Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset Is. 16,1 

Emitte agnum
Dominatorem
terre de Petra deserti ad montem filie Sion
Numérotation du verset Is. 16,2 

Et
erit sicut avis
Fugiens
Et
Pulli
de nido avolantes
sic erunt filie Moab
in transcensu
Arnon
Numérotation du verset Is. 16,3 

Ini consilium
coge concilium
pone quasi noctem umbram tuam
in meridie
absconde fugientes
et vagos ne prodas
Numérotation du verset Is. 16,4 

habitabunt
apud te
profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris
Finitus est
enim pulvis
consummatus est miser
defecit qui conculcabat
Terram
Numérotation du verset Is. 16,5 

et preparabitur
in misericordia
Solium
et sedebit super eum in veritate
in tabernáculo
David iudicans et querens iudicium
et velociter reddens
quod iustum est
Numérotation du verset Is. 16,6 

audivimus superbiam
Moab
superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius
plus quam fortitudo eius
Numérotation du verset Is. 16,7 

idcirco ululabit Moab ad Moab
Universus
ululabit his qui letantur
super muro cocti lateris loquimini
plagas suas
Numérotation du verset Is. 16,8 

quoniam suburbana Esebon
deserta sunt
et vineam1 Sabamaa
0 Cf. Ios. 13, 19.
1 vineam] vineam Weber
domini gentium
exciderunt.
Flagella eius
usque
ad Iazer
pervenerunt erraverunt
in deserto
propagines eius
relicte sunt
Transierunt
mare
Numérotation du verset Is. 16,9 

super hoc
Plorabo
in fletu Iazer
vineam Sabama inebriabo te lacrima mea
Esebon
et Eleale
quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam
vox calcantium
irruit
Numérotation du verset Is. 16,10 

et auferetur letitia et exultatio
de Carmelo
et in vineis non exultabit
neque iubilabit
vinum in torculari non calcabit
qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli
Numérotation du verset Is. 16,11 

super hoc
venter meus
ad Moab
quasi cithara sonabit
et viscera mea
ad murum
cocti lateris
Numérotation du verset Is. 16,12 

et erit cum apparuerit
quod laboravit
Moab super excelsis suis
ingredietur ad sancta sua
ut obsecret
et non valebit
Numérotation du verset Is. 16,13 

hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc
Numérotation du verset Is. 16,14 

et nunc
locutus est Dominus dicens
in tribus annis
quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab
super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus
nequaquam multus

Capitulum 16

Numérotation du verset Is. 16,1 
marg.| Emitte agnum, Domine etc.   Ideo Prophete vix possunt intelligi, quia personas et numeros et terram mutant, subito de re ad aliam transeuntes ; secundum quod a Spiritu sancto tangitur cor eorum. Cum enim loqueretur Isaias de captivitate Moab, subito convertit oculum ad Nativitatem Christi, de Moab nascituri, id est de Ruth Moabitide ad consolationem Moabitarum, quorum destructionem predixerat ; sed hoc magis ad mysterium respicit. Ad evidentiam autem litteralis intelligentie notandum quod David subiugavit sibi Moab, imponens eis tributum centum millium agnorum et centum millium arietum cum velleribus suis : quod longo tempore post mortem David reddiderunt Moabite Regibus Israel : sed tempore Ioram Regis Israel filii Achab negaverunt sibi, ut legitur 4Rg. 3.d. Sed postea captivitatis decem Tribus a Salmanasar, coacti sunt Moabite reddere predictum tributum Regibus Iuda. Et hoc est quod dicitur in principio capituli, iuxta sensum litteralem. Dividitur autem hoc capitulum in quinque partes. In prima ostenditur quod Moab redigetur in servitutem filiorum Israel, ut quondam fuerat. In secunda monet Propheta Moabitas, ut prebeant refugium et latibulum apud se filiis Israel fugientibus a facie Chaldeorum, ibi : Ini consilium etc.   In t ertia ostendit causam, quare debeant hoc facere, quia scilicet Dominus liberavit eos de manu Sennacherib, quem vehementer {4. 39rb} timebant, ibi : Finitus est etiam pulvis. In quarta agit de destructione Moabitarum et causa destructionis et superbia eorum, ibi : Audivimus superbiam Moab. In quinta ostendit se compati miseriis eorum, que tante erunt, ibi :   Super hoc plorabo etc.   Diri gens ergo Propheta sermonem ad Dominum, cuius virtute scit hec omnia fieri, dicit,
marg.| {o} Emitte agnum Domi ne etc. id est fac, ut Moabite mittant agnos, sive agnorum tributum Iudeis, ut solent. Agnum dico.
marg.| {r} Dominatorem terre id est qui dabatur in signum dominii terre quod habebant Iudei super Moab. Vel Dominatorem, id est ad Dominatorem terre, id est ad Ezechiam Regem, sic habent Hebrei, qui dicunt prepositionem sepe deficere apud eos.
marg.| {s} De petra deserti id est ab illo loco sic dicto, unde mittebantur agni Iudeis, vel illuc usque ibant Iudei ad recipiendum tributum agnorum.
marg.| {t} Ad montem filie Sion id est ad Hierusalem, que est in proclivo montis ; et filia Sion dicitur, quia ab ea defenditur. Et possent respondere Moabite Isaie :
marg.| {Δ} Quicquid
Numérotation du verset Is. 16,mystice 
marg.| {o} Emitte agnum etc.   Loqu itur hic Propheta de primo adventu Christi ad consolationem omnium, sed specialiter Moabitarum, de quorum progenie ipsum nasciturum Prophetat, quasi dicat : Moab, ne desperes, licet captivandus sis ; sed age penitentiam, quia de progenie tua nascetur Christus, qui liberabit omnes Gentes. Exprimens ergo Isaias desiderium antiquorum de adventu Christi infra 64.a. Utinam dirumperes celos etc.   Ct. 1.a. Osculetur me osculo oris sui. Aggei 2.b. Veniet desideratus cunctis Gentibus dicit.
marg.| {o} Emitte agnum qui tollit peccata mundi : Io. 1.d. Cuius occisione liberati sunt filii Israel de manu Pharaonis : Ex. 12.a.
marg.| {q} Domine Deus Pater.
marg.| {r} Dominatorem terre id est qui dominetur Ecclesie, qui dixit : Data est omnis potestas in celo et in terra : Mt. ultimo d. Ecclesia dicitur terra propter firmitatem. Ps. 103. Qui firmavit terram super stabilitatem suam. Eccl. 1.a. Generatio preterit. Propter fecunditatem. Gn. 1.a. Germinet terra.
marg.| {s} De petra deserti id est de Ruth gentili. Gentes etiam lapides pro Deo colebant ; et ideo a Deo deserti erant et lapides vocabantur. Lc. 3.b. Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe. Item Lc. 19.f. Si hi tacuerint, lapides clamabunt. Ruth Moabitis nupsit Booz : Ruth. 4.d. Ex quo genuit Obed patrem Iesse, patrem David : de cuius semine Virgo Maria processit mater Christi ; qui sicut pro utroque populo venit ; sic de utroque nasci voluit. Vel, Petra deserti, dicitur Virgo Maria, de qua excisus est lapis parvus sine manibus, qui crevit in montem magnum. Dn. 2.e. De qua dicitur Prv. 30.c. Tria mihi sunt difficilia et quartum penitus ignoro. Viam Aquile in celo, viam colubri super petram. Coluber diabolus est, cuius triplex est vestigium. Luxuria, superbia, avaritia. Vestigium luxurie non fuit in hac petra ; quia Virgo fuit et mente et corpore. Unde dixit : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco, id est me non cognituram propono. Lc. 1.d. Vestigium superbie non fuit in ea, quia humilis : Unde respondit. Ecce ancilla Domini : Lc. 1.d. Vestigium avaritie non fuit in ea, quia pauper voluntarie. Unde nec umquam legitur conquesta filio de paupertate sua, licet pauperrima fuerit. Hec merito dicitur petra, quia super ipsam posita sunt fundamenta Ecclesie. Unde Eccl. 26.d. Fundamenta eterna super petram stabilem et mandata Dei mulieris sancte. Eleganter autem dicitur petra deserti, id est refugium peccatoris, qui desertus est a mundo. Unde Ps. 103. Petra refugium herinaciis, vel leporibus alia littera, id est timidis. Prv. 30.d. Lepusculis plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum. De hac igitur petra dicit Propheta.
marg.| {o} Emitte id est ex te visibiliter mitte.
marg.| {p} Agnum Chri stum mansuetum de quo Apc. 14.a. Vidi et ecce agnus stabat super montem Sion et cum eo centum quadraginta quatuor millia habentes nomen eius   ] etc. {q}   Domine Deus Pater, vel potius, Deus Trinitas.
marg.| {r} Dominatorem terre id est Rectorem et Dominatorem Ecclesie. 1Tim. ultimo c. Apc. 19.c. Rex Regum et Dominus Dominantium.
marg.| {s} De petra deserti de V irgine Maria peccatorum receptatrice.
marg.| {t} Ad montem filie Sion id est in Hierusalem ad litteram : ubi plus predicavit, plura miracula fecit, ubi passus, ubi mortuus, ubi resurrexit, ubi ascendit, ubi genus humanum redemit, sicut scriptum est : Operatus est salutem in medio terre. Vel, Ad montem filie Sion, id est ad Ecclesiam congregandam, confirmandam, multiplicandam, sanctificandam, glorificandam, que dicitur mons propter eminentiam sancte conversationis et Sion propter altitudinem contemplationis. Moraliter vox est Ecclesie clamantis pro subditis.
marg.| {o} Emitte agnum, Domine, Dominatorem terre de petra deserti ad montem filie Sion id est da nobis, Domine, Prelatum mansuetum et humilem, qui dominetur nobis. Talis enim Prelatus corripit ad salutem. Unde Ps. 149. Quia beneplacitum est Domino in
marg.| * populo
marg.| {4. 39va} Δ Quicquid tu dicas, non reddemus tributum Iudeis, quia fortes sumus, nec timemus duas Tribus. Immo dicit ipse.
marg.| {a} Ut id est quia.
marg.| {b} Erit hoc quod sequitur.
marg.| {c} Sicut avis fugiens acci pitrem, vel serpentem venientem ad nidum, ut devoret pullos eius, quencumque strepitum.
marg.| {e} Et pulli de nido advolantes ne c apiantur, vel occidantur.
marg.| {h} Sic erunt filii Moab id est civitates Moabitarum, vel Moabite fragiles et imbelles, ut femine.
marg.| {i} In transcensu Arnon fluvii qui est terminus Moabitarum ; et Amorreorum, per quem transierunt Moabite in captivitatem, quasi dicat : Propheta. Sicut avis citissime fugit ad strepitum modicum, vel a facie accipitris ; sic cito transferentur in captivitatem filii Moab. Ideo autem comparat Isaias Moabitas pullis avium, quia habitant in cavernis montium.
marg.| {k} Ini consilium. Sec unda pars, in qua monet Propheta Moabitas, ut Iudeos fugientes ad se recipiant et occultent. Sciendum enim est quod terra Iuda capta est a Chaldeis tribus annis antequam Moab. Unde cum terra Iuda contermina sit terre Moab, que cavernosa est, imminente obsidione Chaldeorum, multi Iudei evadentes de Hierusalem et de aliis villis, fugerunt ad eos. Quod previdens. In spiritu, monet eos, ut recipiant fugientes dicens :
marg.| {k} Ini consilium o Mo ab.
marg.| {l} Coge consilium id est congrega Sapientes tuos Moab ; et quere consilium de recipiendo filios Israel fugientes.
marg.| {m} Pone quasi   noctem obsc uram, in qua nihil videtur.
marg.| {n} Umbram tuam id est absconsionem tuam.
marg.| {o} In meridie id est in aperta persecutione filiorum Israel, quasi dicat : prebe securam absconsionem et protectionem Israel ad te fugientibus in tribulatione sua a facie Chaldeorum.
marg.| {p} Absconde apud te.
marg.| {q} Fugientes Iude os.
marg.| {r} Et vagos de l oco in locum nusquam securitatem habentes.
marg.| {s} Ne prodas host ibus.
marg.| {t} Habitabunt id est habitent vastata Hierusalem.
marg.| {u} Apud te o Mo ab.
marg.| {x} Profugi mei. id est Iudei me colentes, quia affinis es.
marg.| {y} Moab esto latibulum eorum id est Iudeorum.
marg.| {a} A facie vastatoris Assy rii ; vel Chaldei.
marg.| {b} Finitus est enim pulvis. Ter tia pars, ubi ponit rationem, quare debeant hoc facere : quia, scilicet Dominus liberavit eos de manu Sennacherib, quem ad preces Isaie et Ezechie exterminavit. Et possent respondere etiam Moabite Isaie. Non audemus recipere Iudeos propter Sennacherib. Immo secure potestis.
marg.| {b} Finitus est enim pulvis id est infinitus exercitus Sennacherib in pulverem est redactus.
marg.| {c} Consummatus est miser id est occisus est Sennacherib, qui miseros faciebat.
marg.| {d} Defecit id est occubuit gladio filiorum.
marg.| {e} Qui conculcabat terram vast ando, id est Sennacherib.
marg.| {f} Et preparabitur id est firmabitur.
marg.| {g} In misericordia id est misericorde in Ezechia.
marg.| {h} Solium Davi d, seu regnum Iuda.
marg.| {i} Et sedebit Ezec hias.
marg.| {k} Super illud in veritate iudi cans et reddens unicuique iuxta meritum suum.
marg.| {l} In tabernaculo David quod corruerat et suscitatum est.
marg.| {m} Iudicans iust e.
marg.| {n} Et querens iudicium id est causam iudicii.
marg.| {o} Et velociter reddens sine frivola dilatione.
marg.| {p} Quod iustum est cuil ibet, sive bono, sive malo, sine personarum acceptione.
marg.| {4. 40ra} {Δ} {a} Audivimus. Qua rta pars, ubi ostendit causam destructionis Moab, id est superbiam suam, qua noluit receptare Iudeos fugientes, sed potius interfecit, vel hostibus tradidit : et propter hoc destructus est, primo ab Assyriis et postea a Chaldeis. Et hoc est. Audivimus, a Spiritu sancto.
marg.| {b} Superbiam Moab qua tumescens noluit recipere Iudeos fugientes.
marg.| {c} Superbus est valde puta ns omnibus prevalere, licet modicus populus sit, propter terre munitionem.
marg.| {d} Superbia eius qua tumet.
marg.| {e} Et arrogantia eius qua sibi attribuit gesta sua. Vel, superbia, elatio de his, que habet ; Arrogantia, de his, que non habet, sed habere fingit.
marg.| {f} Et indignatio eius qua alios vilipendit.
marg.| {g} Plus quam etc. id est supra fortitudinem suam superbit. Haimo. Precipitata audacia plus audet, quam possit. Sap. 15.d. Omnes insipientes et infelices supra modum anime sue superbi sunt.
marg.| {h} Idcirco id est quia contra Deum et homines,
marg.| {i} Ululabit id est pre dolore clamabit.
marg.| {k} Moab ad Moab id est unus ad alium petens auxilium. Et ne credas quod hoc fiat in aliqua parte Moab, sequitur,
marg.| {l} Universus Moab .
marg.| {m} Ululabit id est dolens et timens clamabit.
marg.| {n} His Moab itis.
marg.| {o} Qui letantur id est confidunt et gloriantur.
marg.| {p} Super muros etc. id est super munitione murorum lateritiorum,
marg.| {q} Loquimini etc. id est tribulationes suas, quas passuri sunt, o vos Prophete, dicit Dominus, vel Isaias aliis prophetis. Vel forte Moabite miserant nuntios suos ad Isaiam sciscitantes de statu suo : et dixit ad eos Isaias quod dicerent Moabitis quod pro nihilo confidebant in firmitate murorum suorum : quia mors et captivitas imminebat eis, quam evadere non poterant.   Quoniam suburbana Esebon civi tatis nobilis, que est in introitu terre Moabitarum, id est oppida et vici et ville ad eam pertinente {s} {t}   Deserta sunt a mu ltitudine populi, id est cito erunt destructa : et ideo ipsa potest timer {e} {u}   Et vinea Sabama id est civitas Sabama vineis abundans etiam balsamitis, ut dicunt : vel populosa, plures homines, quam vinea palmites, habens, supple, deserta est.
marg.| {x} Domini Gentium id est Assyrii, vel Chaldei, fere omnibus Gentibus imperantes.
marg.| {y} Exciderunt flagella eius id est palmites vitium, vel habitatores Sabama.
marg.| {a} Usque ad Iazer civi tatem, que est in alio termino Moab.
marg.| {b} Pervenerunt Domi ni Gentium, id est Principes Assyriorum, vel Chaldeorum, quasi dicat : totam Moab destruxerunt. Et utitur preterito pro futuro prophetali certitudine.
marg.| {c} Erraverunt in deserto Domi ni Gentium intrantes universam terram Moab, vel Moabite fugientes per desertum.
marg.| {e} Propagines eius fugi tivi Moabite. Metaphoram vinee prosequitur,
marg.| {f} Relicte sunt vite s excisis flagellis, id est habitatoribus Sabama, vel Principibus Moab.
marg.| {g} Transierunt mare Moab ite captivi ducti in Babylonem, id est Euphratem fluvium magnum : quia secundum Hebreos, omnis congregatio aquarum dicitur mare. Vel {x}   Domini gentium transierunt mare id est Euphratem, venientes ad destruendam Moab, vel ipsa destructa, in terram suam revertentes.
marg.| {h} Super hoc etc.   Quin ta pars, ubi ostendit Propheta se compati Moabitis super nova eorum desolatione, dicens. Super hoc malo, id est super tanta desolatione.
marg.| {i} Plorabo in fletu id est abundanter totus affluens in lacrimis : quasi dicat : nimia erit calamitas et multo fletu digna. Plorabo, inquam, deflens.
marg.| {k} Iazer et vineam Sabama id est destructionem eorum.
marg.| {4. 40va} {Δ} {a} Inebriabo te etc. id est lacrimas copiosas super captivitatem et destructionem vestram effundam.
marg.| {b} Quoniam super vindemiam etc.   Assy riorum, vel Chaldeorum bona tua diripientium.
marg.| {d} Irruit subi to.
marg.| {e} Et auferetur etc.   Nota carmelus mons est fertilissimus, nec est in Moab, sed inter Phenicem et Palestinam, in quo Elias oravit. 3Rg. 18.g. et 4Rg. 1. Et ponitur sepe pro qualibet fertilitate, sicut hic, quasi dicat : Fertilitas tua, o Moab, que solebat tibi esse causa letitie et exultationis, auferetur tibi.
marg.| {f} Et in vineis vind emiandis.
marg.| {g} Non exultabit Moab .
marg.| {h} Neque iubilabit id est non cantabit canticum solitum.
marg.| {i} Vinum in torculari non calcabit Moab .
marg.| {k} Qui calcare consueverat sed hostes pedibus equorum conculcabunt.
marg.| {l} Vocem calcantium abstuli Hieronymus id est celeuma quod cantare solent vindemiatores expletis vindemiis Ier. 48.e. Nequaquam calcator uve solitum celeuma cantabit. Tamen celeuma proprie est cantus Nautarum videntium portum.
marg.| {m} Super hoc info rtunio Moab.
marg.| {n} Venter meus id est cor meum compatiens.
marg.| {o} Ad Moab dest ructum ex compassione.
marg.| {p} quasi cithara sonabit plan gendo et consolando. Cithara enim suo sonitu mentes audientium letas, letiores facit ; tristes, tristiores. Et ideo hac metaphora utitur Isaias, ut Moabitas ad fletum et gemitum provocet.
marg.| {q} Et viscera mea id est cordis mei interiora sonabunt.
marg.| {r} Ad murum cocti lateris id est ad fragilem civitatem de lateribus factam ob lapidum raritatem, vel propter maiorem firmitatem, quasi dicat : Propheta concorditer et ordinate sicut cithara in sonando ; sic ego compatiendo et condolendo loquar ad Moab, ipsum ad penitentiam provocando. Et forte alludit consuetudini Moabitarum, qui in funeribus solebant congregare Citharedos, ut cantarent lugubre et lamentabile carmen.
marg.| {s} Et erit hoc, scilicet.
marg.| {t} Cum apparuerit vanu m esse.
marg.| {u} Quod laboravit Moab frus tra.
marg.| {x} Super excelsis suis id est in montibus, vel in tectis, sive in domatibus suis, que idolis preparavit.
marg.| {y} Ingredietur ad Sancta sua id est ad Idola sua, que sancta putabat.
marg.| {z} Ut obsecret ea p ro liberatione sua.
marg.| {a} Et non valebit id est non proderit ei. Littera involuta est, sed sensus est. Cum Moab ingressus fuerit ad Idola sua et oraverit ea pro liberatione sua, nec valebit ab eis habere auxilium : tunc apparebit vanum esse quod laboravit in tectis et domatibus et montibus immolando Idolis.
marg.| {b} Hoc verbum etc.   Brev is epilogus est : Et est sensus. Hoc quod predixi, est.
marg.| {c} Verbum quod locutus est Dominus per me, non ego ex me.
marg.| {e} Et tunc id est a principio oneris Moab.
marg.| {d} Ad Moab id est contra Moab.
marg.| {f} Et tunc locutus est Dominus quasi dicat : adhuc parum locutus est per me contra Moab, quasi concludens eius desolationem, dicens. In tribus etc.   Ier. proemio reddit epilogum : quod enim ceperat, hic est completum : ut omne quod dixit, unum verbum, id est una sententia sit. Vel aliter exponit Ier. sic.
marg.| {c} Verbum quod locutus est Dominus ad Moab id est contra Moab.
marg.| {e} Ex tunc id est ex quo creatus est Moab ; ex tunc enim odit eum Dominus : quod patet per hoc quod dixit Dt. 23.a. Moabite et Ammonite non intrabunt Ecclesiam Domini. Et tunc cepit loqui contra Moab, sed non consummavit. Item tertio modo exponit Hieronymus
marg.| {b} Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc id est ex quo prescivit ea, que futura erant Moabitis, id est ab eterno : ex tunc, locutus est per se.
marg.| {s} Et tunc ] {Δ} locutus est Dominus] per
marg.| * populo suo et exaltavit mansuetos in salutem. Et Ps. 89. Supervenit mansuetudo et corripiemur. Ideo prefecit Dominus Moysen Synagoge : quia fuit mitissimus hominum, qui morabantur in terra. Et Petrum Ecclesie, qui similiter fuit mitissimus.
marg.| {a} Et erit omni s, qui fugerit de Moab, id est de mundo et laqueis eius.
marg.| {c} Sicut avis penn ata virtutibus.
marg.| {d} Fugiens acci pitrem, id est diabolum. Ier. 48.d. Estote quasi columba nidificans {4. 39vb} in summo foramine petre. Ps. 123. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Laqueus contritus est et nos liberati sumus.
marg.| {e} Et pulli id est sicut pulli.
marg.| {g} Avolantes citi ssime.
marg.| {f} De nido upup e. que edificat in stercoribus, id est de carne, que mollis est et immunda, sicut nidus. Ista duo maxime tenent homines in peccato, vanitas mundi ; et voluptas carnis.
marg.| {h} Sic erunt filie Moab id est anime peccatrice {s} {i}   in transcensu Arnon id est in transitu de vitiis ad virtutes, de mundo ad claustrum, de claustro ad celum : quod fit per illuminationem gratie, vel sancte doctrine. Unde Arnon, interpretatur illuminatio Os. 11.d. Leo, id est Christus, vel Predicator, rugiet et formidabunt filii maris, id est peccatores et avolabunt quasi aves ex Egypto et quasi columba de terra Assyriorum.
marg.| {k} Ini consilium o Mo ab, id est peccator, non mundi, qui consulit vanitatem ; non carnis, que consulit luxuriam : non Diaboli, qui consulit iniquitatem, sed Christi, qui est Angelus magni consilii sup. 9.b. Qui consulit paupertatem. Mt. 19. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, que habes et da pauperibus : et veni, sequere me. Asperitatem. Mt. 4.c. Agite penitentiam. Humilitatem. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Ecce tria consilia : De quibus dicit Salomon Prv. 11.b. Salus, ubi multa consilia. Prv. 8.b. Ego Sapientia in consiliis habito. Eccl. 32.d. Sine consilio nihil facias. Ps. 65. Terribilis in consiliis super filios hominum. Et alibi 61. Consilium meum cogitaverunt repellere.
marg.| {l} Coge consilium o tu Predicator, id est de vagis et errantibus Ecclesiam Dei construe. Et tu peccator.
marg.| {m} Pone quasi   noctem umbram tuam in meridie id est refrigerium et quietem quam queris in tenebris huius mundi, statue tibi in fide Christi, quasi dicat : non quere quietem in mundo, sed in Christo sup. 2.c. Ingredere in petram, abscondere in fossa humo. Ct. 2.d. Veni, columba mea, in foraminibus petre, in caverna macerie, Ps. 30. Absconde eos in abscondito faciei, tue a conturbatione hominum. Io. 17.g. Hec locutus sum vobis, ut in me solum pacem habeatis : in mundo pressuram habebitis. Vel sic : Pone quasi noctem umbram tuam in meridie, id est refrigerium quod habes in prosperitate, reputa adversitatem, vel obscuritatem,
marg.| {p} Absconde fugientes mund um, carnem, diabolum, id est abscondere eos in Deo doce. Coloss. 3.a. Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.
marg.| {r} Et vagos priu s per vanos errores.
marg.| {s} Ne prodas diab olo, vel mundo, vel carni eos inconsultos deserendo.
marg.| {t} Habitabunt apud te pane sane doctrine reficiendi.
marg.| {x} Profugi mei id est peccatores, qui me fugerant et de Ecclesia egressi erant, sensum mundi, vel diaboli, vel suum sequentes : non doctrinam, vel consilium Christi 1Rg. vigesimo secundo a. Dixit David ad Regem Moab : Maneat, ore te : pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam, quid faciat mihi Deus.
marg.| {y} Moab esto id est eris.   Latibulum eorum a facie vastatoris Anti christi, vel diaboli ; Cum enim Antichristus, vel diabolus ceperit desevire in Sanctos, ipsi latebunt in mundo non audentes publice apparere.
marg.| {b} Finitus est enim pulvis id est potestas diaboli, seu Antichristi, cito terminabitur.
marg.| {c} Consummatus est miser diab olus, vel Antichristus. Miser in se et faciens miseros consentientes sibi. Et potest intelligi de utroque adventu Christi : quia in primo diabolus in parte comminutus est, in secundo penitus consummatus.
marg.| {d} Defecit, qui conculcabat terram id est Ecclesiam per se quietem mentis turbando, per hereticos fidem impugnando, per Tyrannos bona eius diripiendo, per falsos fratres bonos mores corrumpendo. Corrumpunt enim bonos mores colloquia mala. prim. Cor. 15.d.
marg.| {f} Et preparabitur in misericordia Dei, solium, Christo in cordibus peccatorum, consummato diabolo in primo adventu, vel secundo.
marg.| {i} Et sedebit super illud in veritate excl usa falsitate diaboli et vanitate mundi.
marg.| {l} In tabernaculo David id est in Ecclesia, ubi Christus habitat modo, quasi in expeditione.
marg.| {m} Iudicans iudi cio discretionis, sed occulte modo.
marg.| {n} Et querens iudicium disc ussionis aperte in secundo adventu.
marg.| {o} Et velociter reddens fact a discussione.
marg.| {p} Quod iustum est boni s et malis. Dicens malis : Ite, maledicti, in ignem eternum. Et bonis : Venite, benedicti Patris mei : Mt. 25. Ioel. 3.b. Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. Deinde ponit Propheta vocem Sanctorum, qui de errore et vanitate mundi * salvati sunt.
marg.| {a} Audivimus dum adhuc in errore et vanitate mundi essemus.
marg.| {g} Superbiam Moab id est mundanorum et hereticorum, simplicitatem Ecclesie et bonorum conversationem irridentium.
marg.| {c} Superbus est valde mund us, diabolus, hereticus, contra Dominum os suum in celum ponens, Prophetis detrahens, Sanctos deridens, Moysen et David homicidas vocans, Iosue sanguinarium, {4. 40rb} obiicens illud Io. 10.b. Omnes, quotquot ante venerunt, fures sunt et latrones. Sed non intelligit miser, quia Christus misit illos : nec ante Christum venerunt, sed post ipsum. Iuxta illud Io. 1.d. Qui post me venit, ante me factus est. Vel non venerunt propria auctoritate ; sed ab illo missi fuerunt. Unde Mt. 22.d. Ecce ego mitto ad vos Prophetas et Sapientes et Scribas.
marg.| {d} Superbia eius que est in corde eius.
marg.| {e} Et Arrogantia eius que est in ore.
marg.| {f} Et indignatio eius que est in opere.
marg.| {g} Plus quam fortitudo eius quia ultra vires suas superbit corde, minatur ore et ostentat opere. Prv. 21.d. Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
marg.| {h} Idcirco ululabit in i nferno.
marg.| {k} Moab ad Moab id est peccator ad peccatorem.
marg.| {l} Universus Moab .
marg.| {m} Ululabit pre nimio dolore, dicens. Nos insensati vitam illorum putabamus insaniam et finem illorum sine honore : Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei et inter Sanctos sors illorum est ; ergo erravimus a via veritatis. Sap. 5.a. Unde sequitur et conclusio est vera ibi hereticorum diversitas super falsitate sua ululabit ibi Philosophorum vanitas super vanitate sua plorabit ibi Christianorum perversitas super iniquitate sua clamabit, pre angustia spiritus gementes, ut dicitur Sap. 5.a.
marg.| {n} His, qui letantur super muros cocti lateris id est qui gloriantur in deliciis carnis.
marg.| {q} Loquimini o Pr elati, o Predicatores, o Doctores Ecclesie.
marg.| {r} Plagas suas plag as culpe, quas patiuntur in mundo : plagas pene, quas passuri sunt in inferno : plagas, id est labores penitentie, quas expedit sustinere modo. De quibus dicitur Prv. 20.d. Livor vulneris absterget mala et plage in secretioribus ventris. Sed heu : hodie nullus plagas suas alii loquitur ; sed potius vires suas et ideo multi moriuntur in peccatis suis. Ier. 14.b. Gladio et fame consumam eos. Et dixi, A, a, a, Domine Deus, Prophete dicunt eis. Non videbitis gladium ; et fames in vobis non erit ; sed pacem veram dabit vobis in loco isto. Et dixit Dominus ad me. Falso Prophete vaticinantur in nomine meo, non misi eos et multi in gladio et fame consumentur. Prophete illi et populi, quibus prophetant, erunt proiecti in viis Hierusalem. Murus cocti lateris dicitur caro igne luxurie et avaritie cocta : que quanto plus lavatur, tanto sordidior invenitur. Gn. 11.a. Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, id est carnis mollitiem et immunditiam pro duritia penitentie et munditia vite. Naum. 3.c. Intra in lutum et calca, subigens tene laterem.
marg.| {s} Quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama Eseb on interpretatur cingulum meroris, hic est habitus Monachorum. Suburbana eius sunt hospitalitas, eleemosyna, consilium, compassio, visitatio infirmorum, consolatio miserorum et huiusmodi, que omnino deserta sunt ; quia non iam ut Monachi hoc faciunt : sed ut Tyranni rusticos excoriant. Sabama interpretatur, attollens altitudinem et significat Episcopos, vel Abbates, qui pro sapientia sua se magnificant et attollunt, non curantes quod vinea eorum, id est Ecclesia deserta est omni bono.
marg.| {x} Domini Gentium id est Apostolici viri, hereticorum et iniquorum mallei.
marg.| {y} Exciderunt falc e predicationis.
marg.| {z} Flagella eius id est rationes, hereticorum, vel pravas consuetudines Monachorum, quibus tota Ecclesia flagellatur.
marg.| {a} usque ad Iazer pervenerunt id est usque ad fortissimas rationes eorum, in quibus confidunt. Iazer enim interpretatur fortitudo eorum, infra 43.c. Ne memineritis priorum : et antiqua ne intueamini : ecce ego facio nova. Lv. 26.b. Comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proiicietis. 1Io. 2.a. Carissimi, non mandatum novum scribo vobis ; sed vetus mandatum quod habuistis ab initio.
marg.| {c} Erraverunt Mona chi.
marg.| {d} In deserto clau stri nescientes regulam, quam voverunt.
marg.| {e} Propagines eius id est propagate consuetudines.
marg.| {f} Relicte sunt in c laustro : et vites, id est Benedicti et Augustini institutiones excise sunt. Ier. 5.c. Auferte propagines eius, quia non sunt Domini : prevaricatione enim prevaricata est in me domus Israel et domus Iuda, ait Dominus, id est Canonici Augustini et Monachi Benedicti.
marg.| {g} Transierunt mare id est mundum diviserunt ; et tamen adhuc maris fluctibus submerguntur. Ps. 68. Veni in altitudinem maris et tempestas demersit me.
marg.| {h} Super hoc plorabo in fletu Iazer et vineam Sabama id est fortem regulam Benedicti. * et dulces constitutiones Augustini, que destructe sunt. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem {4. 40vb} lacrimarum : et plorabo die ab nocte interfectos filie populi mei ?
marg.| {a} Inebriabo te lacrima mea, Esebon et Eleale id est flumine lacrimarum submergam cogitationes superbas. Esebon enim congregatio meroris et Eleale ascensio interpretatur.
marg.| {b} Quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam o Mo ab, id est o heretice, vel peccator.
marg.| {c} Vox calcantium mund um.
marg.| {d} Irruit id est vox Predicatorum mundum despicientium, dicentium.
marg.| {e} Auferetur letitia et exultatio de Carmelo qui interpretatur scientia circumcisionis, id est abundantia temporalium de Ecclesia, unde tota letitia et exultatio est hodie. Ier. 2.b. Induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructus eius et optima illius : et ingressi contaminastis terram meam. Am. 9.a. Si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos.
marg.| {f} Et in vineis id est in multitudine vinearum, ad litteram.
marg.| {g} Non exultabit, neque iubilabit Eccl esia.
marg.| {i} Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat. ad litteram Clerici et Monachi, quia non habebunt vineas.
marg.| {l} Vocem calcantium abstuli id est cantum et gaudium vindemiarum. Ier. 48.e. Nequaquam calcator uve solitum celeuma cantabit.
marg.| {m} Super hoc venter meus id est cor meum.
marg.| {o} Ad Moab id est ad peccatores conversum.
marg.| {p} quasi cithara sonabit plan gendo pro eis et lugendo et dulciter increpando. Ier. 48.f. Cor meum ad Moab, quasi tibia eris resonabit. Tibia ori apponitur, ut sonet, hec est predicatio oris. Cithara manu percutitur, hec est predicatio operis, que dulcius resonat et efficacius. 1Rg. 16.d. David percutiebat manu citharam et Saul levius habebat.
marg.| {q} Et viscera mea id est cordis interiora.
marg.| {r} Ad murum cocti lateris id est ad vacantes deliciis carnis sonabunt condolendo et commonendo. Nota quod est venter, Dei patientia, infra 46.a. Audite me, domus Iacob et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero et gestamini a mea vulva. Item veniet, Ecclesie Baptismus. infra 49.a. De ventre matris mee recordatus est nominis mei. Item venter, anime triplex memoria. Io. 7.f. De ventre eius fluent aque vive. Item intellectus. Ier. 4.e. Ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me. Item venter, gule. Phil. 3.d. Quorum Deus venter est et gloria in confusione. Item est cithara suavitas orationis. Apc. 5.c. Viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno habentes singuli citharas et phialas aureas plenas odoramentorum, que sunt orationes Sanctorum. Item cithara, consonantia predicationis. infra 30.g. In citharis et tympanis et bellis precipuis expugnabit eos, Dominus Assyrios. Item cithara, puritas confessionis. Ps. 32. Confitemini Domino in cithara. Item cithara, divine laudis. Iob. 30.d. Versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium. Item cithara, mortificatio carnis. Infra 23.d. Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita. Apc. 14.a. Vocem, quam audivi, sicut Citharedorum citharizantium in citharis suis. Item cithara, illicite voluptatis. sup. 5.c. Cithara et lyra et tympanum et tybia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis. Et infra 24.b. Conticuit dulcedo cithare : amara erit potio bibentibus illam. Iob. 21.b. Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. Et nota quod nulla cithara sonitum reddit sine concavitate ; sic omnis predicta cithara sonitum habet ab humilitate.
marg.| {s} Et erit, cum apparuerit id est cum manifestum fuerit vanum esse.
marg.| {u} Quod laboravit Moab id est hereticus, vel Philosophus curiosus.
marg.| {x} Super excelsis suis id est in dogmatibus et in tractatibus suis, que reputant excelsa.
marg.| {y} Ingredietur ad Sancta sua id est ad verba Evangelii, que conabitur facere.
marg.| {z} Ut obsecret pred icando.
marg.| {a} Et non valebit quia non permittetur ei statim predicare. Dt. 15.d. Non operaberis in primogenito bovis. 1Tim. 3.b. Non Neophytum, ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli.
marg.| Vel sic.
marg.| {t} Cum apparuerit vanu m esse.
marg.| {u} Quod laboravit, ingredietur ad Sancta sua id est ad Ecclesie Sacramenta revertetur.
marg.| {z} Ut obsecret quat enus recipiatur.
marg.| {a} Et non valebit id est non statim obtinebit ; quia non statim recipiendus est ; sed ad tempus extra Ecclesiam dimittendus, ut examinetur et humilietur.
marg.| {b} Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab id est ad hereticum, vel Philosophum curiosum, vel quemlibet peccatorem.
marg.| {e} Ex tunc id est a principio, per Prophetas, per se, per Apostolos.
marg.| {f} Et nunc etia m.
marg.| * locutus est Dominus
marg.| {4. 41ra} Δ locutus est Dominus per me, dicens :
marg.| {b} In tribus annis etc. Hieronymus hic ponit tres expositiones. Et primo ponit quandam, que videtur esse falsa : cuius summa est quod tertio anno post mortem Achaz consummata est captivitas Moab. Nam secundum hoc prius fuit vastata Moab, quam decem Tribus et due. Cuius contrarium dicitur super eodem in Glossa Haimonis ibi : Moab esto latibulum. Dicit enim quod ante vastata est Hierusalem ab Assyriis et post a Chaldeis, quam Moab. Sed quidam solvunt et dicunt quod Moab bis vastata fuit, primo ab Assyriis, secundo a Chaldeis. Et dicunt quod de prima loquitur hic Hieronymus de secunda loquitur Haimo infra Sed si quis inspiciat sup. <Glossa> interlinearis Haimonis, utraque vastatio Moab fuit post vastationem decem Tribuum. Unde melius credo quod Hieronymus recitando ponit dictam expositionem. Secundam expositionem ponit Hieronymus . veram, cuius summa est quod tertio anno ab eversione Hierusalem per Chaldeos factam, vastata est Moab a Chaldeis. Tertiam etiam expositionem ponit Hieronymus cuius summa est quod per tres annos duravit vastatio Moab. Non enim primo, vel secundo anno vastari potuit ; sed in tertio anno consummata est eius vastitas. Et secundum hoc, tribus, non dicitur in respectu ad mortem Achaz, vel ad eversionem Hierusalem, ut intelligatur tertio anno post mortem Achaz, vel post eversionem Hierusalem, vastata Moab, sed tribus annis quasi parvo tempore. Et hoc est.
marg.| {b} In tribus annis et n on pluribus qui sunt.
marg.| {c} quasi anni mercenarii id est breves, sicut annus mercenarii, brevis est respectu mercedis, licet magnus sit respectu desiderii habende mercedis.
marg.| {d} Auferetur etc. id est paucis annis et brevibus tolletur multitudo populi de Moab ab Assyriis. Vel.
marg.| {b} In tribus annis post eversionem Hierusalem, qui sunt pauci.
marg.| {c} quasi anni mercenarii auferetur a Ch aldeis.
marg.| {d} Gloria Moab etc.   qui ducetur in captivitatem, ita quod paucissimi remanebunt.
marg.| {f} Et relinquetur in eo id est in Moab,
marg.| {g} Sicut racemus parvus et modicus nequaquam multus id est sicut pauci racemi remanent post vindemiatores in vinea ; ita ex multitudine Moab, pauci effugient hostes, qui remaneant in Moab.
marg.| * Locutus est Dominus per Doctores et Predicatores : et loquitur quotidie dicens per filios.
marg.| {b} In tribus annis qui sunt.
marg.| {c} quasi anni mercenarii id est breves.
marg.| {d} Auferetur gloria Moab id est mundi, sive generis humani.
marg.| {e} Super omni populo id est gloria mundi cito destruetur, scilicet tribus annis. Quorum primus est tempus ante legem, secundus tempus sub lege, tertius tempus sub gratia. Nos sumus in tertio anno, cuius pars maxima iam pertransiit. 1Cor. 10.c. Nos sumus, in quos fines seculorum devenerunt.
marg.| {f} Et relinquetur in eo id est in mundo, vel in genere humano.
marg.| {g} Sicut racemus etc.   quia in mundo de tanta multitudine pauci sunt boni, parvi dignitate, modici potestate, non multi numerositate.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_16)

Notes :