Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Is. 11,1 

Et
egredietur virga
de radice Iesse
et flos
de radice eius
ascendet
Numérotation du verset Is. 11,2 

et requiescet
super eum
spiritus Domini
spiritus sapientie
et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientie et pietatis
Numérotation du verset Is. 11,3 

et replebit eum spiritus timoris
Domini
non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum
Aurium
arguet
Numérotation du verset Is. 11,4 

sed iudicabit in iustitia pauperes
et arguet in equitate pro mansuetis terre
et percutiet
Terram
virga oris sui
et spiritu
labiorum suorum interficiet impium
Numérotation du verset Is. 11,5 

et
erit iustitia cingulum lumborum eius
et fides cinctorium renis eius
Numérotation du verset Is. 11,6 

habitabit lupus
cum agno
et pardus
cum hedo
accubabit vitulus et leo
et ovis
Simul
morabuntur et puer parvulus
minabit eos
Numérotation du verset Is. 11,7 

Vitulus
et ursus
Pascentur
simul requiescent
catuli eorum et leo
quasi bos
comedet paleas
Numérotation du verset Is. 11,8 

et delectabitur
infans
ab ubere super foramine
Aspidis
et in caverna
Reguli
qui ablactatus fuerit manum suam
mittet
Numérotation du verset Is. 11,9 

non nocebunt
et non occident
in universo monte sancto meo
quia repleta est terra
scientia Domini
sicut aque maris operientis1
1 operientis] operientes Weber
Numérotation du verset Is. 11,10 

in die illa
radix Iesse
qui stat
in signum populorum ipsum
gentes deprecabuntur
et erit
Sepulchrum eius
Gloriosum
Numérotation du verset Is. 11,11 

et erit in die illa
adiiciet Dominus
Secundo
manum suam ad possidendum residuum
populi sui
quod relinquetur
ab Assyriis et ab Egypto et a Fetros et ab Ethiopia et ab Elam et a Sennaar et ab Emath
et ab insulis maris
Numérotation du verset Is. 11,12 

et levabit signum
in nationes
et congregabit
profugos Israel
et dispersos
Iuda colliget a quatuor plagis terre
Numérotation du verset Is. 11,13 

et auferetur zelus
Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non emulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim
Numérotation du verset Is. 11,14 

et volabunt
in humeros Philistiim per mare simul predabuntur
filios orientis
Idumea et Moab
Preceptum
manus eorum et filii Ammon obedientes
erunt
Numérotation du verset Is. 11,15 

et desolabit Dominus linguam maris Egypti
et levabit manum suam super Flumen
in fortitudine
spiritus sui
et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati
Numérotation du verset Is. 11,16 

et erit via residuo populo meo
qui relinquetur ab Assyriis
sicut fuit Israel
in die qua ascendit de terra Egypti

Capitulum 11

Numérotation du verset Is. 11,1 
marg.| Et egredietur etc.) Non tenet ordinem historie Isaias, sed preposterando procedit more prophetico. In fine enim precedentis capituli egit de passione Domini et destructione Iudeorum ; in hoc agit de Nativitate Domini et vocatione Gentium. Et dividitur hoc capitulum in quinque partes ; In prima agit de Christi nativitate et plenitudine donorum eius. In secunda de iusto Iudicio eius ibi :   Non secundum visionem oculorum iudicabit. In tertia, de pacifica et concordi cohabitatione conversorum ad fidem ibi : Habitabit lupus cum agno. In quarta, de Christi passione et dispersione Israel congreganda ad fidem ibi :   (In die illa radix etc.) In quinta, de predicatione Apostolorum, per quam facta est congregatio ibi : Et levabit signum etc.   Hebr ei vero hoc capitulum exponunt de Iosia Rege Iuda sanctissimo, qui destructionem Idololatrarum, quam Ezechias inceperat, consummavit : et ossa Pseudo-Prophetarum combussit, per quos Idololatria fuerat exaltata. Et secundum hoc dividitur capitulum in tres partes. In prima agit de Iosia et sanctitate eius et quomodo revocavit illos, qui de decem Tribubus remanserant. In secunda agit de reditu duarum Tribuum a captivitate babylonica ibi : Et erit in die illa, adiiciet Dominus etc.   In t ertia agit de desolatione Egypti facta per Alexandrum Magnum et reditu Iudeorum, qui erant ibi in captivitate ibi : Et desolabit Dominus linguam maris Egypti etc.   Dici t ergo : Ita cadet Sennacherib et postea.
marg.| {b} Egredietur id est orietur.
marg.| {c} Virga id est Iosias, qui malis fuit virga corrigendo et flagellando.
marg.| {d} De radice Iesse. id est de stirpe David.
marg.| {e} Et flos), id est ipsemet Iosias, qui fuit bonis consolando et reficiendo.
marg.| {f} De radice eius), id est Iesse.
marg.| {g} Ascendet. In solium regni.
marg.| {Δ} {a} Et requie-
marg.| {b} Et egredietur etc.) Aliam expositionem, quam principaliter exponunt glossule et que utili est prosequamur.
marg.| {b} Et egredietur virga de radice Iesse id est gloriosa virgo nascetur de stirpe David.
marg.| {e} Et flos de radice eius ascendet) id est Christus de eadem stirpe orietur. Ex hoc loco, ut dicit Hieronymus sumptum est illud Mt. c. 2.d. Nazareus vocabitur etc.   Nec est otiosum, ut dicit Origenes super Nm. 17. quod virga dicitur exire et flos ascendere : quia qui de celo venit, super omnes est. Io. 3.d.a Et nemo ascendit in celum, nisi qui descendit de celo filius hominis, qui est in celo. Io. 3.b. Infra 19.a. Ascendet Dominus super
a Io. 3, 13.
marg.| {Θ} nubem le-
marg.| {4. 30ra} {Δ} {a} Et requiescet super eum id est Iosiam.
marg.| {b} Spiritus Domini in q uo exprimitur eius sanctitas : quia ubi spiritus Domini, ibi libertas 2Cor. 3.d.
marg.| {c} Spiritus sapientie et intellectus quia sapiens et intelligens fuit.
marg.| {d} Spiritus consilii et fortitudinis quia magni consilii et fortitudinis fuit.
marg.| {e} Spiritus scientie et pietatis quia sciens et pius fuit.
marg.| {f} Et replevit eum spiritus timoris Domini : qu ia in omnibus timoratus fuit, ut patet 4Rg. 22. et 23.
marg.| {Δ} {a} Non secundum.
marg.| {Θ} nubem levem. Sed mirum videtur quod de radice dicitur flos ascendere, cum potius de ramo nascatur. Sed in hoc confutatur heresis quorumdam, qui dicebant Christum de Virgine carnem non assumpsisse ; sed de celesti ethere sibi corpus fecisse : et sic se in uterum virginis transtulisse et postea natum esse, Sed plene convincit eos Isaias : quia flos de radice egressus est. Eliminatur etiam heresis aliorum, qui dicunt quod in Adam reservata fuit quedam particula carnis sue incorrupta, que per successionem transfusa est de uno in alterum totaliter usque in Virginem et de illa formata est caro Christi. Sed aperte mentiuntur : quia sic non ascendisset flos de radice Iesse ; sed de virga tantum. Dicitur autem virga gloriosa Virgo : quia gracilis, propter rerum et spiritus paupertatem, modica per humilitatem, recta per caritatem, plana per peccati immunitatem, flexibilis per compassionem, cortice tecta per solitudinis amorem, arcens canes, id est Demones a nobis per devotam orationem, erecta sursum per iugum contemplationum. Hec est virga, que devoravit serpentes Magorum. Ex. 7.b. Hec est virga, super cuius caput adoravit Iacob. Gn. 47.g. Hec est virga, que divisit mare rubrum, ut transirent liberi filii Israel ad terram promissionis. Ex. 14.d. Hec. est virga Aaron, que fronduit et floruit et fructum fecit pariter. Nm. 17.c. Hec est virga, que fecit aquas de petra fluere, ut biberent filii Israel et cessaret murmuratio. Nm. 20.b. Hec est virga, que percussit duos Duces Moab, id est superbiam et luxuriam. Nm. 24.c. Orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israel et percutiet Duces Moab. Hec est virga, que consolatur peccatores. Ps. 22. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Hec est virga, cuius summitate tetigit Angelus panes et carnes Gedeonis et ascendit ignis de petra et consumpsit omnia. Iud. 6.d. Et tu si tetigeris hanc virgam affectu pie orationis, exibit ignis caritatis de Christo et consumet omnia consumenda in te. Hec est virga odorifera. Ct. 3.c. Que est ista, que ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhe et thuris et universi pulveris pigmentarii. Hec est virga aurea, cuius summitatem Esther de-osculans grata effecta est Regi. Est. 5.a. Hec est virga, qua mensuratum est templum. Ez. 40.a. Et tu, si vis esse de templo, necesse habes hac virga mensurari. Hec est virga decoris, cui virga funiculi sociatur. Za. c. 11.b. Assumpsi mihi duas virgas : unam vocavi decorem et alteram funiculum. Hec est virga, que sola datur Predicatoribus portanda secum in via. Mc. 6.b. Precepit eis IESUS, ne quid tollerent in via nisi virgam. Hec est virga, que data est Ioanni ad metiendum templum. Apc. c. 11.a. Datus est mihi calamus similis virge. Hec est virga ferrea terribilis Demonibus. Ps. 2. Reges eos in virga ferrea etc.   Hec virga lignea est et fertilis hominibus. Nm. 18.c. Ingressus Moyses invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi, id est Zacharie. Hec est virga aurea et delectabilis Angelis. Est. 15.d. Tulit Rex virgam auream et posuit super collum eius et osculatis est eam. Et ut breviter concludam. Hec est virga, que sola omnes regit et dirigit in regnum filii sui. Unde Ps. 44. Virga directionis, virga regni tui. Iudeus de suo Messia hoc exponens, pro eodem accipit virgam et florem. Sic et quedam Glossa Christum et virgam et florem accipiunt. In virga namque regnantis potentia, in flore virtutem fragrantia designatur. Ipse fuit virga tumidis, quia contumaces et rebelles compescuit. Unde Ier. 1.c. Virgam vigilantem ego video. Flos fuit mansuetis, odore gratie modo reficiens et fructum glorie in futuro promittens. Ct. 2.a. Ego flos campi et lilium convallium. Sequitur.4.30rb} {a}   Et requiescet super eum Spiritus Domini id est Christum, transitive, vel intransitive, id est Spiritus, qui est Dominus, in quo est libertas. 2Cor. 3.d. Quia Spiritus est Deus : Io. 4.d. Qui in solo Christo plenissime quievit : quia mansit et numquam recessit. Io. 1.e. Super quem videris Spiritum descendentem et manentem : ipse est, qui baptizat. Item quia in eo gratia nec crescere, nec decrescere potuit : quia non ad mensuram dedit ei Dominus Spiritum. Io. 3.d. Vel quia sine omni molestia cuiuscumque peccati, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Infra 53.c. In aliis autem fumus, vel stillicidium, vel mala uxor expellunt Spiritum de domo sua, vel molestant. Prv. 27.c. Tamen legitur. Nm. 11.f. Cum requievisset in eis Spiritus, prophetaverunt : nec ultra cessaverunt. Et Za. 6.b. Qui ingrediantur terram Aquilonis, requiescere fecerunt Spiritum meum in terra Aquilonis. Sed non est hec requies plena : quia non habet illa, que diximus, que in solo Christo fuerunt, vel in ipso requievit Spiritus Domini : quia in ipso solo habitavit plenitudo Deitatis corporalitatis. Coloss. 2.b. In Evangelio Nazareorum quod Hebraice scriptum est, ita habetur. Factum est, cum ascendisset Dominus de aqua, descendit fons omnis spiritus et requievit super eum : et dixit ei : Exspectabam te, fili, in omnibus prophetis, ut venires et requiescerem in te : tu enim es requies mea, tu es filius meus, primogenitus, qui regnas in sempiternum. Fuerunt autem illi Nazarei, illi primi fideles : ad opus quorum fecerunt Apostoli collectas in Hierusalem, quibus erat cor unum et anima una : Act. 4.f. Qui de gestis Domini Evangelium scripserunt verissimum, sed propter Sacramentum nostrum non est receptum cum aliis. Hi specialiter dicebantur Nazarei a Iesu Nazareno, generaliter omnes fideles dicebantur Discipuli : quia nondum erat inventum nomen Christiani quod postea inventum est Antiochie. Alio modo dicuntur Nazarei, secundum legem, que habetur Nm. 6.a. Deinde qualis, vel quis sit ille spiritus, qui in eo requievit, ostendit per effectum multiplicem.
marg.| {c} Spiritus sapientie id est dator et intellectus.
marg.| {d} Spiritus consilii id est dator et fortitudinis.
marg.| {e} Spiritus scientie dato r et pietatis.
marg.| {f} Et replevit eum Spiritus timoris Domini dato r, id est quo timetur Dominus. Hanc expositionem innuit Glossa Hieronymi. que dicit : sicut sermo Dei, id est filius Dei, lux et vita et resurrectio : vocatur Lux. Io. 1.a. et 8.b. Vita : Io. 14.a. Et resurrectio, Io. 11.c. Sic Spiritus sapientie et intellectus, consilii et fortitudinis, scientie et pietatis et timoris Domini, non quod diversus sit iuxta differentias nominum, sed unus et idem est fons cunctarum virtutum. Unde 1Cor. 12.a. Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Deinde infert Hieronymus in Glossa sine Christo ergo nec sapiens quis est, nec intelligens, nec consiliarius, nec fortis, nec eruditus, nec pius, nec timore Domini plenus. Hi sunt septem oculi in lapide uno : Za. 3.d. He sunt septem mulieres, que apprehendunt virum unum. Supra 4.a. He sunt septem lucerne candelabri. Ex. 37.c. He sunt septem stelle in dextra filii hominis, quem vidit Ioannes vestitum podere. Apc. 1.d. He sunt septem lampades ardentes ante thronum. Apc. 4.b. He sunt septem cornua et septem oculi agni occisi et septem Spiritus missi in omnem terram. Apc. 5.b. Vel intransitive.
marg.| {c} Spiritus sapientie et intellectus id est Spiritus, qui est Sapientia : et Spiritus, qui est Intellectus, id est : Sapientia et Intelligentia spiritualis, non mundana, non diabolica, non animalis consilii et   fortitudinis id est consilium et fortitudo spiritualis, non carnalis, de qua dictum est supra 5.e. Ve qui fortes estis ad miscendam ebrietatem.
marg.| {e} Spiritus scientie et pietatis id est scientia et pietas spiritualis, non mercenaria, vel carnalis.
marg.| {f} Et replebit eum Spiritus timoris Domini id est timor spiritualis non servilis. De quo Rm. 8.c. Non accepistis Spiritum servitutis iterum in timore ; sed accepistis Spiritum adoptionis, in quo clamamus Abba Pater. Sed quomodo fuit Christus plenus timore ? Constat enim quod timorem initialem non habuit : quia perfecta caritas foras mittit timorem. 1Io. 4.d. Item filialem timorem, quo aliquis timet offendere patrem, vel separari ab eo : constat quod neutrum istorum timuit Christus ; ergo non habuit filialem timorem, ergo nullum : Quomodo ergo replevit eum Spiritus timoris Domini ? Sol. Ad hoc dicunt quidam quod repletus fuit Spiritu timoris Domini in membris suis, timore initiali
marg.| {Θ} In imper-
marg.| {4. 30va} {Δ} {a} Non secundum visionem oculorum iudicabit id est secundum faciem, sed secundum veritatem, quasi dicat : non accipiet in iudicio personam.
marg.| {b} Neque secundum auditum aurium arguet id est propter auditum tantum non procedet ad increpationem, vel condemnationem aliquorum.
marg.| {c} Sed iudicabit in iustitia pauperes sine personarum acceptatione.
marg.| {d} Et arguet in equitate pro mansuetis terre id est increpabit et corripiet oppressores humilium et hoc in equitate faciet, id est in iustitia. dulcore misericordie temperata.
marg.| {f} Et percutiet terram id est malos.
marg.| {g} Virga oris sui id est recte iudicabit et increpabit eos.
marg.| {h} Et spiritu labiorum suorum interficiet impium id est indignatus contra idololatras interficiet eos.
marg.| {k} Et erit iustitia cingulum lumborum eius id est castus et iustus erit ex omni parte, sicut cingulum totum hominem Circumdat.
marg.| {m} Et fides cinctorium renum eius id est fidelis erit in omnibus.
marg.| {Δ} {a} Habitabit lupus
marg.| {Θ} In imperfectis, filiali in perfectis. Pro nihilo ergo excipit Glossa timorem servilem, quia istum timorem habet in pluribus, nisi forte dicatur quod illi, qui timent serviliter, non sunt membra, nisi putrida. Vel potest dici quod timor filialis tertium usum habet, scilicet revereri et quoad hunc usum plenissime fuit in Christo. Qualiter autem inter se differant hec septem dona, vel conveniant, dicit Gregorius super Iob. 1. ubi agit de septem filiis eius hoc modo. Sapientia de eternorum spe mentem reficit, intellectus de auditis cor illustrat, consilium ratione animum implet prohibens esse precipitem, fortitudo confidentiam contra adversa trepidanti dat, scientia ignorantiam pellit, pietas opera misericordie docet, timor, dum mentem premit, ne de presentibus superbiat, spe futurorum confortat. Et ita minor est sapientia si intellectu, careat ; inutilis intellectus sine sapientia. Vile est consilium sine fortitudine, fortitudo sine moderamine rationis in preceps ruit. Nulla est scientia sine pietate, pietas sine scientie discretione quomodo misereatur, ignorat. Timor sine aliis nihil valet, quia ad omnia trepidans, ab omnibus bonis operibus torpet. Tamen hec melius in disputatione discutienda sunt. Sequitur.
marg.| {a} Non secundum visionem oculorum iudicabit id est in iudicando non accipiet, nec accipit personam. Act. 10.e.b “Nunc cognovi, quia non est personarum acceptor Deus ; sed in omni gente, qui timet eum, acceptus est illi”. Unde audacter arguens honoratos in populo dicebat. Ve vobis Scribe et Pharisei. Mt. 25.b.   Neque secundum auditum aurium arguet id est non secundum quod sonant verba exterius, respondet ; sed secundum cor et intentionem loquentis iudicat de verbis. Unde Phariseis dicentibus : Magister, scimus quia verax es etc.   resp ondit. Quid me tentatis, hypocrite ? Mt. 22.b. Similiter Phariseos reprehendentes Apostolos de hoc quod in Sabbatho ambulantes per sata spicas manibus confricabant, arguit dicens : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit etc. Mt. 12.a. per hoc aperte ostendit Propheta quod non est purus homo, sed Deus et homo ; qui non secundum visa et audita exterius iudicat, sed secundum corda loquentium quod solius Dei est ; quia ipse solus videt corda hominum, 1Rg. 16.b. Et Ier. 17.b. Pravum est cor hominis et inscrutabile et quis cognoscet illud ? Ego Dominus scrutans corda et probans renes.
b Act. 10, 34-35.
marg.| {c} Sed iudicabit in iustitia pauperes spir itu, quorum est regnum celorum. Mt. 5.a.
marg.| {d} Et arguet iniq uos et superbos.
marg.| {e} Pro mansuetis terre quos ipsi infestant, quasi dicat : Ideo arguet iniquos, quia infestant mansuetos in terra : sicut arguit Scribas et Phariseos, qui reprehendebant Apostolos de hoc quod manducabant panem non lotis manibus. Unde ipsis dicentibus ei : Quare Discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum ? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant : Ipse autem respondens, ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras ? Mt. 15.a.
marg.| {f} {4. 30vb} Et percutiet terram id est terrenos corrigendo et amorem terrenorum ab eis amovendo.
marg.| {g} Virga oris sui id est doctrina Evangelii, que pro illa parte sui dicitur, virga, qua comminatur severitatem iudicii. Illa enim specialiter baculat hominem et incutit timorem et ideo dicitur virga. Ut est illud. Iam securis ad radicem arboris posita est. Mt. 3.c.
marg.| {h} Et spiritu labiorum suorum interficiet impium id est spirituali doctrina procedente de labiis suis ad litteram. Vel $mystice
marg.| {i} Interficiet impium id est impietatem in eo, id est tollet ab eo impietatem et non erit impius, Prv. 12.a. Verte impios et non erunt. Et Ps. 9. Increpasti Gentes et periit impius, id est in eo impietas. Ecce nunc Christus habet in ore virgam, quia sola comminatione percutit ; sed in futuro habebit in manu, quando actu percutiet dicens : Ite, maledicti, in ignem eternum, Mt. 25.d. Unde Eccles. 43.b. Vox tonitrui eius verberavit terram. Vel per virgam potest sententia Iudicii accipi : Et est sensus.
marg.| {f} Percutiet terram id est amatores terrenorum, qui nimio affectu uniti sunt terre et quasi terra effecti.
marg.| {g} Virga oris sui id est sententia Iudicii, quam ipsemet proferet. So. 1.d. In igne zeli eius devorabitur omnis terra ; quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
marg.| {h} Et spiritu labiorum suorum id est regula precepti sui.
marg.| {i} Interficiet impium id est Antichristum, secundum Apostolum. 2Th. 2.b. Tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. Et si Michael eum interficiat, ut quidam dicunt ; tamen in Michaele hoc faciet Dominus.
marg.| {k} Et erit impi o percusso, id est Antichristo.
marg.| {l} Iustitia cingulum lumborum eius id est tunc omnes Iusti adherebunt ei, sicut cingulum adheret lumbis viri.
marg.| {m} Et fides cinctorium renum eius id est omnes fideles ita astricti erunt ei, sicut cinctorium stricte adheret corpori, quasi dicat : Mortuo Antichristo omnes Iusti et omnes fideles adherebunt Christo inseparabiliter in gloria. Unde infra 49.e. Vivo ego, dicit Dominus, quia his omnibus velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos, quasi sponsa.
marg.| Vel sic.k} Et erit perc usso impio, id est amota impietate, id est impiis iustificatis.
marg.| {l} Iustitia cingulum lumborum eius id est impii iustificati adherebunt ei bene operando et caste vivendo ; qui factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio. 1Cor. 4.d.
marg.| {m} Et fides id est fideles.
marg.| {n} Cinctorium renum eius id est adherebunt ei, sicut cinctorium adheret renibus ex omni parte. Ier. 13.b. sicut adheret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel et omnem domum Iuda, dicit Dominus ; et erunt mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam. Nota, sunt lumbi corporis et lumbi mentis. Et cingulum horum est duplex castitas, que maxime per iustitiam acquiritur et custoditur. Lc. 12.e. Sint lumbi vestri precincti Eph. ultimo c. State succincti lumbos vestros, in veritate. 1Pt. 1.c. Succincti lumbos mentis vestre, sobrii et perfecti sperate in eam, que offertur vobis gratiam. Infra capitulo 32.c. Accingite lumbos vestros super ubera. Non potest intelligi de lumbis corporis, quia non super ubera, immo sub. Similiter sunt renes corporis et sunt renes cordis. Cinctorium renum corporis, est fides ; quia spiritualis fornicatio est idololatria. Unde Ps. 25. Ure renes meos et cor meum. Tren. 3.b. Misit in renibus meis filias pharetre sue.
Numérotation du verset Is. 11,moraliter 
marg.| {k} Et erit iustitia etc. quasi pro eodem hic accipitur iustitia et fides ; quia iustus ex fide vivit. Hab. 2.a. Et lumbi et renes, Predicatores et Doctores ; in quibus debet esse vis generandi filios spirituales, non carnales. Hi debent habere cingulum iustitie, ne male faciant ; et cinctorium fidei, ne male cogitent ; Unde Iob. 40.a. Accinge sicut vir lumbos tuos ibi Gregorius. Qui cingit lumbos carnis, precipitur precingere lumbos mentis ; ne qui contempsit luxuriam, ruat in superbiam. Unde ista duo maxime precipiuntur Predicatoribus, scilicet castitas et humilitas ; ut sint casti et humiles. Sed certe pro pluribus ipsi sunt illusores. Unde dicit Dominus per Ps. 37. Lumbi mei impleti sunt illusionibus ; et ideo non est sanitas in carne mea, id est in plebe mea.
marg.| {Θ} Deinde ostendit
marg.| {4. 31ra} {Δ} {a} Habitabit lupus cum agno id est illi, qui remanserant de decem Tribubus, habitabunt cum duabus. Per agnum enim intelliguntur due Tribus, que numquam leserunt decem. Per lupum vero intelliguntur decem Tribus, que semper spoliaverunt et infestaverunt duas. Sed tempore Ezechie ceperunt pacifice habitare cum duabus innocenter vivendo. Ezechias enim, sicut dictum est sup. 10. revocavit in Iuda illos, qui remanserant a captivitate decem Tribuum. Et maxime tempore Iosie ceperunt esse, vel fuerunt pacifici. Et ideo benedicit.
marg.| {a} Habitabit lupus cum agno et n on econverso, quia illi de Israel habitaverunt in Iuda cum duabus Tribubus.
marg.| {c} Et Pardus etc.   Idem est quod supra, sed per diversa animalia, diversa eorum vitia significantur. Per lupum rapacitas, per pardum varietas, per vitulum luxuria, per leonem superbia, per ursum castrimagia : per agnum vero et hedum, significantur due Tribus : In quibus aliqui boni, aliqui mali fuerunt.   Et puer parvulus minabit eos id est Iosias, qui puer ad litteram fuit, id est octo annorum, cum regnare cepit. 4Rg. 22.a. Vel puer propter innocentiam, parvulus propter humilitatem dicitur.
marg.| {m} Vitulus etc. id est Iudei de Israel et familie eorum multi in eodem hospitio morabuntur.
marg.| {r} Et leo quasi   bos comedet paleas id est decem Tribus, que solebant depredari vicinos suos, erunt contenti laboribus suis.
marg.| {u} Et delectabitur infans ab ubere id est gaudenter ablactabitur, id est sicut mirabile est, si infans gaudenter ablactetur ; ita mirabile fuit quod Dominus per tribulationem separavit decem Tribus ab ubere Idololatrie. In quo ipsi gaudebant tempore Iosie, quia nullus eorum erat Idololatra.
marg.| {y} Super foramina aspidis et in cavernis reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet id est est, super sepulchra Pseudoprophetarum
marg.| {Δ} similiter
marg.| {Θ} Deinde ostendit Propheta bona, que contingent ex presentia floris ascensuri ex radice Iesse, dicens.
marg.| {a} Habitabit lupus cum agno. id est qui prius erat sanguinarius et severus, exuens lupinam rabiem induit agni mansuetudinem. Glossa Interl. non dicit, agnus habitabit cum lupo, sed econverso : quia non agnus deposita mansuetudine assimilabitur lupo in ferocitate ; sed lupus deposita feritate assimilabitur agno in simplicitate. Ad hunc modum satis eleganter et exquisite mater Augustini conversa ad fidem, cum exponeret ei somnum suum, dixit : fili, videbam hac nocte in somnis quod sederes mecum directe in eadem linea. Ad quam ille. Elegans est, inquit, somnium tuum, mater : quia hodie annuente Deo resipisces a secta Christianorum erronea ; et ita sedebis mecum, in eadem linea, id est eris mecum in eadem sententia. Non, inquit, fili mi, dictum est mihi quod ego tecum sederem ; sed tu mecum. Et ita factum est postea quod ipse baptizatus est et fuit cum matre sua in eadem fidei sententia.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Habitabit lupus id est Saulus factus Paulus.
marg.| {b} Cum agno id est cum Anania simplici et mansueto. Act. 8.c. quem prius persequebatur ad mortem et conformavit se illi, vel secundum aliam Glossa
marg.| {a} Habitabit lupus id est Saulus prius rapax.
marg.| {b} Cum agno id est cum Petro mansueto, conformando se illi. Unde Gn. 49.d. Beniamin lupus rapax, mane comedet predam et vespere dividet spolia. Et satis congrue mansuetudo agni attribuitur Petro. Nam ei specialiter commendati sunt agni. Io. 21.d. sic Maria Virgo Ioanni Virgini commendata est. Io. 19.e. quia similia similibus congaudent. Hebrei intelligunt hoc de Messia, quem exspectant, dicentes quod veniente eo, venient ad cumulum felicitatis et iucunditatis, quam fabulantur se habituros post mille annos, ferocia animalia, ut leones et pardi et ursi et lupi mansuescunt usque adeo, ut mansuetis animalibus sine lesione cohabitent. Sed Hieronymus suggillat eos dicens, si omnia ad litteram accipienda sunt, quomodo rebus incorporeis, id est iustitia, {4. 31rb} et veritate possunt Circumdari renes Domini.
marg.| {c} Et pardus cum hedo accubabit id est superbus deposita varietate cum humili penitente habitabit in Ecclesia sicut humiliatus. Sic hedus accipitur in bono. Unde dicit Hieronymus quod hedus immolabatur in pascha, quando agnus non inveniebatur. Aliquando accipitur in malo pro peccatore, non penitente. Mt. 25.c. Statuet oves a dextris, hedos autem a sinistris.
marg.| {d} Vitulus id est prius vorax et recubans ; nunc autem carnem suam mortificans.
marg.| {e} Et leo id est nobilis et ferox prius ; nunc humiliatus et mansuetus.
marg.| {f} Et ovis id est innocens pauper.
marg.| {g} Simul. In Ecclesia.
marg.| {q} Morabuntur effe cti similes. Unde Ps. Qui habitare facit unius moris in domo, id est in Ecclesia, vel in claustro, que est arca Noe. Gn. 7.b. ubi diversa animalia pacifice habitabant. Et discus Petri. Act. 10.b. Iob. d. Frater sui draconum et socius struthionum. Contra illos qui non possunt pati discholos. Ovis et leo simul morati sunt, quando Cecilia ovis argumentosa cum Valeriano, qui eam de matrimonio imperabat, pacifice habitavit et eum ad fidem inclinavit.
marg.| {i} Et puer parvulus id est Petrus piscator et Andreas et alii, vel Christus, de quo sup. 9.b. Parvulus datus est nobis.
marg.| {k} Minabit id est ducet.
marg.| {l} Eos in v iam pacis.
marg.| {m} Vitulus inno cens nunc, prius cervicosus.
marg.| {n} Et ursus nunc sobrius, prius gulosus.
marg.| {o} Pascentur verb o Dei.
marg.| {p} Simul requiescent in E cclesia.
marg.| {q} Catuli eorum id est familie eorum pasti lacte simplicis doctrine.
marg.| {r} Et leo id est Rex.
marg.| {s} quasi bos id est rusticus.
marg.| {t} Comedent paleas id est simplicem intellectum historie, quasi dicat : Reges et Principes humiliter et attente audient predicationem verbi Dei, sicut et populi. Vel ad litteram.
marg.| {r} Leo id est nobiles et magni.
marg.| {s} quasi bos comedet paleas id est quasi rusticus quidam comedet panem durum et paleatum, non cibaria delicata, infra 30.e. Pascetur in possessione tua agnus spatiose tauri tui etc.   infra 65.d. Lupus et agnus pascentur : simul, leo et bos comedent paleas, id est magnus Philosophus, sicut et simplex et ignarus, psalmos ruminabit, quemadmodum Augustinus ; Cyprianus et Dionysius et ceteri Philosophi conversi ad fidem.
Numérotation du verset Is. 11,mystice 
marg.| Prophetia est hic de vocatione Gentium et unanimi cohabitatione in Ecclesia cum Iudeis.
marg.| {u} Et delectabitur vel ablactabitur infans : Fecerat Propheta longam digressionem ostendens ea, que futura sunt, tempore floris ascensuri de radice Iesse, adhuc de beneficiis eius prosequitur per simile pueri ludentis, cuius ludus erit quod ablactatus ab ubere, ponet manum suam in caverna aspidis et reguli, que solo visu, vel flatu solent aves et homines enervare : non enim nocebunt ei. Per aspidem et regulum intelligens Diabolum, qui statu suggestionis sue multos necare solet. Per cavernas eorum intelligit corpora obsessorum, vel venenosa corda peccatorum, in quibus quasi in cavernis propriis habitant Demones, Sed Dominus manu virtutis sue et predicationis tam per se, quam per Apostolos extraxit foras sine omni lesione. Et hoc est : Et delectabitur, vel ablactabitur, id est Christus innocens et humilis, vel Apostoli malitia parvuli, sensu perfecti. 1Cor. 14.d.
marg.| {x} Ad ubere id est ab amore temporalium, vel a carnalibus desideriis.
marg.| {y} Super foramina aspidis id est super corda peccatorum, que sunt habitacula Domini.
marg.| {z} Et in cavernis reguli id est in cavernosis cordibus peccatorum, ubi letabat Diabolus.
marg.| {a} Quia ablactatus fuerit id est a lacte temporalium separatus.
marg.| {b} Manum suam id est operosam et efficacem predicationem suam.
marg.| {c} Mittet etc.   ad e xtrahendum
marg.| {Θ} Diabolum
Numérotation du verset Is. 11,moraliter 
marg.| {u} Delectabitur etc.   per ubera intelliguntur bona temporalia, in quibus pueri delectantur, quibus lactata fuit Ecclesia adhuc infans, quando Reges dederunt temporales divitias et terrenas possessiones. Unde infra 49.f. Erant Reges nutritii tui et Regie nutrices tue. Item 60.c. Suges lac Gentium et mamilla Regum lactaberis, dicit Dominus Ecclesie, quasi infantule. Et satis congrue per ubera accipiuntur temporalia : quia sicut mater, cum vult ablactare puerum, ponit aliquid amarum super ubera ; ita Dominus multam amaritudinem superposuit temporalibus et adhuc nostra infantula, id est Ecclesia, non potest ablactari ; et ideo non est, qui extrahat regulum, vel aspidem de caverna sua. Verumtamen qui ablactatus est, audacter ponit manum suam.
marg.| {y} Super foramina aspidis etc.   et e xtrahit eos, hoc
marg.| * est, Predicator
marg.| {4. 31va} Δ similiter Israel, misit manum suam Iosias et extraxit ossa eorum et combussit. 4Rg. 23.d. secundum quod prophetaverat Abdo 3Rg. 13.a. Per ablactatum enim intelligitur Iosias, qui omnino ab idololatria immunis fuit, vel illi, qui secum fuerunt de reliquis Israel. Per aspidem venenosam et Regulum qui iuxta se herbas comburit, intelliguntur Pseudoprophete, qui virorem fidei in Iudeis destruebant et ad idololatriam pervertebant. Unde Lam. 4.a. Lamie nudaverunt mammas lactaverunt catulos suos, id est Pseudo-prophete docuerunt idololatriam Iudeos. Per foramina et cavernas intelliguntur sepulchra eorum. Verba Domini.
marg.| {a} Non nocebunt Pseu doprophete.
marg.| {b} Et non occident Iudeos perv ertendo ad idololatriam.
marg.| {c} In universo etc. id est in universa terra Iuda, que est montuosa ; quia Iosias exterminavit ab ea omnes idololatras.
marg.| {d} Quia repleta est terra Iuda .
marg.| {e} Scientia Domini id est lege Domin {i} {f}   Sicut aque maris operientis vel operientes alveum suum, sive fundum alvei sui, secundum Haimonem quasi dicat : abundanter repleta est scientia Domini. Legitur enim 4Rg. 23.a. quod Iosias ascendit in templum et congregatis cunctis viris Iuda et senibus et Sacerdotibus et omni populo, fecit legi omnia verba libri reperti in templo et percussit ipse et omnis populus pactum cum Domino et omnem idololatriam exterminavit.
marg.| {g} In die illa scilicet quando hec facta fuerunt, erit.
marg.| {h} Radix Iesse id est Iosias, in quo stirps Iesse radicata est.
marg.| {i} Qui stat etc. id est stabit in signum et exemplum reconciliationis et fidei.
marg.| {l} Ipsum Gentes deprecabuntur scilicet Tharacha Rex Ethiopie, ne permitterent Regem Egypti transire Ethiopiam ad impugnandum se. Quod fecit Iosias, propter quod occisus est, dum resisteret Nechao, Regi Egypti. 4Rg. 23.f. et 2Par. 35.d.
marg.| {m} Et erit sepulchrum eius. In quo sepultus fuit, gloriosum, quia eo pro tanta fidelitate et amicitia interfecto, fons, iuxta quem occisus est in campo Magedon, siccatus est statim : et olea, que iuxta fontem erat, statim aruit.
marg.| {o} Et erit in die illa Secu nda pars capituli secundum hanc expositionem, in qua agit Propheta de reditu Iudeorum a captivitate Babylonica : et de his, que facta fuerunt post regressum eorum usque ad tempus Machabeorum fere. Dicit ergo. Et erit in die illa completo tempore captivitatis Babylonice, regnante, scilicet Cyro.
marg.| {p} Adiiciet etc. id est opus misericordie sue.
marg.| {q} Ad possidendum etc. id est ad revocandum residuum populi sui in terram Iuda, ut eum possideat. Secundo dicit respectu liberationis facte sub Ezechia, interfecto exercitu Sennacherib. Residuum dico.
marg.| {r} Quod relinquetur ab Assyriis id est a Babyloniis non occisum.
marg.| {t} Et ab Egypto id est ab Egyptiis, qui venerunt cum Nabuchodonosor in Hierusalem.
marg.| {u} Et a Phetros dicu nt quod Phetros fuit filius Abrahe ex Cethura, a quo terra sic dicta est.
marg.| {x} Et ab Ethiopia etc.   hec est Antiochia.
marg.| {y} Et ab Insulis maris occi dentalis. Hi omnes venerunt cum Nabuchodonosor ad destruendam Hierusalem et ad omnes has regiones Iudei capti ducti sunt, sed maxima pars in Babylonem. Sed Cyrus ad omnes regiones misit epistolas, ut quecumque haberet Iudeum captivum, dimitteret eum liberum
marg.| {Δ} abire in Hierusalem,
marg.| {Θ} Diabolum de caverna sua. Iob. 26.d. Obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus.
marg.| {a} Non nocebunt ei aspi s et regulus.
marg.| {b} Et non occident aliq uem.
marg.| {c} In universo monte sancto meo id est in Ecclesia.
marg.| {d} Quia repleta est terra scientia Domini id est doctrina Evangelii.
marg.| {f} Sicut aque maris operientis id est sicut terra repletur aqua, vel aque maris operientis terram fluctibus. Verbum enim replendi construitur cum genitivo et ablativo, quasi dicat : Propheta. Hec omnia bona evenient puero nato : quia omnis terra replebitur scientia {4. 31vb} eius, Hab. 2.c. Replebitur terra, ut cognoscat gloriam Domini, quasi aque operientes mare. Comparatur autem scientia Domini aque maris et non dulci : quia ventrem, id est mentem bibentis amarificat. Apc. 10.d. Ez. 3.a. Et vide, quia cum usque huc prophetaverit obscure et metaphorice de Christo ; nunc in fine prophetie sue aperit quod obscure sub metaphora dixerat. Unde supra 5.b. cum multa dixisset de Synagoga sub metaphora vinee ; in fine totum aperuit dicens. Vinea Domini Sabaoth domus Israel est.
marg.| * est Predicator, aut Doctor, qui animo separatus est ab amore temporalium, penitus intendit verbo et exemplo conversioni peccatorum et expulsioni Demonum de cordibus eorum et in hoc est delectatio sua quod super omnia placet Deo. Unde Gregorius Nullum Sacrificium adeo placet Deo, sicut zelus animarum. De quo dicitur Za. 6.b. Ecce qui egrediuntur in terram Aquilonis, requiescere fecerunt Spiritum meum in terra Aquilonis. In terram Aquilonis egrediuntur, qui in mundum exeunt ad predicandum : et hi Spiritum Domini requiescere faciunt in terra Aquilonis, cum peccatores convertunt ad Dominum. Sed certe tales oportet esse prius ablactatos, ut dictum est. Unde Infra 28.c. Quem docebit scientiam et quem intelligere faciet auditum ? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Regulus autem et aspis dicitur Diabolus, quia Regulus aves volantes interficit, aspis animalia terrestria necat ; sic Diabolus aves volantes, id est claustrales, aliquando interficit et tunc est regulus et animalia terrestria, scilicet seculares et tunc est aspis.
marg.| {g} In die illa etc.   Adhu c Propheta prosequitur metaphoram floris, quam satis aperuit, ubi dixit. Repleta est terra scientia Domini, ostendens quod non loquebatur de flore arboris, sed de prole Virginis ; tunc eumdem, quem prius florem vocavit, vocat radicem Iesse, dicens. In die illa previsa a Domino, id est in die passionis, erit supple.
marg.| {h} Radix Iesse id est Christus homo, qui dicit Apc. ultimo d. Ego radix Iesse.
marg.| {i} Qui stat id est stans.
marg.| {k} In signum populorum id est ; in Cruce, ut omnia trahat ad seipsum, sicut ipse dixit Io. 12.e. Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum, quasi dicat : In die illa stabit Dominus elevatus in Cruce, ut hoc sit signum populis quod collecturus est eos de quatuor partibus mundi, que per quatuor brachia Crucis designantur. Vel stabit in signum positum ad sagittas blasphemantium. Lam. 3.b. Tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam. Vel stabit in signum populorum, id est in Cruce signans per hoc quod nullus intrabit in celum, nisi per Crucem : quia hec est scala Iacob ; attingens a terra usque ad celum : et Dominus innixus est scale. Gn. 28.c. Unde Mt. 10.d. Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Vel stabit in signum populorum ;id est in cruce quasi pugnaturus pro populis, sicut Stephanus vidit eum stantem, Act. 7.g. Vel stabit in signum populorum, id est in discretionem : quia boni credunt ei ; mali vero contradicunt ei. Unde Simeon Lc. 2.e. Hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum et in signum, cui contradicetur. De hoc signo Crucis, s. dicitur Nm. 21.c. Fac serpentem eneum et pone eum pro signo. Et infra 62.d. Transite per portas : preparate viam populo : planum facite iter et eligite lapides : et elevate signum ad populos. Septuaginta ponunt hanc litteram. Erit radix Iesse et qui exurget regere Gentes, in eum Gentes sperabunt. Et hanc litteram ponit Apostolus Rm. 15.c.
marg.| {l} Ipsum Gentes deprecabuntur post resurrectionem et ascensionem.
marg.| {m} Et erit sepulchrum eius in q uo iacuit.
marg.| {n} Gloriosum quia honorabitur ab hominibus. Glossa Hieronymi. Septuaginta. Qui consurget, ut sit Princeps Gentium, in ipsum Gentes sperabunt : et erit requies eius honor, id est mors eius gloriosa, que requies dicitur : quia per eam in ipso requiescimus et vivimus vita gratie et tandem vivemus vita glorie.
marg.| {o} Et erit in die illa cum steterit  IESUS in signum populorum, id est postquam steterit in Cruce et resurrexerit.
marg.| {p} Adiiciet Dominus secundo manum suam id est virtutem suam.
marg.| {q} Ad possidendum residuum populi sui qui superfuit tantis cladibus.
marg.| {r} Quod relinquetur non occisum.
marg.| {s} Ab Assyriis et ab Egypto et a Phetros et ab Ethiopia et ab Elam et ab Sennaar et ab Emath et ab insulis maris occi dentalis, ne tantum videatur orientales signare. Apostoli enim in toto orbe predicaverunt Evangelium et de omnibus illis Gentibus aliquos converterunt. Unde Ps. 18. In omnem terram exivit sonus eorum. Secundo autem dicit : quia primo per se laboravit et postea per Apostolos. Vel ideo, quia primo Apostolos cum paucis possedit, postea multa millia Iudeorum per Apostolos acquisivit. Vel secundo, id est in predicatione Elie et Enoch, ad quam reliquie Israel salve fient.
marg.| *
marg.| {a} Et levabit
marg.| {4. 32ra} Δ abire in Hierusalem. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {a} Et levabit Domi nus per Cyrum.
marg.| {b} Signum etc. id est decretum de licentia redeundi data Iudeis. Quo audito congregati sunt Iudei, sicut in exercitibus congregantur dispersi ad vexilli elevationem.
marg.| {d} Et congregabit etc. id est decem Tribuum.
marg.| {e} Et dispersos Iuda id est duarum Tribuum.
marg.| {f} Colliget etc. id est de omni terra, in qua erant dispersi, exceptis illis, qui erant inclusi intra montes Caspios et tamen de illis aliqui redierunt.
marg.| {h} Et auferetur etc. id est odium.
marg.| {i} Ephraim id est decem Tribuum contra Iudam.
marg.| {k} Et hostes Iuda id est decem. Tribu {s} {l}   Peribunt : In quantum hostes, quia reconciliabuntur et sic peribit hostilitas in illis. Simile. Prv. 12.a. Verte impios et non erunt, impii, supple.
marg.| {m} Et volabunt in humeros Philistiim id est robur et fortitudinem terre Philistiim velociter occupabunt, scilicet Accon et Tyrum et Ascalonem et Gazam, que sunt Principales terre Philistinorum civitates. In humeros autem dicit : quia graves et onerosi eis fuerunt et etiam tributum imposuerunt eis.
marg.| {n} Per mare simul predabuntur etc. id est subiugatis Philisteis cum eis, qui erant periti in mari subiugabunt sibi orientales. Aliqui sic punctant.
marg.| {m} Volabunt in humeros etc.   Idem est sensus, id est adiutorio et labore Philisteorum velociter current permare et sic.
marg.| {o} Simul id est cum Philisteis, vel sicut Philisteos.
marg.| {p} Predabuntur filios orientis id est orientales. Nam Philistei sunt occidentales respectu Hierusalem.
marg.| {r} Idumea et Moab preceptum manus eorum id est Idumei et Moabite, ad eorum nutum implebunt omnia precepta Iudeorum, non exspectantes etiam vocem precepti, sed ad solum nutum digiti facient iussa sibi. scilicet.   Et filii Ammon obedientes erunt eis.
marg.| {t} Et desolabit Tert ia pars, in qua agit de desolatione Egypti facta, per Grecos, licet Glossa dicat per Romanos. Nusquam enim legitur quod Romani Egyptum destruxerint, sed de Alexandro magno legitur in historia Grecorum. Et quia Nilus impediebat eum, divisit illum per septem alveos, ita quod pedites libere transire poterant. Postmodum vero regnante Octaviano Augusto et nato Domino, regnum Egypti destructum est, mortua Cleopatra et divisum in septem Principes : et tunc Romani ampliaverunt alveos, quos fecerat Alexander et tunc pene exsiccatus est Nilus omnino, ita ut siccis pedibus transirent. Dicit ergo.
marg.| {t} Et desolabit Dominus per Alexandrum magnum.
marg.| {u} Linguam maris Egypti id est medium maris Egypti : Mos est loquendi, ut quia lingua est in medio oris, ideo linguam maris dicit medium eius.
marg.| {x} Et levabit manum suam super flumen id est super regnum Egypti. Vel ad litteram super Nilum.
marg.| {y} In fortitudine populi sui addu cendo Romanos, dicit Glossa sed melius est adducendo Grecos.
marg.| {z} Et percutiet eum id est Nilum.
marg.| {a} In septem rivis id est per septem alveos dividet eum.
marg.| {b} Ita ut transeant etc. id est pedites siccis pedibus.
marg.| {c} Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyriis id est a Babyloniis. Tangit historiam, que tangitur infra 30. Et Ier. 42. Quia cum Iudei contra consilium Ieremie descendissent in Egyptum, venit Nabuchodonosor et captivavit illos in terram suam. Sed forte aliqui pauci remanserunt in Egypto. Et de illis dicitur hic.
marg.| {Δ} {a} Et erit
marg.| *
marg.| {a} Et levabit Dominus per Apostolos.
marg.| {b} Signum Crucis In q ua est victoria, ut sciant omnes, in quo Diabolus victus est et in quo potest vinci. Unde et signum Crucis in fronte facimus ad ignominiam Diaboli, qui in {4. 32rb} ea victus est : et gloriam Christi, qui in ea vicit.
marg.| {c} In nationes id est in omnes Gentes.
marg.| {d} Et congregabit etc.   ad f idei unitatem.
marg.| {g} A quatuor plagis terre id est ex omni parte mundi. Et hoc videtur impletum in die Pentecostes. Unde Act. 2.a. Erant autem in Hierusalem habitantes Iudei viri Religiosi ex omni natione, que sub celo est. Ex quibus crediderunt in una die tria millia. Act. 2.g. Et alia die quinque millia. Act. 4.a.
marg.| {h} Et auferetur zelus id est odium.
marg.| {i} Ephraim cont ra Iudam.
marg.| {k} Et hostes Iuda id est Ecclesie confitentis laudes Christ {i} {l}   Peribunt id i n bono, vel in malo. Haimo : Quando Isaias hoc dicebat inter duas et decem Tribus erat discordia inexorabilis : Credentes autem in Christum pacificate sunt et in fide Christi et unitate caritatis uniti. Ez. 37.e. Ecce ego assumam lignum Ioseph quod est in manu Ephraim et Tribus Israel, que iuncte sunt ei : et dabo illud eis pariter cum ligno Iuda et faciam eos in lignum unum et erunt unum in manu eius. Et postea exponit se Propheta dicens : Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam et faciam eos Gentem unam in terra in montibus Israel : et Rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra due Gentes, nec dividentur amplius in duo regna.
marg.| {m} Et volabunt in humeros Philistiim scilicet Apostoli, id est celeri desiderio et ferventi affectu venient usque ad terram Philistiim et super humeros eorum ascendent, id est eos Christi iugo subiicient.
marg.| {n} Per mare id est per multas amaritudines, quas ipsi Apostoli sustinuerunt. Vel, per mare Baptismi,
marg.| {o} Simul id est concorditer.
marg.| {p} Predabuntur id est Diabolo auferent.
marg.| {q} Filios orientis id est Christi. De quo Lc. 1.g. Visitavit nos oriens ex alto. Za. 6.c. Ecce vir oriens nomen eius. Huius filii sunt omnes predestinati ad vitam. Iob. 1.a. Erat Iob, id est dolens, magnus inter omnes orientales. Ecce hic habemus quod predicatores debent volare. Unde infra 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant. Sed primo debent esse suspensi a terra, id est ab amore terrenorum. Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea. Secundo debent alas movere, id est virtutes operibus agitare. Debent etiam continue movere, ne, si ad modicum cessent, cadant. Act. 20.f. Per triennium nocte et die non cessavi monens cum lacrimis unumquemque vestrum. Item cum aviditate debent volare 39.d. De longe oculi eius prospiciunt et ubicumque fuerit cadaver, statim adest. Item debent volare in humeros peccatorum, non in aures ; quia ad hoc debet esse predicatio, ut aures demulceat infra 4.a. Loquimini ad cor Hierusalem Eccl. 22.a. Musica in luctu importuna narratio : flagella et doctrina in omni tempore sapientia.
marg.| {r} Idumea et Moab, preceptum manus eius vel eorum facient.
marg.| {s} Et filii Ammon obedientes erunt eis, id est Apostolis. Per istas tres Gentes, omnes peccatores intelliguntur. Idumea ; sanguinea interpretatur et significat luxuriosos. Moab ex patre et significat superbos. Ammon, populus iniquus inutilis et significat avaros. Omnes isti faciunt preceptum manus, id est cum vident Predicatorem monstrare exemplo quod predicat verbo, credunt et obediunt. Os. 12.c. Ego visionem multiplicavi et in manu Prophetarum assimilatus sum.
marg.| {t} Et desolabit Dominus linguam maris Egypti id est Idumei et Moabite et Ammonite credent Apostolis ; ita et Egyptii, qui super omnes laudabant idola.
marg.| Mystice : Lingua maris Egypti, est sapientia mundi, quam Dominus desolavit, quia per predicationem Crucis stultam monstravit. 1Cor. 1.c. Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ? Item linguam Egypti desolabit Dominus, quando linguam blasphemam, vel vaniloquam in linguam psalmodientem et peccata confitentem commutat, infra 19.c. Erunt quinque civitates in terra Egypti, loquentes lingua Chanaan, id est commutata. Ps. 76. Et hec mutatio dextere Excelsi.
marg.| {x} Et levabit manum suam super flumen divi tiarum.
marg.| {y} In fortitudine Spiritus sui vel populi sui, hoc facit Dominus, quando virtute gratie, quam infundit populo suo, facit divitias distribui et pauperibus erogari.
marg.| {z} Et percutiet eum in septem rivis id est Spiritu septiformis gratie.
marg.| {b} Ita ut transeant per eum calceati. id est Predicatores, qui habent pedes anime calceatos exemplis Sanctorum, ne forte offendant ad lapidem, id est ad duritiam peccatorum. Ct. 7.a. Quam pulchri in calceamentis gressus tui, filia Principis. Ex. 12.b. Calceamenta habebitis in pedibus vestris. Ier. 2.e.   (Prohibe ) pedem tuum a nuditate.
marg.| {c} Et erit via ) per totum orbem.
marg.| *
marg.| {b} Residuo
marg.| {4. 32va} {Δ} {a} Et erit via de E gypto in Hierusalem.
marg.| {b} Residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyriis In E gypto, id est a Babyloniis.
marg.| {d} Sicut fuit Israel via per mare rubrum sine impedimento. Sap. 19.b.
marg.| {c} In die, qua ascendit de terra Egypti. In Iudeam, que in montibus est respectu Egypti.
marg.| *
marg.| {b} Residuo populo meo id est Predicatoribus, non fugientibus, sed fugantibus et capientibus peccatores.
marg.| {c} Qui relinquetur ab Assyriis id est despicietur a superbis.
marg.| {d} Sicut Israel in die, qua ascendit de terra Egypti id est sicut fecit mirabilia Dominus ante filios Israel ascendentes de terra Egypti, quia mare divisit et Egyptios submersit ; ita facit ante Predicatores, quia mare, id est peccatores dividit a mundo, vel a peccatis et omnes Egyptios, id est Demones submergit mari diviso. Unde Hab. 3.d. Viam fecisti in mari equis tuis, id est Predicatoribus tuis, in luto aquarum multarum. Mi. 7.c. Iuxta dies antiquos secundum diem egressionis tue de terra Egypti, ostendam ei mirabilia.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_11)

Notes :