Capitulum 51
Numérotation du verset
Is. 51,1
Audite me
qui sequimini
quod iustum
est et queritis
Dominum
attendite ad petram
unde excisi estis
et ad cavernam
laci de qua precisi estis
Numérotation du verset
Is. 51,marg.|ATTENDITE AD PETRAM. Christum de quo petra autem erat Christus unde: etiam christiani a Christo dicti. Et ad cavernam laci perfossionem lateris Christi. De qua precisi estis quando exivit sanguis redemptionis et aqua baptimatis. Vel sepulchrum Domini de quo resurgens innumerabiles filios genuit. Vel Ecclesia que diu sterilis de qua quotidie excidimur id est nascimur per lavacrum baptismi2
attendite ad Abraham patrem vestrum
et ad Saram que peperit vos
quia unum
vocavi eum et benedixi ei
et multiplicavi eum
Numérotation du verset
Is. 51,3
consolabitur ergo Dominus
et Sion
Consolabitur
omnes ruinas eius
et ponet desertum eius quasi delicias
et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et letitia invenietur in ea gratiarum actio
et vox laudis
Numérotation du verset
Is. 51,4
attendite
ad me populus meus
et tribus mea
me audite quia lex
a me exiet et iudicium meum
in lucem populorum
requiescet
Numérotation du verset
Is. 51,5
prope est iustus meus
egressus est
salvator meus
et brachia mea
populos iudicabunt
me insule
Exspectabunt
et brachium meum
sustinebunt
Numérotation du verset
Is. 51,6
Levate
in celum oculos vestros
et videte sub terra deorsum quia celi
sicut fumus liquescent
et terra sicut vestimentum atteretur
et habitatores eius
sicut hec interibunt
salus autem mea
in sempiternum erit et
iustitia mea non deficiet
Numérotation du verset
Is. 51,7
audite me
qui scitis iustum
Populus
lex mea
in corde eorum
nolite timere
opprobrium hominum et blasphemias
eorum ne metuatis.
Numérotation du verset
Is. 51,8
Sicut enim vestimentum
sic comedet eos vermis
et sicut lanam sic devorabit eos tinea.
Salus autem mea
in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum.
Numérotation du verset
Is. 51,9
Consurge
consurge
induere fortitudinem brachium Domini.
Consurge
sicut in diebus antiquis
in generationibus seculorum.
Numquid non tu
percussisti
superbum,
vulnerasti draconem ?
Numérotation du verset
Is. 51,10
Numquid1 tu
1 Numquid] + non
Weber
siccasti
mare,
aquam
abyssi vehementis ?
Qui posuisti profundum
maris
viam ut transirent liberati.
Numérotation du verset
Is. 51,11
Et nunc qui redempti sunt
a Domino revertentur
et venient in Sion
laudantes et letitia
sempiterna
super capita eorum
gaudium et letitiam tenebunt
fugiet dolor et gemitus.
Numérotation du verset
Is. 51,12
Ego
ego ipse
consolabor vos
quis tu ut timeres
ab homine mortali et a filio hominis qui quasi fenum ita arescet
Numérotation du verset
Is. 51,13
et oblitus es
Domini creatoris2
2 creatoris] factoris
Weber
tui qui tetendit celos
et fundavit terram
et formidasti iugiter tota die
a facie furoris eius qui te tribulabat
et paraverat
ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis
Numérotation du verset
Is. 51,14
cito
veniet gradiens
ad aperiendum
et non interficiet
usque ad internicionem nec deficiet panis eius
Numérotation du verset
Is. 51,15
ego autem sum
Dominus Deus tuus
qui conturbo
mare
et intumescunt fluctus eius
Dominus exercituum nomen meum
Numérotation du verset
Is. 51,16
Posui
verba mea
in ore tuo
et in umbra manus mee
protexi te
ut plantes
Celos
et fundes terram
et dicas ad Sion
populus meus es tu
Numérotation du verset
Is. 51,17
elevare elevare
Consurge
Hierusalem que bibisti de manu
Domini calicem ire eius
usque ad fundum calicis soporis
bibisti et epotasti
usque ad feces
Numérotation du verset
Is. 51,18
non est qui sustentet eam
ex omnibus filiis quos genuit et non est qui apprehendat manum eius
ex omnibus filiis quos enutrivit
Numérotation du verset
Is. 51,19
duo sunt que occurrerunt
Tibi
quis contristabitur super te
vastitas et contritio et fames et gladius
quis consolabitur te
Numérotation du verset
Is. 51,20
filii tui proiecti sunt
dormierunt
in capite omnium viarum sicut bestia
illaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui
Numérotation du verset
Is. 51,21
Idcirco
audi hoc paupercula
et ebria non a vino
Numérotation du verset
Is. 51,22
hec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit
pro populo suo ecce tuli
de manu tua calicem
soporis fundum calicis indignationis mee non adiicies
ut bibas illud ultra
Numérotation du verset
Is. 51,23
et ponam
illud in manu eorum
qui te humiliaverunt et dixerunt anime tue
Incurvare
ut transeamus
et posuisti ut terram corpus tuum
et quasi viam
transeuntibus.
Capitulum 51
Numérotation du verset
Is. 51,1
marg.|
{4.
118va}
Audite me, qui sequimini
etc.
Hoc
capitulum dividitur in sex partes. In prima parte consolatur Iudeos et ostendit se posse liberare eos per exemplum Abrahe et Sare, quos multiplicavit, cum soli essent. In secunda ostendit, se destructurum Chaldeos per Cyrum : et ideo monet non esse timendum, cum in proximo sint destruendi hostes eorum : et ipsi Iudei in statum felicitatis pristine restituendi, ibi :
Prope est Iustus meus. In
tertia parte hoc idem quod promittit Dominus ; petit Propheta, ibi :
Consurge, consurge In q
uarta parte hoc idem futurum quod petierat, Propheta predicit, ibi :
Et nunc qui redempti sunt. In
quinta hoc idem se facturum Dominus confirmat, ibi :
Ecce ego ipse consolabor vos. In
sexta parte monet Dominus ipsum Prophetam, ut ad spem populum excitet, ostendens eis eorum miseriam et Dei liberationem proximam, ibi :
Posui verba mea in ore tuo. Dic
it ergo,
marg.|
{a}
Audite
etc.
Haim
o, Superius Iudeos incredulos et malos allocutus est ; nunc vero bonos alloquitur dicens.
Audite me, qui sequimini quod iustum est
vel iudicium, alia littera, qui iuste vivitis, quantum ad proximos.
marg.|
{b}
Et queritis Dominum
id est cultum Domini, quasi dicat : tantum ad vos bonos loquor.
marg.|
{c}
Attendite
] non solum audite, sed
attendite ad petram, unde excisi estis
id est ad Abraham, qui fuit firmus in cultu meo, a quo nati estis, quasi dicat : attendite, quomodo liberavi Abraham miraculose de Hur Chaldeorum et eum in terram alienam adduxi et multiplicavi ; ita et vos liberabo et multiplicabo. Qui enim potui vos multiplicare uno homine, cum nondum eratis, multo magis potero vos liberare, qui estis.
marg.|
{d}
Et ad cavernam laci, de qua precisi estis
id est attendite ad Saram, de qua estis excisi, id est nati : quia generatio fit per decisionem, quasi dicat : ex quo dedi Sare sterili et vetule potentiam generandi vos, qui non eratis : potero liberare vos, qui estis.
marg.|
Et nota quod secundum Hebreos caverna laci dicitur mulier, quia recipit semen.
marg.|
{e}
Attendite ad Abraham patrem vestrum expo
sitio est precedentis.
marg.|
{f}
Et ad Saram, que peperit vos atte
ndite, scilicet. Et quid est attendendum in eis, subdit :
marg.|
{h}
Quia unum vocavi eum
id est dum unus erat, id est solus.
marg.|
{i}
Vocavi eum dice
ns Gn. 12.a. Egredere de terra tua et de cognatione tua etc.
marg.|
{k}
Et benedixi ei.
Glossa in suis operibus, id est in laboribus suis, scilicet in fructu operum et laborum. Et hoc est quod subdit.
marg.|
{l}
Et multiplicavi eum in s
ubstantia et filiis. Gn. 15.a. et 22.c. Multiplicabo semen tuum, sicut stellas celi etc.
Hoc
ergo dicit ei Dominus, ut et ipsi sperent se multiplicandos et liberandos, si penituerint. Unde concludit.
marg.|
{m}
Consolabitur ergo Dominus Sion
etc. Et nota quod promittit eis tria. Liberationem ipsorum, reedificationem civitatum, abundantiam omnium temporalium. Unde dicit.
Consolabitur ergo Dominus Sion fili
os suos ad eam reducendo.
marg.|
{n}
Et consolabitur omnes ruinas eius
id est restaurabit omnia ruinosa civitatum, que pertinent ad Sion, que metropolis erat omnium. Et ista restauratio dicitur consolatio, sicut in gallico consolatio dicitur confortatio.
marg.|
{o}
Et ponet desertum eius
id est Hierusalem, sive Sion. Et vocat desertum Hierusalem, omnem terram promissionis, cuius Sion erat Metropolis, hec terra redacta erat in solitudinem tempore captivitatis : sed modo dicit ; quod
ponet desertum eius,
quasi
delicias quan
tum ad abundantiam terre nascentium, ut sunt prata, gramina et huiusmodi
marg.|
{Δ} {a} Et solitudinem eius
Numérotation du verset
Is. 51,mystice
marg.|
{a} Mystice
Audite me, qui sequimini quod iustum est et queritis Dominum
etc.
Loqu
itur ad Apostolos et Apostolicos viros. Et dicit duo, sequi, scilicet et querere. Sequi enim debemus Deum pedibus affectionum et querere manibus operationum. Vel audire debemus per obedientiam mandatorum. Ecclesiastic. 24.c. Qui audit me, non confundetur. Sequi debemus per impletionem consiliorum.4.118vb} Io. 8.b. Qui sequitur, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vite. Querere debemus per intelligentiam sacrorum eloquiorum. Mt. 7.a. Qui querit, invenit.
marg.|
{c}
Attendite ad petram, unde excisi estis : et ad cavernam laci, de qua precisi estis.
Septuaginta. Attendite in robustam petram, quam excidistis : et in foveam laci, quam fodistis. Utraque littera convenit Christo passo, qui dicitur petra. 1Cor. 10.a. Hanc petram excidimus, quia merito peccatorum nostrorum abscisus est de terra viventium. infra 53.c. Bernardus Ve tibi, o amaritudo peccatorum meorum, pro qua tollenda tantam te oportuit, o bone Iesu, pati amaritudinem. Ab hac petra etiam excisi sumus : quia per eum in ipso sumus regenerati. Fovea, sive caverna laci, est vulnus lateris Christi. Specialiter ab hoc lacu exierunt duo flumina, unda et sanguis in ablutionem peccatoris et menstruate, sicut dicitur Za. 13.a. In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Hierusalem in ablutionem etc.
Cant
ic. 1.d. Veni, columba mea, in foraminibus petre, in caverna macerie. Has fossas fodimus, sicut ipse dicit per Ps. 21. Foderunt manus meas et pedes meos etc.
Et Z
a. 13.c. His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me, id est diligere debebant. Io. 19.g. Videbunt, in quem transfixerunt. Dicit ergo.
Attendite ad petram
etc. id est ad Christum passum, confessum, attendite, scilicet ad imitandum. Nobilis enim homo dum attendit progenitores strenuos, vitat ignaviam. Item attendite ad compatiendum Lam. 1.d. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite etc.
Sed
qui dicit Am. 6.b. Bibentes vinum in phialis et optimo unguento delibuti : et nihil patiebantur super contritione Ioseph. Item adinvicem rependendum. Prv. 23.a. Cum sederis, ut cum Principe comedas, diligenter attende, que posita sunt ante faciem tuam : et memento te similia preparare. Secundum aliam litteram. Item attendite ad hanc petram, tamquam ad refugium. Ps. 103. Petra refugium herinacii, supra secundo c. Ingredere in petram et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini et a gloria Maiestatis eius. Vel aliter. Dicit Dominus.
marg.|
{c}
Attendite ad petram
id est considerate divitiam cordis infidelium, unde ferro predicationis mee estis excisi per gratiam meam, ut vivi lapides in edificationem Ecclesie poneremini.
marg.|
{d}
Et ad cavernam laci, de qua precisi estis
id est fauces baratri, de quibus estis misericorditer liberati, cogitate. Vel caverna laci est Ecclesia, de qua excidimur per lavacrum Baptismi. Item potest esse thema de Beato Benedicto, qui dicitur petra, quia fortis, durus et quietus. Caverna laci dicitur propter doctrinam : ex ipso enim exivit regula, que alios instruit. Sequitur.
marg.|
{e}
Attendite ad Abraham patrem vestrum
expositio est precedentis, id est ad Christum, cuius filii estis per fidem.
marg.|
{f}
Et ad Saram
id est Ecclesiam.
marg.|
{g}
Que peperit vos :
infra 54.a. Multi filii deserte magis, quam eius, que habet virum.
marg.|
{h}
Quia unum
id est dum unus, id est solus erat.
marg.|
{i}
Vocavi eum in p
assione, quando venit hora, ut transiret de hoc mundo ad Patrem. Ps. 140. Singulariter sum ego, donec transeam : infra 63.a. Torcular calcavi solus. Vel unus dicitur, id est excelles omnes. Ct. 5.c. Electus ex millibus.
marg.|
{k}
Et benedixi ei
id est Christo maxime corporis glorificatione.
marg.|
{l}
Et multiplicavi eum
in fidelium vocatione.
marg.|
{m}
Consolabitur ergo Dominus Sion.
Positis verbis Patris de filio suo incarnando et passuro, concludit Propheta,
Consolabitur ergo Dominus Sion
id est Ecclesiam, dans ei pacem post afflictionem, post tristitiam gaudium, post sterilitatem fecunditatem infra 61.a. Ut consolarer, omnes lugentes Sion, ut ponerem consolationem lugentibus Sion etc.
marg.|
{n}
Et consolabitur omnes ruinas eius
id est supplebit omnes ruinas Iudeorum multitudine Gentium.
marg.|
{o}
Et ponet desertum eius,
quasi
delicias et solitudinem eius,
quasi
hortum Domini quia
Ecclesia
marg.|
{Θ} que prius deserta erat a Deo ; ipso inhabitante erit deliciosa et initii afferens flores et perfectionis poma.
marg.|
Et nota quod hic tria dicuntur in serie textus. Ruinarum restauratio, quantum ad penitentes : quia penitentia omnia ablata restituit. Delitiarum abundantia, quantum ad proficientes. Gratiarum actio et vox laudis, quantum ad pervenientes.
marg.|
Et nota quod multiplex est desertum, sive solitudo : est enim desertum mundi, eremi, claustri, animi, paradisi : mundus enim dicitur desertum a bono ; sive anima peccatoris : quia desertus est a cultura fidei et timoris Domini, spinis peccatorum coopertus, non habens fecunditatem, nec imbrem spiritualis doctrine, vel gratie ibi sunt monstra ferarum et animalium. Leo superbie, ursus luxurie, pardus versutie, lupus rapine. Vertitur, ut Magdalena, de qua est hic bonum thema. Item desertum eremi, Mc. 1.a. Erat Ioannes in deserto etc.
item
desertum claustri quod significatur per illud desertum, de quo Mt. 4.a. Ductus est Iesus in desertum. Item est desertum animi. De quo Os. 2.c. Ducam eam in solitudinem et ibi loquar ad cor eius. Bernardus Solus es, in quantacumque hominum converseris multitudine, si aliene conversationis non sis curiosus explorator, aut temerarius Iudex. Item est desertum paradisi. De quo Lc. 15.a. Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonagintanovem in deserto : et vadit ad illam, que perierat, donec inveniat illam ? Eodem modo sunt multiplices delicie mundi, claustri, animi : paradisi Mundi, unde Prv. 19.b. non decent stultum delicie. Claustri, Unde Ct. 8.b. Que est ista, que ascendit de deserto deliciis affluens. Delicie iste sunt paupertas et asperitas et vilitas et cetera, in quibus boni claustrales delectantur ; et
{4.
119rb} bene dicuntur iste delicie, quia ut vinum quod pungitivum est in se, transfusum per saccum plenum speciebus fit pigmentum : sic amaritudines, que per saccum humanitatis Christi, quia Christus fuit plenus speciebus virtutum, immo etiam ipse fuit species aromatica. Tales, inquam, amaritudines sic colate et transfuse per eum, nobis esse debent pigmentum. Similiter cibus grossus a matre sumptus convertitur in lac parvulorum. Hbr. 5.b. Mater nostra Christus est, qui nos in Cruce cum clamore valido parturivit, infra 42.c. Semper silui, patiens fui ; ut parturiens loquar. Huius matris nostre fuerunt cibus, paupertas, asperitas, opprobrium, ut dicitur Thr. 3.d. Saturabitur opprobriis. Converti ergo debent ista in lac nobis parvulis. Dt. 33.c. Inundationes maris quasi lac sugent et thesauros absconditos arenarum. Item delicie animi solitarii sunt conscientia bona. Prv. 15.b. Secura mens, quasi iuge convivium : secura, id est seorsum a cura. 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec, testimonium conscientie nostre. Iste delicie sunt, ex secunda Dei presentia. Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum. Vel ex consideratione supernorum, ex nitore conscientie, ex gustu iucunditatis, ex certitudine possessionis. De his dicitur Can. 7.c. Quam pulchra es et decora, carissima mea, in deliciis. Deliciis paradisi dicitur. Ez. 28.c. Tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore in deliciis paradisi Dei fuisti. Sequitur.
marg.|
{a}
Et solitudinem eius,
quasi
hortum Domini. Ecc
lesia dicitur modo esse hortus, in qua sunt cantus avium, id est sonus predicantium : multitudo arborum fructiferarum : quia quot sunt et fuerunt bene operantes, tot fuerunt fructifere arbores. Item sunt in ea fontes gratie et Scripture. Anima etiam solitaria dicitur hortus Domini, vel paradisus, secundum aliam litteram. Ier. 31.b. Erit anima eorum, quasi hortus irriguus. Ct. 4.c. Hortus conclusus etc.
Nota
ea, que sunt in horto per duos versus.
marg.|
Herba, latex, arbor, flos, delectatio, fructus. Umbra, fimus, volucres, reptile, claustra, labor.
marg.|
deliciosus, scilicet. Posito horto, sequitur cantus avium. Unde dicit.
marg.|
{c}
Gaudium et letitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis In S
ion enim, que comparatur paradiso Dei, tantum debet esse gaudium et confessio et letitia et vox laudis, ut quod in celo facturi sunt cum Angelis, in terra iugiter meditentur.
marg.|
{f}
Attendite ad me. Hic
loquitur Christus.
marg.|
{h}
Populus meus conv
ersi de Gentibus.
marg.|
{i}
Et tribus mea
id est conversi de Iudeis
me audite.
] {k}
Quia lex Evan
gelii, vel preceptum eternitatis.
marg.|
{l}
A me exiet.
Mt. 5.a. Aperiens os suum dixit : Beati pauperes etc.
Prv.
3. secundum aliam litteram. Ab ore eius proficiscitur iustitia ; legem autem et misericordiam, in lingua portat. Item Prv. 13.c. Lex sapientis fons vite, ut declinet a ruina mortis.
marg.|
{m}
Et iudicium meum
id est decretum, quo decrevi, ut Iudeis credere nolentibus, Gentes, ad fidem vocentur.
marg.|
{n}
Requiescet in lucem populorum
id est illuminatione Gentium. Io. 9.g. In iudicium veni in mundum : ut qui non vident, ceci fiant. sup. 49.b. Dedi te in lucem Gentium. Vel.
marg.|
{k}
Lex a me exiet
id est legalia a me recedent et a meis, Mi. 7.c. In die illa longe fiet lex. Sequitur.
marg.|
{p}
Prope est Iustus meus.
Glossa Supradicta filius : hec autem, que sequuntur, Pater dicit de filio.
Prope est Iustus meus
id est cito veniet filius meus, qui dicitur iustus in se, quia peccatum non fecit et iustificans alios et pro meritis iuste remunerans. Vel prope est, quia inter vos conversatur et nescitis. Io. 1.d. Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Bar. 3.d. In terris visus est et cum hominibus conversatus est. Vel
Prope est
id est propinquus noster est, quia frater noster est. Lc. 10.f. Appropinquabit Samaritanus vulnerato. vel
prope est
id est paratus ad iuvandum. Philippen. 4.a. Dominus prope est : nihil solliciti sitis. Vel
Prope est Iustus meus
id est paratus ad introeundum tecum ; et iustificandum te, sup. 50.c. Iuxta est, qui iustificat me. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso.
marg.|
{q}
Egressus est Salvator meus.
Mi 5.a. Egressus est ab initio a diebus eternitatis. Io. 16.f. A Patre exivi et veni in mundum. Vel
Egressus est ab u
tero virginali, sicut Sponsus de thalamo suo.
marg.|
{s}
Et brachia mea populos iudicabunt
id est Apostoli iudicantes duodecim Tribus Israel, ut dicitur.
marg.|
{Θ} Mt. 19.d.
marg.|
Vel aliter secundum Haimonem exponitur de secundo adventu.
marg.|
{p}
Prope est iustus meus
id est Christus iuste puniturus malos.
marg.|
{r}
Salvator quan
tum ad bonos.
marg.|
{s}
Et brachia
id est Apostoli, ut prius :
Populos iudicabunt.
] {Λ} {a}
Me
marg.|
{4.
119ra} {Δ} {a}
Et solitudinem eius
ponet : quasi
hortum Domini : qu
antum ad fructificationem arborum et dicit.
marg.|
{b} quasi
hortum Domini :
id est Paradisum. Hortus enim Domini dicitur antonomastice Paradisus. Unde alia littera habet. quasi Paradisum Domini : et est sensus quod in terra illa erit omnis abundantia et omnis speciositas.
marg.|
{c}
Gaudium et letitia invenietur in ea trib
us primis respondent hec tria, que sequuntur.
Gaudium pro
sua liberatione.
marg.|
{d}
Gratiarum actio pro
ruinarum restauratione.
marg.|
{e}
Et vox laudis pro
omnium bonorum multiplicatione. Et istud gaudium fuit maxime tempore Nehemie et Machabeorum.
marg.|
{f}
Attendite ergo
diligenter.
marg.|
{g}
Ad me qui
tanta promitto et debetis, quia estis.
marg.|
{h}
Populus meus et Tribus mea, me audite : po
pulum suum decem Tribus appellat et Tribum suam populum Iuda, qui, s. Deum colebat, quando Israel serviebat idolis : unde Septuaginta, populus meus et Reges etc.id est Tribus regia,
marg.|
{k}
Quia lex a me
etc. id est destruetur per Chaldeos et comburetur cum templo ; sed reparabitur per Esdram : et hoc erit a me. A se enim non habuit Esdras quod Bibliam reparavit ; sed a Spiritu sancto : vel lex, id est decretum Cyri, quo decrevit Iudeos licentiare, de reditu et libertates multas eis donavit, ut habetur. 1. Esd. 1.
marg.|
{m}
Et iudicium meum iust
um, quo s. vindicabo vos de hostibus vestris.
marg.|
{n}
Requiescet
id est permanebit fixum et quietum : et hoc.
marg.|
{o}
In lucem populorum
id est in cognitionem omnium, ut omnibus sit manifestum me iuste iudicasse hostes vestros : vel.
marg.|
{m}
Iudicium meum
id est pena, quam ex iudicio recto inferam hostibus vestris.
marg.|
{n}
Requiescet supe
r hostes vestros, tamquam in loco proprio : et hoc.
marg.|
{o}
In lucem populorum
id est manifeste : vel.
marg.|
{m}
Iudicium meum quo
punivi vos.
marg.|
{n}
Requiescet
id est cessabit a vobis : et hoc.
marg.|
{o}
In lucem populorum
id est manifeste liberabo vos. Sic sumitur requiescere. Gn. 2.a. requievit Deus ab omni opere suo, id est cessavit.
marg.|
{p}
Prope est Iustus meus
id est Cyrus cito consurget in regnum, qui puniet Chaldeos quod iustum est, scilicet eos puniri.
marg.|
{q}
Egressus est
id est cito egredietur, id est nascetur, vel egredietur de terra sua destruendos Chaldeos.
marg.|
{r}
Salvator meus quia
meos salvabit ; et a captivitate liberabit.
marg.|
{s}
Et brachia mea
id est Cyrus et Darius, per quos operabor.
marg.|
{t}
Populos iudicabunt
id est punient, maxime Chaldeos.
marg.|
{4.
119va} {Δ} {a}
Me insule exspectabunt
id est Iudei dispersi per insulas exspectabunt liberationem promissam.
marg.|
{c}
Et brachium meum
id est potentiam meam, qua liberem eos.
marg.|
{d}
Sustinebunt
id est patienter exspectabunt. Vel,
brachium meum
id est dominum Cyr.
marg.|
{e}
Levate
etc.
Celu
m vocat Chaldeorum regnum, in quo erat Rex, sicut Sol et Regina, sicut Luna : et Principes sicut stelle : sicut supra 13.b. Obscurabitur Sol in ortu suo et Luna non splendebit etc ibi dicit Glossa Sol, Rex, Luna Regina. Celum potest ergo dici regnum, quantum ad digniora loca ; terra autem vocatur idem regnum quantum ad inferiores partes regni. Vel celum dicitur propter altitudinem ; terra propter soliditatem. Dicit ergo :
Levate in celum oculos
etc. id est videte et considerate regni Chaldeorum magnitudinem.
marg.|
{f}
Et videte sub terra deorsum
id est ipsum regnum undique attendatis, etiam quantum ad inferiora loca ipsius. Et quare attendendum sit, subdit.
marg.|
{h}
Quia celi, sicut fumus, liquescent
id est regna Chaldeorum defluent et annihilabuntur et decident a suo nobili statu.
marg.|
{i}
Et terra
etc. quasi dicat : non solum maiora loca regnorum decident ; sed etiam minora.
marg.|
{k}
Et habitatores eius
id est terre.
marg.|
{l}
Sicut hec interibunt quia
non solum potestas regnorum deiecta est, quantum ad Reges Chaldeorum, sed etiam quantum ad ipsos populos : quia ad litteram multi interfecti sunt a Medis et Persis. Vel melius potest legi.
marg.|
{e}
Levate in celum
etc. quasi dicat : Dominus Iudeis, ne diffidatis, quin possim vos liberare et hostes opprimere : quia ego tam potens sum quod etiam celos liquefaciam et terram atteram et hoc ad litteram erit in fine mundi. Dicit ergo.
Levate in celum
etc.
ut i
ntelligatis me super omnia cuncta regentem.
marg.|
{f}
Et videte
id est considerare.
marg.|
{g}
Sub terra deorsum ut i
ntelligatis me infra omnia cuncta sustinentem.
marg.|
{h}
Quia celi sicut
etc. quasi dicat : ideo considerate in creaturis meam potentiam, quia ex se habent defectum. Unde subdit,
Quia celi aere
i,
sicut fumus, liquescent
id est transibunt secundum figuram tantum, non secundum essentiam. Preterit enim figura huius mundi. 1Cor. 7.e.
marg.|
Et nota quoddicit,
sicut fumus unde
satis apparet, qualis sit natura celorum, videlicet, similis nature nubium, levis, non solida, aut dura. Unde supra 40.e. Qui extendit velut nihili celos, id est subtilissimos et tenuissimos, velut fumum.
marg.|
{i}
Et terra
etc.
quia
sicut dicit Dominus Mt. 24.c. Celum et terra transibunt, secundum figuram s. Unde Ps. 101. Ipsi peribunt : tu autem permanes etc.
sup.
24.d. Confractione confringetur terra etc.
2. P
et. 3.c. Celi magno impetu transient, elementa vero nimio calore solventur. Apc. 20.c. A cuius conceptu fugit terra et celum et locus non est inventus ab eis. Aggei. 2.b. Ego movebo celum et terram, mare et aridam Iob. 14.c. Homo cum dormierit, non resurget, donec atteratur celum etc.
Ioel
. 3. habetur de hac materia.
marg.|
{k}
Et habitatores eius
id est terre, qui, s. vivi invenientur.
marg.|
{l}
Sicut hec interibunt
id est sicut celum et terra, id est interibunt secundum figuram et vetustatem. Et ex hoc habemus, ut dicit Hieronymus quod cetera non in nihilum redigentur ; sed in melius commutabuntur. Et hoc est quod dicit,
Sicut hec interibunt
id est sicut celum et terra atterentur, ut in melius commutentur ; sic et homines interibunt, non in perditionem sui ; sed in abolitionem vetustatis et in novitatem future glorie, quando fulgebunt Iusti sicut Sol. Secundum hoc exponitur tantum de bonis.
Salus autem mea quan
tum ad Iudeorum liberationem.
marg.|
{n}
In sempiternum erit nisi
per eos impediatur.
marg.|
{o}
Et iustitia mea non deficiet quan
tum ad Chaldeorum destructionem, quasi dicat : Dominus sicut celum et terram potero in extremis temporibus atterere et renovare ; ita vos attritos possum liberare. Vel aliter : Sicut possum
{4.
119vb} celum et terram atterere ; ita hostes vestros. Non timeatis ergo eos : Unde subdit.
marg.|
{p}
Audite me
id est attendite quod promitto : scilicet vestram liberationem et hostium deiectionem.
marg.|
{q}
Qui scitis iustum neut
raliter, id est qui cognoscitis legem meam, que iuste puniet malefactores.
marg.|
{r}
Populus meus, lex mea in corde eorum. Exp
ositio est eius quod dicit,
Qui scitis iustum Et p
reponitur hec dictio, populus, ut locum habeat sequens relatio : Sicut in Ps. 10. Dominus, in celos sedes eius.
marg.|
{s}
Nolite timere vos,
scilicet qui scitis legem, quasi scientibus legem loquor et amantibus, qui habent eam in corde per amorem Talibus dicitur,
Nolite timere opprobrium hominum Chal
deorum, scilicet qui insultant vobis super captivitate et vastitate vestra.
marg.|
{t}
Et blasphemiam eorum quia
improperant vobis Deum vestrum et dicunt quod non potest liberare vos.
marg.|
{u}
Ne metuatis quia
cito transibunt talia. Unde subdit.
marg.|
{x}
Sicut enim vestimentum come
dit tinea.
marg.|
{y}
Sic comedet eos vermis : et sicut lanam, sic comedet eos tinea. Sen
sus est, id est in se habent causam corruptionis sue velocis, sicut vestimentum et inane.
marg.|
{a}
Salus autem mea in sempiternum erit
id est salvabo vos semper, nisi per vos impediatur.
marg.|
{b}
Et iustitia mea
id est vindicta.
marg.|
{c}
In generationes sequ
aces.
marg.|
{d}
Generationum quan
tum
marg.|
{Δ} ad hostes ve-
marg.|
{Θ} Mt. 19.d.
marg.|
{a}
Me insule exspectabunt
id est filium meum, quem insulis missurus sum. Gn. 49.b. Ipse erit exspectatio Gentium. Sed quare dicit,
(me ?
) Responsio. Quia Pater venit in filio. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi, ut dicitur 2Cor. 5.d. sup. 42.a. Legem eius insule exspectabunt. Et dicuntur insule Gentes, vel Ecclesie, vel anime sancte.
marg.|
{c}
Et brachium meum
id est verbum meum, per quod omnia feci.
marg.|
{d}
Sustinebunt
id est patienter exspectabunt. Nota quod verbum Dei Patris dicitur brachium eius, quia verbo operatur, Ps. 141. Dixit enim et facta sunt. Similiter si tanta potestate prevaleret homo, ut sine ullo motu corporis fieret quod diceret, brachium eius verbum eius esset.
marg.|
{Λ} {a}
Me insule
id est Sancti, qui firmi stant inter fluctus maris.
marg.|
{b}
Exspectabunt ut r
emunerentur.
Et brachium meum iusti
id est filium meum, per quem puniam malos, cum quodam pondere timoris exspectabunt. Ps. 88. In brachio virtutis sue dispersisti inimicos tuos. infra 52.c. Paravit Dominus brachium suum in conspectu omnium Gentium. Huic autem sententie magis convenit quod sequitur,
Levate in celum oculos vestros
etc.
Et e
xponitur hoc ad litteram a Sanctis de die iudicii, sicut supra expositum est.
Numérotation du verset
Is. 51,moraliter
marg.|
{e}
Levate in celum oculos vestros
etc. per contemplationem divinorum.
marg.|
{f}
Et videte sub terra deorsum per
considerationem vestrorum defectuum. Hec duo generant in vobis amorem et timorem, Ez. 1.d. Animalia ibant et revertebantur. Vel aliter.
marg.|
{e}
Levate
etc. id est considerate vitam Clericorum, qui dicuntur celi et vitam laicorum, qui dicuntur terra. Et videbitis.
marg.|
{h}
Quia celi, sicut fumus, liquescent et terra, sicut vestimentum, atteretur : et habitatores eius, sicut hec interibunt.
Celi, id est Prelati, Religiosi et Clerici generaliter resolvuntur deliciis, defluunt in terrenis : ubi etiam effundunt intima sua, sicut dicitur de avaro. Eccl. 10.b. et exinaniunt in superbia, sicut fumus. Sed celis liquescentibus, terra atteritur : quia ubi non est gubernator, populus corruit. Prv. 11.b. Et ubi non est pastor, lupus rapit et dispergit oves. Io. 10.c.
marg.|
{m}
Salus autem mea in sempiternum
etc.
quoa
d salvatos in celo.
marg.|
{o}
Et iustitia mea non deficiet in i
nferno, quoad damnatos, quasi dicat : Dominus : omnia transibunt mundana sed opera tantum, id est stipendia operum sequuntur eos et cum eis permanebunt.
marg.|
{p}
Audite me
etc.
Nolite : Os
tensa rerum omnium mutabilitate, quia omnia deficient : et malorum et Iustorum iusta retributione, monet Dominus suos non timere minas et blasphemias peccatorum. Et ideo dicit.
marg.|
{s}
Nolite timere
quasi dicat : cum omnia deficiant et cito evanescant : Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Mt. 10.c.
marg.|
{t}
Et blasphemias eorum ne metuatis.
Sep
tuaginta. Contemptu eorum ne vincamini. 1Mcc. 2.g. A verbis viri peccatoris ne timueritis : quia gloria eius stercus et vermis est.
marg.|
{x}
Sicut enim
etc.
Ideo
non metuatis, quia cito transibunt
Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis cons
cientie, qui non morietur, ut dicitur. infra ultimo g. sup. 50.d. quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos. Unde subdit.
marg.|
{z}
Et sicut lanam, sic comedet eos tinea
id est culpa, que mentem coinquinat et corrumpit, ut tinea. Io. 27.c. Edificavit, sicut tinea, domum suam.
marg.|
{a}
Salus autem ]
etc. {Θ} ut sup. Bis
marg.|
{4.
120ra}
Δ ad hostes vestros.
marg.|
{a}
Consurge, consurge
etc.
Isid
orus. Hic orat Propheta, ut virtus et potentia Domini in adversarios consurgat et inducat fortitudinem ut loricam et fortiter agat, ut olim in Egypto.
marg.|
{a}
Consurge ad l
iberandum nos, qui quasi iacens videris nos neglexisse : Item.
marg.|
{b}
Consurge ad p
uniendum hostes.
marg.|
{c}
Induere
etc. id est o Domine, fortiter operare contra hostes : per brachium enim Domini intelligitur operatio Dei, que induitur fortitudine, cum Dominus fortiter agit contra fortes.
marg.|
Vel {d}
Brachium Domini
id est o Rex Medorum Cyre, per quem Dominus operabitur.
marg.|
{c}
Induere fortitudinem :
id est collige tuum exercitum fortem circa te, sicut vestem, ut venias contra Babylonios.
marg.|
{e}
Consurge. o D
omine.
marg.|
{f}
Sicut in diebus antiquis ; fe
cisti ab Egyptiis, eos liberando. Et ut.
marg.|
{g}
In generationes patr
um nostrorum, qui successive fuerunt in seculis, id est in temporibus transactis iniusti, sub Iosue, sub Gedeone, sub David, ita et nos iuves.
marg.|
{h}
Numquid non tu percussisti superbum
id est Pharaonem in Egypto plagis attrivisti ? Et hoc est quod subdit.
marg.|
{i}
Vulnerasti draconem Phar
ao vocatur draco : quia ut draco in aquis habitat ; ita Pharao in Egypto, que abundat aquis. Ez. 29.a. ecce ego ad te, Pharao Rex Egypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum
]
etc. {k}
Numquid non tu siccasti mare rubr
um Ex. 14.c. et siccasti.
marg.|
{l}
Aquam abyssi vehementis mari
s rubri, vel Iordanis, quasi dicat : immo tu siccasti.
marg.|
{m}
Qui posuisti profundum maris viam ad littera
m fundum maris siccasti, ut esset filiis Israel Via. Hab. 3.d. viam fecisti in mari equis tuis
]
etc. {n}
Ut transirent fili
i Israel.
marg.|
{o}
Liberati ; ab
Egyptiis.
marg.|
{p}
Et nunc qui
etc. quasi dicat : qui predicta fecisti ; hec quoque, que sequuntur, facturus es
(et tunc qui redempti
etc.
)
id est quos Domino redemit a captivitate Babylonica.
marg.|
{r}
Revertentur a ca
ptivitate.
marg.|
{s}
Et venient in Sion laudantes Domi
num de beneficiis.
marg.|
{Δ} {a} Et letitia
marg.|
{b}
Gaudium
etc.
non
tantum habebunt, sed diu retinebunt. Idem habetur et eisdem fere verbis. supra 35.d.
marg.|
{d}
Fugiet dolor et gemitus. Dol
ebant enim prius de oppressione hostium, quia crudeles erant eis. Item gemebant pro exilio sue patrie.
marg.|
{f}
Ego, ego ipse
etc.
Hec
est quinta pars, in qua respondet Dominus orationi Prophete, qui etiam liberationem Iudeorum futuram affirmaverat : et confirmat hoc idem Dominus. Dicit ergo.
Ego ego ipse quia
alius non potest.
marg.|
{g}
Consolabor libe
rando.
marg.|
{h}
Vos de c
aptivitate. Cum ergo ego sim consolator tuus et protector.
marg.|
{i}
Quis tu
id est quantus es tu.
marg.|
{k}
Ut timeas
etc. quasi dicat : nullo modo debes timere hominem cito moriturum. Et in hoc tangit Balthasar, qui quasi subito mortuus est in illa nocte, qua vidit manum in pariete. Dn. 5.f. Unde subdit.
marg.|
{l}
Et a filio hominis
etc. id est cito et ex improviso.
marg.|
{n}
Et oblitus
etc. id est timoris Domini, quasi dicat : hominem timens, me non timuisti, cum tamen sim Creator tuus, Ier. 2.g. Populus meus, oblitus es mei diebus innumeris.
marg.|
{o}
Qui tetendit celos
id est incredibili virtute suspendit.
marg.|
{p}
Et fundavit terram
id est stabili mole firmavit. Et per hec intellige omnia, que in eis sunt. Za. 12.a. Extendens celum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo, id est in ipso homine.
marg.|
{q}
Et tame
n cum tantus sit Creator tuus,
formidasti non
ad horam quod veniale est ; sed {r}
Iugiter tota die quod
gravius est. Hieronymus Non ad breve quod poterat ibi aliqua ex parte concedi, sed iugiter et tota die formidasti.
marg.|
{t}
A facie
etc. id est ab instantia furoris eius, Nabuchodonosor s. et aliorum.
marg.|
{x}
Qui te tribulabat infe
rens multas molestias vastando terram tuam et civitates obsidendo.
marg.|
{y}
Et sic, paraverat ad perdendum quos
dam gladio, alios peste, alios fame. Et loquitur de futuro, tamquam preterierit prophetica certitudine.
marg.|
{a}
Ubi est
etc. quasi dicat : cito transiit : et ideo non fuit tibi timendum. Et dicit
nunc
id est post liberationem tuam, quasi dicat : quia iam occisus est, qui te retribulabat, Balthasar, scilicet et eius Principes.
marg.|
{c}
Cito veniet Cyru
s.
marg.|
{d}
Gradiens ad aperiendum
id est quem Deus ad hoc mittet
marg.|
{4.
121ra}
Δ ut tibi aperiat carcerem, in quo inclusus teneris et det licentiam redeundi.
marg.|
{a}
Et non interficiet ille
, scilicet qui te paraverat ad perdendum.
marg.|
{b}
Usque ad internecionem
id est omnino.
marg.|
{c}
Nec deficiet
id est populi sui. Et mutatur persona, quasi dicat : populus non omnino delebitur a Chaldeis, nec deficiet ei panis consolationis, vel de Cyro legitur.
marg.|
{a}
Non interficiet Cyru
s Chaldeos.
marg.|
{b}
Usque ad internecionem quia
quosdam captivavit, quosdam occidit.
marg.|
{c}
Nec deficiet
etc. id est Cyri, id est necessaria exercitui eius non deficient : et hoc potero facere, quia ego Dominus. Unde subdit.
marg.|
{d}
Ego autem sum
id est possum conturbare, quando voluero, ad litteram, a nimietate ventorum.
marg.|
{f}
Et sic (intumescunt fluctus eius
) planum est,
marg.|
vel {e}
Mare
id est Babylonem, que conturbata est in adventu Medorum.
marg.|
{f}
Et intumescunt fluctus eius
id est populi Babylonis : quia venientibus Medis et Persis et obsidentibus civitatem, Babylonii paraverunt se ad resistendum et etiam semel ipsos Medos fugaverunt.
marg.|
{g}
Dominus exercituum nomen meum cele
stium, scilicet et terrestrium.
marg.|
{h}
Posui verba mea
etc.
Sext
a pars, in qua Dominus ad Prophetam se convertens eum monet confortare populum : quia propter hoc dicit se ei dedisse linguam eruditam, ut sustentet lapsos per desperationem. Dicit ergo ad Prophetam
(posui verba mea, etc).
id est dedi tibi scientiam loquendi verba mea.
marg.|
{i}
Et in umbra manus mee protexi te
id est dedi tibi audaciam loquendi. Umbra enim manus Dei est protectio potestatis eius, sive Divinitatis. Et loquitur more nostro, cum dicit.
(In umbra manus
etc.) ut aliquis opponit manum suam contra lumens ; sic Dominus faciebat Prophete umbram contra omnem ardorem persecutionis.
marg.|
{l}
Ut plantes celos
id est in spe consolides maiores de Iudeis.
marg.|
{m}
Et fundes terram
id est minores. Vel.
marg.|
{l}
Ut plantes
etc. id est ut maiores et minores de Iudeis iterum plantandos et confirmandos in terra sua Prophetes. Andreas
(ut plantes
etc.
)
id est ut novos celos plantandos et novam terram fundandam dicas.
marg.|
{n}
Et dicas ad Sion cons
olando eam ex parte mea.
marg.|
{o}
Populus meus es tu quem
liberabo et salvabo.
marg.|
{p}
Elevare
etc.
Moni
tus Propheta a Domino, facit quod ei dictum est. Et convertit sermonem ad Hierusalem consolans eam et monens. Unde dicit
(Elevare, elevare)
id est elevaberis. Vel :
(elevare)
id est talia opera fac, ut elevari de captivitate merearis. Et dicit bis
(Elevare
) ut verbi geminatio sit spei incitatio : vel bis dicit
(elevare)
scilicet de afflictione corporis
(elevare
) de angustia cordis, supra 40.a. Suscepit de manu Domini duplicia, infra eod. Duo sunt, que occurrerunt tibi.
marg.|
{q}
Consurge
id est tota et simul in spem erigere.O} {r}
Hierusalem
id est plebs Hierosolymitana captivata : vel aliter.
marg.|
{p}
Elevare, elevare, consurge
etc.
Nota quod
prius fuit deserta Hierusalem in prima transmigratione : secundo fuit dissipata in captivitate plenaria, quando etiam Sedechias captus est et occisus : tertio quando fugerunt omnes in Egyptum et Sedechias cum eis et ibi fuerunt omnino a Nabuchodonosor destructi ; propter hec tria incommoda, dicuntur hec tria
(Elevare, elevare, consurge
) O (H
ierusalem)
] {s}
Que bibisti de manu Domini calicem ire eius cali
cem ire Domini vocat afflictionem a Chaldeis, vel vastationem per Romanos, secundum Glossa quam Dominus iratus
marg.|
{4.
121va}
Δ peccatis Iudeorum eis propinavit. Et est simile. Ier. 25.d. Sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis Gentibus : ad quas ego mittam te et bibent et turbabunt et insanient a facie gladii. Item Ez. 23.e. Calicem sororis tue bibes profundum et latum : et eris in derisum et subsannationem, que es capacissima ebrietate et dolore repleberis, calice meroris et tristitie, calice sororis tue Samarie et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta eius devorabis. Et hoc est quod dicitur hic.
marg.|
{a}
usque ad fundum calicis soporis bibisti et potasti
etc.
Modu
s loquendi est, quasi dicat : omnimodam tribulationem patieris, non solum partem calicis, id est partem tribulationis sumes ; sed usque ad fundum et usque ad feces bibisti, id est usque ad extremam miseriam pervenies. Et dicitur afflictio ipsius Hierusalem calix soporis, id est mortis, ut dicit Glossa quia in illa afflictione multi mortui sunt et obdormierunt somno mortis. Vel secundum quod exponitur de captivitate Romanorum, fundus calicis est profunditas afflictionis, que surgit ex ipsa diuturnitate passionum et desperatione liberationis. Est ergo sensus.
marg.|
{a}
Usque ad fundum calicis soporis bibisti et potasti
etc. id est hanc captivitatem sustinebis usque ad finem seculi. Vel alio modo. Calix soporis est nimietas afflictionis, que mentem ab interna sui custodia obdormire facit, dum in consideratione malorum, que foris patitur, plusquam necesse est, vigilat. Fundus calicis est ultima profunditas passionis malorum. Fex calicis est peccatum quod ex profunditate afflictionum sumit, qui multis tribulationibus pressus non emendatur ; sed peior efficitur. Hierusalem ergo usque adfundum calicis soporis bibit, dum tantis afficeretur malis, ut ebriata et soporata, mentem suam oblivisceretur et celestium bonorum non recordaretur ; sed semper de malis exterioribus, que patiebatur, cogitaret : et potavit usque ad feces : quia in ultimam perveniens miseriam, non est per tribulationem a peccatis intrinsecus mundata ; sed multo amplius repleta sordibus. Unde Ier. 2.f. Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt.
marg.|
{c}
Non est, qui sustentet eam ex omnibus
etc.
Hoc
verum est de captivitate Babylonica quod non potuit sustentari, nec orationibus Prophetarum, nec ad litteram multitudine filiorum potuit resistere, quando caderet in manus hostium pondere peccatorum pressa. Dicit ergo :
(Non est, qui sustentet eam
) ne in captivitatem cadat.
marg.|
{d}
Et non est, qui apprehendat
etc.
ad e
am reducendam de captivitate.
marg.|
{e}
Ex omnibus filiis
etc.
Maxi
me autem de captivitate Romana verum est quod non est, qui sustentet eam, sicut antiquitus Moyses et Daniel et alii Prophete, qui sepe Iudeos sustentaverunt, modo autem nec Prophetam, nec Sacerdotem, nec consolatorem habent, ut dicitur Os. 3.b.
marg.|
Et nota quod loquitur hic de Hierusalem, tamquam de vetula matre, que solet sustentari a filiis et ducit per manum, quando lassa est et deficiens et per se stare non potest. Dicit ergo.
marg.|
{d}
Et non est, qui apprehendat
etc.
tamq
uam Dux et Doctor bene operandi. ad litteram enim modo Iudea non habet Doctores.
marg.|
{e}
Ex omnibus filiis
etc.
Nam
et Apostoli transierunt ad Gentes qui fuerunt secundum carnem ex Iudeis.
marg.|
{f}
Duo sunt, qui occurrerunt tibi
quasi tibi adversantia et contraria. Unde Sept. habent : Duo hec contraria.
marg.|
{g}
Quis contristabitur ex o
mnibus amatoribus tuis, in quibus confidebas.
marg.|
{h}
Super te
id est de te oppressa et afflicta ? quasi dicat : Nullus Ier. 30.c. Omnes amatores tui obliti sunt te, teque non querent. Et subdit, que sint illa duo, que occurrerunt ei.
marg.|
{i}
Vastitas et contritio
etc.
Nota
, duo dixit occurrenda et duo bis coniungit, velut si quereremus, que essent illa duo ? et ille responderet nobis : Vastitas et contritio : Iterumque eadem interpretans, diceret : quia fames et gladius sunt illa duo. Sic enim sepe loquitur, scilicet verba sua quadam urbanitate, sicut vir eloquens geminando. Fere eodem modo exponit hoc Haimo. Duo dicit et quatuor commemorat : que quatuor iterum in duo rediguntur : quia ex vastitate fames, ex gladio contritio sequitur. Sic ergo coniunge : Utilitas et fames, id est vastitas, quam sequitur fames. Gladius et contritio, id est gladius, quem sequitur contritio. Vel aliter.
(Vastitas, etc).
Glossa Duobus quatuor reddit : sed vastitatem
{4.
121vb} sequitur contritio, famem gladius. Et exponitur gladius, id est mors, sicut solet vulgariter dici quod qui fame moritur, gladio moritur.
marg.|
{k}
Quis consolabitur te o Hierusalem
in tantis malis ? quasi dicat : Nullus, aut rarus.
marg.|
{l}
Filii tui proiecti sunt a te
rra sua, sicut a sinu matris.
marg.|
{m}
Dormierunt mort
ui insepulti.
marg.|
{n}
In capite omnium viarum.
ad litteram in compitis proiiciebantur mortui ab hostibus, ut pena responderet peccato, quia, scilicet in locis publicis et compitis, peccaverunt, sicut dicitur Ez. 16.c. Ad omne caput vite edificasti signum prostitutionis tue. Ideo etiam dicitur.
marg.|
{Δ} Lam. 2.g.
marg.|
{Θ} Beati, qui habitant in domo tua etc. So. ultimo c. Lauda, filia Sion : iubila, Israel, letare et exulta in omni corde, filia Hierusalem. Item eod. d. Ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum.
marg.|
{a}
Et letitia sempiterna
etc. id est mentes. Et notatur abundantia gaudii per hoc quod dicit,
super sicu
t Mt. 25.b. Super multa te constituam : intra in gaudium Domini tui. Vel supra, quia desuper veniet eis. Iac. 1.c. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est etc. vel super, quia supra condignum remunerabitur. Rm. octavo, d. Non sunt condigne etc. vel super, quia supra, quam speraverant : Non enim in cor hominis ascenderunt, que preparavit Deus diligentibus se etc.
infra
64.b. et 1Cor. 2.c. infra 61.c. Letitia sempiterna erit eis. sup. 35.d. Venient in Sion cum laude et letitia sempiterna : semper capita eorum, gaudium et letitiam obtinebunt. Hoc idem dicitur hic.
marg.|
{b}
Gaudium et letitiam de o
mnis boni adeptione intrinseca et extrinseca.
marg.|
{c}
Tenebunt non
tantum habebunt. Ct. 3.b. Tenui eum, nec dimittam.
marg.|
{d}
Fugiet dolor omni
s mali intrinseci.
marg.|
{e}
Et gemitus mali
extrinseci. Modo enim nobis sunt quedam passiones ignote, quedam inflicte.
marg.|
{f}
Ego ego ipse
etc.
Ideo
fugiet dolor et gemitus, quia consolator est Deus. 2Cor. 1.a. Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, id est perfecte consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Modo consolatur in omni tribulatione, sed in futuro ab omni tribulatione consolabitur. Et dicit,
Ego ego ipse
id est ego Deus, ego homo. Hec erit duplex consolatio, videre Deum, videre Christum hominem. Io. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te Deum verum et quem misisti Iesum Christum. Bernardus Plenum prorsus omni suavitatis
{4.
120vb} Dulcedine, videre hominem hominis Conditorem. Eccl. 11.c. Dulce lumen et delectabile oculis videre Solem. Infra 66.d. Quomodo si cui mater blandiatur ; ita ego consolabor vos. Mater filio lacrimanti dat ubera et lacrimas abstergit ; ita facit Dominus. Beati ergo, qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur. Mt. 5.a. infra 66.d. Ad ubera portabimini et super genua blandietur vobis. Et parum ante dicitur : Ut sugatis et repleamini ab uberibus consolationis eius : ut mulgeatis et delitiis affluatis ab omnimoda gloria eius. Item Apc. 21.a. Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et sup. 25.c. Auferet Deus omnem lacrimam ab omni facie. Bernardus Felices lacrime, que pia manu Conditoris merentur abstergi.
marg.|
{Θ} ut supra. Bis ponitur hec clausula, quia Dominus salutem sempiternam bis dat Electis. In primo adventu per promissionem, in secundo per solutionem. Similiter malis damnationem bis dat. In primo adventu per comminationem, in secundo per ostensionem et ita commendatur uterque adventus : sequitur.
marg.|
{a}
Consurge, consurge : pe
tit Propheta filii incarnationem. Dici {t} {a}
Consurge de s
olio glorie paterne in incarnatione.
marg.|
{b}
Consurge de s
epulchro in resurrectione.
marg.|
{c}
Induere fortitudinem brachium Domini
id est o filii Dei, induere erumnas : quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus, ut dicitur 1Cor. 1.d.
marg.|
{e}
Consurge genu
s humanum redimendo.
marg.|
{f}
Ut in diebus antiquis pref
iguratum est scilicet in Moyse, Iosue et aliis.
Numérotation du verset
Is. 51,moraliter
marg.|
{d}
Brachium Domini debe
t esse Prelatus per bonam operationem, non tantum os per predicationem. Unde Can. 8.b. pone me, ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum ; sed ne sit brachium stupidum, ideo hortatur Propheta et dicit.
marg.|
{a}
Consurge
id est ventre et pectore. Contra quod dicitur serpenti Gn. 3.c. pectore et ventre repes et dicit iterum.
marg.|
{b}
Consurge prop
ter maiorem excitationem : vel predicator debet surgere ad opera contemplative : vel dicit bis
consurge quia
homo cecidit per peccatum originale et actuale.
marg.|
{c}
Induere fortitudinem
id est inseparabiliter et apparenter tibi eam coniunge, non enim sufficit habere fortitudinem intus, sed oportet extra videri, ut indumentum et omnia membra fortitudine muniri, verbi gratia, ut fortitudo sit in manibus ad operandum, in humeris ad sustinendum, in renibus, id est in affectionibus, ne subintroeat affectio alieni : et ita in aliis membris : sed quidam induunt linguam tantum et caudam, qui scilicet fortia agenda predicant aliis et in extremitate vite se fortiter acturos promittunt. Cauda, enim est extremitas vite. Apc. 9.d. potestas equorum in ore et in caudis eorum : sed de muliere forti dicitur Prv. ultimo d. fortitudo et decor indumentum eius, Fortitudo exterius in opere, decor intus in mente.
marg.|
{e}
Consurge, sicut in diebus antiquis Cons
urrexerunt
{4.
120rb} brachia Domini, scilicet Apostoli, quasi dicat : imitare Apostolos, qui es Apostolicus vir Iob. 28.a. Quis mihi tribuat, ut sim iuxta dies pristinos, secundum dies, quibus Deus custodiebat me, quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris, sicut fuit in diebus adolescentie mee. Vel {e}
Consurge per
penitentiam, ut sis.
marg.|
{f}
Sicut in diebus antiquis a generationibus seculorum quan
do fuisti in innocentia. Sequitur.
marg.|
{h}
Numquid non tu percussisti superbum
id est Diabolum, qui superbie dominatum appetiit ? sup. 14.d. Ascendam in celum etc.
Et q
ui superbiam homini suasit. Gn. 3.e. Eritis sicut Dii. Iob. 26.d. Prudentia eius percussit superbum.
marg.|
{i}
Vulnerasti draconem
id est Diabolum, qui in aquis, id est luxuriosis cubat et quiescit. Iob. 40.c. Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus. Ez. 20.a. draco magne : qui cubas in medio fluminum. Draco iste vulneratus est, non extinctus omnino in passione. Ps. 103. Tu humiliasti, sicut vulneratum superbum ibi Glossa Augustini Vulneratur Diabolus, vulnerato Christo : vulneratur autem, non penetrata carne, quam non habebat ; sed percusso corde, ubi superbiebat.
marg.|
{k}
Numquid non tu siccasti mare
id est vicisti persecutiones Tyrannorum in Martyribus ? Mt. 14.c. Quarta vigilia noctis venit ad eos Iesus ambulans supra mare.
marg.|
{l}
Aquam abyssi vehementis
id est delectationes carnis in Confessoribus. Iob. 28.b. Abyssus dicit, non est in me ; mare loquitur, non est mecum. Vel mare est potestas seculi, aqua abyssi profunditas sapientie mundi. Christus autem hanc et illam destruxit et confudit : quia stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes ; et infirma mundi elegit, ut confundat fortia, ut dicitur 1Cor. 1.d.
marg.|
{m}
Qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati. Act.
14.d. per multas tribulationes etc.
Mult
i transeunt mare huius seculi sicco pede, ut innocentes ; sed hoc est miraculosum, sicut de filiis Israel. Abacuch. 3.d. Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum, id est super lutum. Hi sunt, qui siccis pedibus affectionum comprimunt lutum terrenarum divitiarum. Alii transeunt in navi, ut penitentes, Claustrales, Mt. 9.a. Ascendens Iesus in naviculam transfretavit et venit etc. Sap. 14.a. Exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Sed nota quod navicula ducitur in aqua quadruplici adminiculo : Vento, remigio, cursu aque et tractoribus ipsius navicule. Ventus est gratia Spiritus sancti. Unde Ps. 142. Spiritus tuus bonus etc.
Remi
gium est cooperatio liberi arbitrii, ut homo in penitentia positus, manibus propriis, id est operationibus ad patriam se impellat. Prv. 30.d. Stellio manibus nititur et moratur in edibus Regum. Cursus aque est labilitas mundi, qui dum labitur, suo lapsu monet, ut fugiatur. Qui enim labenti innititur, cum labente labatur, necesse est, ut dicitur Iob. 24.d. Elevati sunt ad modicum et non subsistent : et humiliabuntur, sicut omnia et auferentur ibi, Gregorius Stare enim ullo modo nequeunt : quia ipse quoque fugiunt, quibus innituntur. Quartum est tractio navis, Tractores autem Sancti precedentes, qui nos exemplis trahunt, orationibus iuvant et admonitionibus invitant. Iac. ultimo b. Exemplum accipite, fratres, exitus mali et longanimitas, laboris et patientie : Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Funiculi, quibus trahitur navis, sunt beneficia Christi et miserie mundi. Os. 11.b. In funiculis Adam etc. vel
Qui posuisti profundum maris viam. Mar
e seculum, profundum maris claustrum inferni nihil prohibet intelligi quod profundum Dominus posuit viam : quia illuc veniens, Electos suos a claustris inferni ad celestia regna transire concessit. Unde et recte dicitur,
ut transirent libertati. De
quibus etiam subditur.
marg.|
{p}
Et nunc, qui redempti sunt a Domino sang
uine agni.
marg.|
{r}
Revertentur ad p
atriam, a qua fuerunt exules per Adam.
marg.|
{s}
Venient in Sion
id est Ecclesiam triumphantem.
marg.|
{t}
Laudentes. Hec
est vita illorum,scilicet laudare Ps. 83.
marg.|
{Θ} Beati, qui
marg.|
Vel potest legi de presenti etiam secundum Glossa ab illo loco.
marg.|
{m}
Qui posuisti profundum maris viam
id est in mundo penitentiam.
marg.|
{n}
Ut transirent libe
rati, id est immunes a culpa et a servitute Diaboli.
marg.|
{p}
Et nunc
id est in tempore gratie.
marg.|
{q}
Qui redempti sunt a Domino
id est effectum redemptionis assecuti.
marg.|
{r}
Revertentur per
penitentiam, qui aversi sunt per culpam ; ut sic per aliam viam redeant in regionem suam : Mt. 1.b.
marg.|
{s}
Et veniant in Sion
id est Ecclesiam militantem, ut sint in ea numero et merito : nomine et numine : specie et virtute.
marg.|
{t} Laudantes etiam
marg.|
{Λ} in presenti, iam incipientes agere in terra quod acturi sunt in celo. infra 62.c. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis et ne detis silentium ei, donec stabiliat, donec ponat Hierusalem laudem in terra.
marg.|
{a}
Et letitia sempiterna in f
uturo etc.
sicu
t sup. Sequitur.
marg.|
{i}
Quis tu, ut timeas. Sup
ra dixit viam esse ad patriam per mare, id est per tribulationes : quia per multas tribulationes oportuit intrare Martyres et alios Sanctos in regnum celorum, ut dicitur Act. 14.d. Et subiunxit de consolatione divina, quam promittit Deus : Hic ergo hortatur eos, ut non timeant persecutores, increpat timentes multis rationibus. Primo fragilitate ipsorum persecutorum, ubi dicit,
Quis tu, ut timeas ab homine mortali et a filio hominis
id est a Tyranno, qui homo est, id est fragilis in se et filius hominis, id est fragilis ad originem. Unde etiam subdit.
marg.|
{m}
Qui,
quasi
fenum, ita irascet quia
omnis caro fenum. sup. 40.b. Non est ergo timendus homo. Prv. 29.d. Qui timet hominem, cito corruet : qui sperat in Domino, sublevabitur. Secundo increpat eos ab oblivione divine potentie, cum dicit.
marg.|
{n}
Et oblitus es Domini Creatoris tui, qui tetendit celos et fundavit terram quia
solus timendus sum : Et qui me timet, alia non timet. Eccl. 34.c. Qui timet Deum, nihil trepidabit et non pavebit : quoniam ipse est spes eius. Prv. 28.a. Iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Ez. 2.c. Subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas : verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides. Ier. 1.d. Ne formides a facie eorum, neque enim timere te faciam vultum eorum. Et contra, sicut dicit Gregorius Qui Deum non timet, omnia timet. Prv. 10.d. Pavor his, qui operantur malum. Iob. 15.c. Sonitus terroris, semper in auribus eius. Lv. 26.f. Terrebit eos sonitus folii volantis. Tertio increpat eos a diuturnitate timoris et continuatione, cum dicit.
marg.|
{q}
Et formidasti iugiter
id est diu.
marg.|
{s}
Tota die
id est continue, vel in vita presenti.
marg.|
{t}
A facie
id est a presentia.
marg.|
{u}
Furoris eius
id est Tyranni.
marg.|
{x}
Qui te tribulabat torm
entis in corpore.
marg.|
{y}
Et paraverat suas
ionibus et blanditiis.
marg.|
{z}
Ad perdendum in a
nima, si faceres quod ille suadebat. Quarto increpandi argumentum sumit a veloci liberatione tentationis, cum dicit.
marg.|
{a}
Ubi est nunc furor. Et
loquitur tentato, quasi iam liberato, ut velocitatem exprimat liberationis, Unde dicit,
Nunc
quasi dicat : subito liberaberis : et ideo non est timendum quod tam cito transit. Ps. 36. Vidi impium superexaltatum et elevatum et transivi : et ecce non erat. Septuaginta. Et nunc ubi est furor tribulantis te, cum enim salva facta fuerit, non stabit. Similiter querit Apostolus 1Cor. 15.g. Ubi est mors victoria tua etc.
Cito veniet. tib
i Deus, id est Dei auxilium per gratiam.
marg.|
{d}
Gradiens ad aperiendum osti
um carceris, quo inclusus teneris, quasi dicat : et conclusus es et obsessus undique tentationibus. Iob. 16.c. Conclusit me Deus apud iniquum. Thr. 3.b. Conclusit vias meas lapidibus quadris. Sed. Dominus in adventu suo hanc carcerem aperuit, cum eum ab ipsa tentatione, vel timore eripit. Vel
Ad aperiendum fruc
tum tribulationis. Quinto sumit argumentum increpandi eos ab utilitate tribulationis.
marg.|
{Θ} {a}
Et non interficiet usque ad internecionem ille
, scilicet qui te tribulat : vel Dominus, qui te verberat, quasi dicat : ad interitum non est tibi tribulatio ; sed ad probationem 1Rg. 2.a. Dominus mortificat et vivificat, id est mortificando vivificat Iob. 5.c. ipse vulnerat et medetur, id est vulnus eius medela est : percutit et manus eius sanabit.
marg.|
{c}
Nec deficiet tibi
;
(panis eius, id
est
consolatio Dei in tribulatione, quia ipsa tribulatio est panis
) et vita anime sup. 30.e. dabit tibi Dominus panem arctum et aquam brevem. quasi dicat : infirmus es tu, debes servare dietam, sup. 33.c. panis ei datus est : aque eius fideles sunt Iob. 7.a. Tentatio est vita hominis super terram, secundum aliam litteram.
marg.|
Vel exponitur de adventu Christi in carnem.
marg.|
{a}
Ubi est nunc
id est in tempore gratie.
marg.|
{b}
Furor tribulantis
quasi dicat : antiqui Patres potuerunt aliquo modo de tribulationibus conqueri, qui secum non habuerunt exemplum patiendi, Christum scilicet sed nunc cessat tribulatio : quia magis est solatium esse in tribulatione cum Christo, quam cum mundo in delectatione. De cuius adventu subdit. Cito veniet
filius secundum humanitatem.
] {d}
Gradiens ad aperiendum. Chr
istus in adventu suo per carnem aperuit sinum patris in sua incarnatione et caritatem Patris nobis manifestavit, qui pro servo filium mittere voluit. Item aperuit cor humanum in predicatione ad credendum. Item obscuritatem Scripturarum in passione : Tunc enim velum templi scissum est, ut dicitur Mt. 27.f. Item infernum in resurrectione. Unde Syminachus hoc transtulit. Cito infernus aperietur et non morietur in
marg.|
{Λ} corruptionem, subaudi Christus. Item celum in ascensione, Mi. 2.d. Ascendet iter pandens ante eos, sup. 22.f. Aperiet : et non erit, qui claudat. Item sup. 42.b. dedi te in lucem Gentium, ut aperires oculos cecorum et educeres
{4.
121rb} de conclusione vincantum. Item in adventu per gratiam aperit Deus homini celum per spem Os. 2.c. dabo vallem Achor ad aperiendam spem. Item infernum per timorem. Item cor proprium per sui considerationem. Item peccatum ipsius hominis aperit, id est facit hominem aperire illud per confessionem, ut aperto apostemate, erumpat sanies et sanetur. Sequitur.
marg.|
{a}
Et non interficiet Chri
stus,
marg.|
{b}
Usque ad internecionem sed
ad salutem vocabit peccatores. Ez. 18.g. nolo mortem peccatoris
]
etc. {c}
Nec deficiet panis eius
id est corpus et sanguis eius Io. 6.c. ego sum panis vivus
]
etc. {d}
Ego autem sum Dominus Deus tuus. Sec
undum istam expositionem ultimam loquitur hic Pater ad filium, ut volunt Glossa sed secundum primam adhuc loquitur Deus ad tribulatum pusillanimem, ubi increpat eum sumens argumentum increpandi ab ipsius tentationis moderamine, cum dicit :
(Ego sum Dominus Deus tuus, qui conturbo)
id est permitto turbari.
marg.|
{e}
Mare
id est mundum contra te.
marg.|
{f}
Et intumescunt fluctus eius
id est persecutiones, quasi dicat : Dominus, non deberes timere, cum ego, qui sum Dominus Deus tuus, metiar fluctus tribulationum. Iob. 38.a. Quis conclusit ostiis mare ? Et postea subdit : Circumdedi illud terminis meis posuique vectes et ostia : et dixit hucusque venies et non procedes amplius : et hic confringes tumentes fluctus tuos 1Cor. 10.c. Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis ; sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
marg.|
{h}
Posui verba mea in ore tuo dici
t Pater ad filium. Glossa Quicquid loquitur filius verba Patris sunt. Io. 14.c. Sermonem, quem audistis, non est meus ; sed eius, qui misit me, Patris.
marg.|
{i}
Et in umbra manus mee protexi te homi
nem, id est sub protectione, vel potentia Divinitatis, quam habes a me : quia filius quicquid habet, habet a Patre.
marg.|
{k}
Protexi te a pe
ccato, vel ab adversariis, ut numquam eum tangere possent, nisi quando voluit.
marg.|
{l}
Ut plantes celos novo
s, Apostolos, scilicet et alios Sanctos.
marg.|
{m}
Et fundes terram
id est firmes Ecclesiam.
marg.|
{n}
Et dicas ad Sion
id est Hebreos, fideles.
marg.|
{o}
Populus meus es tu Non
repulit enim Dominus plebem suam, quam prescivit, ut dicitur Rm. 11.a. Vel.
marg.|
{n}
Ad Sion
id est ad conversos ex Gentibus.
marg.|
{o}
Populus meus es tu.
Os. 2.d. Dicam non populo meo : populus meus es tu et ipse dicit, Deus meus es tu.
Numérotation du verset
Is. 51,moraliter
marg.|
Loquitur Dominus Predicatori, cui supra multis rationibus ostendit non esse timendum. Hic ergo eum confortatum mittit dicens.
marg.|
{h}
Posui verba mea in ore tuo. Sed
verba sine vita, sunt littere sine sigillo : immo nihil fit pro litteris Dei, quas non portamus, quia sigillo caremus. Quia ergo non sufficit verba ponere tantum : immo subdit.
marg.|
{i}
Et in umbra manus mee protexi te. Umb
ra imitatur corpus : umbra ergo manus Dei est imitatio operum Christi : que qui imitatur, hic a culpa et in futuro a pena protegetu {r} {l}
Ut plantes celos
id est celestia desideria plantes in cordibus hominum, tamquam in pingui terra, ut sursum feratur fructus eorum. Sed nota quod in alba terra fructus pereunt ; sic in hypocritis.
marg.|
{m}
Et fundes terram
id est fundum et terminum ponas terrenis desideriis, ne in abyssum erant per infinitatem.
marg.|
{n}
Et dicas
etc. id est ad animas circunspectas ex parte mea,
populus meus es tu. Vel
Prelatus debet plantare celos, id est viros, quorum conversatio sit in celis et debet statuere in Ecclesia sua : et sic debet fundare terram, id est Ecclesiam suam.
marg.|
{n}
Et ad Sion
id est ad populum sibi commissum debet se habere, tamquam ad suum populum per amorem et compassionem. Sequitur.
marg.|
{p}
Elevare, elevare
etc.
Supr
a secundum mysterium egit de Christi predicatione ; sed quia non omnes obediunt Evangelio : immo hic, secundum quod dicunt Sancti, hortatur propheta Hierusalem, id est plebem Iudaicam incredulam. quod post tot et tantas tribulationes passas a Romanis pro peccato incredulitatis et crucifixionis Christi eis inflictas, saltem sero per penitentiam resurgat. Unde dicit :
(Elevare, elevare
etc.) de statu infidelitatis, de somno peccati.
marg.|
{r}
Hierusalem, que bibisti
etc.
expo
ne de captivitate per Romanos, secundum quod exponit Hieronymus sicut supra expositum est. Moraliter dicitur Hierusalem, id est anime, ut consurgat, maxime post potionem sumptam a Medico, id est a Deo. Datur enim potio a Deo ad purgationem humorum malorum, id est malorum morum. Bernardus. An non mali humores mali mores ? Potio est tribulatio, vel passio aliqua, sicut dicitur Mt. 20.c. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicit ergo.
marg.|
{p}
Elevare, elevare, consurge
id est a peccato cogitationis, locutionis, operis recede.
marg.|
{s}
Que bibisti de manu Domini calicem ire eius
quasi dicat : aliter non operabitur* in te potio, nisi consurgas, quia nihil valet penitentia, vel passio pro peccato, nisi a peccato abstineas. Eccl. 34.d. Qui baptizat a mortuo et iterum tangit mortuum, quid prodest illi ? Ille calix dicitur calix ire ; sed ista ira paterna est, non tyrannica : Et dicit de manu Domini, quia maximum donum Dei est pati pro Christo.
marg.|
{a}
Usque ad fundum calicis
etc.
Illi
usque ad fundum bibunt, qui, scilicet nullum genus tribulationis pati pro Christo refugiunt. Et iste calix dicitur soporis : quia parit oblivionem terrenorum : quia dum nihil est in mundo quod trepidant pati ; nihil est quod delectet adipisci.
marg.|
{b}
Et potasti
etc.
Mult
i multum de calice bibunt : quia multos labores sustinent ; sed tamen usque ad feces nolunt, quia probra et convicia patienter non ferunt : feces quidem refugiunt, quia nolunt peccatores videri. Sed contra dicit Bernardus Verus humilis non vult humilis predicari ; sed vilis reputari.
marg.|
{c}
Non est, qui sustineret eam.
etc.
Supr
a monuit Hierusalem, ut surgeret et staret, que prius iacebat ; sed ut tota spes in Deo ponatur, dicit quod nec stare, nec surgere est hominis ; sed Dei miserentis. Unde dicit :
(Non est, qui susten.
etc.
)
id est non habet anima ex operibus suis quod stet in bono, nisi Dei sublevetur adiutorio.
marg.|
{d}
Et non est
etc.
ad e
levandum.
marg.|
{e}
Ex omnibus filiis
etc. id est ex operibus suis non habet quod surgat a peccato meritorie sine gratia.
marg.|
Vel potest exponi de Ecclesia.
marg.|
{p}
Elevare
etc.
ad d
esideranda superna. Et excitat ter, ut sit peremptoria citatio.
marg.|
{s}
Que bibisti
etc. quasi dicat : que tanta sustines in mundo, solatium queras in {Λ} celo. Gregorius Mala, que nos hic premunt, ad Deum ire compellunt. Et subdit, quare non surgit Ecclesia, nec stat sursum, quia.
marg.|
{c}
Non est, qui sustentet eam : nec qui apprehendat manum eius ex omnibus filiis quia
non sunt ei filii, sed adulteri, ut dicitur Hbr. 12.c. Non sunt vivi, sed abortivi et in utero extincti. Io. 16.g. In me pacem, in mundo pressuram habebitis. Unde clamat per Ier. 4.e. Ventrem meum doleo etc.
infra
37.a. Venerunt filii usque ad partum : et non est virtus patiendi. Et ideo.
marg.|
{c}
Non est
etc.
in b
ono.
marg.|
{d}
Et non est
etc.
ad e
levandum de peccato. Vel sustentet, quantum ad tolerantiam mali ; nec est, qui apprehendat manum eius, quantum ad actionem boni. Tren. 1.a. Non est, qui consoletur eam ex omnibus charis eius. Sed tamen Deus est Doctor et sustentator Ecclesie sue. Unde supra 42.b. Apprehendi manum tuam et servavi te.
marg.|
{f}
Duo sunt
etc. id est contra te, sup. 40.a. Suscepit de manu Domini duplicia. Ista duo, que patitur Ecclesia, sunt defectus doctrine et perversitas vite. Unde ea exponendo subdit.
marg.|
{l}
Vastitas
etc.
Et e
xponitur sic, id est vastitas famis et contritio gladii. Vastitas famis est defectus verbi Dei. Am. 8.d. Mittam in vobis famem : non famem panis, neque sitim aque ; sed audiendi verbum Dei. Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem ; et non erat, qui frangeret eis : parvulis non valet panis integer datus sed fractus : quia cum datur integer, non est esibilis ; sic verbum Dei parvulis non valet, nisi manu operationis aperiatur. Sed tunc capitur sermo ab auditore, cum tenetur in operatione apertus. Contritio gladii est pernicies mali exempli : quia sicut gladius in manu ; sic perniciosum exemplum in operatione. Ista duo dicuntur Ier. 11.d. Iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filie eorum morientur in fame. Vel sic : Duo sunt combinata, scilicet vastitas et contritio ; fames et gladius.
marg.|
Et notantur hic quatuor peccata, que etiam dicuntur Eccl. 39.d. Ignis et grando ; fames et mors omnia hec ad vindictam creata sunt. Ignis, sive vastitas est luxuria, que est ignis vastans, usque ad consumptionem devorans et omnia eradicans genimina. Iob. 31.b. Grando, sive contritio, id est grando conterens, superbia est, que omnia vult conterere et subiicere. Vel dicitur contritio, quia cito conteritur et ruit de alio, sicut grando. Prv. 16.c. Contritionem precedit superbia : et ante ruinam exaltabitur spiritus. Fames est cupiditas avari, que non potest repleri. Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Gladius est malitia lingue, que predictis tribus communiter deservit. Ps. 58. Gladius in labiis eorum. Cum ergo tot sint mala, dicit Propheta.
marg.|
{q}
Quis contristabitur
etc.
Hoc
est extremum malum, non habere solatium in adversis. Eccl. 4.a. Vidi calumnias, que sub Sole geruntur et lacrimas innocentum : et neminem consolatorem. Sequitur,
marg.|
{l}
Filii tui
etc.
in t
erram per avaritiam Eccl. 10.b. Nihil est iniquius, quam amare pecuniam ; hic enim et animam sua venalem habet : quoniam in vita sua proiecit intima sua.
marg.|
{m}
Dormierunt in capite omnium
etc. id est diu.
marg.|
{4.
122rb}
Λ
quieverunt in superbia, que est caput omnium malarum actionum. Eccl. 10.b. Initium omnis peccati superbia.
marg.|
{a}
Ut oryx per
luxuriam. Prv. 7.d. Statim sequitur eam, quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur. Eccl. 7.d. Laqueus venatorum est mulier, sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Naum. 3.c. parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super omnes inclitos eius miserunt sortem : et omnes optimates eius confixi sunt compedibus. Sequitur.
marg.|
{i}
Ecce tuli de manu tua
etc.
Hec
est consolatio, que promittitur tribulatis pro Christo
Tuli
id est abstuli.
marg.|
{k}
Calicem soporis
id est mortis. Int. Quia et miseriam mundi et mortis auferet ab Electis, sup. 25.c. Precipitabit mortem in sempiternum.
marg.|
{l}
Fundum calicis indignationis mee i om
nino et omnem penam, qua verberavi te, quasi iratus aufera {m} {m}
Non adiiciam, ut bibas illum ultra quia
mors ultra non erit, neque luctus neque clamor, neque dolor erit ultra, que prima abierunt, ut dicitur Apc. 21.a.
marg.|
{n}
Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt
id est Demones et persecutores puniam, qui te gravaverunt : sic transibit virga a filiis, sup. 28.d. Flagellum inundans cum transierit a bonis, scilicet eritis ei, scilicet mali in conculcationem. Item sup. 30.g. Et erit transitus virge fundatus, quem requiescere faciet Dominus super eum, id est virga, que transibit a bonis, fundabitur in malis : quia ibi pena requiescet. Item supra 49.g. Eos, qui te iudicaverunt, ego iudicabo. Ier. 30.c. Qui te vastant, vastabuntur, cunctosque Predatores tuos dabo in predam.
marg.|
{o}
Et dixerunt Demo
nes, scilicet suggerendo.
marg.|
{p}
Anime tue, incurvare a na
turali dignitate ad ima appetenda inclinare.
marg.|
{t}
Ut transeamus. Nm.
20.c. Obsecramus, ut nobis liceat transire per terram tuam. Hieronymus Non vim fecerunt, ut prius erecta declinaretur in terram ; sed proprio arbitrio dereliquerunt. Bernard. Non credas dicentibus, ut transeamus : habitare enim volunt, non transire.
marg.|
{s}
Et posuisti ut terram, corpus tuum
id est eis te subiecisti, quasi scortatrix Demonum et meretrix eorum et quasi via transeuntibus. Iob. 19.b. Simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me. Eccl. 9.b. Omnis mulier, que est fornicaria, quasi stercus in via, ab omni pretereunte conculcabitur.
marg.|
{4.
122ra}
Δ Lam. 2.g. Leva ad eum manus tuas pro animabus parvulorum tuorum, qui fame pereunt in capite omnium compitorum.
marg.|
{a}
Ut oryx illaqueatus proi
icitur, scilicet mortuus enim et captus laqueis proiicitur ad campos, est enim animal immundum, nec sacrificio aptum, ut dicit Glossa et dicitur quod est mus aquaticus, qui solet capi in molendinis et postea in viis proiici. Hbr. sic exponunt
filii tui proiecti sunt
etc.
host
es enim substernebant Iudeos in luto loco lapidum, ut transirent sicco pede et maxime in compitis, ubi magis solet lutum confluere, unde dicit
in capite
etc. vel sic
filii tui
etc.
quia
captivi, quando ligati ducuntur et Ductores volunt repausare, ipsi proiiciuntur iuxta viam et dormiunt lassi, ligati vinculis
ut oryx
Sept
uaginta, ut beta semicocta. Hieronymus in originali dicit, ceteri interpretes orygem captum et illaqueatum transtulerunt, qui Hebraice appellatur Tho quod genus bestie nascentis in Eremo inter munda animalia in Levitico et Dt. ponitur, pro quo Septuagin. lingua Syra opinati sunt Thoreth, que dicitur Beta. Nota quod Dt. 14.a. habetur de hoc. Hoc est animal quod comedere debetis, ovem et bovem et capram et post subdit, orygem. Est autem illud animal quod dicitur oryx, simile capre, vel hirco, cuius pili asperi et reflexi crescunt versus caput contra naturam aliorum animalium. Est ergo sensus
ut oryx
quasi dicat : filii tui proiecti sunt a sinu tuo et exules a te dormierunt in diversis viis astricti vinculis inimicorum, ut hoc genus animalis ligatur et captum ducitur.
marg.|
{b}
Pleni indignatione
id est repleti afflictione, que eis provenit ex ira Dei, per quam Dominus illos increpavit. Dominus enim flagellis suis increpat malos, ut corrigantur, ideo ipsa pena dicitur increpatio, ut dicitur Iob. 5.c. Increpationem Domini ne reprobes etc.
Hec
autem et his similia Hierusalem pertulit sub Nabuchodonosor et sub Antiocho et diu sub Cyro.
marg.|
{c}
Idcirco quia
sic proiecta et desolata non habes consolatorem.
marg.|
{d}
Audi hec paupercula divi
tiis ad litteram.
marg.|
{e}
Et ebria : do
loribus. Unde subdit.
marg.|
{f}
Et non a vino ad littera
m, vel
non a vino dele
ctationis, sed compunctionis et doloris. Simile sup. 29.c. Inebriamini et non a vino. Thr. 5.b. inebriavit me Absynthio, id est dolore.
marg.|
{g}
Hec dicit Dominator
etc.
olim
contra Egyptios et alios multos.
marg.|
{h}
Pro populo suo
scilicet pro Iudeis.
marg.|
{i}
Ecce tuli pred
ixit captivitatem futuram : nunc hortatur ad penitentiam, ut evadant : et in hoc excitat eis spem, cum de tanta tribulatione possint per penitentiam de facili eripi. Dicit ergo
ecce tuli
id est tollam, si penitueris.
marg.|
{k}
De manu tua calicem soporis
id est captivitatem, que dicitur calix soporis, id est mortis : quia in illa captivitate multi mortui sunt.
marg.|
{l}
Fundum calicis
etc.
tuli
, scilicet. Fundus calicis est ultima profunditas afflictionis.
marg.|
{m}
Non adiiciam
etc.
si p
enitentiam egeris. Hieronymus Non adiicies
]
etc. {n}
Et ponam illum in manu eorum
etc.
ut
scilicet bibant et inebrientur afflictione. Glossa Secundum litteram humiliaverunt eos Chaldei et ipsi humiliati sunt a Medis et Persis : et humiliaverunt eos Romani : et ipsi similiter in multis humiliati sunt.
marg.|
{o}
Et dixerunt host
es scilicet tui volentes tibi dominari.
marg.|
{p}
Anime tue
id est Regibus tuis et Principibus tuis, qui sunt quasi anima et vita plebis.
marg.|
{q}
Incurvare
id est subiicere nobis.
marg.|
{r}
Ut transeamus supe
r te, id est conculcemus te,
marg.|
{s}
et posuisti
etc. id est populum, qui dicitur corpus, ut Principes caput. Isti omnino oppressi sunt, scilicet populares homines et conculcati a Dominis alienis.
marg.|
{t}
Et
quasi
viam transeuntibus expo
suisti te, scilicet hostibus ita indifferenter, ut via, que omnibus patet, exponitur communiter transeuntibus : Vel ab illo loco
et dixerunt anime tue
etc.
pote
st legi de Hierusalem sub metaphora meretricis, que exponit se omnibus et huic expositioni concordat littera Sept. que est, Posuisti equalia terre media tua, id est renes a foris transeuntibus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 51), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_51)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 51), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_51)
Notes :