Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Is. 3,1 

Ecce enim
Dominator Dominus1 exercituum
1 Dominus] Deus Weber
auferet a2 Hierusalem
2 a] ab Weber
et a3 Iuda
3 a] ab Weber
validum et fortem.
Omne robur panis
et omne robur aque
Numérotation du verset Is. 3,2 

et4 fortem et virum bellatorem
4 et] om. Weber
et5 iudicem
5 et] om. Weber
et prophetam
et ariolum
et senem
Numérotation du verset Is. 3,3 

principem super quinquaginta
et honorabilem vultu
et consiliarium
et6 sapientem
6 et] om. Weber
de architectis
et prudentem eloquii mystici
Numérotation du verset Is. 3,4 

et dabo
pueros
principes eorum
et effeminati dominabuntur eis
Numérotation du verset Is. 3,5 

Et
corruet7 populus
7 corruet] irruet Weber
vir ad
virum unusquisque ad
proximum suum.
Tumultuabitur
puer contra senem
et ignobilis contra nobilem.
Numérotation du verset Is. 3,6 

Apprehendet enim vir fratrem suum
domesticum
patris sui et dicet8 :
8 et dicet] om. Weber
Vestimentum tibi est
princeps esto noster ruina
autem hec sub manu tua.
Numérotation du verset Is. 3,7 

Respondebit
in die illa dicens : Non sum medicus
et in domo mea non est panis
neque vestimentum.
Nolite me constituere9 principem populi.
9 me constituere] inv. Weber
Numérotation du verset Is. 3,8 

Ruit enim
Hierusalem
et Iudas
concidit
quia lingua eorum et adinventiones eorum
contra Dominum
ut provocarent
oculos maiestatis eius.
Numérotation du verset Is. 3,9 

Agnitio vultus eorum
respondebit10 eis
10 respondebit] respondit Weber
et peccatum suum quasi Sodome
Predicaverunt
nec absconderunt
Ve
anime eorum
quoniam
reddita sunt eis
mala
Numérotation du verset Is. 3,10 

Dicite
iusto
quoniam bene
quoniam fructum
adinventionum suarum
comedet.
Numérotation du verset Is. 3,11 

Ve
impio in malum.
Retributio enim
manuum eius
fiet ei
Numérotation du verset Is. 3,12 

populum meum
exactores
sui spoliaverunt et mulieres
dominate sunt eius.
Popule meus qui beatum te dicunt
ipsi te decipiunt
et viam gressuum tuorum
dissipant.
Numérotation du verset Is. 3,13 

Stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos.
Numérotation du verset Is. 3,14 

Dominus
ad iudicium
veniet cum senibus populi sui
et principibus eius
vos enim
depasti estis
vineam meam
et rapina pauperis
in domo vestra
Numérotation du verset Is. 3,15 

Quare
atteritis
populum meum et facies pauperum
Commolitis
dicit Dominus11 exercituum.
11 Dominus] Deus Weber
Numérotation du verset Is. 3,16 

Et dixit Dominus Deus pro eo quod elevate sunt
filie Sion
et ambulaverunt
collo extento12
12 collo extento] inv. Weber
et nutibus oculorum
ibant et plaudebant
et ambulabant13 pedibus suis composito gradu incedebant.
13 et ambulabant] ambulabant et in Weber
Numérotation du verset Is. 3,17 

Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion
et Dominus crinem earum nudabit.
Numérotation du verset Is. 3,18 

In die illa
auferet Dominus ornamentum14 calciamentorum et lunulas
14 ornamentum] ornatum Weber
Numérotation du verset Is. 3,19 

et torques
et monilia
et armillas
et mitras
Numérotation du verset Is. 3,20 

et15 discriminalia
15 et] om. Weber
et perichelidas16
16 perichelidas] periscelidas Weber
et murenulas
et olfactoriola
et inaures
Numérotation du verset Is. 3,21 

et annulos et gemmas in fronte pendentes
Numérotation du verset Is. 3,22 

et mutatoria
et palliola17
17 palliola] pallia Weber
et linteamina et acus
Numérotation du verset Is. 3,23 

et specula
et sindones
et vittas
et theristra
Numérotation du verset Is. 3,24 

et erit pro
suavi odore.
Fetor
et pro zona
funiculus18
18 funiculus] + et Weber
pro crispanti crine
calvitium
et pro fascia
pectorali cilicium.
Numérotation du verset Is. 3,25 

Pulcherrimi
quoque viri tui
gladio
cadent et fortes
tui in prelio
Numérotation du verset Is. 3,26 

et merebunt atque lugebunt porte eius et desolata in terra sedebit.

Capitulum 3

Numérotation du verset Is. 3,1 
marg.| {4.9vb} Ecce enim Dominator Dominus Tert ium capitulum est, in quo adhuc Propheta comminatur Iudeis : Sed cum precedentia dicta sint de utraque captivitate. scilicet Babylonica et Romana et de die iudicii, istud quod hic dicitur, ad utramque captivitatem refertur, sed non ad diem iudicii. Refertur autem ad passionem Domini, quia, que hic dicuntur ablata Iudeis, post passionem Domini ablata sunt eis, partim historice, partim mystice. Sicut enim Isaias vidit spiritu prophetico ea, que Iudei erant passuri a Romanis et Chaldeis ; ita vidit, que Dominus erat passurus a Iudeis et utrumque ad sensum historicum pertinet. Dividitur autem hoc capitulum in duas partes. In prima agitur de miseria Iudeorum. In secunda de moderno et ultimo iudicio, ibi   Dominus. Pri ma pars dividitur in quinque particulas.
- In prima determinat Propheta quod imminente obsidione amittent Iudei omnes bellatores suos.
- In secunda ostendit eos passuros penuriam victus et vestitus et Prophetas et sapientes amissuros, ibi   Omne robur panis etc.
- In tertia ostendit, eos habituros ad invicem magnam seditionem et electuros Principes per familiaritatem, ibi   Tumultuabitur puer contra senem.
- In quarto ostendit eos impudenter peccasse, ut Sodoma, ibi   Ruit Hierusalem et Iudas concidit.
- In quinta agit de Scribis et Phariseis populum spoliantibus et de effeminatis Principibus et adulatoribus eorum, ibi   Populum meum exactores sui spoliaverunt.
marg.| Dicit ergo {t} Ecce enim quasi dicat : ideo moneo, ut quiescatis ab homine, cuius spiritus in naribus eius, quia cito vindicabit se quasi in proximo et palam,   Ecce enim Dominatur Dominus exercituum etc.   cui nemo resistere potest Iob. 9.b.
marg.| {u} Auferet a Hierusalem id est a Tribu Beniamin.
marg.| {x} Et a Iuda id est a Tribu Iude.
marg.| Vel {u} A Hierusalem id est a sacerdotibus1.
1 sacerdotibus] scerdotibus cacogr. Ed1703
marg.| {x} Et a Iuda id est a Principibus.
marg.| Vel {u} A Hierusalem id est a decem tribubus.   Et a Iuda id est a duabus Tribubus,
marg.| {y} Validum etc. id est omnes fortes bellatores per Chaldeos, vel per Romanos.
marg.| {a} Omne robur etc. id est omnem cibum et potum. In obsidione enim sic arctati sunt Iudei inedia, ut matres filios suos devorarent. Unde Lam. 4.b. Manus mulierum misericordium {4.10ra} Δ coxerunt filios suos, facti sunt cibus earum in contritione filie Sion, id est in obsidione Hierusalem, que dicitur filia Sion, quia defendebatur ab arce Sion.
Numérotation du verset Is. 3,1 
mystice
marg.| {y} Auferet Domi nus   a Hierusalem id est a religiosis.
marg.| {x} Et a Iuda id est a secularibus, vel a Clericis et laicis.
marg.| {y} Validum ad p atiendum.
Numérotation du verset Is. 3,2 
marg.| {a} Et fortem etc. ut nemo possit resistere hostibus visibilibus et invisibilibus ; qui usque hodie seviunt, nec est etiam apud Iudeos, qui sciat prudenter legem defendere et pro eius defensione Sapienter pugnare : Modo enim omnes stulti sunt meritis suis exigentibus, qui antiquitus fuerunt litterati et sapientes.
marg.| {b} Et Iudicem quia post captivitatem Romanam habuerunt Iudices Romanos et etiam ante Christi passionem habuerunt quinque, quorum primus fuit Componius, secundus Marcus, tertius Annius Rufus, quartus Valerius Gracchus, quintus Pontius Pilatus.
marg.| {c} Et Prophetam. Unde Ps. 75. Iam non est Propheta et nos non cognoscet amplius.
marg.| {d} Et hariolum qui aliquando vere hariolatur, ut Balaam. Nm. 23. Et ut divini quinque urbium Philistinorum, quorum consilio arca Domini remissa est. 1Rg. 6. quasi dicat : Isaias et veros Prophetas et falsos auferet Dominus a Iudeis.
marg.| {e} Et semen tam etate, quam moribus, quem Septuaginta transtulerunt Presbyterum, id est sapientem : Nam in antiquis est sapientia, Iob. 12.b. Et gloria senum canicies : iuxta illud Sap. 4.b. Cani sunt sensus hominis. Et Prv. 16.d. Corona dignitatis senectus. Item. 20.d. Dignitas senum canicies. Eccl. 25.a. Corona senum in multa peritia. Solus etiam Abraham Presbyter, id est senex appellatus est. Gn. 25.a. qui tamen paucioribus annis vixit, quam multi, qui fuerunt ab Adam usque ad ipsum. Roboam quoque regnum perdidit, quia presbyteros audire noluit. 3Rg. 12.b.
Numérotation du verset Is. 3,2 
mystice
marg.| {z} Et fortem ad o perandum, quia iam nullus talis invenitur, nec in claustro, nec in seculo. Unde Lam. 1.c. Abstulit Dominus omnes magnificos meos de medio mei.
marg.| Vel sic {u} Auferet Domi nus   a Hierusalem et a Iuda, a Iudeis.
marg.| {y} Validum et fortem id est Christum, in quo solo eorum confortatio erat.
marg.| {a} Et omne robur etc. id est cibum perfectum sacre Scripture, que dicitur panis, quia confirmat Ps. 103 « Et panis cor hominis confirmat ». Aqua, quia lavat {Θ} et refrigerat. Ct. 4.d. Fons hortorum puteus aquarum viventium. Io. 4.b. Qui biberit ex aqua, quam ego dabo eis, non sitiet in eternum. Illis igitur auferetur robur panis et aque, qui sacre scripture documentum non convertunt in anime nutrimentum. Et de talibus dicitur Aggei 1.b. Comedistis ; et non estis saturati : bibistis et non estis inebriari : operuistis vos et non estis calefacti. Iudei etiam adhuc habent panem et aquas, sed sine fortitudine et sine robore : Legunt enim Scripturas et non intelligunt : tenent membranas, sed Christum ibi scriptum non vident. Lacte aluntur, ut parvuli, non solido cibo, qui fortitudinem perdiderunt : Infirmi sunt et olera comedunt, sicut dicitur Rm. 14.a. Ez. 4.d. Conteram baculum panis Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent. Lv. 26.d. Trademini hostium manibus, postquam confregero baculum panis vestri, ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus : et comedetis et non saturabimini.
marg.| {a} Et fortem et virum bellatorem id est Prelatum et Doctorem, qui debet fortiter preliari prelia Domini, impugnando vitia in subditis et eos contra Tyrannos et hereticos, ac Demones defendendo. Cuius fortitudo describitur. 1Tim. 3.a. Et Titum. 1.b. Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, ornatum, prudentem, pudicum, hospitalem, Doctorem.
marg.| {b} Et Iudicem suiipsius primo et postea aliorum : Iuxta illud Ps. 88. Iustitia et iudicium preparatio sedis tue. 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos diiudicaremus etc.
marg.| {c} Et Prophetam id est Predicatorem, qui mala futura malis prenuntiat. Sed multi sunt pseudoprophete, qui prophetant bonum, ubi non est. Unde Ier. 22.d. Nolite audire verba Prophetarum, qui prophetant et decipiunt vos : visionem cordis sui loquuntur et non de ore Domini. Item Lam. 2.e. Prophete tui viderunt tibi falsa et stulta : non aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad penitentiam provocarent ; previderunt autem tibi assumptiones falsas.
marg.| {d} Et ariolum qui sibi providet in futurum.
marg.| {e} Et senem Pres byterum seniorem, non tam etate, quam moribus.
Numérotation du verset Is. 3,3 
marg.| {f} Principem etc. a parte totum, id est omnem Principem tam Decanos, quam Quinquagenarios, quam Centuriones, quam Chiliarchos abstulit eis Dominus. Vel   Principem super etc. id est Sacerdotem, qui peccata dimittit : Nam Quinquagenarius numerus est remissionis. Unde et Ps. 50. ponitur : Miserere mei Deus. Et annus quinquagenarius iubileus erat, id est remissionis. Lv. 25.b.
marg.| {g} Et honorabilem vultu id est visu et habitu, qui sola reverentia vultus honorari solet, ut senex et Sacerdos. Unde Leu. 19.f. Coram cano capite assurge et honora vultum senis.   Consiliarium qui dabat consilia, ut ipso ablato omnia inconsulte precipitent.
marg.| {i} Et sapientem etc. id est Principem Artificum, sicut fuit Beseleel. Ex. 25.b.
marg.| {k} Et prudentem etc. id est Doctorem, qui prudenter sciebat exponere eloquium mysticum. Theodotion transtulit   incantatorem, Septuaginta   auditorem id est examinatorem, qui tunc erat necessarius, id est Sacerdotem, cuius erat audire et discernere, quo spiritu loqueretur. Dt. 18. Et hunc vocant Septuaginta auditorem, id est examinatorem. Et hunc etiam cum aliis abstulit Dominus Iudeis : Exec. 7.g. Lex peribit a Sacerdote et consilium a Sapientibus. Similis pestis legitur facta a Nabuchodonosor. 4Rg. 24.c. Transtulit universos Principes et omnes fortes exercitus et omnem Artificem et inclusorem, nihilque relictum est exceptis pauperibus terre.
Numérotation du verset Is. 3,3 
mystice
marg.| {f} Principem super quinquaginta id est Sacerdotem, vel Penitentiarium, qui est minister absolutionis et remissionis. Episcopus enim si habet unum Penitentiarium, habet decem Legistas et Officiales. Legitur 4Rg. 1.c. quod duo Quinquagenarii combusti sunt et tertius evasit. Primus Quinquagenarius est Sacerdos sciens et non faciens : Secundus est sciens, sed non docens. Tertius est faciens et docens : Et iste solus evadit a communi combustione : quia vita simul et doctrina requiritur in Sacerdote et maxime in Episcopo, unde et duo cornua habet in mitra.
marg.| {g} Et honorabilem vultu id est viros religiosos, qui solos habitus intuitu honorantur.
marg.| {h} Et consiliarium et Sapientem de Architectis id est Iesum Christum, qui fuit Angelus consilii et fabri filius appellatur. Mt. 13.g. Qui fundamentum posuit, ut sapiens Architectus. Prv. 11.b. Ubi non est Gubernator, populus corruet : salus autem, ubi multa consilia.
marg.| {k} Et prudentem eloquii mystici id est Doctorem, vel auditorem. Primus quidem beatus est, quia sapit : secundus qui sapientem audit. Hi iam non sunt in Ecclesia, id est qui vere doceat, vel audiat Sapientiam. Unde. Eccles. 21.c. Os prudentis queritur in Ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis. 2Tim. ultimo a. Erit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi Magistros prurientes auribus.
Numérotation du verset Is. 3,4 
marg.| {l} Et dabo pueros non etate tantum, sed moribus et sensu.
marg.| {m} Principes eorum qual is fuit Roboam, qui secutus est consilium iuvenum. 3Rg. 12.b. et tamen erat quadraginta quinque annorum, cum regnare cepit, ut legitur. 3Rg. 14.f. Vel, quadragintannius, ut legitur. 2Par. 12.d. Salomon autem duodecim annorum erat, nec tamen iuvenis est dictus, quia sapiens. Daniel quoque ante iudicium puer, sed post iudicium Presbyter et senex dictus est, quia sapiens. Inde est quod Apostolus Episcopum eligi iubet non neophytum. 1Tim. 3.b.
marg.| {n} Effeminati id est lascivi, fluxi, imbecilles, molles et delitiosi, vel usu feminarum abutentes. Unde Septuaginta transtulerunt   illusores quales fuerunt illi, qui uxori Levite illuserunt. Idc. 19.f.
marg.| {o} Dominabuntur eis ut T yranni. Unde Ecclesiastes 10.c.a Ve terre cuius Rex puer est. Et cum superius loqueretur Propheta in persona sua ; hic loquitur in persona Domini pro maiori auctoritate et certitudine, ut magis timerent Iudei.
a Qo. 10, 16.
Numérotation du verset Is. 3,4 
mystice
marg.| {l} Et dabo pueros sens u et moribus.
marg.| {m} Principes eorum id est Prelatos Ecclesie. Ecclesiastes 10.c.b : Ve tibi terra, cuius Rex puer est etc.   Os. 13.c. Dabo tibi Regem in furore meo.
b Qo. 10, 16.
marg.| {n} Et effeminati dominabuntur eis id est molles et in mores femineos formati. Os. 4.c. Cum meretricibus conversabantur et cum effeminatis sacrificabant. Glossa id est Sacerdotibus Cybelis matris Deorum. Prv. 18.b. Anime effeminatorum esurient.
Numérotation du verset Is. 3,5 
marg.| {p} Et corruet populus pueris regnantibus, {4.10rb} quia ubi non est Gubernator, corruet populus. Prv. 11.b.
marg.| {q} Vir ad virum id est vir contra virum.
marg.| {4.10va} {Δ} {a} Unusquisque ad proximum suum quem debet diligere, ut seipsum. Lv. 19.d.
marg.| {b} Tumultuabitur id est sine causa et ratione litigabit et sine reverentia etatis,
marg.| Unde sequitur {c} Puer contra senem etate vel moribus.
marg.| {d} Et ignobilis genere, vel vita.
marg.| {e} Contra nobilem tumultuabitur . Ad litteram enim, ut dicit Iosephus, in obsidione Romanorum Iudei, qui venerant Hierusalem ad solemnitatem, non poterant exire : et inde erat tumultus adinvicem. Erant autem in tres partes divisi obsessi, Alii tenebant templum et turres circumstantes, quas ad munitionem templi construxerant : Alii medium urbis tenebant : alii suburbia, ut pelliparii et huiusmodi vulgus.
Numérotation du verset Is. 3,5 
mystice
marg.| {p} Et corruet populus in p eccatum, in infernum propter defectum doctrine. Prv. 11.b. Ubi non est Gubernatur, corruet populus etc.   infra 5.d. Ductus est populus meus in captivitatem, eo quod non habuit {Θ} scientiam scientiam. Prv. 28.b. Regnantibus impiis ruine hominum.
marg.| {a} Unusquisque ad proximum suum. etc.   Plan um est hoc in capitulis et in electionibus, ubi invidie et contentiones et Parum boni est, Iac. 3.d. Ubi est zelus et contentio : ibi inconstantia et omne opus malum.
Numérotation du verset Is. 3,6 
marg.| {f} Apprehendet enim etc.   Hic ostendit Isaias Iudeos electuros Principes per familiaritatem et amorem privatum. Et tangitur hic seditio, que fuit inter eos in Romana obsidione. Continua sic : Revera tumultus erit   Apprehendet enim etc. id est familiarem et cognatum suum. Et apprehendet,
marg.| {g} Domesticum patris sui id est vernaculum, quem nutrivit pater suus in doma sua.
marg.| {h} Et dicet ei. ] {i}   Vestimentum tibi est ideo esto   Princeps esto noster ei, hoc minuitur penuria vestitus, quasi dicat : Tu poteris nobis providere in vestibus : ideo   Princeps noster. Et ita in electione Principis non communem, sed propriam utilitatem querebat quilibet.
marg.| {k} Ruina autem hec id est penuria.
marg.| {l} Sub manu tua sit, id est sub defensione tua, quasi dicat : revela hanc penuriam nostram.
Numérotation du verset Is. 3,6 
mystice
marg.| {f} Apprehendet enim vir fratrem suum. Hoc frequenter accidit his temporibus in Ecclesia : Nam raro quis eligitur in Prelatum, nisi ratione sanguinis, aut nobilitatis, aut divitiarum, ut possit Ecclesiam ab hostibus corporalibus et a debitis liberare : et de animabus, que sunt in Ecclesia, cura nulla est. Et ideo conqueritur Dominus per Ier. 12.c. Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis, posuerunt eam in dissipationem etc. Idc  . 6.a. dixit Abimelech, qui volebat fieri Rex : Considerate, quia os vestrum et caro vestra sum. Et factus est Rex. Et quid accidit inde ? Ipse enim occidit Sichimitas, qui fecerunt eum Regem : et ipse pariter occubuit. Hab. 2.c. Ve qui edificat civitatem in sanguinibus et preparat urbem in iniquitate.
Numérotation du verset Is. 3,7 
marg.| {m} Respondebit electus in Principem.
marg.| {n} In die illa id est in die electionis sue.
marg.| {o} Dicens Elec toribus suis.
marg.| {p} Non sum Medicus id est non sufficio vestris mederi miseriis, nec possum iuvare.
marg.| {q} Et in domo mea etc. id est non possum succurrere vobis contra penuriam victus et vestitus.
marg.| {t} Nolite constituere etc.   cum non possim ei subvenire in suis necessitatibus.
Numérotation du verset Is. 3,7 
mystice
marg.| {p} Non sum Medicus animarum.
marg.| {q} Et in domo mea id est in mente mea.
marg.| {r} Non est panis spiritualis doctrine.
marg.| {s} Neque vestimentum virt utum.
marg.| {t} Nolite constituere me Principem populi Hoc modo deberet se excusare quilibet electus in Prelatum, sive ad curam pastoralem. Tria sunt necessaria Prelato, vita scilicet scientia et doctrina. Vita, vestimentum habet virtutum et operum, De quibus dicitur Eccl. 9.b. Omni tempore sint vestimenta tua candida. Apc. 16.c. Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Scientia, habet panem : De quo dicitur Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem etc. Doctrina, habet medicinam. Unde Ier. 8.g. Numquid resina non est in Galaad, aut Medicus non est ibi ? Quare ergo non est obducta cicatrix filie populi mei ? Dicat igitur Electus et respondeat veritatem.
marg.| {p} Non sum Medicus non habeo artem medicandi infirmis, id est doctrinam. Lc. 4.d. Medice, cura teipsum.
marg.| {q} Et in domo mea etc. id est in corde meo non est scientia, que sufficiat ad pascendum. Lv. 24.a. Accipies similam, id est puram et meram scientiam et coques ex ea, igne zeli et caritatis, duodecim panes, Apostolicam doctrinam, qui singuli habebunt duas decimas.
marg.| {s} Neque vestimentum virt utum et operum, quasi dicat : ; deest mihi scientia, vita, doctrina. Ergo.
marg.| {t} Nolite me constituere etc.   Hinc est quod Ier. 1.b. cum mitteretur ad predicandum excusando se propter defectum horum trium, dixit : A, a, a, Domine Deus etc.   Hec tria tangit Ecclesiast. 27.b. Homo sanctus in sapientia manet, ut Sol, qui clarus est et fulgidus et calidus ; Sic Prelatus debet esse clarus per scientiam, fulgidus per doctrinam, calidus per bonam vitam. Et tunc est bonus Pastor, de quo dicit Dominus Ier. 3.e. Dabo vobis Pastores iuxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina. Hic dicit Glossa Hieronymi Non statim iudicio multitudinis acquiescamus, sed electi ad principatum, mensuram nostram, id est vires et virtutes nostras noverimus : quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, Iac. 4.b. Multi esurientes et nudi, cum nec spirituales cibos, nec Christi tunicam, id est Sapientiam et virtutem habeant, aliis vestimenta promittunt et alimoniam et ulcerosi se esse Medicos iactant, non timentes quod dicitur : Ne queras Iudex fieri, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Eccl. 7.a.
Numérotation du verset Is. 3,8 
marg.| {u} Ruit Hierusalem. Qua rta pars prime partis, in qua Propheta arguit eos de impudentia peccandi et ponit preteritum pro futuro more prophetico dicens   Ruit Hierusalem id est sors, vel Tribus Beniamin, vel ipsa civitas Hierusalem per Romanos.
marg.| {x} Et Iudas concidit id est Tribus Iuda, vel provincia. Et fuit causa huius ruine mors Christi et Apostolorum, quamvis Romani quantum ad se pro negato tributo venerint in obsidionem. Et hoc est.
marg.| {y} Quia lingua eorum qua blasphemaverunt Dominum dicentes : Demonium habes. Io. 8.f. Vel quibus dixerunt : Crucifige, crucifige eum. Lc. 23.c.
marg.| {z} Et adinventiones eorum etc.   mans uetum et pium, id est novus cultus idolorum, vel false prophetie, quas fingebant, ut dicitur Ier. 23. Vel falsa testimonia contra ipsum, ut est illud Mt. 26.f. Hic dixit, possum destruere templum etc.   fuer unt supple.
marg.| {a} Ut provocarent oculos etc. id est respectum misericordie converterent in iram ad puniendum eos.
Numérotation du verset Is. 3,8 
mystice
marg.| {u} Ruit Hierusalem et Iudas concidit id est periit contemplatio pacis et cessavit confessio laudis.
marg.| {y} Quia lingua eorum etc. id est locutiones et leges et cause religiosorum contra Deum : quia propter hoc periit quies contemplationis et veritas confessionis. Unde Ps. 11. in persona Ecclesie. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit Sanctus etc. {Θ} Agnitio vultus eorum respondebit eis, i conscientie vermis mordebit eos. Unde Ier. 2.d. Arguet te malitia tua : et aversio tua increpabit te. Os. 5.b. Respondebit arrogantia in facie eius. Naum. 3.b. Revelabo pudenda tua in facie tua. Sap. 4.d. Venient in agnitione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates illorum.
Numérotation du verset Is. 3,9 
marg.| {b} Agnitio vultus etc. id est cognoscent propter peccata sua hec sibi contigisse, vel ante oculos mentis peccata sua semper habebunt, que accusabunt eos et arguet eos conscientia, quia Christum in carne videntes credere noluerunt. Ps. 49. Arguam te et statuam contra faciem tuam.
marg.| {c} Et peccatum suum etc. id est inverecunde et publice coram hominibus peccaverunt, polluti vitio Sodomitico. Unde Ier. 23.c. In Prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterii. Hic dicit <Glossa> interlinearis Secunda post naufragium tabula est, impietatem et peccatum abscondere. Sed contra. Alia Glossa quam quidam habent, dicit : Prima tabula post naufragium est innocentia : secunda est penitentia : Non ergo abscondere impietatem est secunda tabula. Item super illud Ez. 16.f. Porta confusionem tuam, dicit Glossa Secunda tabula, cum peccaveris, est erubescere. Non ergo {4.10vb} abscondere peccatum. Item 1Io. 1.d. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est Deus, ut remittat ibi Glossa Prima spes salutis est confessio ; sed abscondere impietatem debemus ante confessionem : ergo abscondere impietatem non est secunda tabula, immo prima. Solutio. Quod dicitur prima, vel secunda tabula, sumptum est a similitudine naufragantium, ubi nave fracta salvantur naufragi super tabulas navis. Similiter in naufragio spirituali prima tabula educens a naufragio culpa originalis est innocentia Baptismalis : et respectu huius, penitentia continens {4.11ra} Δ tres suas partes est secunda tabula educens a naufragio peccati actualis. Hec iterum tabula tres partes habet : Contritionem, Confessionem, Satisfactionem. In contritione est dolor, in confessione pudor, in Satisfactione labor. et hec tria una tabula sunt et quodlibet per se quandoque dicitur tabula.
marg.| Per hoc patet solutio : Nam innocentia, id est Baptismus, prima tabula est simpliciter : Penitentia est secunda, cuius pars est confessio, ubi est erubescentia : Et ita cum dicitur : Erubescere, est secunda tabula, id est confessio erubescens. Similiter per tres partes penitentie absconditur peccatum, ne videatur a Deo ad puniendum : Et ita cum dicitur : Abscondere impietatem est secunda tabula, idem est, ac si diceretur, penitentia est secunda tabula, Ergo cum hec faciant.
marg.| {a} Ve id est eterna damnatio, est.
marg.| {b} Anime eorum non solum corpori.
marg.| {c} Quoniam reddita sunt eis mala sua, id est pena pro peccatis eorum reddita est eis iam in prescientia Dei, que non fallitur. Vel preteritum ponitur pro futuro more prophetico.
Numérotation du verset Is. 3,10 
marg.| {d} Dicite Iusto. Vox est Prophete ad Lectores, quasi dicat : merito suo punientur Iudei : Ergo o vos Lectores   Dicite Iusto id est Christo, cui omne iudicium datum est. Io. 5.g.
marg.| {e} Quoniam bene iudicavit Iudeos.
marg.| Vel {d} Dicite Iusto, quoniam bene id est laudate Christum de iusto iudicio Iudeorum. Dicite impio.
marg.| {f} Quoniam fructum etc. id est mercedem peccatorum suorum recipiet impius. Gal. 6.b. Que seminaverit homo, hec et metet. Prv. 1.d. Comedent fructum vite sue, suisque consiliis saturabuntur. Ps. 27. Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Septuaginta. Ve anime eorum, quoniam cogitaverunt consilium pessimum contra semetipsos, dicentes : Alligemus Iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris. Sap. 2.c. Et revera comedet impius fructum adinventionem suarum, quia.
Numérotation du verset Is. 3,10 
littera 2
marg.| Vel sic potest legi littera.
marg.| {d} Dicite Iusto si quis est inter Iudeos.
marg.| {e} Quoniam bene erit ei quando alii damnabuntur.
marg.| {f} Quoniam fructum etc. id est mercedem pro laboribus suis recipiet. [reliqua infra : littera 2]
Numérotation du verset Is. 3,11 
marg.| {g} Ve impio in malum id est in eternum duraturum in penis.
marg.| {h} Retributio enim etc. a Domino, qui reddet unicuique iuxta opera sua.
Numérotation du verset Is. 3,11 
littera 2
marg.| [post v. 10 littera 2]Et postea sequitur Ve impio ] etc. {i}   Populum meum etc.   Quin ta pars, ubi agit Propheta de Scribarum et Phariseorum avaritia, qua populum spoliabant et de adulatoribus eius. Dicit ergo   Populum meum quem specialiter mihi adoptavi.
Numérotation du verset Is. 3,12 
marg.| {k} Exactores sui non Doctores, vel Rectores, sed Scribe et Pharisei.
marg.| {l} Spoliaverunt exig entes primitias et decimas nimis avare. Et nota quod exactio solet dici rei aliene violenta et importuna extorsio. Hic autem secundum Hieronymum dicitur exactio primitiarum et decimarum et aliorum beneficiorum Ecclesiasticorum acceptio sine remuneratione spirituali. Sicut enim subditi Prelatis debent carnalia ; ita Prelati subditis spiritualia debent. Unde 2Th. 3.b. Neque panem gratis manducavimus ab aliquo ; sed in labore et fatigatione nocte et die laborantes, ne quemquam vestrum gravaremus. Et postea subdit : Cum essemus apud vos, denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, non manducet. Item Dt. 25.a. Non alligabis os bovis triturantis in area fruges tuas. Ergo si non triturat in area, id est si non docet et predicat in ipsa Ecclesia, non percipiat fructus eius. Item 1Cor. 9.b. Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus ? Ergo si non seminavimus, metere non debemus. Item in eod. Qui altari deserviunt, cum altari participantur. Ergo qui non deserviunt, non debent participare. Item Gn. 3.d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo, non alieno. Item Prv. ultimo d. dicitur de forti {4. 11rb} muliere : Panem otiosa non comedit. Igitur Prelati et Clerici, participantes ecclesiastica beneficia, si non docent et predicant in ipsa Ecclesia, exactores sunt et spoliatores et viliores muliere. Unde Mi. 3.a. Audite principes Iacob et Duces domus Israel, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos. Ez. 34.a. Ve Pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Loquitur autem hic Isaias in persona Domini, cum prius loqueretur in persona sua. Sequitur.
marg.| {m} Et mulieres id est   effeminate sunt eis. Vel .
marg.| {m} Mulieres id est uxores eorum.
marg.| {n} Dominate sunt eis habe ntes principatum. Unde Porphyrius hereticus dicebat quod mulier poterat ordinari in Diaconissam et legere Evangelium in Ecclesia et administrare quedam ecclesiastica Sacramenta et predicare et posse habere curam et dominari in Clero ; et Abbatissam habere potestatem super Sacerdotes, cum tamen dicat Apost. Mulieres in Ecclesia taceant 1Cor. 14.g.   Popule meus quasi dicat : exactores, ita te spoliant, palpantes vitia, cum deberent corrigere ; sed ne credas eis : quia populus meus es. Et hoc est   Popule meus, qui beatum te dicunt adul antes tibi, ut aliquid accipiant.
marg.| {p} Ipsi te decipiunt blan dis verbis promittentes veniam peccatorum propter largam oblationem. De quibus dicitur Ier. 6.d. et 8.d. Curabant contritionem filie populi mei cum ignominia dicentes : Pax, pax, cum non esset pax.
marg.| {q} Et viam gressuum tuorum dissipant) id est rectitudinem operum tuorum male laudando pervertunt. Unde Eccl. 11.d. Ne laudes hominem in vita sua, id est dum vivit, ne per placentiam laudis amittat fructum laboris.
Numérotation du verset Is. 3,12 
mystice
marg.| {i} Populum meum exactores sui spoliaverunt id est Prelati, qui deberent esse populi protectores et nutritores, facti sunt exactores et raptores. Ez. 34.b. Facti sunt greges mei in rapinam et oves mee in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset Pastor ; neque enim quesierunt Pastores gregem meum ; sed pascebant Pastores semetipsos ; et gregem meum non pascebant.
marg.| {o} Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Hoc contra Confessores et Predicatores vitia palpantes et attenuantes, infra 9.c. Et erunt, qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur precipitati. Prv. 24.c. Qui dicunt impio, iustus es, maledicent eis populi et detestabuntur eos Tribus ; qui autem arguunt eum, laudabuntur, super eos veniet benedictio. Item Prv. 29.a. Homo, qui blandis, fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit pedibus eius.
Numérotation du verset Is. 3,13 
marg.| {r} Stat ad iudicandum etc. Secunda pars capituli, in qua agit Propheta de presenti iudicio, atque futuro ; ut sic saltem Iudeos deterreat a peccato. Dicit ergo :   Stat ad iudicandum Dominus quasi iratus et paratus reddere unicuique iuxta opera sua ; et paratus iuvare pugnantes. Unde et Stephanus vidit eum stantem. Act. 7.g. Nec dicit, sedet Dominus quasi iam iudicans in presenti, sed stat ad iudicandum ; adhuc penitentie locum et spatium penitendi reservans. Vel.   (Stat ad iudicandum Dominus) id est ad puniendum Iudeos per Chaldeos et Romanos, quasi dicat : iam in proximo est, ut fiat. De utroque enim iudicio legitur et utrumque ad sensum historie pertinet.
marg.| {s} Et ad iudicandos populos disc ernens merita singulorum et exhortans ad pugnandum, quia stare pugnantium est, Sed ne crederet aliquis quod semper staturus sit Dominus et numquam in iudicio sessurus : Ideo subdit.
Numérotation du verset Is. 3,13 
mystice
marg.| {r} Stat ad iudicandum Dominus et stat etc.   bono s et malos, hos salvans, illos damnans. Frequenter fit mentio de die iudicii in sacra Scriptura {Θ} ad reprimendam superbiam presumptorum. Unde Lv. 1.d. iustum est, ut Sacerdos vesiculam gutturis avis immolate et plumas proiiceret prope altare ad orientalem plangam. Per altare intelligitur mens humana, per plagam orientalem dies iudicii, per vesiculam gutturis accipitur superbia de doctrina, per plumas vanitas laudis ex bona conversatione nata. Ad orientalem igitur plagam altaris vesicula et pluma proiicitur, cum superbia et vanitas per considerationem iudicii in mente refrenatur.
Numérotation du verset Is. 3,14 
marg.| {t} Dominus ad iudicium veniet non solus, sed cum magno et honesto comitatu.
marg.| {u} Cum senibus populi sui) id est cum Patriarchis et Prophetis. Unde Prv. ultimo c. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terre.
marg.| {x} Et principibus eius) id est Apostolis. De quibus dicitur. Constitues eos Principes super omnem terram. Nec solum Prophete, Patriarche et Apostoli cum eo sedebunt in iudicio ; sed omnes, qui pro Christo mundum reliquerunt. Mt. 19.d : « Amen {4.11va}{Δ} dico vobis quod vos, qui secuti estis me » etc.
prol.| {a} Vos enim. Vox Domini, vel Prophete in persona Domini comminantis se venturum ad iudicium principaliter contra Scribas et Phariseos, qui populum spoliaverunt, quasi dicat : Cito veniam contra vos, o Scribe et Pharisei ad iudicium.
marg.| {a} Vos enim depasti estis vineam meam id est domum Israel, violenter decimas et primitias exigendo, dicit Glossa Hieronymi. Ex quo videtur quod omnes violenter exigentes decimas, sint exactores. Resp. Scribe et Pharisei erant de Simeon : Solis autem Levitis debebantur, decime et ideo exactores vocantur et raptores exigentes quod non erat suum.
marg.| Unde sequitur {b} Et rapina pauperis cens u, vel spiritu, qui non poterat solvere, nec se defendere.
marg.| {c} In domo vestra est. Am. 3.c. Nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinam in edibus suis. Ier. 12.c. Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam. Et Ier. 2.g. In alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum. Una ala Prelati est potentia ad defendendum subditos ; altera est opulentia ad succurrendum. At ipsi per primam opprimunt ; per secundam superbiunt et luxuriantur. Prelati siquidem, si subditi egent, non solum remittere sibi iura debita tenentur ; sed etiam necessaria providere. Propter hoc enim, dictum est ter Petro ; Pasce agnos meos, id est pasce verbo, pasce exemplo, pasce temporali subsidio,
Numérotation du verset Is. 3,14 
mystice
marg.| {a} Vos enim depasti etc. id est Hoc dicitur Prelatis rapacibus et avaris, qui non curantes animas, bursas evacuant subditorum et plus diligunt bursam unam, quam mille animas. De quibus dicitur Os. 5.a. Audite hoc Sacerdotes, quia vobis iudicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi. Prv. 21.a. Rapine impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere iudicium.
Numérotation du verset Is. 3,15 
marg.| {d} Quare atteritis vel   (affligitis ) o Principes.
marg.| {e} Populum meum id est mihi servientem, duris exactionibus.
marg.| {f} Et facies pauperum id est orphanorum et viduarum.
marg.| {g} Commolitis id est fame attenuatis, auferendo sua ? Mi. 3.a. Comederunt carnem populi mei et pellem desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt, sicut in lebete. Septuaginta dicunt pro commolitis confunditis. Et dicit hic Ier. Nostri quoque Principes cum pauperes delinquentes publice arguant et confundant, divitibus peiora peccantibus nec nutum faciunt. In quorum domibus rapina pauperum est, dum Ecclesie opes sibi thesaurizant et in delitiis abutuntur, que ad sustentationem pauperum dantur sibi, reservant, vel propinquis distribuunt et aliorum inopiam suas, vel suorum divitias faciunt. Ecce secundum. Ier. vir Ecclesiasticus, nec retinere aliquid potest de patrimonio Crucifixi preter necessaria, nec parentibus dare, nisi ut ceteris pauperibus quod si facit, rapina pauperis in domo sua est. Unde super illud Mt. 28.c. Dederunt pecuniam militibus, dicit Glossa Hieronymi Qui rebus Ecclesie abutuntur, in aliis rebus et suam explent voluntatem, similes sunt Scribarum et Phariseorum et Sacerdotum redimentium mendacium et ementium sanguinem Salvatoris.
marg.| {h} Dicit Dominus exercituum id est angelicarum virtutum, quem timere debitis, quia habet potestatem, quando voluerit vindicare.
Numérotation du verset Is. 3,15 
mystice
marg.| {d} Quare atteritis etc. o Principes,
marg.| {f} Et facies pauperum etc. o Prelati. Principes populum Dei atterunt, sed Prelati facies eorum commoliunt, quia quod principes per violentiam non accipiunt, Prelati per calumniam rapiunt. Am. 8.a. Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terre : Principes sunt quasi leones, qui vi rapiunt ; sed Prelati sunt quasi leonum catuli, qui dentibus deterent. Ioel. 1.b. Gens ascendet super terram meam fortis et innumerabilis, dentes eius ut dentes leonis et molares eius, ut catuli leonis.
Numérotation du verset Is. 3,16 
marg.| {i} Et dixit Dominus Deus Verb a sunt. Prophete arguentis mulieres de superfluis ornamentis, que ex petulantia faciebant, que ab hostibus diripienda minatur. Et merito, quia propter illa habenda, viri bona pauperum diripiebant. Metaphorice autem per istas mulieres, civitates intelliguntur, oppida Iudee pulchra et bene munita, que destruenda predixit Propheta. Et nihilominus contra mulieres loquitur Isaias. Et hoc est.   Et dixit Dominus Deus quia omnia scit et potest.
marg.| {k} Pro eo quod elevate sunt in s uperbiam.
marg.| {l} Filie Sion id est minores civitates et vici et oppida, que in libro Iosue 15. filie nominantur. Vel,   (Filie Sion) id est uxores Scribarum et Phariseorum et cetere mulieres, ob quarum delitias et luxum viri earum pauperes expoliabant.
marg.| {m} Et ambulaverunt de v ico in vicum :
marg.| {n} Extento collo in q uo notatur superbia, Iob. 15.c. Cucurrit adversus Deum extento collo.
marg.| {o} Et nutibus oculorum ibant circ umspiciendo iuvenes per plateas quod signum est lascivie et luxurie. Ez. 6.c. Contrivi cor eorum {4. 11vb} fornicans et oculos eorum fornicantes. Nm. 15.d. Loquere filiis Israel et dices ad eos, ut faciant sibi fimbrias per quatuor angulos palliorum ponentes in eis vittas hiacynthinas, quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes. Eccl. 26.b. Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur 2. Pet. 2.c. Oculos habentes plenos adulterii et inaccessabilis delicti in pellicientes animas instabiles.
marg.| {p} Et plaudebant mani bus ludendo.
marg.| {q} Et ambulabant pedibus suis trip udiando et impingendo ; ut etiam incessu suo videntes allicerent ad peccatum.
marg.| {r} Et composito gradu id est ornate rapina pauperum.
marg.| {s} Incedebant Prv. 6.b. Vir inutilis graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur.
Numérotation du verset Is. 3,17 
marg.| Propter hoc ergo {t} Decalvabit Dominus cui non potest contradici.
marg.| {u} Verticem filiarum Sion ut pro ornatu sit ignominia calvitii. Turpe est enim mulierem habere calvitium. Unde 1Cor. 11.a. Si turpe est mulieri tonderi, vel decalvari, velet caput suum.
marg.| {x} Et Dominus crinem earum nudabit. Ier. 48.f. Omne caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus colligatio et super omne dorsum cilitium. In primo notatur amissio omnium desiderabilium, in secundo asperitas penarum, in tertio impotentia bene operandi Am. 8.c. Inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput vestrum calvitium. Mi. 1.d. Decalvare et tondere super filios delitiarum tuarum, dilata calvitium tuum sicut Aquila. Ita dicitur Clerico, qui parvam coronam habet. Unde infra 28.a. Ve corone superbie. alia littera habet   Et Dominus crinem eorum denudabit per penam inflictam a Chaldeis vel Romanis, vel in die iudicii revelabit, quando Dominus illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. 1Cor. 4.a. Et Mt. 20.c. Nihil opertum quod non reveletur   ] etc.
Numérotation du verset Is. 3,18 
marg.| {y} In die illa Romane vel Babylonice desolationis.
marg.| {z} Auferet Dominus ornamentum calceamentorum que erant picturata. Et congrue incipit ab ornatu pedum, ut commodius respondeat ei quod sup. dixerat   Ambulaverunt extento collo. Qui enim sic ambulat, non respicit ad pedes suos : et ideo sepe offendens pedibus multa calceamenta terit.
marg.| {b} Et lunulas expo sitio est, id est calceamenta lunulis picturata, vel fenestrata, vel est nomen ornamenti facti ad modum Lune corniculate quod deferebant mulieres in capite.
Numérotation du verset Is. 3,18 
mystice
marg.| {y} In die illa que iam est.
marg.| {z} Auferet Dominus a Iu da et Hierusalem, id est a laicis et Clericis : a secularibus et claustralibus.
marg.| {a} Ornamenta calceamentorum id est exempla Sanctorum, que in solitudine non sunt attrita. Dt. 29.a. Quibus calceari iubentur, qui comesturi sunt carnes Agni. Ex. 12.b. Quibus et calceantur Predicatores. Eph. ultimo c. Calceati pedes in preparationem Evangelii pacis. Unde Ct. 7.a. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia Principis. Tunc pulchri sunt gressus  DD. quando quod docet verbo, monstrat exemplo.
marg.| {b} Et lunulas id est bona naturalia, que non a se, sed a Sole iustitie lumen habet. Luna quanto propinquior est soli, tanto minor apparet : et mens humana quanto propinquior est soli, tanto minor est suo iudicio. Eccl. 43.a. Luminare quod minuitur in consummatione mensis, secundum nomen eius est crescens mirabiliter in consummatione.
Numérotation du verset Is. 3,19 
marg.| {c} Et torques id est ornamenta colli usque ad pectus dependentia.
marg.| {4. 12ra} {Δ} {a} Et monilia. Glossa id est quelibet ornamenta. Hoc enim erat antiquitus nomen generale muliebrium ornamentorum, sic dicta, quia ornamenta mulierum adinventa sunt ad aliquid monendum, v. g. Ornamentum capitis monet verecundiam, ornamentum pectoris castimoniam et sic de aliis. Nunc autem monile restringitur ad ornamentum pectoris : quod firmaculum appellatur, quia monet castitatem.
marg.| {b} Et armillas ornamenta brachiorum, ab armo sic dicta, vel armis secundum Isid. ornamenta, scilicet data ob victoriam in armis factam.
marg.| {c} Et mitras ornamenta capitis.
Numérotation du verset Is. 3,19 
mystice
marg.| {c} Et torques qui sunt ornamentum colli, id est bonam doctrinam et fortem. {Θ} Iob. 39 c. Numquid prebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum, id est Predicationem. Hinnitus collo Circumdatur, quando Predicator sua predicatione ornatur : Prv. 1.a. Audi, fili mi, disciplinam patris tui, id est Christi : et ne dimittas legem matris tue, id est Ecclesie, ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo.
marg.| {a} Et monilia que pectus abscondunt et utramque partem tunice contingunt ; castitatem et concordiam Prelatorum et Predicatorum significant. Ct. 7.a. Iuncture femorum tuorum sicut monilia, que fabricata sunt manu {4. 12rb} Artificis, id est Christi, qui solus castimoniam et concordiam Prelatorum operatur.
marg.| {b} Et armillas orna menta brachiorum, id est bona opera, quas Eliezer, id est Christus dedit Rebecce, id est Ecclesie in sponsalibus, Gn. 24.c. Ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale est in brachio dextro, Eccl. 21.d.
marg.| {c} Et mitras id est timorem mortis et timorem Iudicis, qui capillos, id est cogitationes et affectiones mentis astringit.
Numérotation du verset Is. 3,20 
marg.| {d} Et discriminalia id est pectines ad discriminandum crines, vel capillos.
marg.| {e} Et perichelidas id est ornamenta in extremitatibus vestimentorum, sicut modo fit in Dalmaticis et capis sericis, a peri quod est, circum ; et chelon quod est, membrum, quasi ornamenta dependentia usque ad talos. Unde dicit Glossa Perichelidas talorum armillis similes.
marg.| {f} Et murenulas id est ornamenta colli, que auro et argento texuntur. Sunt autem quedam catene virgulis aureis et argenteis vermiculate, de quibus dicitur Ct. 1.c. Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento.
marg.| {g} Et olfactoriola id est vasa modica, in quibus muscum et alia odoramenta ferebant in Sinu, ut odore suavi allicerent accedentes ad se et fetorem non sentirent ex calore et sudore nascentem.
marg.| {h} Et inaures orna menta aurium.
Numérotation du verset Is. 3,20 
mystice
marg.| {d} Et discriminalia id est discretionem, sive prudentiam, que decernit cogitationes et affectiones mentis.
marg.| {e} Et perichelidas ornamenta talorum, id est perseverentia usque ad finem. Que recte dicuntur esse similes armillis, quia finis debet respondere principio quod est offerre caput et caudam in sacrificio Domini, hoc significat tunica talaris Ioseph.
marg.| {f} Et murenulas id est Sapientiam et eloquentiam propter mixturam auri et argenti.
marg.| {g} Et olfactoriola id est bonam famam : Iuxta illud Apostoli : Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
marg.| {h} Et inaures id est obedientiam in prosperis et adversis. Prv. 25.b. Inauris aurea et margarita fulgens, qui arguit aurem obedientem.
Numérotation du verset Is. 3,21 
marg.| {i} Et annulos orna menta digitorum.
marg.| {k} Et gemmas etc.   que dabantur egregiis mulieribus ad decorem capitis, sicut in fronte equorum dependet aliquid tale ad decorem.
Numérotation du verset Is. 3,21 
mystice
marg.| {i} Et annulos id est fidem perfectam. Unde Iudas, Thamar, id est Christus anime penitenti pro arrabone dedit annulum fidei et baculum discretionis et armillam bone operationis : Et filius prodigus cum stola recepit annulum et calceamenta. Lc. 15.e.
marg.| {k} Et gemmas etc. id est spem et patientiam. Prv. 17.b. Gemma gratissima exspectatio prestolantis.
Numérotation du verset Is. 3,22 
marg.| {l} Et mutatoria dive rsa vestimentorum genera.
marg.| {m} Et palliola quib us humeri teguntur et pectus.
marg.| {n} Et linteamina Lectorum, vel camisias nimis delicatas et tenues.
marg.| {o} Et acus aure as, vel argenteas ad tenendum peplum.
Numérotation du verset Is. 3,22 
mystice
marg.| {l} Et mutatoria varietatem virtutum, vel operum, sive profectum de virtute in virtutem, ut dicit Glossa qui significatur per hoc quod Ezechiel nunc in domum, nunc in agrum ducitur : et Moyses nunc in tabernaculum, nunc extra : et Sponsa nunc in agrum, nunc in lectum : Sic Prelatus nunc in lecto contemplationis quiescere debet ; nunc in agro actionis laborare debet. Sic Iacob nunc ad Liam, nunc ad Rachel intrabat.
marg.| {m} Et palliola exemplum sancte conversationis quod Elias ascendens reliquit Eliseo. 4Rg. 2.c.
marg.| {n} Et linteamina lata s delitias contemplationis.
marg.| {o} Et acus memoriam duplicis adventus Christi. Acus enim in capite perforatur et in cauda perforat : Et Christus in primo adventu perforatus fuit in Cruce ; in secundo perforabit. In primo hominis glutinum amoris ; in secundo aculeum timoris.
Numérotation du verset Is. 3,23 
marg.| {p} Et specula ad v idendum facies.
marg.| {q} Et syndones subt ilia velamina, que circa collum et super caput portant nobiles mulieres.
marg.| {r} Et vittas pepl a.
marg.| {s} Et theristra id est vestes muliebres tenuissimas et visui pervias, estati idoneas et inde nominatur ; theros enim estas dicitur.
Numérotation du verset Is. 3,23 
mystice
marg.| {p} Et specula id est considerationem proprie fragilitatis et proximi. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis. Unde in introitu tabernaculi factum est labium de speculis mulierum : Ex. 38.a.
marg.| {q} Et sindones id est cordis et corporis munditiam, que labore magno acquiritur. Prv. ultimo c. Syndonem fecit mulier fortis et vendidit et cingulum tradidit Chananeo.
marg.| {r} Et vittas id est verecundiam.
marg.| {s} Et theristra id est carnis mortificationem. Unde Gn. 24.g. secundum Lxx Rebecca viso Isaac operuit se theristro, quia per carnis mortificationem operienda sunt peccata. Et Thamar assumpsit theristrum mutato habitu, ut posset dormire cum Iuda : Gn. 38.c. Ecce viginti unum ornamenta feminarum, vel Civitatum, vel Ecclesiarum, vel animarum, que omnia per peccatum auferuntur. Eze. 16.b. Unxi te oleo et vestivi te discoloribus et calceavi te hiacyntho. et cinxi te bysso et indui te subtilibus, id est theristro et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem circa collum tuum et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo et ornata es auro et argento et vestita es bysso et polymito et multis coloribus : Similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et profecisti in regnum et egressum est nomen tuum, in Gentes propter speciem tuam : quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te : et habens fiduciam in pulchritudine sua, fornicata es in nomine tuo.
Numérotation du verset Is. 3,24 
marg.| {t} Et erit pro suavi odore unguentorum.
marg.| {u} Fetor ludorum vel stercorum.
marg.| {x} Et pro zona aurea vel serica.
marg.| {y} Funiculus restium.
marg.| {z} Et pro crispanti id est pro torto et reflexo crine.
marg.| {a} Calvitium capitis deturpatio.
marg.| {b} Et pro fascia pectorali qua ubera castigantur, ne exuberent.
marg.| {c} Cilicium vel saccus. Ad litteram hec omnia ornamenta diripienda a Chaldeis, vel Romanis predixit Is. Vel metaphorice per mulieres intelligit civitates et oppida et munitiones earum intelligit ornamenta, que penitus amiserunt Iudei.
Numérotation du verset Is. 3,24 
mystice
marg.| {t} Et erit pro suavi odore virtutum.
marg.| {u} Fetor vitiorum.
marg.| {x} Et pro zona veritatis.
marg.| {y} Funiculus mendacii. Iob. 12.d. Baltheum Regum dissolvet et precinget fune renes eorum.
marg.| {z} Et pro crispanti crine sanctarum cogitationum.
marg.| {a} Calvitium id est deturpatio mentis. Vel.
marg.| {z} Pro crispanti crine calvitium id est pro virtute vitium.
marg.| {b} Et pro fascia pectorali) id est pro castitate amissa.
marg.| {c} Cilicium id est penitentie luctus
Numérotation du verset Is. 3,25 
marg.| {d} Pulcherrimi quoque viri tui o Hierusalem et iuvenes fortes et nobiles.
marg.| {e} Gladio Roma norum, vel Chaldeorum.
marg.| {f} Cadent occi si.
marg.| {g} Et fortes tui id est bellatores et defensore tui.
marg.| {h} In prelio cadent : Ier. 11.d. Iuvenes morientur in gladio. Am. 4.c. Percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum.
Numérotation du verset Is. 3,25 
mystice
marg.| {d} Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent Ez. 33.c. Iustitia Iusti non liberabit eum.
Numérotation du verset Is. 3,26 
marg.| {i} Et merebunt exterius.
marg.| {k} Atque lugebunt interius.
marg.| {l} Porte eius id est Sacerdotes et Iudices et Principes, qui sedebant in portis ad iudicia decernenda, secundum preceptum Moysi. Dt. 16.d.
marg.| {m} Et desolata urbs penitus eversa, eiecta.
marg.| {n} In terra sedebit. Ier. 14.a. Luxit Iudea et porte eius corruerunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_3)

Notes :