Hugo de Sancto Caro

Capitulum 61

Numérotation du verset Is. 61,1 

Spiritus Domini super me eo
quod unxerit Dominus me ad annuntiandum
mansuetis
misit me ut mederer
contritos1 corde
1 contritos] contritis Weber
et predicarem
captivis
indulgentiam et clausis apertionem
Numérotation du verset Is. 61,2 

ut predicarem annum
placabilem
Domini et diem ultionis Deo nostro
ut consolarer omnes lugentes
Numérotation du verset Is. 61,3 

ut ponerem lugentibus
Sion et darem eis coronam
pro cinere
oleum gaudii pro luctu pallium
laudis pro spiritu meroris et
vocabuntur
in ea
fortes
iustitie
plantatio Domini
ad glorificandum
Numérotation du verset Is. 61,4 

et edificabunt
deserta a seculo
et ruinas antiquas
erigent
et instaurabunt civitates
desertas
dissipatas
in generationem
et generationem
Numérotation du verset Is. 61,5 

et stabunt
alieni
et pascent
pecora vestra
et
filii peregrinorum agricole
et vinitores
vestri erunt
Numérotation du verset Is. 61,6 

vos autem sacerdotes Domini
vocabimini
ministri Dei vestri2
2 vestri] nostri Weber
dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis
et in gloria earum superbietis
Numérotation du verset Is. 61,7 

pro confusione vestra
duplici
et rubore laudabunt partem eorum
propter hoc in terra sua
duplicia
possidebunt letitia sempiterna erit eis
Numérotation du verset Is. 61,8 

quia ego Dominus diligens iudicium et3 odio habens rapinam in holocaustum4 et dabo opus eorum
3 et] om. Weber |
4 holocaustum] holocausto Weber |
in veritate et fedus perpetuum
feriam eis
Numérotation du verset Is. 61,9 

et scietur in gentibus semen eorum
et
germen
eorum in medio populorum omnes qui viderint eos
cognoscent
eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus
Numérotation du verset Is. 61,10 

gaudens gaudebo
in Domino
et exultabit anima mea
in Deo meo quia induit
me vestimentis salutis et indumento iustitie
circumdedit me
quasi sponsum decoratum
corona et quasi sponsam ornatam
monilibus suis
Numérotation du verset Is. 61,11 

sicut enim terra
profert germen suum et sicut hortus
semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam
et laudem
coram universis gentibus

Capitulum 61

marg.| {4. 152ra} {a} Spiritus Domini etc.   Istu d capitulum proprie exponitur de Christo, sicut ipse Christus testatur, Lc. 4.b. Fabulose tamen exponitur de Isaia. Et dividitur in quatuor partes. In prima parte capituli se Propheta a Domino unctum et missum dicit, ut eis his, que postmodum predicat, credatur. In secunda parte promittit eis suarum civitatum reedificationem, ibi : Et edificabunt. In tertia gentium conversionem, ibi ; Et stabunt. In quarta perpetuam religionis observantiam, ibi : Et dabo. Dicit ergo Propheta de se.
marg.| {a} Spiritus Domini quasi dicat : a Spiritu S. sunt ea, que dico.
marg.| {b} Eo quod unxerit. idc irco dico Spiritum S. esse super me, quia unxit me, id est per gratiam suam me docuit et voluntatem meam sue voluntati conformavit.
marg.| {c} Ad annuntiandum id est ad utilitatem mansuetorum. Tales enim utiliter audiunt ad instructionem.
marg.| {d} Misit me Unde supra 6.e. Ecce ego, mitte me et dixit :   Ut mederer. id est ut sermone bono mitigarem desolatos. Sermo enim bonus medicina est.
marg.| {f} Et predicarem captivis in B abylone.
marg.| {g} Indulgentiam id est licentiam redeundi de captivitate. Vel, indulgentiam, id est relaxationem,
marg.| {h} Et clausi in c arceribus, ad litteram, vel tribulationibus compediti.
marg.| {i} Apertionem ut e xeant de carcere.
marg.| {k} Ut predicarem id est annum, in quo placabitur eis Dominus, quantum ad Iudeos liberandos.
marg.| {l} Et diem ultionis quan tum ad Chaldeos destruendos.
marg.| {Δ} {a} Ut consolarer]
Numérotation du verset Is. 61,mystice 
marg.| {a} Spiritus Domini. Tri na tentatione diaboli superata, sicut Lc. 4.b. refert. Egressus est Iesus in virtute Spiritus in Galileam et fama exivit per universam regionem ab illo et ipse docebat in Synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus et venit Nazareth, ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die Sabbati in Synagogam et surrexit legere et traditus est ei liber Isaie Prophete et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat. Spiritus Domini super me, propter quod unxit me etc.   Et p ostea sequitur. Cepit autem dicere ad illos, quia hodie impleta est hec scriptura in auribus vestris. Patet ergo, quis hic loquitur.
marg.| {a} Spiritus Domini id est Patris, vel Spiritus, qui est Dominus, super me. In hoc notantur tria, scilicet quod minor est secundum quod homo, Spiritu S. Item quod in eo requievit Spiritus S. sicut etiam dicitur sup. 11.a. Et requiescet super eum Spiritus Domini etc.   Io. 1.e. Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super, hic est, qui baptizat in Spiritu. Item notatur quod in omnibus Spiritus S. exhortationibus obedivit. Habuit enim super se Spiritum S. ut ductorem et preceptorem Sed multi sunt, qui Spiritum S. non super se habent ei obediendo, sed sub se pedibus malarum affectionum et rebellium, sive recalcitrantium voluntatum conculcando. Hbr. 10.e. Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione, duobus aut tribus testibus moritur ; quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est et Spiritui gratie contumeliam fecerit ?
marg.| {b} Eo quod unxerit me quasi ideo dico quod Spiritus Domini super me, quia unxit me, ut pugilem. Unde Ier. 20.c. Dominus mecum est, quasi bellator fortis. Item ut Pontificem. Hbr. 9.c. Christus autem assistens Pontifex futurorum bonorum etc.   Item ut Regem Apc. 19.c. Ipse est Rex regum et Dominus dominantium. Hbr. 1.c. et Ps. 54. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus. Item. Act. 4.f. Convenerunt in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus. Et nota quod triplex fuit unctio in Christo. Prima fuit in utero Virginis conceptione, de qua dicitur in Epistola ad Quirinum Episcopum. In utero Virginis homo Christus conceptus est, ibi ab eodem Spiritu unctus est, ubi conceptus est ; nec ante conceptus et postmodum unctus, sed hoc ipsum de Spiritu S. ex carne Virginis concipi fuit a Spiritu S. ungi, Mt. 1.d. Quod enim in ea natum est, de Spiritu S. {4.152rb} est, Hec unctio consistit in tribus, In naturarum admirabili unione, in donorum plenitudine, in peccatorum immunitate. Secunda unctio fuit manifestatio omnium horum in baptismate. Tum enim dictum est ei. Hic est Filius meus dilectus. Mt. 3.d ibi ergo unctus est per manifestationem. Unde Lc. 4.a. Iesus autem plenus Spiritu sancto egressus est a Iordane. Tertia unctio fuit collatio, sive gratia immortalitatis in resurrectione. Sequitur.
marg.| {c} Ad annuntiandum. Rec te post unctionem sequitur de annuntiatione ad significandum quod nullus debet officium Prelationis et Predicationis suscipere, qui non prius habeat unctionem caritatis. Unctio enim cordis efficaciam dat sermoni et eruditionem loquendi secundum illud 1Io. 2.d. Unctio eius docebit vos de omnibus et notatur hic, quis debeat annuntiare, Unctus scilicet caritate. Et quibus, Quia mansuetis, qui recipiunt verbum. Eccl. 5.c. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas, Iac. 1.c. In mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras. Prv. 9.b. Noli arguere derisorem, ne oderit te, argue sapientem et diligit te. alia littera Evangelizare pauperibus misit me. Hinc est quod dicitur Mt. 11.a. Pauperes evangelizantur, sup. 19.f. Pauperes homines in Sancto Israel exultabunt. Has duas virtutes Christus specialiter docuit, paupertatem spiritus et mansuetudinem. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Et de his dicitur sup. 11.a. Iudicabit in iustitia pauperes et arguet in equitate pro mansuetis terre.
marg.| {e} Ut mederer. Ver ba enim Christi sunt medicina. Sap. 16.b. Non herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Et dicit : Contritos corde, id est compunctos, qui Deo offerunt sacrificium spiritus contribulati, Ps. 146. Qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum. Sic medicus, cui distorta prius vult conteri, ut fiant postmodum recta et primo erit et secat, antequam ungat Iob. 5.c. Increpationem Domini ne reprobes, quia ipse vulnerat et medetur ; percutit et manus eius sanabit.
marg.| {f} Et predicarem captivis capt ivi sunt, qui pedes affectionum habent compeditos illecebris voluptatum, quia voluntatem suam imperio Diaboli subiecerunt, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem, ut dicitur 2Tim. 2.d. Clausi sunt, qui intellectum per ignorantiam et infidelitatem habent obtenebratum. Christus autem indulgentiam captivis predicat et clausis apertionem, quia sermo eius et affectus relaxat et dissolvit a culpa et intellectum purgat ab ignorantia, sup. 39.c. Ut diceres, his qui vincanti sunt, exite et his, qui in tenebris, revelamini. Primum pertinet ad captivos in vinculis ; secundum ad clausos in tenebris. Vel captivi sunt, qui habent peccati consuetudinem : clausi sunt, qui iam demersi sunt in foveam Inferni per desperationem. Istis Dominus predicavit indulgentiam de peccatis per penitentiam et apertionem patrie celestis, dicens Mt. 4.c. Penitentiam agite ; ecce indulgentia, appropinquabit enim Regnum celorum, ecce apertio.
marg.| {k} Ut predicarem id est ut ostenderent tempus plenitudinis gratie advenisse, in quo Deus placabilis redderetur hominibus penitentibus et gentibus converti volentibus. De quo tempore 2Cor. 6.a. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
marg.| {l} Et diem ultionis Deo nostro id est tempus damnationis a Deo venturum super Iudeos rebelles per Romanos, secundum illud Lc.. 19.g. Venient dies in te et circumdabunt te inimici tui undique. Et Lc. 22.d. Cum videritis ab exercitu circumdari Hierusalem, tunc scitote, quia appropinquabit desolatio eius. Vel annus placabilis Domino, vel Domini, est tempus, immo eternitas retributionis in die mortis, tunc erit annus Iubileus, in quo omnia debita relaxabuntur, quia tunc miserie consumentur et culpe tunc plene liberabuntur. De hoc anno dicitur in Ps. 46. Benedices corone anni benignitatis tue. Dies autem ultionis est tempus damnationis. Utrumque Christus predicavit. Et premia iustorum, cum dixit. Appropinquabit Regnum celorum. Et supplicia malorum, cum dixit Mt. 13.f ibi erit fletus et stridor dentium. Sed nota quod dicit, annum placabilem et diem ultionis, in quo notatur quod pronior est ad miserendum, quam ad puniendum et quod supra condignum remunerat misericordia et circa condignum punit iustitia, infra 63.a. Dies ultionis in corde meo, annus retributionis mee venit. Et nota quod, annus culpe et penitentie et iustitie et gratie et glorie dicitur hic, sicut sup. 20.a ibi equire.
marg.| {Θ} {a} Ut consolarer,
marg.| {4. 152va} {Δ} {a} Ut consolarer supe r transgressoribus et abominationibus, que fiunt in medio Hierusalem, ut dicitur Ez. b. Ut ponerem, id est firmam et stabilem consolationem promitterem.
marg.| {c} Lugentibus de v astitate et calamitate lugentibus. Sion. Ier. et Septuag. non habent hic consolationem. Et secundum hoc sic legitur.
marg.| {b} Ut ponerem coro nam, supple. Unde subdit.
marg.| {d} Et darem id est dandam predicarem coronam, quantum ad Reges.
marg.| {e} Pro cinere id est pro captivitatis utilitate et deiectione.
marg.| {f} Oleum gaudii quan tum ad Sacerdotes, quia Sacerdotes inunguntur, pro luctu.
marg.| {g} Pallium laudis quan tum ad populum, id est decentem habitum. Unde Septuaginta habent Habitum glorie, id est habitum gloriosum quod erit eis ad laudem Domini.
marg.| {h} Pro spiritu id est pro habitu lugubri, qui est signum interioris meroris.
marg.| {i} Et tunc , vocabuntur in ea, id est in Hierusalem, vel Sion.
marg.| {k} fortes iustitie dati ve, id est fortes erunt et vocabuntur ad iustitiam faciendam et exequendam, tam in se, quam in aliis. Fortiter enim agent iustitiam, nec flectentur prece, vel pretio ; amore, vel odio.
marg.| {Δ} {a} Plantatio Domini] .
marg.| {Θ} {a} Ut consolarer immo Christus venit, ut indiceret luctum, tam verbo, dicens : Beati, qui lugent etc.   quam exemplo, quia et ipse flevit, ut Lc. 19.f. et Io. 11.e. et Hbr. 5.b. Item Iac. 3.c. Miseri estote et lugete, id est miseriam vestram cognoscite et lugete, quia qui se miserum reputat et cognoscit suam miseriam, luget et sic obtinet misericordiam. Lc. 19.f. Si cognovisses et tu fleres, supple. Item Thr. 2.f. Deduc, quasi torrentem lacrimas per diem et noctem non des requiem tibi, nec taceat pupilla oculi tui. Sic ergo precipit fletum, non indicit gaudium, vel solatium, ut videtur. Sol. Dominus est, sicut mater, vel nutrix parvulo, que si querat a parvulo, quare luges acrius et copiosius luget parvulus et tamen mater consolatur. Sed quando mater colligit eum in sinu suo et abstergit lacrimas suas, tunc silet parvulus. Sic Dominus querit a peccare, quare lugeat, cum facit eum agnoscere peccata sua et sic consolando etiam ad lacrimas provocat. Sic Dominus quesivit a Magdalena. Mulier quid ploras ? Io. 20.c. ut amplius ad lacrimas provocaret. Sed quando colliget nos Dominus, sicut mater in sinu eterne sue quietis et absterget omnem lacrimam ab oculis nostris, tunc silebimus, sup. 25.c. et Apc. 21.a. Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum suorum infra 66.d. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos et in Hierusalem consolabimini ridebitis et gaudebit cor vestrum. Hi duo modi consolationis predicti notantur hic. Unde dicit.
marg.| {a} Ut consolarer illo , scilicet modo consolationis, quo ad luctum magis invitantur.
marg.| {b} Ut ponerem illa m scilicet qua absterget Deus omnem lacrimam. Ponere enim stabilitatem consolationis significat. Dominus ergo ponit consolationem lugentibus, quando stabili promissione firmat se in perpetuum consolari in gloria, hic ad tempus lugentes in miseria. Mt. 5.a. Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tue letificaverunt animam meam. Sed multorum lacrime, vel dolores non merentur consolationem, sicut dicit Beat. Bernardus Quosdam lugentes conspicio, sed si de corde procederent ille lacrime, non tam facile illico solverentur in risum ; nunc autem cum abundantius otiosa et scurrilia verba profluant, quam prius lacrime, lacrimas huiusmodi de his esse non arbitror, quibus consolatio divina promittitur, quandoquidem tam facile post illas consolatio vilis admittitur. Et nota quod dicit lugentibus Sion, non dicit lugentibus Iericho, vel Babylonis, qui lugent pro mundo, vel pro mundi delectationibus. Tales enim non consolabuntur a Deo, talibus non ponit Deus consolationem veram, sed mundus ponit eis suam consolationem. Sed falsa est positio ista, ideo non tenet nisi secundum tempus positionis. Sed cum dicetur. Cedat tempus, id est spatium vite et temporalitas fortune, tunc manifestabitur falsitas et concludetur iniquitas. Ps. 64. Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram, per falsam, scilicet positionem. De talibus, qui consolationes mundanas {4. 152vb} querunt et mundanas lugent molestias, vel delectationem suarum amissionem deplorant, habetur exemplum Nm. 11.a. Vulgus quoque promiscuum quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio carnium sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israel et ait. Quis dabit nobis ad vescendum carnes ? Recordamur piscium, quos comedebamus in Egypto gratis etc.   Nota quod ista pestis incepit a populo inferiori et viliori. Ita fit in claustris, illi magis secularia desideria habent, qui viliores erant in seculo et qui minus sibi sufficiebant et aliquando sibi etiam iungunt alios, quos verbis et exemplis corrumpunt. Ez. 8.e. Et introduxit me per ostium porte domus Domini quod respiciebat ad Aquilonem et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem. Tales lugentes non consolatur Dominus, sed lugentes Sion, id est Ecclesie triumphantis et celestis patrie dilationem, vel eius amissionem, quam per peccatum incurrerunt, supra 57.d. Reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius. Vel.
marg.| {c} Lugentibus Sion id est peccata Ecclesie militantis plangentibus, Ez. 9.c. Signa Tau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, fiunt in medio Hierusalem.
marg.| {d} Et darem eis. Tri a dicit, que sunt in penitente in presenti, in futuro remunerabuntur. Cinis in memoria mortalitatis et utilitatis sue, contra superbiam mentis. Luctus contra concupiscentiam oculorum, ut per que peccavit homo concupiscendo, per hec puniatur plorando. Spiritus meroris ostensus per habitum lugubrem penitentis, qui domat lasciviam carnis. Hec tria notantur Ier. 6.g. Accingere cilicio et conspergere cinere, luctum fac tibi quasi unigeniti planctum amarum valde. Cilicio contra carnis concupiscentiam, cinere contra mentis superbiam ; luctum fac contra oculorum concupiscentiam. His tribus respondent tria, corona, oleum et pallium, Dominus enim dabit coronam eternitatis pro cinere mortalitatis, vel coronam honoris pro cinere humilitatis, sup. 28.b. Erit Dominus corona glorie et sertum exultationis residuo populi sui et spiritus iudicii sedenti super Thronum. E contra Dominus dabit superbis pro corona honoris cinerem vilitatis, sup. 28.a. Pedibus conculcabitur corona superbie ebriorum Ephraim et erit flos decidens glorie exultationis eius, qui est super verticem vallis pinguium. Ier. 13.c. Humiliamini, sedete in terra quoniam de capite vestro descendit corona glorie vestre, Ez. 21.f. Aufer Cidarim, tolle coronam.
marg.| {f} Oleum gaudii id est gaudium eterne felicitatis quod significatur per oleum pro luctu. Ps. 29. Convertisti planctum meum in gaudium mihi etc.   Domi nus enim aquas doloris convertit in vinum, vel oleum eterne iucunditatis. Io. 2.b. Implete hydrias aqua.
marg.| {g} Pallium laudis id est pallium laudabile.
marg.| {h} Pro spiritu meroris id est pro habitu lugubri, id est pro carne mortali, sub qua ingemiscit spiritus, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Sap. 9.c. dabit stolam immortalitas. Pallium enim laudabile est corpus immortale, passibile, agile, subtile. Saccum etiam penitentie convertet Dominus in stolam glorie, secundum illud Ps. 29. Conscidisti saccum meum et circumdedisti me letitia. Idt. 10.a. Exuit se vestimentis viduitatis et induit se vestimentis iucunditatis sue. Bar. 5.a. Exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tue et induere decore et honore, que a Deo tibi est in gloria sempiterna. Possunt etiam per hec tria tres dotes anime designari. Per coronam enim, que datur triumphatoribus, significatur remuneratio irascibilis, cuius est pugnare in detestando malum et vincere in aggrediendo arduum. Per oleum quod illuminat, significatur illuminatio rationis, quia ipsa summa Veritate irradiabitur. Sed illud oleum dicitur oleum gaudii. Cognitio enim illa perfecta summe Veritatis omnimodam parit iucunditatem quod non facit cognitio nostra in presenti, magis enim scientia nostra auget luctum in presenti, quam excitet gaudium, secundum illud Eccl. 1.d. Qui addit scientiam, addit et dolorem. Per pallium laudis significatur caritas perfecta, que est vestis nuptialis. Mt. 22.b. Hec tria sunt signa Regalia et Pontificalia, corona, oleum et pallium, ad significandum quod omnes in Paradiso erimus Deo nostro Reges et Sacerdotes. Apc. 1.a. Coronati inuncti, palliati. Dicit ergo.
marg.| {d} Et darem eis id est me daturum in futuro promitterem. Vel, darem, iam spe, tandem re, coronam etc.   Sequ itur.
marg.| {i} Et vocabuntur in ea fortes iustitie. In ea, id est in Sion, id est in Ecclesia vocabuntur ad officia et dignitates Ecclesie, non debiles, sed fortes ; neque fortes peccato, sed fortes iustitie ;id est qui
marg.| {Θ} fortes sunt ad
marg.| {4. 153ra} {Δ} {a} Plantatio Domini id est plantati a Domino in terra sua et stabiliter collocati. Et hoc.
marg.| {b} Ad glorificandum Deum , id est plantati a Domino et firmi facti in opere iustitie et hoc ad glorificandum Deum, quia in operibus suis querunt gloriam Domini.
marg.| {c} Et edificabunt deserta a seculo tale s de quibus dictum est : Iusti et fortes in iustitia et firmiter ineradicati fuerunt Esdras et Neemias Iesus filius Iosedech et Zorobabel. Et de istis dicitur secundum Iudeos hic : Et edificabunt deserta a seculo, id est ea que per longa secula, id est longa tempora fuerant deserta, restaurabuntur. Unde subdit.
marg.| {d} Et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas id est que fuerant deserte a Deo, vel ab habitatoribus suis Iudeis,
marg.| {f} dissipatas ab h ostibus.
marg.| {g} In generationem et generationem id est quarum dissipatio facta ab hostibus diu perduravit.
marg.| {i} Et stabunt alieni. Hic eis promittitur proselytorum multitudo. Unde dicit et stabunt alieni et   pascent pecora vestra quasi intantum dominabimini quod proselyti erunt pastores vestri.
marg.| {k} Et filii peregrinorum veni entes de peregrinis nationibus ad vos.
marg.| {l} Agricole et vinitores vestri erunt quia agros et vineas vestras colent.
marg.| {m} Vos autem Sacerdotes Domini vocabimini quasi dicat : alieni de aliis nationibus erunt servi vestri et providebunt vobis in edificiis ad manendum, in cultu agrorum ad cibum et in cultu vinearum ad potum. Vos autem attenti eritis culture Dei et vacabitis a temporalibus laboribus, ita ut vocemini Sacerdotes Domini, non idolorum, id est honorabiliter colentes Deum. Non quod omnes sint Sacerdotes sed erunt honorabiles et potentes.
marg.| {o} Ministri Dei nostri dicetur vobis id est vobis dicetur quod estis ministri
marg.| {Δ} Domini
marg.| {Θ} fortes sunt ad iustitiam exequendam et in se et in aliis, quia qui prius erant sortes ad peccatum, modo erunt fortes ad bonum. Ier. 23.b. Factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis. Sed sicut dicitur sup. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, tales qui sint fortes ad iustitiam, qui fortiter agant iustitiam, nec preces, vel precio, amore, vel odio flectentur, debent vocari in Ecclesiis et in Prelationibus, Eccl. 7.a. Noli querere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis. A quo autem vocentur, vel ad quid determinat eum subiungit.
marg.| {a} Plantatio Domini ad glorificandum id est plantati a Domino in Ecclesia et in loco Prelationis, non a propria cupiditate, sed a Deo introducti. Hbr. 5.a. Nec quisquam sibi sumit honorem, sed qui a Deo vocatur tamquam Aaron, supra 60.d. Germen plantationis mee ad glorificandum. Ps. 91. Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. Mt. 15.b. Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus, eradicabitur.
marg.| {b} Ad glorificandum Deum , non ad ditandum parentes, vel marsupium implendum, vel luxuriandum, sed ad glorificandum Deum, ut in omnibus intendatur gloria Dei et salus animarum. In quo autem sint, vel mediante quo debeant radicari et plantari determinatur Eph. 3.d. In caritate radicati et fundati. Vel.
marg.| {a} Plantatio Domini id est plantati in Domino. In Domino enim Iesu Christo invenimus optimum locum ut in eo plantemus et radices intellectus et affectus nostros ad ipsum extendamus. Est enim sicut terra humore plena, fossa et culta supra 2.c. Ingredere in petram et abscondere in fossa humo, id est planta te in vulneribus Christi. Ier. 17.b. Benedictus vir, qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius et erit tamquam lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas Vel, Vocabuntur in ea fortes iustitie, hoc dicit quantum ad perfectos et proficientes : plantatio Domini ad glorificandum, hoc dicit quantum ad novitios et penitentes : De quibus dicitur supra 5.b. secundum aliam litteram. Viri Iuda novella plantatio eius dilectissima. Et nota quod novella plantatio uberius irrigatur a suis procuratoribus. Similiter Dominus copiosius gratiam lacrimarum infundit {4. 153rb} novitiis et de novo penitentibus, secundum illud Eccl. 24.d. Dixi, rigabo hortum plantationum mearum. Sequitur.
marg.| {c} Et edificabunt deserta a seculo et ruinas antiquas erigent. Sec undum mysterium planum est quod viri fortes. Apostoli, scilicet et eorum sequaces plantati a Deo, in Ecclesia edificaverunt deserta a seculo, id est posuerunt in edificatione sancte Ecclesie Gentes quas Dominus ab initio deseruerat.
marg.| {d} Et ruinas antiquas erigent quia quod antiquitus per Adam cecidit, per Christum resuscitabitur ministerio Apostolorum et Doctorum, supra 51.a. Consolabitur Dominus omnes ruinas eius.
marg.| {e} Et instaurabunt civitates desertas a De o, id est Gentium collectiones, vel humanas mentes.
marg.| {f} Dissipatas per diversos errores. Vel,
marg.| {e} Desertas a gr atia.
marg.| {f} Dissipatas per diversa vitia.
marg.| {g} In generationem Iude orum.
marg.| {h} Et generationem Gent ium, quia et de Iudeis et de Gentibus aliquos ad restaurationem Ecclesie vocavit. Vel in generationem et generationem, id est diu, ut notetur diuturnitas peccati. Vel.
marg.| {g} In generationem mala rum affectionem et desideriorum.
marg.| {h} Et generationem mala rum operum exteriorum. Hec est duplex generatio persequentium Dominum. Dt. 32.c. Generatio prava atque perversa ; hoc dicit quantum ad malitiam interiorum affectionum et infideles filii ; hoc dicit quantum ad malitiam operum.
marg.| {i} Et stabunt alieni et pascent pecora vestra id est de Gentibus convertentur ad fidem et stabunt erecti per fidem et operationem et pascent pecora, vestra, id est simplices, vestros per eruditionem, quia fient Pastores et Predicatores de Gentibus Io. 21.e. Pasce oves meas. Ier. 3. Mittam vobis pastores iuxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina.
marg.| {k} Et filii peregrinorum id est Gentiles filii Gentilium, qui prius erant peregrini et alieni a Deo et a conversatione Israel. Eph. 2.a.
marg.| {l} Agricole et vinitores vestri erunt id est Ecclesiam que est ager et vinea Domini, excolent et custodient. Et loquitur Propheta ad fortes iustitie, scilicet Apostolos et primitive Ecclesie Pastores, qui de Gentibus multos populos converterunt et quosdam vicarios in Ecclesiis prefecerunt, ut Ecclesiam excolerent et custodirent, sicut fuit Dionysius quem convertit Paulus et Clemens quem convertit Petrus. Et hoc est quod dicitur Za. 9.c. Suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Grecia. Hoc impletum est, quando Paulus suscitatus est super Dionysium. Item Ioel. 3.b. Vendam filios vestros et filias in manibus filiorum Iuda, supra 60.b. Edificabunt filii peregrinorum muros tuos.
marg.| {m} Vos autem quasi filii peregrinorum agricole vestri erunt. Sed {m}   Vos o Ap ostoli.
marg.| {n} Sacerdotes Domini vocabimini id est sacri duces et magistri aliorum et magne dignitatis eritis, sicut dicitur 2Rg. 8.d. Filii David sacerdotes erant in domo Domini ibi dicit Glossa Sacerdos, sacer dux.
marg.| {o} Ministri Dei nostri dicetur vobis id est sic evidenter ministrabitis Domino, ut omnes dicant vos ministros eius, id est Cor. 4.a. Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Nota quod duo dicit, Sacerdotes et Ministri. Sacerdotes, scilicet quantum ad sacramentorum collationem, orationum instructionem. Ministri quantum ad bonorum operum executionem. Nota quod dicuntur alieni pascere
marg.| {Θ} pecora, et
marg.| {i} Et stabunt alieni etc.   Istu d etiam exponitur in malo de superabundanti de illis, scilicet qui vicarios alienos ponunt ad pascenda pecora, id est subditos suos simplices et agrorum et vinearum, id est animarum, faciunt eos cultores et ipsi tantum nomen habent sacerdotii, non rem : Ministri vocantur Christi, sed sunt balivi Antichristi. De istis ergo dicit : Et stabunt alieni et pascent pecora vestra, id est vicarios vestros ponetis in Ecclesiis vestris ad pascendos simplices et erudiendos.
marg.| {k} Et filii peregrinorum agricole et vinitores vestri erunt id est loco vestri ponetis eos in labore excolendi Ecclesias vestras, vel animas subditorum. Za. 11.a. Pasce pecora occisionis, que qui possederant occidebant et non dolebant et venundabant ea dicentes. Benedictus Deus, quia divites facti sumus.
marg.| {m} Vos autem Sacerdotes Domini Vocabimini id est nomen habetis Sacerdotii et non rem.
marg.| {o} Ministri Dei nostri dicetur vobis cum tamen non sitis quantum ad veritatem ministri Christi, sed satellites Antichristi. Et quia tales licet altario non deserviant, tamen de altario non dico vivunt, sed luxuriantur et detiantur : Ideo competenter subditur.
marg.| *
marg.| {a} Fortitudinem
marg.| {4. 153va} Δ Domini et quasi hoc nomine vocabunt eos.
marg.| {a} Fortitudinem Gentium comedetis id est fructus, quos labore procuraverunt : et in quibus procurandis gentes fortitudinem suam impenderunt.
marg.| {c} Et in gloria eorum id est in divitiis eorum.
marg.| {d} Superbietis id est exaltabimini et elevabimini. Sic sumitur superbia, supra 60.c. Ponam te in superbiam seculorum etc.
marg.| {e} Pro confusione vestra duplici id est magna et rubore. Confusio est in mente ; rubor in facie, qui interiorem confusionem demonstrat. Vel duplici, dicit : quia confusi sunt Iudei : primo in transmigratione Regis sui et virorum fortium, qui erant in Hierusalem et postea magis confusi in ultima et universali captivitate totius populi, quando etiam urbs Hierusalem succensa est. Dicit ergo.
marg.| {e} Pro confusione vestra post modum in vestra felicitate.
marg.| {g} Partem eorum. Met aplasmus est, partem vestram, id est hereditatem vobis redditam et augmentatam.
marg.| {h} Propter hoc id est quia confusionem duplicem passi fuerunt.
marg.| {i} In terra tua id est in Palestina.
marg.| {k} Duplicia possidebunt. Loc utio est, id est in duplo, sive multo plura, quam ante habebunt, vel terram decem tribuum et duarum, Simile Bar. 5.a. Circumdabit te Deus diploide iustitie. Hec autem, que dicta sunt et que postea sequentur, dicunt Iudei, pro parte iam impleta, sed exspectant adhuc ea perfecte implenda in suo Messia. Sequitur.
marg.| {l} Letitia sempiterna erit eis pro bonis, que eis duplicabo. Unde subdit.
marg.| {m} Quia ego Dominus ] {Δ} et odio habens
marg.| {Θ} pecora et filii peregrinorum colentes agros et vineas, isti autem Sacerdotes Dei et ministri, non tantum dicuntur esse, sed vocari ; in quo notatur quod aliqui in Ecclesia debent attendere minoribus officiis : et exteriori procurationi, ut liberius possint vacare alii maioribus et spiritualibus officiis. Unde 1Cor. 6.a. Secularia iudicia si habueritis contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum. Ex. 18.c. Esto in populo in his, que ad Deum pertinent, ut referas ad Deum. Provide autem de omni plebe viros sapientes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam. Et postea subditur. Quicquid magis fuerit, referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent. Et hoc est quod dicitur : Vos autem, quasi dicat : ad maiora officia Ecclesie vocamini. Nota quod Sacerdos in consecratione in manibus ungitur et in ore datur ei osculum et in corde accipit Spiritum Sanctum ; sic enim dicit Episcopus ei : Accipe Spiritum Sanctum ad significandum quod in corde eius debet esse caritas, in ore veritas, in manu largitas, ut sit Sacerdos per bonam conversationem et vocetur ab aliis propter bonam opinionem. Apc. 20.b. In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt Sacerdotes Dei et Christi 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum, Regale Sacerdotium, gens sancta. Ex. 19.a. Eritis mihi in Regnum Sacerdotale. Apc. 5.c. Fecisti nos Deo nostro Regnum et Sacerdotes et regnabimus super terram. Item Apc. 1.b. Fecit nos regnum et Sacerdotes Deo et Patri suo. Ministri Dei nostri dicetur vobis. Sacerdos dicit ordinem, Minister dicit officium.
marg.| *
marg.| {a} Fortitudinem Gentium comedetis id est illud quod cum sudore et labore pauperes acquirunt, expendetis. Et in quo fortitudinem suam consumunt ? Ad litteram. Ier. 2.g. In alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum. Ale enim Prelatorum, id est latera et consiliarii est pompa sociorum et histrionum, qui sanguinem pauperum comedunt et bibunt.
marg.| {c} Et in gloria eorum supe rbietis. Cuius enim sunt optima queque Israel, nonne clericorum ? Quid habent milites, Burgenses, mulieres quod non habeant clerici et Sacerdotes ? A militibus mutuo accipiunt gloriam, a Burgensibus avaritiam et mulieribus mollitiem et luxuriam. Unde Beatus Bernardus Cum militibus superbie fastus, amplam familiam, nobiles apparatus, equorum phaleras, Accipitres, aleas, similia queque frequentant. Aliqui forte de pendentes a collo rubricatas murium pelles, ornatos thalamos, balnea, mollitiem omnem et gloriam vestium a mulieribus mutuantur.4.153vb} Caute omnino lorice pondus et insomnes in castris noctes, incertaque discrimina preliorum, muliebrem quoque verecundiam et disciplinam, aut si quid sexus ille laboris habere creditur declinantes etc.   Am.. 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion. Et postea subditur : Transite in Calanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima queque Regna horum si latior terminus eorum termino vestro est, qui separati estis in diem malum. Vel secundum primam expositionem legitur in bono.
marg.| {a} Fortitudinem Gentium id est malos fortes ad peccandum.
marg.| {b} Comedetis id est consumetis et annihilabitis inter dentes aspere increpationis et in ventrem Ecclesie traiicietis et incorporabitis eos Ecclesie Za. 9.d. Devorabunt eos et subiicient lapidibus funde. Act. 10.b. Occide et manduca. Vel de bona fortitudine legitur.
marg.| {a} Fortitudinem Gentium comedetis id est exempla bonorum delectabiliter recoletis et que prius ad exteriora erant, ad interiora traiicietis et in illis delectabimini.
marg.| {c} Et in gloria eorum superbietis in b ono, id est gloriabimini, quia gloria subditorum, honor et gloria est Prelati. 1. Thess. 2.d. Que enim est spes nostra, aut gaudium, aut corona glorie ? Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum in adventu eius ? 2Cor. 1.c. Gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi. 3. Io. 1.b. Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
marg.| {e} Pro confusione vestra duplici quam sustinuistis, o vos Apostoli et Apostolici viri de infidelitate Iudeorum et de idololatria gentium.
marg.| {f} Laudabunt Iude i scilicet et Gentes ad fidem converse.
marg.| {g} Partem eorum id est Deum, dicentes. Dominus pars hereditatis mee. Quod nemo veraciter dicit, qui aliam partem querit.
marg.| Vel, duplici, id est interiori et exteriori. Interius enim dolebant in mente et exterius opprobria audiebant.
marg.| Vel duplici verborum ; scilicet et verberum, quia et exprobrabantur verbis et flagellis cedebantur.
marg.| {f} Laudabunt etia m hostes eorum.
marg.| {g} Partem eorum id est eternam retributionem, quam videbunt eos esse adeptos, dicentes illud Sap. 5.a. Nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine honore, ecce quomodo computati sunt inter filios Dei et inter Sanctos sors illorum est, id est pars eorum. Ps. 141. Portio mea, Domine, in terra viventium.
marg.| {h} Propter hoc scilicet quia duplicem confusionem sustinuerunt in terra aliena, in vita, scilicet ista. Ideo.
marg.| {i} In terra sua id est in celesti patria et etiam in presenti Ecclesia.
marg.| {k} Duplicia possidebunt id est cumulata premia, secundum quod dicitur March. 10.d. Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, qui non accipiet centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros, cum possessionibus et in seculo futuro vitam eternam. Gn. 26.c. Seminavit Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum.
marg.| Vel, duplici, id est corporis et anime premia. Gregorius Sancte Ecclesie in fine suo duplicia recipere, est in singulis et de beatitudine anime et de corporis incorruptione gaudere, Za. 9.c. Hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi, Bar. 5.a. Circumdabit te Deus diploide iustitie.
marg.| {l} Letitia sempiterna erit eis supr a 51.d. Letitia sempiterna super capita eorum, gaudium et letitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus. Et supra 35.d. idem dicitur : Et hoc erit eis.
marg.| {m} Quia ego Dominus diligens iudicium id est ex amore remunero illos, qui iudicium et in se et in aliis exercent. Ps. 118. Feci iudicium et iustitiam, non tradas me calumniantibus me. Ps. 36. Quia Dominus amat iudicium et non derelinquet Sanctos suos ; in eternum conservabuntur. Prv. 15.b. Qui sequitur iudicium, dirigetur ab eo, 2. Paralipom. 19.b. Videte ait, quid facietis. Non enim hominis exercetis iudicium, sed Domini.
marg.| Vel aliter : Dominus diligit iudicium, id est iudicium, quo purgantur grana et discernuntur a paleis.
marg.| {Θ} {a} Et odio
marg.| {4. 154ra} Δ et odio habens rapinam in holocaustum vel   holocausto quasi dicat : predicta faciam ego, qui diligo et remunero eos, qui iudicium et iustitiam faciunt, non illos, qui iudicium et iustitiam violantes, sacrificium de rapina offerunt et sic Deum placare credunt.
marg.| {b} Et dabo opus eorum. Hic predicit eis perpetuam religionis observantiam, dicens in persona Domini. Et dabo opus eorum in veritate, ut nihil secundum simulationem et falsitatem, sive deceptionem agant. Vel, id est in cultu meo faciam eos exercitari, in quo est veritas, non in idololatria, in qua est falsitas.
marg.| {d} Est fedus paci s perpetuum feriam eis, ita ut stabile sit tam in ipsis, quam in filiis eorum.
marg.| {e} Et scietur in gentibus semen eorum id est fama eorum erit inter gentes et notitia, ita ut qui viderint eos, in gentibus cognoscant eos, sicut magni et potentes cito cognoscuntur et a multis.
marg.| {f} Et germen eorum id est filii.
marg.| {g} In medio populorum scie tur, scilicet quasi dicat : famosi erunt et noti inter gentes et populos. Unde subdit.
marg.| {h} Omnes, qui viderint eos stat im, cognoscent illos, quia notabiles erunt. Cognoscent dico.
marg.| {k} Quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus id est quos multiplicavit Dominus et numero et prosperitatis augmento.
marg.| {l} Gaudens gaudebo etc.   Cant icum letitie et exultationis eorum, quibus hec bona facturus est, Dominus hic a Propheta ponitur. Unde in persona populi Propheta hic loquitur, dicens.
marg.| {l} Gaudens inte rius.
marg.| {m} Gaudebo exte rius.
marg.| {n} In Domino id est in cultu Domini. Vel,   Gaudens gaudebo in Domino id est dupliciter gaudebo pro duplici parte, quam mihi dedit Dominus. De qua dictum est supra eodem.
marg.| {o} Et exultabit anima mea in Deo meo id est sic gaudebit anima mea interius, ut in exultationem prorumpat exterius.
marg.| {p} Quia induit me vestimentis salutis id est sanitate et salvatione tamquam vestimento me induit, quantum ad corpus.
marg.| {r} Et indumento iustitie circumdedit me id est iustitia, sicut indumento me
marg.| {Δ} circumdedit, quantum
marg.| {Θ} {a} Et odio habens rapinam in holocaustum quasi dicat : Ego non accipio sacrificia mihi oblata, ubi violatur iudicium et iustitia quod fit, quando ex rapina offeruntur. Ecclesiast. 34.c. Immolantis ex iniquo, oblatio est maculata. Et postea subditur. Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Item Ecclesiastic. 35.c. Noli offerre munera prava, non enim Deus suscipiet illa. Proverbior. 21.d. Hostie impiorum abominabiles, que offeruntur ex scelere.
marg.| Mystice autem sensus est quod Dominus approbat iudicium, id est discretionem et fidem Gentium et odio habet holocausta et sacrificia Iudeorum, que ex usuris et rapinis faciebant.
marg.| {b} Et dabo opus eorum id est Apostolorum, vel omnium fidelium.
marg.| {c} In veritate non in umbra cerimonialium figurarum sicut olim. Omnia enim in figura contingebant illis, ut dicitur 1Cor. 10.c. Sed in veritate, ut omnia veraciter compleantur, verum Agnum comedentes, veram circumcisionem cordis facientes, sicut dicitur Dt. 10.d. Circumcidite preputium cordis vestri. Vel, in veritate, non in vanitate temporalium, vel in simulatione hypocritarum, quia Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. Sap. 1.b.
marg.| {d} Et fedus perpetuum feriam eis non temporale, sicut Moysi, sed pactum Evangelii eternum quod non transibit, sicut vetus Testamentum, cui Evangelium succedit. Ier. 31.a. Feriam domui Israel et domui Iuda fedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum. Idem dicitur Hbr. 10.c. Mt. 24.c. Celum et terra transibunt, verba autem mea non transient. Et nota quod dicit feriam eis, id est ad utilitatem eorum. Feriam autem dicit, quia in percussione. Filii Dei confirmatum est pactum istud, id est in Passione, {4. 154rb} et sanguinis Christi effusione. Unde supra 53.c. Propter scelus populi mei percussi eum. Hbr. 13.d. Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis Pastorem magnum ovium in sanguine Testamenti eterni, Dominum nostrum Iesum Christum, aptet vos in omni bono.
marg.| {e} Et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio id est imitatores Apostolorum, qui sunt quasi semen et quasi germen eorum dispergentur per mundum, ad litteram, sicut semen seminatur et dispergitur per campum, ut multiplicetur et ubique cognoscentur vita et doctrina pollentes. Za. 10.c. Seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et vivent cum filiis suis. De hoc semine dictum est supra 1.c. Nisi Dominus Sabaoth   ] etc. {e}   Et scietur in gentibus semen eorum id est predicatio.
marg.| {f} Et germen eorum in medio populorum id est bona eorum operatio. Isti sunt duo testes, qui bene cognoscuntur et quibus bene creditur semen, scilicet sincere predicationis et germen bone operationis, sine quibus non debet quis audiri in predicatione. Dt. 33. Ier. 32.e. Seminabo domum Israel et domum Iuda semine hominum et semine iumentorum, scilicet subtili et rudi predicatione, sup. 27.b. Qui egredientur impetu a Iacob, implebunt faciem orbis semine.
marg.| {h} Omnes, qui viderint eos Apos tolos et imitatores eorum concordes caritate.
marg.| {i} Cognoscent illos, quia sunt semen, qui benedixit Dominus ex c oncordia caritatis. Io. 13.d. In hoc cognoscent omnes quod mei discipuli estis, si dilectionem adinvicem habueritis, 1Io. 3.b. In hoc manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli. Omnis, qui non est iustus, non est ex Deo et qui non diligit fratrem suum etc.   Carita s enim est fons proprius, quo potantur filii Dei et discipuli Christi. Cui fonti non communicat alienus. Prv. 5.d. et 12.d. Vel.
marg.| {h} Omnes, qui viderint eos in g loria.
marg.| {i} Cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus Tunc enim cognoscent primo mali eos fuisse auctos et multiplicatos benedictione Dei. Sap. 5.a. Quomodo computati sunt inter filios Dei et inter Sanctos sors illorum est, infra 65.d. Semen benedictorum Domini est, supra 6.d. Semen sanctum erit id quod steterit in ea. Ps. 111. Generatio rectorum benedicetur. Deinde in persona Ecclesie de predictis bonis gratias agentis subditur.
marg.| {l} Gaudens gaudebo in Domino Gaud ens de bonis vie, gaudebo de bonis patrie et hoc in Domino, non in mundo. Phil. 4.a. Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete ibi satis dictum est de ista materia.
marg.| {o} Et exultabit anima mea in Deo meo. Car o quidem exterius tribulatur, sed anima interius iucundatur. Unde 2Mcc. 6.g. dicitur de quodam martyre. Cum plagis inquit perimeretur, ingemuit et dixit, Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis, quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores ; secundum animam vero propter timorem tuum libenter hec patior, 2Cor. 4.d. Licet is, qui deforis est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. Item 2Cor. 6.b. quasi tristes, semper autem gaudentes. Iud. 16.c. Erat autem populus iucundus secundum faciem Sanctorum. Unde autem gaudeat Ecclesia, subditur.
marg.| {p} Quia induit me Domi nus.
marg.| {q} Vestimentis salutis et indumento iustitie circumdedit me id est ipse Christus induit me, qui est iustitia et salus. Iustitia in impiorum iustificatione. Et salus in bonorum retributione. Rm. 13.d. Induimini Dominum Iesum Christum. Gal. 3.d. Quotquot baptizati estis in Christo, Christum induistis. Vel.
marg.| {p} Induit me vestimentis salutis quan tum ad gratiam interius ornantem et decorantem animam.
marg.| {r} Et indumento iustitie circumdedit me quan tum ad bonam operationem exterius munientem. Vestimenta salutis sunt virtutes. Eccl. 9.b. Omni tempore vestimenta tua sint candida. Indumentum iustitie sunt opera bona. Apc. 16.d. Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet et videant nuditatem eius. Indumentum iustitie est indumentum Sacerdotale. Unde Ps. 131. Sacerdotes tui induantur iustitia etc.   Item supra 60.d. ponam prepositos tuos iustitiam. Item vestimenta salutis sunt contritio,
marg.| {Θ} et confessio
marg.| {4. 154va} Δ circumdedit quantum ad animam.
marg.| {a} quasi sponsum decoratum etc. quasi dicat : sicut sponsus ornatur corona, ita ornavit me decenter honore Regni et Sacerdotii quantum ad Reges et Sacerdotes ; et sicut sponsa ornatur monilibus, ita ornavit me perpetue religionis observantia quantum ad plebem.
marg.| {c} Sicut enim terra. Pos ita similitudine sponsi et sponse quantum ad decorem et honorem, ponit adhuc aliam similitudinem terre quantum ad bonorum multiplicationem, quam eis erat collaturus : dicens : Sicut enim terra profert germen suum, celestibus pluviis irrigata.
marg.| {d} Et sicut hortus semen suum germinat id est semen producit in germen beneficio fontium et fluviorum ; vel pluviarum.
marg.| {e} Sic Dominus Deus id est multiplicabit in te bonas et laudabiles personas, qui iustitiam facient et laudabunt Dominum, predicabunt nomen Dei coram aliis gentibus.
marg.| {Θ} et confessio, vestimentum autem iustitie est satisfactio. Quod autem contritio sit vestimentum salutis, dicitur in Ps. 31. Beati, quorum remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Tegitur enim peccatum per contritionem, ne Deus videat ad puniendum. Item confessio est indumentum. Unde Ps. 103. Confessionem et decorem induisti amictus lumine, sicut vestimento. Confessio etiam est indumentum in penitentibus, qui per confessionem mundantur a peccatis et decorantur amictus lumine in contemplantibus. Item Ps. 43. Confusio facie : mee cooperuit me, quia verecundia confitentis, maxime peccata eius tegit. Ps. 68. Operuit confusio faciei meam. Item satisfactio est indumentum iustitie, quia per satisfactionem induitur anima et munitur et hostes iustitiantur et puniuntur. Ps. 68. Operui in ieiunio animam meam. Iob. 29.c. Iustitia indutus sum, id est satisfactione iustitiam te, supra 59.d. Indutus iustitia ut lorica. Gregorius sic exponit. Induit me vestimento. Cum vestimento induimur, ex omni parte circumdamur. Igitur vestimento salutis induitur, quisquis a languore peccati per Dei gratiam interius undique custoditur ; et indumento iustitie circumdatur, qui undique bono opere protegitur, ut nullam partem actionis sue peccato nudam relinquat. Nam qui in aliis actionibus est iustus, in aliis iniustus quasi unum latus operuit, aliud nudavit. Et tali veste induitur Ecclesia electorum velut eterni Regis sponsa pretiosis virtutibus adornata tamquam monilibus et in capite suo quod est Christus, diademate regio decorata. Unde subditur.
marg.| {a} quasi sponsum decoratum corona sic supple, decoravit me. Hoc refertur ad caput Ecclesie, id est Christum.
marg.| {b} Et quasi   sponsam ornatam. Hoc refertur ad membra. Gregorius in prefat. Moral. Iob. 11. ponit hanc litteram : quasi sponso posuit mihi mitram et quasi sponsam ornavit me ornamento. Quia igitur ipse est in capite sponsus, ipsa est in corpore sponsa, necesse est, cum aliquid de corpore dicitur, repente ad vocem capitis ascendatur et e converso. Et nota quod sponso, id est Christo datur corona, quia ipsi triumphatori Regi et Pontifici danda sunt omnis honor et gloria, Sponsa autem ornatur monilibus, id est interiori et exteriori affectionum et sensuum apta custodia, unde pluraliter dicit, monilibus. Monile enim aliquando claudit vestem, non mentem. Sed sponsam Christi decet habere duplex monile. Vestis et mentis, id est corporis castitatem et mentis, sive custodiam suorum sensuum exterius et suarum affectionum custodiam interius. Dissolutio autem interior signum est interioris lepre cupiditatis et voluptatis, sicut de leproso Lv. 13.f. dicitur. Habebit vestimenta dissuta. August. Impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Eccl. 19.d. Ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis nuntiant de illo. Vel potest dici quod eadem anima, vel Ecclesia dicitur sponsus et sponsa. Sponsus propter constantiam et fortitudinem ; sponsa propter verecundiam et fecunditatem et sollicitudinem. Vel secundum Beatum Hieronymum per sponsum et sponsam exprimitur similitudo duorum agminum in Ecclesia, perfectorum, scilicet atque incipientium. Perfectos sponsi comparat pulchritudini ; incipientes sponse assimilat ornatui, que ornatur mundo muliebri, sive, ut ceteri transtulerunt {4. 154vb} vasis, vel monilibus suis : Per hoc ergo notatur quod Ecclesia constat ex fortibus et infirmis. Unde Gn. 2.d. Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea. Os fortitudinem habet, caro fragilitatem. Et nota quod perfectis, qui sunt quasi sponsus, datur corona premiorum, sicut dicitur 2Tim. 4.b. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, in reliquo reposita est mihi corona iustitie. Imperfectis autem, qui sunt quasi sponsa, interim dantur monilia exemplorum et exhortationum. Monilia enim dicuntur, quia monent. Exempla igitur Christi et Sanctorum et verba eorum, quia monentia sunt et monilia dici possunt. Unde Predicatores monitores sunt Domini. Sequitur.
marg.| {c} Sicut terra etc.   Sicu t dicit Hieronymus hic ponit alterius comparationis exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam. Dicit ergo. Sicut terra profert germen suum, celestibus pluviis irrigata, aliqui libri habent. Sicut enim terra etc.   Sed Hieronymus non habet, enim.
marg.| {d} Et sicut hortus semen suum germinat bene ficio fontium et fluminum.
marg.| {e} Sic Dominus Deus germinabit id est germinare faciet in Ecclesia.
marg.| {f} Iustitiam bone operationis.
marg.| {g} Et laudem sinc ere predicationis. Et hoc non in occulto, sed.
marg.| {h} Coram universis gentibus quasi dicat : sicut terra et hortus irriguus germinans, sic Ecclesia Spiritu Sanctu fecundata reddet Domino fructum laudis et bone operationis Comparatur autem Ecclesia terre et horto propter perfectos et infirmos, qui sunt in ea. Terra enim, ut fructum faciat, rigatur pluvia de celo, hortus autem rigatur rivulis et flumine, Ecclesia ergo fructus facit, ut terra et sicut hortus, quia quidam maiores fuerunt in Ecclesia, ut Apostoli, qui non receperunt doctrinam, nisi a Domino et illi dederunt fructum, ut terra. Quidam autem fuerunt et sunt minores in Ecclesia, qui irrigantur ab hominibus, sicut a rivulis et illi fructum dant, sicut hortus. Hoc est quod dicitur in Ps. 113. Celum celi Domino, quoad maiores ; terram autem dedit filiis hominum, ad colendum et hoc pertinet ad minores. Et hoc est quod supra dixit, sponsum et sponsam. Vel terra sunt laici laboribus dediti, hortus autem sunt clerici deliciis resoluti. Deus autem rigat campos terre, id est laicos, sed homines rigant hortos. Clerici enim et scholares ab hominibus erudiuntur, sed laici a Deo per gratiam efficacius instruuntur, Unde supra 55.c. Quomodo descendit imber et nix de celo et ultra illuc non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, sic erit verbum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum etc.   Et h oc est quod sequitur.
marg.| {e} Sic Dominus Deus germinabit iustitiam quan tum ad litteram, id est quantum ad laicos, qui per divinam gratiam imbuti fructificant bene operando.
marg.| {g} Et laudem coram universis gentibus quan tum ad hortos, id est quantum ad clericos, in quibus raro invenitur fructus iustitie, id est iuste operationis, sed tamen fructum proferunt sane eruditionis. Vel terra dicuntur seculares et activi in Ecclesia, hortus autem dicuntur claustrales et contemplativi. Ier. 31.b. Et erit anima eorum quasi hortus irriguus. De horto dictum est supra 58.c. Et nota quod terra profert fructum iustitie, quia activi in operibus iustitie exercentur, hortus autem producit fructum laudis, quia contemplativi divine laudi mancipati sunt et gratiarum actioni. Item eadem anima dicitur et terra hortus.
marg.| {c} Sicut enim terra profert germen suum ita fidelis anima germen bone cogitationis profert in plenum fructum bone operationis.
marg.| {d} Et sicut hortus semen suum id est sibi commissum, germinat, sic mens electorum susceptum semen divini verbi producit in fructum bone operationis. Sed hoc dicitur facere Deus, quia ipse dat electis suis, ut hoc faciant, atque ita iustitiam recte vivendi et laudem predicationis omnibus, que sub celo sunt, gentibus electi prenuntiant. Et hoc est quod dicitur : Sic Dominus Deus germinabit iustitiam etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 61), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_61)

Notes :