secundo notatur, qualis debeat Prelatus institui, id est qualis esse debeat in vita. Debet enim esse.
marg.| {a} quasi plaustrum novum triturans, habens rostra serrantia In q uo notatur quatuor, que Prelato necessaria sunt. Debet enim esse plaustrum ad subvehendum infirmos per compassionem : triturans ad commovendum rebelles per correctionem : novum. et inauditum ad provocandum devotos per vite eminentiam.
marg.| {b} Habens rostra serrantia { 92vb} plura, scilicet rostra et non unum, ut parvulis ministret lac ; aliis escam masticet per doctrinam. Propter hoc enim debet habere plura rostra et non unum tantum, ut aliis et aliis diversa doctrine cibaria pro capacitate singulorum ministret. De primo legitur Gn. 45.e. Quod Pharao precepit Ioseph, ut faceret tolli plaustra ad subvectionem parvulorum : ecce compassio Infirmorum : et propter hoc clamabat Eliseus ad Prelatum suum Eliam : Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius. 4Rg. 2.b. De secundo dicitur sup. 25.d. Triturabitur Moab, id est superbus, qui est ex patre Diabolo. Io. 8.f. sub eo, id est sub Domino, sicuti teruntur palee in plaustro. Et statim subdit bonum quod inde sequitur dicens : et extendet manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum. Sepe enim contingit, ut superbus per correctionem Prelati boni extendat manus, id est opera ad enatandum de aquis voluptatum et ceno vitiorum. Propter hoc dicitur Mi. 4.d. Surge, tritura, filia Sion : quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam ereas ; et comminues populos multos et interficies Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universe terre, id est ad honorem et gloriam Domini interficies eos peccato. Tertio etiam debet esset novus et admirabilis per vite eminentiam. Unde de primo Prelato Israel legitur quod admirabilis erat aspectu : ita quod etiam cornutus populo videbatur : Ex. 34.d. et de primo Rege Israel legitur quod supereminebat toti populo ab humero et supra : et quod non erat ei similis in omni populo. 1Rg. 10.d. De quarto dicit Apostolus 1Cor. 3.a. Non potui vobis loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus : tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Alibi autem dicit 1Cor. 2.b. Sapientiam loquimur inter perfectos. Ecce quod cibum doctrine spiritualis singulis pro capacitate singulorum dispensabat. Istud plaustrum quatuor rotas debet habere, id est quatuor cardinales virtutes. Item quatuor rote sunt : quia subditos portare debent doctrine verbis, vite exemplis, temporalibus subsidiis et instantia orationis. Sed multi sunt velut quinta rota plaustri, que semper strepitum facit. Huius plaustri axes deberent esse patientia et benignitas : quia in plaustro duo sunt axes, ut per patientiam portet malos, per benignitatem bonos. Equi autem trahentes plaustrum hoc sunt amor Dei et proximi : vel honor Dei et utilitas proximi. Auriga autem Spiritus sanctus. Unde Ps. 142. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Tertium quod notatur hic, est, ad quod debet Prelatus institui. Ad hoc enim institui debet, ut malos corrigat et increpet : bonos promoveat, ac semper ad melius invitet. Primum notatur, cum dicitur.
marg.| {c} Triturabis montes et comminues id est altos superbos. Montes enim sunt alti, id est superbi, vel quilibet mali, in quibus nec ros descendit gratie, nec pluvia doctrine, 2Rg. 1.d. In quibus non crescunt fruges bonorum operum, que triturari debent et comminui per mansuetam increpationem. Unde 2Tim. ultimo a. Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Secundum notatur, cum dicitur.
marg.| {d} Et colles quasi   pulverem pones Coll es enim minores, in quibus est ros gratie et pluvia etiam quiescit doctrine et crescit seges bonorum operum, proficientes et boni sunt, qui quasi pulvis, ponendi sunt : quia semper ad humilitatem monendi sunt. Unde Lc. 17.c. Cum omnia bene feceritis, dicite : quia servi inutiles sumus. Et quia Prelatus ministerium suum implere debet, etiam si inde multi non corrigantur, ideo subditur.
marg.| {e} Ventilabis eos quasi dicat : facies quod in te est, ventilando eos per predicationem, per correctionem, per monitionem : nisi ipsi se correxerint.
marg.| {f} Ventus tollet eos id est propter ventum sue superbie, a facie mea tollentur.
marg.| {g} Et turbo disperget eos id est persecutio infernalis et mors dupliciter perdet eos in corpore et anima.
marg.| {h} Et tu prop ter conversos bonos : vel quia nihil omisisti ex contingentibus : etsi nullus conversus fuerit.
marg.| {i} Exultabis exte rius.
marg.| {k} In Domino prop ter dotes corporis.
marg.| {l} Et in sancto Israel letaberis Inte rius propter dotes ipsius anime : ecce quartum.
marg.| {n} Egeni et pauperes querunt aquas : et non sunt.   Sep tuaginta : Exultabunt pauperes et inopes : querent enim aquas et non erunt. Pauperes querunt aquas doctrine, sed divites non curant. Unde supra 5.d. Nobiles eius interierunt fame ; multitudo siti aruit.
marg.| {Θ} {a} Lingua eorum
marg.| {4. 93ra} Δ erant. De hoc habetur in Esdra.
marg.| {a} Lingua eorum siti aruit pre defectu aque.
marg.| {b} Ego Dominus exaudiam eos dand o quod petunt.
marg.| {c} Deus Israel id est qui sunt Deus Israel.
marg.| {d} Non derelinquam eos in t anta egestate.
marg.| {e} Aperiam in supremis collibus flumina non leguntur in terra promissionis fuisse alii fontes post reditum, quam ante ; sed in hoc notat Dominus aquarum futuram abundantiam, quasi dicat : dabo tantam copiam aquarum, ac si in supremis collibus essent flumina. Vel forte Dominus post reditum dedit eis pluviam in magna abundantia, quam descendentem de collibus conservaverant in stagnis et cisternis.
marg.| {f} Et in medio camporum fontes aper iam, supple.
marg.| {g} Ponam desertum in stagna aquarum id est terram, que prius erat deserta, ponam in abundantiam stagnorum.
marg.| {h} Et terram inviam id est que prius erat invia, pre siccitate.
marg.| {i} In rivos aquarum pona m, id est replebo eam rivis aquarum.
marg.| {k} Dabo in solitudinem cedrum id est replebo terram eorum arboribus utilibus et fructuosis, ita quod etiam in desertis et solitudine erunt huiusmodi.
marg.| {l} Et spinam :   Se ptuaginta dicunt, Sethim, que est arbor albe spine similis, mire lenitatis et pulchritudinis et fortitudinis et imputribilis, de qua arca facta est, Ex. 25.a. Propter quam terra etiam vocata est terra Sethim.
marg.| {m} Et dabo in solitudinem etiam myrtum : Myrtus est arbor aromatica imputribilis, que membra fessa consolidat et reparat.
marg.| {n} Et dabo in solitudinem lignum olive, id est arborem, in qua crescit oleum quod dicitur oleum olivarum.
marg.| {o} Ponam in deserto abietem que est arbor alta.
marg.| {p} Ulmum que est infructuosa.
marg.| {q} Et buxum que semper viret.
marg.| {r} Simul pona m, scilicet in deserto. Et hec omnia faciam.
marg.| {s} Ut videant bene ficia, que prestiti eis.
marg.| {t} Et sciant me n on iratum, sed benevolum eis.
marg.| {u} Et recogitent id est predicta memorie firmiter commendent.
marg.| {x} Et intelligant pariter id est intus in corde legant.
marg.| {y} Quia manus Domini fecit hec id est potentia eius.
marg.| {z} Et sanctus Israel creavit illud id est ille fecit, qui sanctificat Israel. Hoc, inquam, mirabile quod notatur per hoc quod dicit, creavit.
marg.| {a} Prope facite iudicium vestrum. Ult ima pars, in qua Dominus invehitur contra idololatras, ostendendo quod idola nihil habent boni, nihil potentie, nihil scientie. Unde dicit : Prope facite iudicium vestrum, dicit Dominus, id est cito accedite ad iudicium, ut diiudicetur inter me et vos.
marg.| {b} Afferte, si quid forte habetis id est si aliquod opus habetis quod si forte et firmum. Vel, forte, adverbium dubitandi.
marg.| {c} Dicit Rex Iacob id est Dominus, qui regit et gubernat Iacob, id est populum Iudaicum.
marg.| {d} Accedant idol a vestra.
marg.| {e} Et nuntient vobis, quecumque ventura sunt quasi dicat : non possent nuntiare. Et ut magis confundat idololatras, apostrophat et convertit se ad idola, dicens ad illa, quasi per antiphrasim : O vos idola.
marg.| {g} Priora, que fuerunt ante mundi constitutionem.
marg.| {h} Nuntiate nobi s.
marg.| {i} Et ponemus cor nostrum ut c olamus vos : et est Ironia.
marg.| {Δ} {a} Et scie-
marg.| {Θ} {a} Lingua eorum siti aruit Lam. 4.a. Adhesit lingua lactentis ad palatum eius in siti : parvuli petierunt panem et non erat, qui frangeret eis. Ier. 14.a. Maiores miserunt minores suos ad aquam : venerunt ad hauriendum et non invenerunt aquam : reportaverunt vasa sua vacua.
marg.| {b} Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. Und e Ps. 19. Desiderium pauperum exaudivit Dominus : preparationem cordis eorum exaudivit auris tua.
marg.| {c} Aperiam in supremis collibus flumina etc.   Per fontem intelligitur gratia preveniens, sive incipiens, que est initium omnis boni : per rivos, gratia proficiens : per flumina, gratia conservans : per stagnum quod est aqua immobilis, gratia perseverans, vel consummans. Flumina in supremis collibus, abundans doctrina in mortuis Doctoribus : fontes in campis, parva, sed viva doctrina in minoribus : stagna in deserto, scientia non fluens per {4. 93rb} predicationem in mundo, id est in mundanis : rivi aquarum in terra invia, doctrina fluens in claustro, id est in claustralibus.
marg.| {k} Dabo in solitudinem cedrum etc.   Nota quod quandoque distinguitur numerus virtutum per quaternarium, ut hic in prima parte, per quaternarium arborum designat quaternarium virtutum propter oppositionem, quam habent ad quaternarium vitiorum. Quandoque autem in secunda parte per ternarium arborum designat ternarium virtutum propter oppositionem, quam habent ad ternarium vitiorum. Quaternarius autem virtutum consistit in quatuor cardinalibus, que sunt, Prudentia, Temperantia, Fortitudo et Iustitia. Ternarius autem in ternario virtutum Theologicarum, id est Fidei, Spei et Caritatis. Quaternarius autem vitiorum est, peccatum cogitationis, locutionis, operis et consuetudinis. Ternarius autem est ille, de quo 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia oculorum, aut concupiscentia carnis, aut superbia vite. De hoc quaternario et ternario dicitur Am. 1. et 2.b. Super tribus sceleribus Israel et super quatuor non convertam eum. Per istas autem arbores notantur virtutes, quibus Dominus desertum Ecclesie illustravit. Per cedrum, que est arbor imputribilis et procera, designatur prudentia, de qua Sap. 6.b. Clara est et que numquam marcescit sapientia. Per spinam, que pungit et solida est, fortitudo, que consistit in patientia adversorum. Per myrtum, que est aromatica et imputribilis, temperantia, que hominem aromaticum et imputribilem facit, ad litteram. Gula enim et omnis excessus et maxime cibi, putridum facit et fetidum, ad litteram. Per olivam, que aliquid habet amari et aliquid dulcis, iustitia que habet amaritudinem in malorum punitione ; sed dulcedinem in bonorum retributione. Ecce quatuor Cardinales. Per abietem, que est alta et cuius auxilio mare transitur, quia inde fit malus, significatur fides, que alta est, quia est argumentum non apparentium. Hbr. 11.a. Per quam etiam mare mundi transitur, quia hec est victoria, que vincit mundum, fides nostra 1Io. 5.a. Per ulmum, que patula est, significatur spes, que animam dilatat et facit amplam. Per buxum, que semper viret, significatur caritas, que numquam excidit. 1Cor. 13.c. Potest autem opponi Prudentia peccato cogitationis. Temperantia peccato locutionis. Fortitudo peccato operis quod facit hominem debilem et infirmum : oliva, que, cum est centenaria, fructum facit, peccato consuetudinis, quia nec in senectute fructum facit peccans hoc peccato. Altitudo autem abietis opponitur depressioni concupiscentie carnis, que semper versatur circa ima, sicut sues circa lutum. Unde Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Latitudo ulmi, scilicet largitas, opponitur avaritie. Parvitas autem buxi, altitudini superbie : Sed quia Dominus Ecclesiam suam non solum virtutibus ; sed etiam donis Spiritus sancti decoravit : ideo subditur.
marg.| {s} Ut videant per donum sapientie.
marg.| {t} Et sciant per donum scientie.
marg.| {u} Et recogitent per donum consilii.
marg.| {x} Et intelligant pariter per donum intellectus. Et ista pertinent ad cognitivam.
marg.| {y} Quia manus Domini fecit hec id est filius, qui dicitur manus Patris.
marg.| {z} Et sanctus Israel creavit illud id est Spiritus sanctus, qui sanctificat corda hominum. Dicitur autem filius in nobis fecisse dona et virtutes, qui ea nobis meruit : et Spiritus sanctus. quia ille nobis infundit.
marg.| {a} Prope facite iudicium vestrum, dicit Dominus id est appropinquate et preparate vos ad iudicium per donum timoris.
marg.| {b} Afferte si quod forte habetis repo situm in gazophylacio pauperum per opera pietatis.
marg.| {d} Accedant et nuntient vobis Predicatores et Prelati vestri per donum fortitudinis. Quecumque ventura sunt : et hec pertinent ad operativam.
marg.| {g} Priora que fuerunt, nuntiate. Ver ba sunt Prophete ad Prelatos et Doctores Ecclesie, quasi dicat : nobis minoribus beneficia Domini enarrate.
marg.| {i} Et ponemus cor nostrum ad f aciendum precepta
marg.| {Θ} Domini,
marg.| {4. 93va} {Δ} {a} Et sciemus vos Deos esse. Vel sic, Sciemus novissima eorum, id est per vos finem uniuscuiusque cognoscemus.
marg.| {b} Que ventura sunt, indicate nobis o id ola.
marg.| {c} Annuntiate, que ventura sunt in futurum id est que futura sunt post mundi consummationem.
marg.| {d} Et sciemus, quia Diis estis vos si h ec annuntiaveritis. Hec enim duo solus Deus scit, que, scilicet fuerunt ante mundi constitutionem et que futura sunt post eius consummationem.
marg.| {e} Bene quoque, aut male, si potestis, facite quasi nec potestis etiam bene, vel male facere.
marg.| {f} Et loquamur et videamus simul id est disputemus simul, utrum debeam coli, vel vos. Et ostendit quod illa non sunt colenda, dicens :
marg.| {g} Ecce vos estis ex nihilo quasi per hoc patet quod non debetis coli, quia estis ex nihilo, id est facti de materia, que creata fuit ex nihilo. Vel, vos estis ex nihilo : id est nihil estis. Idolum enim nihil est, ut dicitur, 1Cor. 8.a. Vel, vos estis ex nihilo, id est ex errore et mendacio hominum : non ex rei veritate est quod vos reputamini Dii.
marg.| {h} Et opus vestrum ex eo quod non est id est responsa et quicquid facitis, imputatur ei quod non est. Responsa enim et quicquid faciebant, imputabantur idolo facto ex materia et spiritu presidente ; quod tamen in veritate nihil est : vel omne opus vestrum ex eo quod non est, id est totus cultus et reverentia, que exhibetur vobis, est ex suggestione illius, qui non est, id est Diaboli, qui dicitur non esse, quia a vero esse separatus est. Unde Iob. 18.c. Habitent in tabernaculo illius, qui non est, id est diaboli.
marg.| {i} Abominatio id est abominabilis est.
marg.| {k} Qui elegit vos ad f abricandum, vel colendum, quia nihil potestis, nec scitis, nec aliquid boni habetis, ut dictum est. Ego aute {m} {l}   Suscitavi ab Aquilone quasi dicat : vos nihil potestis facere, nec predicere : sed ego predico, que facturus sum : quia suscitavi ab Aquilone, id est suscitabo Cyrum ab Aquilone. Superius dictum est, ab Oriente. Sed quia plaga Orientalis declinat ad Aquilonem ; ideo regiones, que sunt intermedie, quandoque dicuntur esse in Oriente, in Aquilone ; de intermediis autem erat regio Persarum, unde vocatus est Cyrus.
marg.| {m} Et veniet ab ortu Solis : id em est quod prius, ut dictum est, quia regiones intermedie in utraque parte esse dicebantur.
marg.| {n} Vocabat nomen meum Cyru s in hoc dicitur invocasse nomen Domini quod recognovit regnum sibi datum a Deo. Andreas autem dicit secundum Iosephum quod Cyrus mandavit omnibus populis quod non esset, nisi unus Deus, Deus Hebreorum.
marg.| {o} E adducet Magistratus, quasi   lutum et velut plastes conculcans humum id est Principes Chaldeorum et aliorum regnorum in captivitatem ducet et viliter tractabit, ut lutum viliter tractatur a figulo. Plastes enim idem est quod figulus. Et dicitur a plasmare quod idem est quod formare.
marg.| {p} Quis annuntiavit istu d ab exordio, id est antequam fieret, nisi ego, supple.
marg.| {q} Ut sciamus et a principio id est post eius prenuntiationem :
marg.| {s} Ut dicamus : Iustus es quasi dicat : si est, qui annuntiaverit, dicemus : quia iustus est.
marg.| {Δ} {a} Non
marg.| {Θ} Domini et regratiandum ei, secundum beneficia nobis exhibita.
marg.| {a} Et sciemus novissima eorum id est que nobis daturus sit Deus in ultima retributione. Per beneficia enim nobis exhibita a Deo cognoscimus, quid nobis Deus in futuro daturus sit, tamquam per exemplum : per opera autem nostra hoc ipsum cognoscimus, tamquam per merita.
marg.| {b} Et que ventura sunt, indicate nobis : Annuntiate, que ventura sunt in futurum : et sciemus, quia Dii estis vos. Hoc posset dicere populus Prelatis Ecclesie. Si enim ipsi annuntiarent populo, que ventura sunt peccatoribus et que iustis : ex hoc posset coniici quod Dii essent, id est Prelati non ficti. Sed quia vident eos, potius gregem suum duci ad interfectionem et inde non curare : possunt coniicere quod sunt idola ; sicut dicitur Za. 11.d. O Pastor et idolum derelinquens gregem. Ex hoc quod vident eos non solum sua non largientes, sed etiam cupide aliena rapientes : possunt coniicere quod sint milvi. Ex hoc quod vident eos non solum extraneos, sed etiam proprios filios spoliantes, Possunt coniicere quod sint struthiones, immo quod struthionibus duriores : Struthio enim dimittit ova sua in pulvere et induratur ad filios suos, quasi non sint sui, sicut dicitur {4. 93vb} Iob. trigesimo-nono. q. Isti autem non solum ova sua, id est subditos in pulvere derelinquunt ; verum etiam in iniustis emendis et exactionibus pedibus suis conculcant et frangunt. Ex hoc quod vident eos comessationibus et ebrietatibus intentos, possunt eos comicere potius esse porcos, quam Deos.
marg.| {e} Bene quoque, aut male, si potestis, facite.   Sep tuaginta. Bene facite, aut male : et admirabimur et videbimus simul, unde sitis vos et unde sit opus vestrum : de terra abominationum elegerunt vos. Respondere possent multi Prelati temporis nostri : Non possumus bona, sed mala ; quia non potest arbor mala fructus bonos facere. Mt. septimo. c. id est non potest opus bonum ex perversa intentione, vel simulata sanctitate procedere.
marg.| {f} Et loquamur et videamus simul : Qu i scilicet damnabiliores sint : subditi mali, aut Prelati perversi. Et constat quod Prelati perversi, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Lc. duodecimo. f. Et quia non solum damnabuntur pro peccatis suis, sed etiam subditorum.
marg.| {g} Ecce vos estis ex nihilo. Hoc potest dici de Prelatis, quos adduxit in Ecclesiam, non Deus, sed caro et sanguis, vel simulata iustitia, vel pecunia, vel ambitio preessendi. De quibus Os. 8.a. Ipsi regnaverunt, sed non ex me. Ergo planum est quod ex nihilo, quia sine ipso factum est nihil. Io. 1.a. Nota.
marg.| Est nihilum.
marg.| Sanctitatis ficte, Ps. 72. Imagines ipsorum ad nihilum rediges.
marg.| Conditionis humane, Ps. 38. Substantia mea, quasi nihilum est ante te.
marg.| Malitie, Ps. 14. Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus.
marg.| Fluxibilitatis vite. Ps. 57. Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens.
marg.| Insufficientie, 1Cor. 13.a. Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum.
marg.| Opinionis vane. Gal. 6.a. Qui se existimat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
marg.| {h} Et opus vestrum ex eo quod non est id est ex Diabolo, qui non esse dicitur, quia a vero esse semotus est. Unde Io. 8.f. Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis perficere.
marg.| {i} Abominatio est Domi no, qui elegit vos. Abominabiles enim Domino sunt, qui tales eligunt Prelatos. Sapient. 14.b. Adinventio illorum, id est promotio talium et electio, corruptio vite, quia multorum viam exemplis corrumpunt, Prv. 15.b. Abominatio est Deo vita impii. Et infra eod. c. Abominatio Domini cogitationes male. Et 16.a. Abominatio Domini est omnis arrogans.
marg.| {l} Suscitavi ab Aquilone et veniet ab ortu Solis. Ecc e duplex modus retrahendi a peccato. Tunc enim suscitat Dominus ab Aquilone, quando retrahit per timorem : sed peccator venit ab ortu Solis, quando Dominus reducit eum per caritatem.
marg.| {n} Vocabit vel, vocavit nomen meum. Rectus ordo est : quia peccator retractus a peccato per timorem, vel per amorem reductus, tunc invocare debet Dominum in oratione, ut scilicet sibi debitum dimittatur et de cetero in tentationem non inducatur, sicut dicit Dominus Mt. 6.b.
marg.| {o} Et adducet Magistratus quasi   lutum et velut plastes conculcans humum. Mag istratus sunt superbi et potentes Prelati, quos adducet Dominus quasi lutum : quia vilius in iudicio tractabuntur, quam ceteri a Demonibus et etiam a pauperibus. Unde Za. decimo. b. Erunt quasi fortes et conculcantes lutum in medio viarum inprelio. Na. tertio. c. Intra in luctum et calca, subigens tene laterem. Ieremie decimo-octavo. a. Sicut lutum in manu figuli ; sic vos in manu mea, dicit Dominus. Et quia nullus audet hodie reprehendere Prelatos : Ideo subditur.
marg.| {p} Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus omni a hec de Prelatis predicta ? quasi nullus annuntiat.
marg.| {r} Et a principio, ut dicamus, Iustus es ? ] {Θ} Si quis
marg.| {4. 94ra} {Δ} {a} Non est annuntians id est aliquis de Diis vestris, non est, qui annuntiet preterita.
marg.| {b} Neque predicens futu ra.
marg.| {c} Neque audiens sermones vestros o id ola, quia non potestis futura predicere : ideo nullus est, qui audiat sermones vestros.
marg.| {d} Primus ad Sion dicet quasi dicat : non possunt futura predicere ; sed Dominus dabit Iudeis reversis de captivitate multos Prophetas, qui eis futura predicent, ut fuit Daniel, Ezechiel, Malachias, Esdras. Et hoc est quod dicit.
marg.| {d} Primus Prop heta. Vel. Primus, id est Propheta, antequam idola, non quod idola postmodum futura predicant ; sed quia non ante, ut Christus dicitur primogenitus Beate Marie Virginis, Lc. 2.a. Non post quem alius, sed ante quem nullus. Dicit ergo, Primus, Propheta missus a Deo.
marg.| {e} Ad Sion dicet id est ad civitatem Hierusalem, que a digniori parte vocatur hic, id est a Sion.
marg.| {f} Ecce adsum quasi hoc dicet Propheta annuntiaturus Iudeis. Et sic legitur in persona Prophete, vel in persona Domini : Ecce adsum, hoc dicet Propheta quod ego Dominus, ecce ad auxilium Iudeorum.
marg.| {g} Et Hierusalem id est habitantibus Hierusalem. Metonymia es {t} {h}   Evangelistam vel Evangelistas dabo, id est Prophetam bona annuntiantem. Evangelista enim dicitur, quasi bonus nuntius, ab, eu quod est bonum et Angelus quod est nuntius.
marg.| Et nota quod mutat hic Propheta personam, primam, scilicet in tertiam.
marg.| {i} Et vidi id est consideravi, dicit Propheta in persona Domini, vel sua.
marg.| {k} Et non erat ex istis id est ex idolis.
marg.| {l} Quisquam, qui iniret consilium pred icandi, vel respondendi.
marg.| {m} Et interrogatus responderet verbum id est non erat inter Deos Gentium aliquis, qui sciret dare consilium cultoribus suis, quomodo se defenderent a Cyro.
marg.| {n} Ecce omnes cult ores idolorum.
marg.| {o} Iniusti quia Deo derelicto colunt idola.
marg.| {p} Et vana opera eorum quia vanis et falsis idolis ea impendunt.
marg.| {p} Ventus et inane id est cito exsufflanda et inutilia sunt simulachra eorum. Ventus, quia cito exsufflabitur eorum cultura, inane, quia non prosunt cultoribus suis.
marg.| {Θ} Si quis vere auderet Prelatos corrigere, iustus simpliciter deberet dici.
marg.| {a} Non est annuntians mala , que fiunt hodie.
marg.| {b} Neque predicens mala , que futura sunt.
marg.| {c} Neque audiens sermones vestros Veru m est, si sunt increpatorii. Si enim essent adulationis, vel detractionis, bene reciperentur. Unde Prv. 18.a. Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris, que versantur in corde eius.
marg.| {d} Primus ad Sion dicet id est filius, qui dicit Io. 8.c. Ego principium, qui et loquor vobis. Septuaginta. Principium Sion dabo et Hierusalem consolabor in via et et Apc. 1.b. et 22.c. ego sum Alpha et Omega, principium et finis.
marg.| {f} Ecce adsum. Und e Mt. 27.c. Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi.
marg.| {g} Et Hierusalem Evangelistam dabo. Not a ordinem. Primo enim affuit Christus Ecclesie per Incarnationem, deinde dedit Evangelistas, id est Apostolorum predicationem.
marg.| {i} Et vidi et non erat ex eis quisquam, qui iniret consilium quom odo posset peccato resistere, penas inferni evadere et gloriam adipisci.
marg.| {m} Et non erat, supple, qui interrogatus responderet verbum gratitudinis, confessionis, vel laudis. Unde Ier. 8.c. Attendi et auscultavi, nemo quod bonum est, loquitur, per gratiarum actionem et laudem : nullus est, qui agat penitentiam super peccato suo, dicens : quid feci, per confessionem ? {4. 94rb} {n}   Ecce omnes iniusti sunt supple. Unde Ps. 11. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit Sanctus et Mi. 7.a. Periit Sanctus de terra et rectus in hominibus non est.
marg.| {p} Vana opera eorum. Ier . 10.c. Vana sunt et opus dignum risu.
marg.| {q} Ventus et inane simulachra eorum. Ido la, sive simulachra hominum sunt Prelati, de quibus regula est Is. hic : quia aut sunt ventus per superbiam, aut inane, per fictam iustitiam, nec fallit in multis hec regula quod dolendum est valde.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 41), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_41)

Notes :