Capitulum 27
Numérotation du verset
Is. 27,1
In die illa1 visitabit
1 illa] illo
Weber
Dominus in gladio suo
duro
et grandi
et forti
super Leviathan
serpentem
vectem
et super Leviathan serpentem tortuosum
et occidet cetum
qui in mari est
Numérotation du verset
Is. 27,2
in die illa vinea
Meri
Cantabit
ei
Numérotation du verset
Is. 27,3
ego Dominus qui servo eam
Repente
propinabo ei
ne forte visitetur
contra eam nocte et die servo eam
Numérotation du verset
Is. 27,4
indignatio non est mihi
Quis
dabit me
Spinam
et veprem
in prelio gradiar
super eam succendam eam pariter
Numérotation du verset
Is. 27,5
an potius tenebit fortitudinem meam
faciet pacem mihi pacem faciet mihi
Numérotation du verset
Is. 27,marg.|differam et servem eos per evangelii clementiam qui non sunt salvati autoritate legis.6
qui egrediuntur
Impetu
ad Iacob florebit
et germinabit
Israel et implebunt
faciem orbis semine
Numérotation du verset
Is. 27,marg.|ISRAEL. Populus Iudeorum conversus videns doctrina filiorum suorum orbem floruisse7
numquid iuxta plagam
percutientis se percussit eum
Aut
sicut occidit interfectos
eius sic occisus est
Numérotation du verset
Is. 27,8
in mensura
contra mensuram
cum abiecta fuerit
iudicabis
eam
meditatus2 est
2 meditatus] meditata
Weber
in spiritu suo duro
per diem estus
Numérotation du verset
Is. 27,9
idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob
et iste
omnis fructus
ut auferatur peccatum eius cum posuerit
omnes lapides altaris
sicut lapides cineris allisos non stabunt luci et delubra
Numérotation du verset
Is. 27,10
Civitas
enim munita
desolata erit
Speciosa
Relinquetur
et dimittetur
quasi desertum ibi
pascetur vitulus
et ibi accubabit et consumet summitates eius
Numérotation du verset
Is. 27,11
in siccitate messis illius
Conterentur
mulieres venientes
et docentes eam
non est enim
populus sapiens
propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei
Numérotation du verset
Is. 27,marg.|carmina discere.12
et erit in die illa
percutiet Dominus
ab alveo Fluminis
usque ad torrentem Egypti
et vos congregabimini
unus et unus
filii Israel
Numérotation du verset
Is. 27,13
et erit in die illa
clangetur
in tuba magna
et venient
qui perditi fuerant
de terra Assyriorum
et qui eiecti erant
in terra Egypti
et adorabunt Dominum in monte sancto
in Hierusalem
Capitulum 27
Numérotation du verset
Is. 27,1
marg.|
In die illa
etc. Supra egit Propheta de die iudicii et premio Beatorum et supplicio reproborum : nunc primo agit de pena Diaboli, quem diversis vocat nominibus, per hoc innuens eis versutias multiformes. In secunda parte capituli agit de destructione Hierusalem facta per Romanos, quia Prophetas et Apostolos et Dominum eorum occidit, ibi
In die illa vinea meri
etc.
in t
ertia agit de universali destructione totius Iudee, ab Euphrate usque
{4.
57vb} ad Rinocorulam, ibi
Et erit in die illa. Et
est hec littera et mysterium idem sicut sup. Dicit ergo.
marg.|
{a}
In die illa
extremi iudicii.
marg.|
{b}
Visitabit Dominus Deus
Pater, non ut Medicus. Iob. 10.c. Visitatio tua custodivit spiritum meum, sed ut Iudex iratus. So. 1.c. Visitabo super viros defixos in fecibus suis.
marg.|
{c}
In gladio suo
id est in filio, per quem iudicabit : quia omne iudicium dedit Pater filio Io. 5.d.
marg.|
{d}
Dure
impiis.
marg.|
{e}
Et grandi ut o
mnes comprehendat.
marg.|
{f}
Et forti ut n
ullus resistat.
marg.|
{c} Vel
In gladio
id est in sententia terribili.
marg.|
{d}
Duro
intolerabili.
marg.|
{e}
Et grandi
inevitabili.
marg.|
{f}
Et forti
invincibili. Iob. 10.d. Fugite a facie gladii ; quoniam ultor iniquitatum est.
marg.|
{g}
Super Leviathan
serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum : et occidet cetum,
qui in mari est
id est Diabolum, qui est in cordibus peccatorum. Qui dicitur Leviathan ; id est additamentum : quia peccatum peccato, suggestionem suggestioni, deceptionem deceptioni accumulat. Vel per antiphrasim : quia cum se addere primis parentibus promisit, promissum minuit. De quo Iob. 40.d. An extrahere poteris Leviathan hamo ? Serpens dicitur suggestionem venenosam infundendo. Unde Iob. 20.c. Occidet eum lingua vipere, Apocalip. 12.b. Proiectus est draco ille magnus serpens antiquus. Vectis dicitur dure flagellando, sup. 10.b. Ve Assur, virga furoris mei. Item vectis dicitur obstinate superbiendo. Ps. 73. Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Item quia rigidus et inflexibilis. Iob. 41.c. Indurabitur cor eius, quasi malleatoris incus. Item tortuosus dicitur callide decipiendo. Iob. 26.d. Obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus. Item cetus dicitur peccatores absorbendo. Iob. 40.c. Absorbebit fluvium, id est fluidos peccatores et non mirabitur : et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius, id est Iusti, vel Religiosi. Ionas 2.a. Absorptus est a ceto. Gregorius in Moralia. Draco, ut fertur, in terra serpit, in aquis natat, in aere volat. Inde Diabolus et serpens et cetus et Leviathan appellatur. Serpens, quia avaritiam suggerit : Gn. 3.c. Terram comedes omnibus diebus vite tue. Cetus, quia luxuriam movet : Leviathan, quia superbiam exhortatur. Et his tribus redduntur per ordinem tres ablativi precedentes. Visitabit gladio duro super serpentem, id est avaros duros : gladio grandi super cetum, id est luxuriosos, qui multi sunt : gladio forti super Leviathan, id est superbos elatos, Hebreus exponit hoc de destructione Idumeorum et Assyriorum et Tyriorum in ultimo tempore. Per Leviathan serpentem vectem, intelligit Edom, sive Esau, qui fuit pater et principium Idumeorum. Per Leviathan serpentem tortuosum, intelligit Sennacherib, qui fuit Rex Assyriorum. Per cetum, qui est in mari, intelligit Baram Regem Tyri, que est insula maris. Sed Glossa de hoc nihil tangunt : et ideo primam expositionem prosequamur.
marg.|
{4.
58ra} {Δ} {a}
In die illa.
Secunda pars ubi agitur de destructione Hierusalem, futura per Romanos propter mortem Domini et dispersionem Apostolorum a Iudea.
marg.|
{b}
Vinea muri
id est populus Iudeorum qui olim Prophetis et aliis Sanctis vinum purissimum fuit ; nunc corruptum et pungitivum.
marg.|
{c}
Cantabit
id est Domino canticum doloris. Et vere doloris erit canticum : quia.
marg.|
{d}
Ego Dominus, qui servo eam)
a furibus et ab adversis omnibus. Vel.
(Observo)
id est exspecto dans locum penitentie.
marg.|
{e}
Repente
id est in die iudicii, qui subito veniet ut fur.
marg.|
{f}
Propinabo ei cali
cem ire abundanter, infra 51.f. Bibisti de manu Domini calicem ire eius, usque ad fundum calicis soporis bibisti et potasti usque ad feces.
marg.|
{g}
Ne forte visitetur contra eam aliq
ua dura adversitate.
marg.|
{h}
Nocte et die
id est semper.
marg.|
{i}
Servo eam ne v
astet eam aper de silva et alie bestie, quasi dicat : iugiter servo eam, ne tribulatione pressa deficiat. Et ideo servo, quia.
marg.|
{k}
Indignatio non est mihi)
contra eam, quasi dicat : patiens sum et mansuetus ; et ideo non irascor ei, quotiens peccat. Sic legitur remissive. Glossa interrogative sic.
Indignatio non est mihi
quasi dicat : iugiter servo eam ; et tamen ipsa non vult converti : numquid igitur indignatio non est mihi ? quasi totiens irritatus ab ea, numquid indignabor ei ? quasi dicat : sic.
marg.|
{l}
Quis dabit me spinam et veprem in prelio
quasi dicat : iniquitas eius me mitem et misericordem, faciet durum et crudelem sibi, ut pugnem contra eam.
marg.|
{m}
Gradiar super eam
conculcando eam, quam ante servavi.
marg.|
{n}
Succendam eam pariter
id est destruam.
marg.|
{o}
An potius tenebo fortitudinem meam
ut non destruam eam, vincens iram meam ? quasi dicat : quid faciam : feriam, an parcam ? Et est quasi altercatio iustitie et misericordie. Iustitia vult ferire ; misericordia vult parcere. Unde quod sequitur vox est misericordie.
marg.|
{p}
Faciet pacem mihi, pacem faciet mihi).
Et ideo parcendum est ei. Pacis geminatio certitudinis est confirmatio. Vel propter duplicem populum, Israel et Iuda geminatur.
marg.|
{q}
Qui egredientur impetu a Iacob, florebit et germinabit Israel : et implebunt faciem orbis semine.
Hebreus exponit hoc de multiplicatione gentis sue, dicens quod Gentes cum magna festinatione transibunt ad ritum eorum, florentes divitiarum et prolis multiplicatione et tunc Israel, id est populus Iudaicus germinabit, id est crescet et multiplicabitur et exultabitur. Et construitur littera sic.
marg.|
{p}
Faciet pacem mihi, pacem faciet mihi
id est multi pacem facient mihi.
marg.|
{q}
Qui post
ea
egredientur a Iacob
id est a Iudea.
marg.|
{t}
Et florebit et germinabit Israel
id est multiplicabitur et divitiis et numero personarum populus Iudeorum.
marg.|
{y}
Et implebunt faciem orbis semine
id est colent et inhabitabunt et populabunt terram.
marg.|
{z}
Numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum
id est populum Iudaicum Dominus ? quasi dicat : non ita graviter afflixit Dominus populum Iudaicum, ut ille meruit.
marg.|
{a}
Aut sicut occidit interfectos eius
id est Prophetas et Martyres.
marg.|
{b}
Sic occisus est tam
crudeliter ? Non. Tamen quia Dominus diu sustinuit populum Iudaicum ; nec egit penitentiam : tandem punivit per Romanos, mensuram tamen et modum non excedens. Et hoc est.
marg.|
{c}
In mensura pene
.
marg.|
{d}
Contra mensuram culp
e.
marg.|
{e}
Cum abiecta fuerit
vinea Domini, id est populus Iudaicus a corde et amore Domini.
marg.|
{f}
Iudicabit eam)
vindicando per Romanos. Et ne aliquis crederet quod Dominus subito fecerit hoc et sine deliberatione, subdit.
marg.|
{g}
Meditatus est Domi
nus, quid faciet ei.
marg.|
{h}
In spiritu suo duro.
opinione patientis.
marg.|
{i}
Per diem estus)
ut dolor afflictionis cumuletur asperitate caloris.
marg.|
{k}
Idcirco super hoc quod
ita male tractavit populus Iudaicus amicos Domini.
marg.|
{l}
Dimittetur iniquitas domui Iacob ?
quasi dicat : .
marg.|
{m}
Et iste omnis fructus, ut auferatur peccatum eius ?
quasi dicat : meruitne per hoc, ut dimittatur ei peccatum suum ? Minime. Sed tunc dimittetur ei peccatum.
marg.|
{p}
Sicut lapides cineris allisos
id est quando destruxerit altaria et idola eorum, Vel.
marg.|
{n}
Cum posuerit Roma
nis.
marg.|
{o}
Lapides altaris)
id est templi.
marg.|
{p}
Sicut lapides cineris allisos)
id est tunc dimittetur Iudeis peccatum de morte Christi et Martyrum eius, cum templum fuerit destructum per Romanos ; quia tunc multi conversi sunt ad fidem.
marg.|
{q}
Non stabunt luci,
]
{4.
58va}
Δ
et delubra
id est templa idolorum. Hebreus legit de decem tribubus, que captivate adhuc idololatre erant. Sed littera melius concordat, ut de duabus intelligatur, que et idololatre fuerunt, ut et decem : et vere in mensura contra mensuram iudicabit Dominus Vineam suam.
marg.|
{a}
Civitas enim in Hierusalem
.
marg.|
{b}
Munita olim
custodia Angelorum et multitudine populorum.
marg.|
{c}
Desolata erit
per Romanos, quia Iudei in ea filium Dei occiderunt.
marg.|
{d}
Speciosa quod
am cultu divino, vel in qua habitavit speciosus forma pre filiis hominum.
marg.|
{e}
Relinquetur ab A
ngelis.
marg.|
{f}
Et dimittetur
quasi
desertum
sine hominibus.
marg.|
{g}
Ibi pascetur vitulus
id est Romanus exercitus, vel Titus, de quo Ps. 79. Singularis ferus depastus est eam.
marg.|
{h}
Et ibi accubabit et consumet summitates eius
id est Magnates. Vel ad litteram.
marg.|
{g}
Ibi pascetur vitulus
id est pasci poterit : quia ita destructa fuit civitas quod herba crevit, ubi erat atrium. Unde 1. Machab. 4.e. Viderunt pastophoria diruta, herbam in atrio : et fleverunt. Et prosequitur metaphoram. Si enim est quod terra promissionis fertilitatem habet a pluvia : unde ex siccitate plerumque accidit sterilitas ibi et penuria : et sic fuit tunc quod ante excidium Hierusalem per Romanos factum tanta fuit siccitas, ut pre nimia penuria unus comedebat alium et mater proprium filium, ut legitur Tren. 4.b. Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame ; quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terre. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos ; facti sunt cibus earum. Et hoc est.
marg.|
{k}
In siccitate messis illius
id est in defectu messis propter siccitatem.
marg.|
{l}
Conterentur mulieres dolo
re, que nudatis pectoribus ferebant sanguinantes lacertos.
marg.|
{m}
Venientes
undique itinere, fame et squalore confecte.
marg.|
{n}
Et docentes eam Hierusalem
, in quo innuitur magna infelicitas Iudeorum, quia mulieres consulebant. Et non fuit mirum, si mulieres docebant.
marg.|
{o}
Non est enim populus sapiens
id est non vult esse. Unde Ier. 8.d. Verbum Domini proiecerunt : et sapientia nulla est eis.
marg.|
{p}
Propterea non miserebitur eius, qui fecit eum : et qui formavit eum, non parcet ei
). supra 5.d. propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam Prv. 5.d. Ipse morietur, quia non habuit disciplinam : et in multitudine stultitie sue decipietur.
marg.|
{q}
Et erit in die illa. Ter
tia pars capituli, ubi ostenditur destructio totius Iudee.
Et erit in die illa capt
ivitatis.
marg.|
{r}
Percutiet Dominus
) per Romanos terram Iudeorum.
marg.|
{s}
Ab alveo fluminis
id est ab Euphrate.
marg.|
{t}
Usque ad torrentem Egypti
id est ad Rinocorulam : fluvius est non magnus dividens terram promissionis et Egyptum, super quem civitas sita est similiter dicta Rinocorula, quasi dicat : ab uno termino usque ad alium terminum destruetur Iudea terminatur enim Iudea ab Aquilone ad Euphraten, ex parte Austri ad Rinocorulam. Alii dicunt.
marg.|
{s}
Ab alveo fluminis
id est a principio Iordanis, qui in terminis Iudee appellatur fluvius, in finibus Egypti appellatur torrens : quia ibi turbidas et non perpetuas habet aquas.
marg.|
{t}
Usque ad torrentem Egypti
id est usque ad finem Iordanis, vel usque ad Nilum. Deinde convertit Propheta sermonem ad Iudeos, qui tempore desolationis Iudee latuerunt ; qui, abeuntibus Romanis, postea Hierusalem reedificaverunt. Sed venit Elius Adrianus missus a Romanis, qui postea omnino destruxit eam et triginta Iudeos pro uno denario vendidit in vituperium : quia ipsi Dominum vendiderant, vel emerant triginta denariis.
marg.|
{y}
Et erit in die illa post
subversionem Hierusalem.
marg.|
{a}
Et veniunt, qui perditi fuerant de terra Assyriorum
id est Medorum, qui sub dominio Assyriorum erant.
marg.|
{c}
Et qui eiecti erant de terra Egypti veni
ent.
marg.|
{d}
Et adorabunt Dominum in monte sancto
scilicet
in Hierusalem quia
de illis locis et de multis aliis venerunt multi Iudei dispersi.
marg.|
Moraliter et mystice simul.
marg.|
{a}
In die illa
notabili extremi iudicii.
marg.|
{b}
Visitabit Dominus)
id est animadvertet.
marg.|
{c}
In gladio suo duro
id est in sententia inflexibili.
marg.|
{e}
Et grandi
id est universali. De quo Iob. 19.d. Fugite a facie gladii : quoniam ultor iniquitatum est gladius. Apocalip. 1.d. De ore ipsius gladius acutus ex utraque parte exibat.
marg.|
{f}
Et sorti
id est insuperabili. Item duro contra mollitiem luxuriosorum et grandi contra parcitatem avarorum, forti contra debilitatem superborum.
marg.|
{g}
Super Leviathan)
id est Diabolum caput superborum.
marg.|
{h}
Serpentem
patrem avarorum.
marg.|
{i}
Vectem
Regem oppressorum.
marg.|
{k}
Et super Leviathan serpentem tortuosum
Ducem fraudulentorum.
marg.|
{l}
Et occidet
Dominus.
marg.|
{m}
Cetum
id est Diabolum.
marg.|
{n}
Qui in mari est
id est in mundo falso et avaro. infra 57.d. Impii quasi mare fervens quod quiescere non potest.
marg.|
{a}
In die illa
id est post primum adventum.
marg.|
{b}
Vinea meri
id est congregatio Sanctorum vino gratie inebriata.
marg.|
{c}
Cantabit ei
) canticum novum.
marg.|
{d}
Ego Dominus, qui servo eum a ve
rsutia Demonum, a fraudulentia hereticorum, a violentia Tyrannorum. Per me, per Angelos, per Prelatos, per Doctores, per predicatores, per Principes seculares, infra 62.b. Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes.
marg.|
{e}
Repente propinabo ei)
id est in presenti ut in futuro parcam. Malis e contrario parcit in presenti, ut in futuro feriat.
marg.|
{g}
Ne forte visitetur contra eam
) in futuro.
marg.|
{h}
Nocte ac die servo eam)
id est in adversitate, ne decidat in desperationem : et in prosperitate, ne extollat se per presumptionem. Unde Ps. 120. Per diem Sol non uret te, neque Luna per noctem.
marg.|
{k}
Indignatio non est mihi
) quia natura mansuetus sum.
marg.|
{l}
Quis dabit me spinam et veprem in prelio
) contra peccatores ? infra 28.f. Peregrinum est opus eius ab eo. Lam. 3.d. Non enim ex corde suo humiliavit et abiecit filios hominum. Sept. dicunt. Quis ponet me custodem stipule in agro ? Ambitiosi nolunt esse custodes animarum, sed agrorum. Ier. 4.d. quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro.
marg.|
{m}
Gradiar super eam conc
ulcando.
marg.|
{n}
Succendam eam pariter igne
gehenne, que succensa prius fuerat igne avaritie. Os. 13.c. Ero eis quasi leena, sicut pardus in via Assyriorum, occurram eis quasi ursa.
marg.|
{o}
An potius tenebo fortitudinem meam ? Vox
Patris deliberantis, an filium mittat, quasi dicat : destruam eos, an potius tenebo, ut non mittam in carnem, fortitudinem meam ?id est filium, qui est Dei virtus et Dei Sapientia. 1Cor. 1.d. Non tenebo sed mittam.
marg.|
{p}
Faciet pacem mihi, pacem faciet mihi
) mittendo per penitentiam, Geminatio pacis, notat utriusque populi, Iudaici, scilicet et Gentilis reconciliationem. Vel pacem ad Deum et pacem ad proximum. Eph. 2.c. Faciens pacem et reconcilians ambos in uno corpore Deo.
marg.|
{q}
Qui egredientur ad p
redicandum, scilicet Apostoli.
marg.|
{r}
Impetu desi
derii, vel ductu Spiritus S.
marg.|
{s}
A Iacob
id est a Iudea : Iuxta illud, sup. 2.a. De Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem.
marg.|
{y}
Et implebunt faciem orbis semine verb
i Dei. Lc. 8.b. Semen est verbum Dei. Et tunc.
marg.|
{t}
Florebit
) fide.
marg.|
{u}
Et germinabit oper
e.
marg.|
{x}
Israel
id est populus Iudaicus ad Christum conversus. Ct. 2.c. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit.
marg.|
{z}
Numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum)
id est numquid Dominus populum Iudaicum ita immisericorditer occidit, sicut ipsi immisericorditer Christum et eius Martyres occiderunt ? quasi dicat : . Non, sed in futuro gravius puniet eos.
marg.|
{c}
In mensura pene
.
marg.|
{d}
Contra mensuram culp
e.
marg.|
{e}
Cum abiecta fuerit
) vinea, id est ab Apostolis ad Gentes transeuntibus derelicta.
marg.|
{f}
Iudicabit eam in d
ie iudicii. Contra Ps. 24. Universe vie Domini misericordia et veritas. Sol. Respondet pena culpe loco. Lc. 16.f. Cives in lingua. In modo, Gn. 19.e. Sodoma sulphure. Quantitatis proportione. Mt. 7.a. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis in qualitate. Sapient. 6.c. Potentes potenter tormenta patientur. In numero. Mt. 13.d. Colligite primum zizania et alligate per fasciculos ad comburendum.
marg.|
{g}
Meditatus est in spiritu suo duro per diem estus
id est sue passionis et suorum, vel persecutionis, quando ardentior est indignatio, id est quando precipue offensus est. Deus.
marg.|
{k}
Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob
) id, est, Iudeis de quibus Apostoli exierunt.
Et iste omnis fructus, ut auferat peccatum eius ?
quasi dicat : non.
marg.|
{n}
Cum posuerint
) Apostoli.
marg.|
{o}
Omnes lapides altaris
sicut lapides cineris allisos,
marg.|
*
non stabunt luci et delubra)
quasi dicat : cum, Apostoli altaria destruxerint idolorum per mundum, auferetur peccatum eorum, qui idolis servierunt. Altare dicitur omne illud, super quod fundatur intentio : vel super quod offertur Domino, vel diabolo, unde altare bonorum, fides ; altare malorum gloria mundi, concupiscentia carnis.
marg.|
{a}
Civitas
id est Ecclesia, vel Religio.
marg.|
{b}
Munita olim
bonis militibus Christi et omni armorum genere : Iuxta illud Ct. 3.c. Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Item 4.b. Sicut turris David collum tuum, que edificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.
marg.|
{c}
Desolata erit sicu
t modo patet. Unde supra 25.a. Posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam.
marg.|
{d}
Speciosa olim
habens Sponsam et filios speciosos.
marg.|
{e}
Relinquetur et dimittetur
quasi
desertum Ioel
. 2.a. quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti.
marg.|
{g}
Ibi pascetur vitulus
id est luxuriosus.
marg.|
{h}
Et ibi accubabit gulo
sus.
marg.|
{i}
Et consumet summitates eius hono
res et dignitates, atque cetera bona, Eccl. 5.c. Ubi multe sunt opes ; et multi, qui comedunt eas. Ier. 2.b. Induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructus eius et optima illius : et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem.
marg.|
{k}
In siccitate messis illius
id est in defectu predicationis, propter quod populus siccus manet. Am.. 8.d. Mittam famem in terram : non famen panis et sitim aque ; sed audiendi verbum Dei. Prv. 29.c. Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus.
marg.|
{l}
Conterentur mulieres venientes et docentes eam
id est Ecclesiam. Ecce ad quantam ignominiam venit Ecclesia : quia ob defectum Doctorum, mulieres facte sunt Magistre : Contra illud Apostoli. 1Tim. 2.d. Docere mulieri, id est muliebriter viventi non permitto. Apc. 2.f. Habeo adversus te pauca : quia permittis mulierem Iezabel, que se dicit Prophetam, docere et seducere servos meos.
marg.|
{o}
Non est enim populus sapiens de c
unctis, prout sunt, sentientes.
marg.|
{p}
Propterea non miserebitur eius, qui fecit eum ; et qui formavit eum, non parcet ei).
Os. d. Populus non intelligens vapulabit. Quanto amplius intelligens et non faciens. Lac. 12.f. Servus, qui cognovit voluntatem Domini sui ; et non se preparavit et non fecit voluntatem eius, plagis vapulabit multis.
marg.|
{q}
Et erit in die illa)
id est in die iudicii.
marg.|
{r}
Percutiet Dominus ab alveo fluminis)
id est a corde, per quod fluunt fluxe cogitationes et carnales affectiones, quasi duo flumina. Vel.
marg.|
{s}
Ab alveo fluminis usque ad torrentem Egypti
id est usque ad gloriam mundi, que cito transit, sicut torrens : et si recedunt aque de mari et fluvius vacuefactus arescat ; sic homo cum dormierit. Item Iob. 7.c. Fratres mei preterierunt me, sicut torrens, qui raptim transit, quasi dicat : Propheta, a minima cogitatione usque ad ultimum opus puniet Dominus. Vel alveus fluminis est avaritia torrens ; Egypti, luxuria. Utramque puniet Dominus. Ier. 2.d. Quid tibi vis Egypte, ut bibas aquam fluminis ? Arguet te malitia tua, id est argui faciet. He sunt due sanguisuge, que semper clamant, affer, affer. Prv. 30.c.
marg.|
{u}
Et vos congregamini
) in claustris, vel in Ecclesia.
marg.|
{x}
Unus et unus filii Israel
id est ut sitis filii Israel, videntes Deum, Ieremie 4.e. Assumam vos unum de civitate et duos de cogitatione et introducam vos in Sion.
marg.|
{y}
Et erit in die illa)
id est in die iudicii.
marg.|
{z}
Clangetur in turba
) Dei. 1Cor. 15.g. Canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti. Vel.
marg.|
{y}
In die illa)
id est tempore gratie.
marg.|
{z}
Clangetur in tuba
) predicationis Os. 5.c. Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama. Gabaa, vallis, vel proclivium. Rama, excelsum, vel tonitruum. Am. 3.b. Si clanget tuba in civitate et populus non expavescet ?
(Et venient, qui perditi fuerant
) mundo, id est sepulti, de terra Assyriorum, id est de sepulchris mortuorum,
marg.|
Vel sic.
marg.|
{y}
Et erit in die illa
) post Christi ascensionem.
marg.|
{z}
Clangetur in tuba magna
) predicationis, que invitat ad prelium in presenti et
ad convivium in futuro. Usu
s enim tube fuit in bellis, in festis, in conviviis. Os. 5.c. Clangite tuba in Gabaa, * tuba in rama, id est in minoribus collibus et in maioribus.||
marg.|
{a}
Et venient ad f
idem, vel ad penitentiam.
marg.|
{b}
Qui perditi fuerant per
infidelitatem. vel iniquitatem.
marg.|
{c}
De terra Assyriorum : et qui eiecti erant de terra Egypti
id est ab ortu Solis, usque ad occasum, venient ad fidem et penitentiam, ad sonitum tube predicationis.
marg.|
{d}
Et adorabunt in monte sancto in Hierusalem
id est in Ecclesia. Per Assyrios intelligit superbos : per Egyptum, que interpretatur tenebre, vel meror, intelligit luxuriosos et avaros : per quos omnes peccatores intelliguntur, quia omne quod est in mundo, aut est concupiscentia oculorum etc.
Io.
2.c. Et hos convertit predicatio ad penitentiam. Ier. 16.d. Mittam eis venatores multos : et venabuntur eos de omni monte superbie et de omni colle avaritie et de cavernis luxurie.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_27)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_27)
Notes :