Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset Is. 21,1 

Onus deserti
Maris
Sicut
Turbines
ab africo
veniunt de deserto
venit de terra
horribili
Numérotation du verset Is. 21,2 

visio dura
nuntiata est
Mihi
qui incredulus est
infideliter
Agit
et qui depopulator est vastat
Ascende
Elam
obside Medeba1
1 Medeba] Mede Weber
omnem gemitum eius cessare feci
Numérotation du verset Is. 21,3 

Propterea
repleti sunt lumbi mei dolore
angustia possedit me sicut angustia parientis
corrui
cum audirem
conturbatus sum cum viderem
Numérotation du verset Is. 21,4 

emarcuit cor meum tenebre
stupefecerunt me
Babylon
Dilecta
Mea
posita est mihi
in miraculum
Numérotation du verset Is. 21,5 

Pone
Mensam
contemplare
in specula comedentes bibentes
surgite principes arripite
clipeum
Numérotation du verset Is. 21,6 

hec enim dixit mihi Dominus vade et pone
speculatorem
et quodcumque viderit
annuntiet
Numérotation du verset Is. 21,7 

et vidit
currum duorum equitum
ascensorem asini et ascensorem cameli
et contemplatus est
diligenter multo intuitu
Numérotation du verset Is. 21,marg.|Quidam ascensorem asini secundum evangelium et Zachariam prophetam Christum dicunt. Ascensorem cameli contraria fortitudinem propter feditatem tortuosi animalis. Alii vero duos ascensores littere scilicet et spiritus ad duo referunt testamenta.8 

et clamavit leo
super specula Domini ego sum
stans iugiter per diem
et super custodiam meam ego sum stans
totis noctibus
Numérotation du verset Is. 21,9 

ecce iste venit ascensor vir bige equitum
et respondit
et dixit cecidit cecidit
Babylon
et omnia sculptilia deorum eius
contrita sunt in terram
Numérotation du verset Is. 21,10 

tritura mea
et fili aree mee
que audivi a Domino exercituum Deo Israel annuntiavi vobis
Numérotation du verset Is. 21,11 

onus Duma
ad me clamat ex Seir
custos quid de nocte custos qui2
2 qui] quid Weber
de nocte
Numérotation du verset Is. 21,12 

dixit custos
venit mane
et nox
si queritis
querite
convertimini venite
Numérotation du verset Is. 21,13 

onus
in Arabia
in saltu ad vesperam dormietis
in semitis Dodanim
Numérotation du verset Is. 21,14 

Occurrentes
sitienti ferte
Aquam
qui habitatis
Terram
austri
cum panibus
occurrite fugienti
Numérotation du verset Is. 21,15 

a facie enim gladiorum
Fugerunt
a facie gladii
imminentis
a facie arcus
extenti a facie gravis prelii
Numérotation du verset Is. 21,16 

quoniam hec
dicit Dominus ad me
adhuc in uno anno
quasi in anno mercennarii et auferetur
omnis gloria Cedar
Numérotation du verset Is. 21,17 

et reliquie numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar
Imminuentur
Dominus
enim Deus Israel locutus est

Capitulum 21

Numérotation du verset Is. 21,1 
marg.| { 47ra } Onus deserti maris. Sup ra 13. et 14. egit Propheta de onere Babylonis. Hic repetit de eodem, ut addat de modo eversionis et a quibus facienda erat. Spiritus enim sanctus semper tangit corda Prophetarum, nec ad omnia semper, ut dicit Hieronymus et Gregorius. Supra tetigit cor Isaie, revelans ei eversionem Babylonis : et statim eam predixit in solatium Iudeorum : et hoc spiritu concitante forte tunc de modo, vel tempore eversionis nihil ostendit ei et ideo nihil dixit de hoc : sed modo tetigit et ideo non repetit, ut ostendat modum eversionis et tempus. Et est summa sicut narrat Orosius quod Cyrus et Darius cum diu Babylonem obsedissent et capere non valerent, quia erat inexpugnabilis, eo quod incredibilis esset spissitudo et altitudo murorum et aquis abundans, quia per mediam civitatem fluebat Euphrates ingrediens per arcum sub muro. Accidit autem, ut Balthasar Rex Babylonis in festo cuiusdam Dei sui parvipendens obsidionem, solemne convivium fecerat, ubi ut maiores essent delicie, fecit afferri vasa aurea et argentea, que avus suus Nabuchodonosor asportaverat de templo Hierusalem et bibit in eis ipse et satellites et concubine eius, ut legitur hoc in Glossa et Dn. Intererant autem convivio Cyrus et Darius, qui pacificati erant Balthasar in dolo, cui et fecerant hominium tamquam in pace volentes recedere ab eo. Et hoc ipsum erat ei ad gloriam quod homines sui, qui se ei tradiderant, cum eo epulabantur in festo Dei sui ad mensam suam. Videntes autem Cyrus et Darius, Balthasar et convivas eius inebriatos nacta opportunitate occiderunt eum. Exercitus autem eorum iam occupaverant civitatem, qui latenter intraverant sub muro per fluvium, quem longe ante nescientibus Babyloniis extenuaverant in diversa brachia dividendo et sic capta est Babylon. In quo patet admiranda Dei providentia, que omnia regna contra se invicem superbientia per se ipsa destruxit. Primo decem Tribus, que contra Dei voluntatem in Syris speraverunt et utrique captivati sunt ab Assyriis. Item due Tribus in Egyptiis et Ethiopibus speraverunt et ipsi quoque captivati sunt ab Assyriis et Chaldeis. Assyrii quoque, quia de se presumpserunt, a Chaldeis perierunt. Chaldei vero et Babylonii contra Dominum erecti, Medis et Persis subiugati sunt. Medi vero et Perse post ab Alexandro victi subiugati sunt ei. Qui cum se tamquam Deum extulisset, veneno enectus est et regnum eius in plures partes scissum et postea a Romanis subiugatum. Romanum vero imperium quod carnes Sanctorum quasi dentibus ferreis laceravit, ex magna parte iam periit, ut dicit Haimo. In fine autem ex toto peribit, cum regnum Christi illuxerit, ut tangitur Dn. 7. et 2Th. 2. Dividitur autem hoc capitulum in sex partes. In prima ostenditur Babylonis destructio per Medos et Persas. In secunda ponitur planctus Prophete super desolationem Babylonis ibi : Propterea repleti etc.   In t ertia agitur de descriptione exarata in pariete, quam videns Balthasar pertimuit, ibi :   Pone mensam etc. De qua plenius agitur Dn. 5. In quarta agitur de adventu Medorum et Persarum ad destructionem Babylonis sub metaphora asini et cameli, ibi :   Et vidit etc.   In q uinta agitur de Idumea conquerente quod non sit reversa de captivitate Iudeis revertentibus, cum essent de eodem genere, id est de Abraham, ibi :   Onus Duma. In sexta monet Ismaelitas compati Iudeis, qui captivi ducentur ; alioquin cum ipsis captivabuntur, ibi :   Onus in Arabiam etc. Vocans ergo Babylonem mare propter multitudinem populi, ut dicit Hieronymus . quia ad eam ex omni parte mundi confluebant populi ferentes mercimonia sua super { 47va } {Δ} mare, dicit ergo.
marg.| {u} Onus deserti maris id est hec est visio oneris Babylonis sic dicte propter multitudinem populi et destructionem futuram, qua ab hominibus deseretur, iam deserta a Deo. Unde Ier. 51.d. dicit de Babylone. Desertum faciet Dominus mare eius. Deinde introducit Babylonem loquentem.
marg.| {a} Sicut turbines vent o, scilicet collaterali Austro, ubi est terra Medorum et Persarum. Vox Babylonis, sic, supple, mihi vastitas.
marg.| {c} De deserto venit id est de terra Medorum et Persarum, que tunc erant quasi desertum respectu babylonie.
marg.| {e} De terra horribili id est de Media et Perside, quarum Domini crudelissimi fuerunt Babylonis.
Numérotation du verset Is. 21,1 
mystice
marg.| {u} Onus deserti   maris id est mundi qui mare dicitur, {Θ} quia amarum et tempestuosum et periculosum, ubi maior devorat minorem : sicut in mari maior piscis devorat minorem. infra 57.d. Impii quasi mare fervens quod quiescere non potest. Desertum etiam dicitur, quia ab omni bono destitutum. Nam bona mundi non sunt vera { 47vb } bona, sed falsa. Item in deserto habitant serpentes et latrones ; et in mundo tentationes et persecutiones.
marg.| {a} Sicut turbines tempestatum.
marg.| {b} Ab Africo veniunt 1 qui est ventus lenis et pluviosus : et significat prosperitatem, a qua tentationes gravissime veniunt.
1 Africo] Aphrico Ed1703
marg.| {c} De deserto id est de mundo.
marg.| {d} Venit turb o tentationum. Iob. 1.d. Repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quatuor angulos domus.
marg.| {e} De terra horribili id est de mundo, qui viris sanctis horribilis est.
Numérotation du verset Is. 21,2 
marg.| {f} Visio dura id est captivitas futura et destructio civitatis.
marg.| {g} Nuntiata est mihi a De o, dicit Babylon, vel Propheta, secundum aliam Gloss {a} {h}   Qui incredulus est id est infidelis, scilicet Cyrus, vel Darius, qui in dolo contra iuramentum Balthasar Dominum suum occiderunt.
marg.| {i} Infideliter agit in d olo Balthasar occidendo, tamen Domino permittente ob merita eius.
marg.| {k} Et, qui depopulator id est Cyrus, qui crudelior et fortior fuit.
marg.| {l} Vastat id est vastabit me, dicit Babylon. Deinde subiungitur vox Domini loquentis ad Persas et Medos, ut veniant ad destructionem Babylonis.
marg.| {m} Ascende Elam Pers idis regionis civitas Metropolis est, cuius Rex fuit Cyrus.
marg.| {n} Obside Medeba Baby lonem, civitas similiter est in Media, quasi dicat : o Perse et Medi, nolite timere ascendere equos et obsidere Babylonem.
marg.| {o} Omnem gemitum eius id est Babylonis.
marg.| {p} Cessare feci id est faciam, ut tantis afflicta sit malis, ut contra vos gemere non audeat. Vel,   (gemitum eius), id est quo alios gemere faciebat opprimendo eos cessare faciam quasi dicat : ita desolabitur Babylon quod de cetero non faciet gemere aliquos.
Numérotation du verset Is. 21,2 
mystice
marg.| {f} Visio dura etc. id est cuilibet viro iusto, cui ostendit Dominus, quam intolerabilis et molesta sit mundi amaritudo et quantis tentationibus mundus sit plenus. Sicut beato Benedicto, qui totum mundum vidit collectum ante oculos suos, et sicut Beato Antonio, qui totum mundum plenum laqueis vidit et dixit : Domine, quis poterit evadere istos laqueos ? Et dictum est ei : ‘Sola humilitas’.
marg.| {h} Qui incredulus est id est qui non confidit in Domino, vel qui non vult acquiescere consilio.
marg.| {i} Infideliter agit. Aba cuch. 2.a. Qui incredulus est, non est anima eius recta in semetipso.
marg.| {k} Et, qui depopulator utpo te malus Princeps, vel malus Prelatus, quasi dicat : tam subditi, quam Domini mali sunt : et ideo culpa est singulorum quod tempestate in mundo opprimuntur.
marg.| {m} Ascende Elam, obside Elam interpretatur despiciens et significat nobiles et potentes, qui alios despiciunt. Prv. 1.a. Sapientiam, atque doctrinam stulti despiciunt. Medeba interpretatur fames antiqua et significat divites mundi, qui semper esuriunt divitias. Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias, fructus non capiet ex eis. His Dominus Ironice dicit.   Ascende Elam, obside id est ascendite superbi et sevite divites, quantum vultis et valetis, quia.
marg.| {o} Omnem gemitum id est mundi persecutionem, que facit pauperes gemere.
marg.| {p} Cessare feci id est cito faciam, oppressores damnando et oppressos glorificando. Iob. 24.b. De civitatibus fecerunt viros gemere et anime vulneratorum clamabunt : et Deus inultum abire non patitur.
marg.| Nota. Est gemitus pene. infra 51.d. Gaudium et letitiam tenebunt et fugiet dolor et gemitus. Item est gemitus penitentie. Rm. 8.e. Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Item est gemitus cure mundane. Iob. 26.b. Ecce Gigantes gemunt sub aquis. Item est gemitus compassionis. Ps. 101. A voce gemitus mei adhesit os meum carni mee.
Numérotation du verset Is. 21,3 
marg.| {q} Propterea. Secunda pars, ubi ostendit Propheta se compati Babyloniis, licet inimici eius essent, in quo exprimit Propheta magnitudinem afflictionis eorum, quia non est consuetum compati inimicis, nisi cum fuerint in maxima angustia constituti. Et hoc est.   Propterea id est propter duram visionem, que nuntiata est de Babylone.
marg.| {r} Repleti sunt id est ita doleo, sicut ille, qui patitur dolorem lumborum, qui fere intolerabilis est.
marg.| {s} Angustia possedit prop ter tantam miseriam, que imminet Babyloni.
marg.| {t} Sicut angustia que maxima est.
marg.| {u} Corrui vel   horrui sicu t homo, qui videt ante se cadere aliquem interfectum, vel multitudinem occisorum,   corrui in t erram, vel in tristitiam.
marg.| {x} Cum audirem mise riam Babylonis futuram.
marg.| {y} Conturbatus sum in s piritu, visionem duram.
Numérotation du verset Is. 21,3 
mystice
marg.| {q} Propterea repleti sunt lumbi mei dolore non voluptate, dicit Iustus afflictis compatiens.
marg.| {s} Augustia possedit me, sicut angustia parturientis. Ubi est modo talis compassio, que etiam de afflictione inimicorum nascitur ? Iob. 30.d. Flebam quondam super eo, qui afflictus erat et compatiebatur anima mea pauperi. Mi. 4.c. Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens.
marg.| {u} Corrui in t erram, vel in tristitiam.
marg.| {x} Cum audirem gemi tum afflictorum.
marg.| {y} Conturbatus sum, cum viderem mise rias peccatorum.
Numérotation du verset Is. 21,4 
marg.| {z} Emarcuit cor sicu t herba evulsa marcescit, pristinum virorem amittens.
marg.| {a} Tenebre angu stie.
marg.| {b} Stupefecerunt me id est mentem meam, ut pene nescirem, quid cernerem stupefactus ex previsione tante miserie Babylonis. Vel   tenebre stupefecerunt me id est oculi mei pre lacrimis caligaverunt.
marg.| {c} Babylon dilecta quon dam, vel nunc etiam inquantum creatura Dei, vel quoad illos, qui beneficium impenderunt Iudeis captis in Babylone quod previdit Isaias in spiritu.
marg.| {d} Posita est mihi Isai e.
marg.| {e} In miraculum stup oris et admirationis, quia cito subversa est, licet inexpugnabilis.
Numérotation du verset Is. 21,4 
mystice
marg.| {z} Emarcuit cor meum pre dolore. Ps. 118. Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
marg.| {a} Tenebre angustie.
marg.| {b} Stupefecerunt me. Iob. 1.d. Tunc surrexit Iob. et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit.
marg.| {c} Babylon Dilecta mea posita est mihi in miraculum id est mundus confusione plenus positus est Iustis in miraculum, quomodo tam cito periit ? Transit enim mundus et concupiscentia eius. 1Io. 2.c. Super hoc admirantur Iusti, quomodo tamdiu duravit mundus, qui totus in maligno positus est. 1Io. 5.d. Hoc esset bonum Thema de Maria Magdalena. Miraculum enim est signum divine potentie preter consuetum cursum nature et Magdalena signum est divine clementie, preter consuetum cursum gratie. Ipsa fuit primo Babylon, id est confusione plena : postea fuit dilecta, quia per gratiam ab omni peccato mundata. Lc. 7.g. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Hec est facta in miraculum peccatorum, ut nemo desperet. Os. 2.c. Dabo eis vinitores ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem. Vinitores ex eodem loco sunt Predicatores, qui in mundo peccatores fuerunt, qui dantur a Domino peccatoribus ad aperiendam spem. Vallis Achor Magdalena profunda peccatrix, turbata ad penitentiam : Achor enim interpretatur turbatio.
Numérotation du verset Is. 21,5 
marg.| {f} Pone mensam. Ter tia pars, ubi agitur de descriptione exarata in pariete et potest esse vox Domini ad Prophetam, dicentis.   Pone mensam id est predic ponendam. Vel ad Cyrum et Darium, quibus loquitur quasi uni, quia unus principalior erat : vel quia unanimes erant in hoc facto. Et est sensus.   Pone mensam id est fac poni mensam, ut milites Darii comedant et avena detur equis et exercitus preparetur.
marg.| {4. 48ra} {Δ} {b} Contemplare in specula id est fac, ut speculator videat, quando tempus erit, ut exercitus ingrediatur civitatem.
marg.| {c} Comedentes et bibentes surgite de m ensa.
marg.| {f} Principes id est o Cyre et Dari.
marg.| {g} Arripite clypeum id est arma. Vel melius potest exponi, ut sint verba Domini, vel Prophete ad Balthasar, previdentis convivium quod facturus erat et quid inde accidere debebat. Cum enim comederent in mensa Cyrus et Darius videntes manum scribentem in pariete : mane, Techel, phares : et audientes expositionem Danielis, ex hoc sumpta audacia, statim in ipso convivio Balthasar occiderunt. Et hoc est.
marg.| {a} Pone mensam o Ba lthasar, id est fac solemne convivium.
marg.| {b} Contemplare in specula id est manum scribentem in pariete, ubi previdit mortem suam, sicut in specula previdetur adventus hostium.
marg.| {c} Comedentes et bibentes etc. id est Dari et Cyre, cum Balthasar comedentes, surgite de mensa, postquam comederitis.
marg.| {g} Arripite clypeum id est armate vos et interficite Regem. Alii aliter exponunt, dicentes quod Balthasar, cum esset obsessus, credens quod magnum auxilium veniebat ei, fecit Principibus suis convivium magnum. Quod audientes Cyrus et Darius estimantes ipsum et Principes eius esse ebrios, nocte ipsa intraverunt civitatem et occiderunt Balthasar. Hebrei vero dicunt quod Balthasar in primo conflictu cum Cyro et Dario habuit victoriam et ideo letus, fecit convivium ; sed ipsa nocte Medi et Perse collectis militibus intraverunt civitatem, diviso prius Euphrate in multos rivulos : et sic occiderunt Balthasar. Et est sensus.
marg.| {a} Pone mensam o Ba bylon, dicit Dominus, vel Propheta Balthasar.
marg.| {b} Contemplare in specula id est pone speculatorem, qui consideret, ne Cyrus et Darius redeant. Qui speculator dixit.
marg.| {c} Comedentes et bibentes cum Balthasar.
marg.| {e} Surgite a me nsa.
marg.| {f} Principes arripite clypeum quasi dicat : hostes redeunt, armate vos ad pugnam. Et vere ita eveniet.
Numérotation du verset Is. 21,5 
mystice
marg.| {f} Pone mensam. Ser mo ad Sacerdotes, vel Scholares. O Sacerdos in specula Ecclesie posite, ut ventura mundo annunties, pone mensam Sacre Scripture populo {Θ} famelico. Ps. 22. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me.
marg.| {b} Contemplare in specula id est circumspice undique, ut bonus speculator insidias inimici. Ez. 3.d. Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel : et audies de ore meo verbum et annuntiabis eis ex me.
marg.| {c} Comedentes Sacr am Scripturam, quoad difficilia.
marg.| {d} Et bibentes quoa d facilia.
marg.| {e} Surgite de c athedris ad opus et predicationem.
marg.| {f} Principes id est Doctores. Ps. 126. Surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris, id est panem Sacre Scripture, qui dolere facit de peccatis. Notabiliter autem dicit   Comedentes et bibentes quia primo debent ipsi Predicatores refici et satiari cibo Sacre Scripture et inebriari vino spiritualis intelligentie, vel scientie, quam surgant ad predicandum, vel docendum. Sed heu ! hodie multi more columbe pascentis pullos suos, grana integra portant in gutture et nihil in ventrem anime traiiciunt. De quibus Iob. 24.b. Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
marg.| {g} Arripite clypeum sacr e doctrine, quo defendatis alios. Prv. 30.a. Omnis sermo Dei ignitus clypeus est. Hic est clypeus, quem Iosue, id est Doctor elevans in manibus suis devicit hostes. Iosue 8.d. Dixit Dominus ad Iosue : Leva clypeum, qui in manu est contra urbem Hai, id est mundum, quoniam tradidit tibi eam. Talis enim Doctor, qui facit quod predicat, fructum multum facit in mundo.
Numérotation du verset Is. 21,6 
marg.| {h} Hec enim dixit mihi Dominus dicit Propheta.
marg.| {i} Vade et pone speculatorem teme tipsum, o Isaia, vel intellectum tuum, qui contempletur in speculo divino, que ventura sunt Babyloni.
marg.| {l} Et quodcumque viderit spec ulator.
marg.| {m} Annuntiet alii s nuntiis.
Numérotation du verset Is. 21,6 
mystice
marg.| {h} Hec enim dixit mihi Dominus per se inspirando, vel per alios consulendo.
marg.| {i} Vade muta locum, vel statum.
marg.| {k} Et pone speculatorem anim um tuum in eminentia vite, vel contemplationis.
marg.| {l} Et quodcumque viderit annuntiet tibi , ut facias illud. Multis annuntiat speculator proprius, id est conscientia propria quod malus est status eorum, vel periculosus ; sed ipsi, quasi surdi, non audiunt, vel se non audire dissimulant infra 43.b. Educ foras populum cecum et oculos habentem ; surdum et aures ei sunt. Nota : Est speculator in mundo Christus, in Ecclesia Prelatus, in anima intellectus.
Numérotation du verset Is. 21,7 
marg.| {n} Et vidit speculator, id est Isaias spiritu prophetie.
marg.| {o} Currum duorum equitum id est bigam, quam duo equi trahere solent, in qua erant duo equites, id est Cyrus et Darius.
marg.| {p} Ascensorem asini etc. id est speculator vidit alterum Aurigam predicti currus sedentem in asino et alterum sedentem in camelo : qui pro equis currum trahebant. Vel unum et eumdem Aurigam vidit, qui modo super asinum ; modo super camelum ascendebat. In hanc expositionem innuit Interl. Glossa marginalis aliter, ut sit duplex visio, sic.
marg.| {n} Et vidit speculator.
marg.| {o} Currum duorum equitum id est regnum Medorum et regnum Persarum, que coniuncta erant adinvicem, sicut due rote in curru iunguntur, sive in biga. Et postea vidit idem speculator.
marg.| {p} Ascensorem asini etc.   Cyru m, qui mortuo Dario avunculo suo, ascendit super utrumque regnum et habuit Monarchiam. Per asinum intelligit Propheta regnum Persarum quod ante Cyrum ignobile fuit et nullius dignitatis. Per camelum regnum Medorum quod semper potentissimum fuit. Hunc igitur ascensorem vidit Propheta cum Medis et Persis venientem contra Babylonem, cum Dario avunculo suo. Et hi sunt duo equites, scilicet asinus et camelus, duo regna eorum.
marg.| {q} Et contemplatus etc. speculator multo intuitu
Numérotation du verset Is. 21,7 
mystice
marg.| {n} Vidit currum duorum equitum Curr us, Sacra Scriptura est, due rote, duo testamenta, duo equites, Christus et Moyses.
marg.| {p} Ascensorem asini et ascensorem cameli Asin us est populus Gentilis, ascensor eius Christus. Unde Za. 9.c. et Mt. 21.a. Ecce Rex tuus venit tibi iustus et Salvator, ipse pauper et ascendens super asinum. Camelus est Iudaicus populus Gibbosus et tortuosus ; ascensor eius diabolus.
marg.| {q} Et contemplatus est diligenter multo intuitu. Spe culator enim debet diligenter considerare utrumque ascensorem ad sui et aliorum instructionem, id est diabolum et Christum. Illum, quomodo ascendere voluit in celum et corruit in infernum. infra 14.d. Istum, qualiter ascendit in Crucem, ubi mortuus est propter salutem mundi. Ruth. 3.a. Nota locum, in quo dormiat Booz, id est Christus.
Numérotation du verset Is. 21,8 
marg.| {r} clamavit leo id est speculator quem vocat leonem, vel propter animi audaciam, vel quia sicut leo in eminenti positus speculatur, si qua fera exeat de latibulis nemorum, in quam possit ruere ; ita Propheta in excelso mentis positus, diligenter contemplatus est, que ventura erant Babyloni. Vel ideo : quia sicut {4. 48rb} rugitus leonis cunctis feris terribilis est ; ita huius clamor Prophete Babyloniis terribilis fuit. Et quia locutus est de speculatore in tertia persona, ne putaretur quod esset alius et ipse, quasi exponens quod ipse est speculator ille, dicit.
marg.| {s} Super speculam Domini ego Isai as.
marg.| {t} Sum stans iugiter per diem id est in lumine Domini iugiter constitutus, id est in mentis acie paratus audire et loqui, quicquid preceperit mihi Dominus.
marg.| {u} Et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus id est firmus et diligens, ut me custodiam ab omni peccato, ut sim dignus audire et loqui verbum Domini. Et quasi aliquis quereret : Quid vidisti de speculo Domini ? Respondet :
Numérotation du verset Is. 21,8 
mystice
marg.| {r} Et clamavit leo id est Christus, qui clamavit predicando. Ioannis septimo d. Clamabat Iesus docens in templo et dicens : Et me scitis et unde sim, scitis. Item clamavit, Lazarum suscitando : Ioannis 11.f. Hec cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras. Item clamavit moriendo. Hbr. quinto b. Cum clamore et lacrimis offerens exauditus est. Vel   clamavit, ut leo Predicator nihil timens, ut leo. Prv. 18. a. Iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Item 30.d. Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum.
marg.| {s} Super speculam Domini ego sum stans iugiter per diem : et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Ide m est specula Domini et custodia speculatoris, scilicet prelatio, vel magisterium, in qua Prelatus vel {Θ} Doctor debet firmiter stare per animi constantiam et intentionis rectitudinem, non sedere per pigritiam, aut avaritiam, ut Eli. 1Rg. 3. Eli sedebat super sellam contra viam spectans et cecidit de sella retrorsum et fractis cervicibus mortuus est. Debet ibi speculari undique sursum gaudia Paradisi, deorsum supplicia Inferni, sinistrorsum miserias mundi, dextrorsum gaudia mundi, quam { 48vb } vana sint, cito transeant, ante beneficia Christi, retro peccata commissa. Vel ante utilitatem originis, retro incertitudinem mentis, interius tentationes carnis et suggestiones diaboli, exterius persecutiones mundi. Hec omnia debet considerare Prelatus et Doctor, ut ea annuntiet subditis. Ier. 31.d. Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines, dirige cor tuum. Hab. 2.a. Super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor, ut videam, quid dicatur mihi. Stare autem debet iugiter et per diem prosperitatis et totis noctibus adversitatis ; ut nec extollatur per prosperitatem, nec frangatur per adversitatem. Sunt enim multi, qui nesciunt esse Prelati in prosperitate, quia superbiunt. Alii sunt, qui nesciunt in adversitate preesse, quia fragiles sunt. Pauci sunt, qui utrobique bene se habeant. Lv. 8 g. Die, ac nocte manebitis in tabernaculo, observantes custodias Domini, ne moriamini.
Numérotation du verset Is. 21,9 
marg.| {4. 48va} {Δ} {a} Ecce iste venit etc. id est Cyrus Princeps duorum regnorum futurus, ut dictum est, qui veniebat cum Dario ad destructionem Babylonis.
marg.| {b} Et respondit spec ulator, sive Leo, qui supra clamaverat.
marg.| {c} Et dixit aliis.
marg.| Vel sic : {b} Et respondit Dominus mihi Isaie posito in specula.
marg.| {c} Et dixit mihi Isaie verba eius audire cupienti.
marg.| {d} Cecidit, cecidit etc. id est cadet. Geminatio autem confirmatio veritatis.
marg.| {g} Et omnia sculptilia etc.   Nam templo bellis subverso et igne concremato a Cyro et Dario, omnia idola confracta fuerunt et tota civitas destructa. Sed de idolis specialiter meminit Propheta, quia in ipsis confidebant et quia fuerunt causa destructionis. Deinde convertit Propheta sermonem suum ad Hierusalem, que semper fuit multis tribulationibus triturata, sicut messis in area, vel duris increpationibus Prophetarum. Et hoc est.
Numérotation du verset Is. 21,9 
mystice
marg.| {a} Ecce iste venit etc. id est Ecclesie ex Iudeis et Gentibus. Ascensor eius Christus, equites eius Martyres, equi Predicatores. Hab. 3.d. Viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum. Iob. 38 c. Dicitur de hypocrita. Deridet equum et ascensorem eius.
marg.| {b} Et respondit Leo, qui supra clamavit et   dixit. ] {d}   Cecidit in c ulpa.
marg.| {e} Cecidit in p ena. Vel.
marg.| {d} Cecidit in a nima.
marg.| {e} Cecidit in c orpore.
marg.| {f} Babylon id est mundus, id est amatores mundi, qui sunt arbores autumnales bis mortue, ut dicitur in Canonica Iude.
marg.| {g} Et omnia sculptilia etc. id est falsa dogmata hereticorum Philosophorum, curiosorum Doctorum, acuto acumine dialectice sculpta et fuco rhetorico colorata, vel simulachra Babylonis, Prelati nomine tenus. Za. 11.d. O Pastor et idolum derelinquens gregem, sup. 19.a. Ingredietur Dominus Egyptum et corruent simulachra Egypti.
Numérotation du verset Is. 21,10 
marg.| {h} Tritura mea etc. id est templi in area Orne Iebusei constructi. 2Par. 3.a. id est Hierusalem meis increpationibus triturata et multis tribulationibus flagellata, sicut messis in area.
marg.| {k} Que audivi a Domino etc.   qui nescit mentiri.
marg.| {l} Annuntiavi vobis ut caveatis vobis, quasi dicat : non sunt verba mea, que locutus sum vobis, sed Domini, qui nescit fallere, vel mentiri et ideo credere debetis.
Numérotation du verset Is. 21,10 
mystice
marg.| {h} Tritura mea id est Ecclesia multis tribulationibus et exhortationibus triturata.
marg.| {i} Et filia Arce mee id est triumphantis Ecclesie, que iam totaliter triturata, solum grana retinens, paleas dimisit igni inextinguibili comburendas. Mt.   3 c. Cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum in horreum ; paleas autem comburet igni inextinguibili. Infra 28 g. Non in perpetuum triturans triturabit illum, nec vexabit eum rota plaustri, nec in ungulis suis comminuet eum.
marg.| {k} Que audivi a Domino etc.   dici t Leo, id est Christus. Io. 15.b. Omnia quecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Vel Predicator, qui audita a Domino, non somniata a corde suo, debet dicere et annuntiare. Ier. 23.e. Propheta, qui habet somnium, narret somnium : et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere.
Numérotation du verset Is. 21,11 
marg.| {m} Onus Duma etc. Quinta pars, in qua ponitur querimonia Idumeorum de Domino quod non sunt reversi de captivitate Babylonica cum Iudeis, cum essent de eodem genere, vel implorantium auxilium Dei. Et loquitur hic Propheta a simili viatoris solliciti de perficienda via sua et ante lucem surgere disponentis, qui cum post mediam noctem evigilaverit, querit a vigile civitatis, quota sit hora noctis : cui custos non vult respondere, sine muneris interventu ; sed quasi in suggillatione eius dicit. Venit mane et postea, venit nox : si queritis a me certificari de hora, querite munus quod detis mihi, aliter non respondebo.
marg.| Et nota quod Duma et Idumea idem est, scilicet regio filiorum Esau, qui et Seir et Edom dictus est, a quo dicti sunt Idumei. Quia autem dicitur quod Idumea regio est Saracenorum, id est Ismaelitarum dicitur : quia multi eorum habitaverunt in Idumea : Arabia vero proprie est regio Saracenorum. Item nota quod Seir nomen est regionis Idumee et ipsius Esau. Dicit ergo.
marg.| {m} Onus Duma id est visio de onere Duma, sive Idumee, hec est.
marg.| {n} Ad me clamat etc. id est populus Idumeorum, qui est ex Seir, id est ex Esau, vel ex Idumea adhuc captivus, videns duas Tribus liberari et se in captivitate retineri.
marg.| {o} Custos, qui de nocte id est o Deus custos populi tui, qui nocte, id est de captivitate liberasti populum tuum.
marg.| {p} Custos quid de nocte ? id est de captivitate non liberas nos contribules eorum : Ita oportet suppleri, primo affirmationem et secundo negationem, quia littera decisa est hic : quasi dicat : cum liberaveris duas Tribus, quare non liberas nos ? Et sic primo ponit, qui et postea, quid. Vel potest legi utrobique, qui, hoc modo.
marg.| {o} Custos, de nocte captivitatis et tribulationis liberasti duas tribus.
marg.| {p} Custos, qui de nocte non liberas nos contribules eorum, supple, miserere nostri. Vel ut robique, quid, hoc modo.
marg.| {o} Custos quid de nocte ? id est quare de captivitate duas Tribus liberas.
marg.| {p} Custos, quid de nocte ? id est quare non liberas nos de captivitate similiter ?
marg.| Vel sic lege litteram planius.
marg.| {o} Custos, quid de nocte id est o Deus, qui omnia custodis, quantum restat adhuc de nostra adversitate ?
marg.| {p} Custos etc. id est o Deus, quare non liberas nos de captivitate ?
Numérotation du verset Is. 21,11 
mystice
marg.| {m} Onus Duma quod interpretatur silentium et significat mundum, id est mundi amatores, qui silent Deo ; et tamen clamant mundo. Unde Ps. 31. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. Unde congrue sequitur.
marg.| {n} Ad me clamat ex Seir id est peccatores de mundo. Ier. 49.e. Clamor in mari rubro auditus est vocis eorum.
marg.| {o} Custos, quid de nocte ? C ulpe liberas in primo adventu per gratiam.
marg.| {p} Custos, qui de nocte ? P ene liberas in secundo adventu per gloriam. Imperfecta est locutio, quia qui adhuc in mundo sunt, perfecte loqui non possunt. Augustinus. Una die et duabus noctibus in sepulchro fuit Dominus, ut una luce divinitatis sue nostram geminam noctem auferret. Ps. 120. Dominus custodiat introitum tuum et exitum tum, ex hoc nunc et usque in seculum. 1Rg. 18.d. Omnis Israel et Iuda diligebat David : Ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante ipsos. Io. 8.f. Nonne bene dicimus nos : quia Samaritanus es tu ?
marg.| Item nota quod est nox presentis vite. Iob. 17.c. Noctem verterunt in diem.
Item nox culpe. Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum, id est conscientiam meam.
Item nox miserie. Ps. 16. Probasti cor meum et visitasti nocte.
Item nox temporis. 1Th. 5.b. Qui dormiunt, nocte dormiunt et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
Item nox ignorantie. Ps. 18. Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam.
Item nox gratie. Ps. 138. Et nox sicut dies illuminabitur, sicut tenebre eius : ita et lumen eius. Et nox illuminatio mea.
Item nox mortis. {Θ} Io. 9.a. Venit nox, quando nemo potest operari. Item tristitie. Iob. 7.a. Noctes laboriosas enumeravi mihi.
Item nox futuri iudicii. Mt. 25.a. Media nocte clamor factus est : ecce Sponsus venit.
Item nox inferni. Iob. 27.d. Nocte opprimet eum tempestas.
Item nox diabolus. Iob. 3.a. Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Glossa Apostatam Angelum.a
a Distinction : Nox.
Numérotation du verset Is. 21,12 
marg.| { 49ra } {Δ} {a} Dixit custos id est respondit Dominus custos suorum.
marg.| {b} Venit mane id est tempus liberationis duarum Tribuum.
marg.| {c} Et nox id est tempus tribulationis vestre, quia remanebitis in captivitate.
marg.| {d} Si queritis me modo in adversitate.
marg.| {e} Querite in prosperitate, quasi dicat : improperando eis : quamdiu fuistis in prosperitate, non clamastis ad me ; ideo non exaudiam vos modo clamantes in adversitate, tamen.
marg.| {f} Convertimini ad me penitendo et idola relinquendo.
marg.| {g} Et sic venite id est venietis de captivitate.
marg.| {u}Onus deserti
Numérotation du verset Is. 21,12 
allegorice
marg.| {Λ} {a} Dixit custos : Si queritis me ore.
marg.| {e} Querite corde.
marg.| {f} Convertimini ad m e toto corde, idola relinquentes.
marg.| {g} Et venite bona operatione ; et sic exaudiam vos.
Numérotation du verset Is. 21,12 
mystice
marg.| {a} Dixit custos cuilibet nostrum loquens per se, per Scripturas, per creaturas, per Angelos, per predicatores.
marg.| {b} Venit mane prosperitatis.
marg.| {c} Et nox adversitatis.
marg.| {d} Si queritis me in adversitate.
marg.| {e} Querite in prosperitate. Multi Dominum querunt in adversitate ; et in prosperitate fugiunt ab eo. Sed tales non audit Dominus. Ier. 2.f. Verterunt ad me tergum et non faciem : in tempore afflictionis dicent, surge et libera nos. Item infra 26.c. Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Vel.
marg.| {b} Venit mane iuventutis.
marg.| {c} Et nox senectutis.
marg.| {d} Si queritis in senectute.
marg.| {e} Querite in iuventute. Ps. 54. Vespere et mane et meridie narrabo. Eccl. 11.c. Mane semina semen tuum : et vespere non cesset manus tua.
marg.| {f} Convertimini malum declinando.
marg.| {g} Et venite bonum operando.
Numérotation du verset Is. 21,13 
marg.| {h} Onus in Arabia etc. Sexta pars, in qua predicitur onus Arabum, qui et Saraceni dicuntur ab Ismaele et Cedar filio eius descendentes, qui melius a matre sua Agar Agareni dicerentur : sed maluerunt ipsi vocari Saraceni, quasi Sare liberi et non Agar ancille sint filii. Hi cum debuissent dare panem et aquam Iudeis fugientibus a facie Chaldeorum, panem dantes subtraxerunt aquam, ut siti magis exardescerent et perirent. Quapropter et ipsi ducti sunt in captivitatem, secundo anno a captivitate duarum Tribuum. Sed queritur, quare mutetur modus loquendi : Supra enim dictum est per totum. Onus Babylonis, onus Egypti et sic de aliis, per genitivum ; hic autem non dicitur, onus Arabie, sed onus in Arabia. Ad quod dicendum quod duplex est Arabia. Inferior, que statim occurrit post Iordanem : et hec est maxima. Et superior, que est modica. In inferiori habitabant Saraceni et quia non in tota hac Arabia, sed in parte fuit hoc onus ; ideo permutatur titulus. Unde dicitur   Onus in Arabia id est in parte Arabie, hoc est, id est hec est visio de onere in Arabia futuro. Deinde alloquens Dominus, vel Propheta Iudeos ad loca nemorosa Arabie inferioris fugientes : ait.
marg.| {i} In saltu id est in silvis Arabie inferioris.
marg.| {k} Ad vesperam occumbente sole et post laborem fuge.
marg.| {l} Dormietis o Iu dei fugientes.
marg.| {m} In semitis Dodanim locu s est inter Iudeam et Arabiam et interpretatur in propinquos, vel cognatos, quasi dicat : in via, que ducit ad propinquos et cognatos, id est ad Saracenos fugientes dormietis. Per hoc quod dicit   in semitis innu it quod non recta et publica via fugiebant, sed per diverticula. Deinde convertit Dominus, vel Propheta sermonem ad Saracenos, hortans eos, ut ipsi Iudeis fugientibus et siti arentibus, ferentes aquam occurrerent. Ipsi vero dolose panem sine aqua obtulerunt, ut ex comestione magis sitirent et ita perirent. Nolebant enim eos occidere aperte, quia non habebant cum eis apertas inimicitias. Et hoc est : O Ismaelite.
Numérotation du verset Is. 21,13 
mystice
marg.| {h} Onus in Arabia que interpretatur ‘vesper occidens’ et significat gloriam mundi, que est in occasu et in vespera sua, infra 28.a. Ve corone superbie ebriis Ephraim et flori decidenti glorie exultationis eius. Illis ergo, qui querunt gloriam mundi, est onus illud.
marg.| {i} In saltu id est in densitate peccatorum.
marg.| {k} Ad vesperam in declinatione vite, sive   ad vesperam senectutis.
marg.| {l} Dormietis Eph. 5.d. Surge, qui dormis et exurge a mortuis.
marg.| {m} In semitis Dodanim id est in via damnationis. Dodan enim interpretatur iudicium. Ier. 49.b. Descendite in voraginem habitatores Dodan Ez. 25.c. Qui sunt in Dodan, gladio cadent.
Numérotation du verset Is. 21,14 
marg.| {n} Occurrentes populo meo.
marg.| {o} Sitienti propter laborem vite.
marg.| {p} Ferte aquam in saltu, ubi venit fugiens a facie Chaldeorum.
marg.| {q} Qui habitatis terram Austri id est plagam meridianam respectu Hierusalem.
marg.| {r} Cum panibus occurrite fugienti ad vos, quasi dicat : non solum aquam, sed panem et aquam ferte ei quia lassus erat et sitiens et ideo pane et potu indigebat.
Numérotation du verset Is. 21,14 
mystice
marg.| {n} Occurrentes sitienti etc. Hoc dicitur Prelatis et Doctoribus, ut peccatoribus occurrant et succurrant cum aqua doctrine et pane sacre Scripture, non exspectantes, ut ipsi veniant ad eos. Et hoc est   occurrentes non exspectantes   sitienti non ebrio, ut multi faciunt.
marg.| {p} Ferte aquam Baptismi, vel refrigerantis doctrine. Non dicit vinum, vel oleum, ne se excusarent. Mt. 10.d. Quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aque frigide tantum in nomine Discipuli : amen dico vobis : non perdet mercedem suam.
marg.| {q} Qui habitatis terram Austri id est claustrum sancti Iacobi, ubi lumen scientie et fervor caritatis.
marg.| {r} Cum panibus verb i Dei et exempli boni.
marg.| {s} Occurrite fugienti a peccato, id est penitenti.
Numérotation du verset Is. 21,15 
marg.| {t} A facie enim gladiorum Chaldeorum.
marg.| {u} Fugerunt ad a uxilium vestrum : et ideo debetis eis occurrere et succurrere.
marg.| {x} A facie gladii Baby loniorum.
marg.| {y} Imminentis supe r cervices eorum.
marg.| {z} A facie arcus extenti Elam itarum, qui sunt optimi sagittarii.
marg.| {a} A facie gravis prelii quasi dicat : non solum fame perterriti fugerunt, sed multos cecidisse viderunt et post multam occisionem non valentes amplius resistere fugerunt. Et ne despiciatis miseros, quia cito veniet dies vestra, { 49rb } eo quod noluistis succurrere Iudeis.
Numérotation du verset Is. 21,15 
mystice
marg.| {t} A facie enim gladiorum id est versutie hereticorum, doctrine Phariseorum, blasphemie Iudeorum.
marg.| {u} Fugerunt ad a uxilium et consilium vestrum.
marg.| {x} A facie gladii id est extremi iudicii   imminentis. Iob. 19.d. Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum est gladius.
marg.| {z} A facie arcus extenti. Ide m dicit Ps. 59. Dedisti intuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus, id est futuri iudicii sententia. Que appellatur gladius et arcus : Gladius, quia illos, qui prope sunt, ferit, id est senes, qui iam sunt prope mortem. Et arcus, quia remotos percutit, id est iuvenes, qui videntur adhuc multum remoti esse a morte. Mt. 3.b. Progenies viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira ?
marg.| {a} A facie etc. quia tunc pugnabit totus orbis contra insensatos. Sap. 5.d.
Numérotation du verset Is. 21,16 
marg.| {b} Quoniam hec dicit Dominus qui mentiri nescit.
marg.| {c} Ad me cui debetis credere.
marg.| {d} Adhuc in uno anno quasi etc. id est post unum annum a captivitate duarum Tribuum, qui cito transiet, sicut annus mercenarii exspectantis finem anni propter mercedem habendam, propter quam tempus breve videtur, sicut Iacob servienti pro Rachel : Gn. 29.d. Vel quasi mercenarii dicit : quia sicut mercenarius desiderat finem anni ; ita vicini Ismaelitarum desiderabant eorum captivitatem, quibus nocuerant. Post annum, inquam.
marg.| {e} Auferetur omnis etc. id est Saracenorum, qui descenderunt de Cedar filio Ismaelis.
Numérotation du verset Is. 21,16 
mystice
marg.| {b} Quoniam hec dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi   in anno mercenarii auferetur omnis gloria Cedar id est gloria peccatorum cito evacuabitur.
Numérotation du verset Is. 21,17 
marg.| {f} Et reliquie numeri etc. id est Saraceni relicti ab Assyriis, qui sagittarii sunt, sicut Ismael pater eorum, quia in solitudine morantur cum feris, a Babyloniis captivabuntur. Et revera ita erit.
marg.| {g} Dominus enim Deus Israel specialiter.
marg.| {h} Locutus est qui mentiri non potest.
Numérotation du verset Is. 21,17 
mystice
marg.| {f} Et reliquie numeri sagittariorum fortium de filiis etc. id est dogmata hereticorum cito ad nihilum redigentur.
marg.| {g} Dominus enim etc. id est fidelium, Deum fide videntium.
marg.| {h} Locutus est per Scripturas, per creaturas, per inspirationem, per predicationem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_21)

Notes :