Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset Is. 7,1 

Et factum est in diebus Achaz filii Ioathan filii Ozie regis Iuda ascendit Rasin rex Syrie
et Phacee
filius Romelie rex Israel in Hierusalem ad preliandum contra eam et non potuerunt debellare eama.
0 Cf. 4Rg. (2Rg.) 15, 25-31. <Parall . > Glossa ordinaria (Os. 5, 13).
Numérotation du verset Is. 7,2 

et nuntiaverunt domui
David dicentes requievit
Syria super Ephraim
et commotum est
cor eius
et cor populi eius
sicut moventur ligna
silvarum a facie venti
Numérotation du verset Is. 7,3 

et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Achaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aqueductus piscine superioris
in via agri Fullonis
Numérotation du verset Is. 7,4 

et dices ad eum vide ut sileas noli timere
et cor tuum ne formidet
a duobus caudis titionum fumigantium istorum
in ira furoris
Rasin et Syrie et filii Romelie
Numérotation du verset Is. 7,5 

eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim
et filius
Romelie dicentes
Numérotation du verset Is. 7,6 

ascendamus ad Iudam
et suscitemus eum
et avellamus eum ad nos
et ponamus regem in medio eius filium Tabeel
Numérotation du verset Is. 7,7 

hec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud
Numérotation du verset Is. 7,8 

sed caput Syrie Damascus et caput Damasci Rasin et
adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus
Numérotation du verset Is. 7,9 

et caput Ephraim Samaria et caput Samarie filius Romelie si non credideritis
non permanebitis
Numérotation du verset Is. 7,10 

et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens
Numérotation du verset Is. 7,11 

pete tibi signum
a Domino
Deo tuo
in profundum
Inferni
sive in excelsum supra
Numérotation du verset Is. 7,12 

et dixit Achaz
non petam et non temptabo Dominum
Numérotation du verset Is. 7,13 

et dixit
audite ergo domus David
numquid parum vobis est
molestos esse hominibus
quia molesti estis et Deo meo
Numérotation du verset Is. 7,14 

propter hoc
dabit Dominus ipse vobis signum
Ecce
virgo concipiet et pariet filium
et
vocabitis
nomen eius Emmanuel
Numérotation du verset Is. 7,15 

butyrum et mel comedet
ut sciat
reprobare malum
et eligere bonum
Numérotation du verset Is. 7,16 

Quia
antequam
sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra
quam tu detestaris a facie duum regum suorum
Numérotation du verset Is. 7,17 

adducet Dominus super te
et super populum tuum et super domum patris tui dies
qui non venerunt
a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum
Numérotation du verset Is. 7,18 

et erit in die illa sibilabit
Dominus musce que est in extremo fluminum Egypti
et api
que est in terra Assur
Numérotation du verset Is. 7,19 

et venient
et requiescent omnes in torrentibus
vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus
Numérotation du verset Is. 7,20 

in die illa radet Dominus in novacula
acuta1
1 acuta] conducta Weber
in his qui trans Flumen sunt
in rege Assyriorum caput et pilos pedum
et barbam universam
Numérotation du verset Is. 7,21 

et erit in die illa
nutriet homo
Vaccam boum
et duas oves
Numérotation du verset Is. 7,22 

et pre ubertate
Lactis
comedet butyrum butyrum enim et mel
manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terre
Numérotation du verset Is. 7,23 

et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites
mille argenteis
et in spinas et in vepres
erunt
Numérotation du verset Is. 7,24 

cum sagittis et arcu
ingredientur illuc
vepres enim et spine erunt in universa terra
Numérotation du verset Is. 7,25 

et omnes montes
qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit
in pascua bovis et in conculcationem pecoris

Capitulum 7

Numérotation du verset Is. 7,1 
marg.| {4. 18vb} Et factum est in diebus etc.   Pros equitur Propheta, que vidit sub Achaz filio Ioathan, sub quo pauca vidit, quia non nisi sexdecim annis regnavit. Fuit autem iste Achaz pessimus idololatra, cuius meritis exigentibus finitimi Reges terram Iuda sepe depopulati sunt. De quo plenius legitur 4Rg. 16. et 2Par. 28. Iste Achaz unum de filiis suis idolo consecravit traiiciens per ignem in valle Tophet. Alium filium eius, scilicet Zachariam occidit Phacee Rex Israel pugnans contra Achaz. Postea Rex Syrie et Rex Israel confederati obsederunt Hierusalem et cum diceret Isaias Achaz, ne timeret, ut peteret a Domino signum liberationis sue, nolens acquiescere, misit nuntium suum ad Theglatphalasar Regem Assyriorum, ut iuvaret eum. Qui intravit Syriam et vastavit eam et ideo rediit Rasin Rex Syrie, quem occidit Theglatphalasar. Quo audito occurrit ei Achaz in Damascum cum muneribus, vidensque altare Damasci, misit exemplar Urie Sacerdoti Hierusalem et fecit ibi simile. Et de altari eneo Moysi quod erat iuxta altare Salomonis, fecit horologium suum, clausitque ianuas templi, ut magis placeret Regi Assyriorum. Sub hoc Achaz vidit Isaias ea, que dicuntur in hoc capitulo et onus Babylonis, de quo dicitur infra 13. Alia decem onera vidit sub Ezechia filio Achaz.
marg.| Et notandum quod iste Achaz finalem litteram habet : ad differentiam Achaz Regis Israel viri Iesabel, qui habet finalem litteram in nomine suo, b. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes.
marg.| In prima describitur coniuratio Regis Syrie et Regis Israel contra Iudam : super quod Rex Iuda et populus eius nimis pertimuit.
marg.| Secundo mittitur Isaias et filius eius ad consolandum Regem Iuda, qui ad maiorem consolationem describit tempus captivitatis Syrie et Israel, ibi : Et dixit Dominus ad Isaiam.
marg.| Tertio iubetur Achaz petere signum a Domino, quo nolente petere, datur tamen a Propheta de Christo nascituro, ibi : Adiecit Dominus loqui ad Achaz.
marg.| Quarto comminatur Propheta vastationem et solitudinem Iuda per Chaldeos et Assyrios, ibi : Et erit in die illa sibilabit Dominus etc.   Cont inuans igitur dicenda dictis dicit.
marg.| {o} Et factum est in diebus Achaz filii Ioathan filii Ozie Regis Iuda. Hoc refertur ad quemlibet trium.
marg.| {p} Ascendit Rasin Rex Syrie. Asc endit dicit propter situm terre Iuda, ad quam ex omni parte venientes oportet ascendere et etiam illis, qui transeunt mare, videtur quod per magnos montes ascendant et in reditu videtur quod descendant. Unde coniicitur quod aqua fit spherica.
marg.| {q} Et Phacee filius Romelie Rex Israel id est decem Tribuum.
marg.| {r} In Hierusalem ad preliandum contra ] {Δ} eam etc.
marg.| {Θ} {a} Factum est in diebus etc.   Hierusalem est Ecclesia militans, filia Sion, id est Ecclesie triumphantis.
marg.| {p} Rasin Rex Syrie Diab olus est, Rex super omnes filios superbie, Iob. 41.d.
marg.| {q} Phacee Rex Samarie simi liter Diabolus est, Rex super omnes custodes Pecunie. Per Syriam ergo et Samariam significantur superbia et avaritia, que semper Hierusalem, id est Ecclesiam impugnant. Item Rasin interpretatur varietas, vel pictura : et significat hypocritas. Phacee interpretatur aperiens, vel oris apertio : et significat Advocatos, qui habent os apertum ad litigandum. Hi obsident et impugnant Ecclesiam infra 9.d. Omnis hypocrita est et nequam. Et Rasin. Et universum os locutum est stultitiam. Ecce Phacee Ieremie 9.a. Omnes adulteri sunt et cetus prevaricatorum et extenderunt linguam suam, quasi arcum mendacii et non veritatis. Et parum post, Omnis amicus fraudulenter incedit, quo ad hypocritas : et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquetur, quoad Advocatos.
marg.| {Θ} Docuerunt
marg.| {4. 19ra} Δ eam. etc.   quia Dominus auxiliatus est ei. Hic Phacee ante alia vice, centum viginti millia bellatorum de Iuda percusserat et ducenta millia mulierum et puerorum et puellarum cum infinita preda duxerat in Samariam, ut legitur 2Par. 28.a. et ideo modo confidentius ascendebat cum Rege Syrorum.
marg.| {b} Et nuntiaverunt homi nes de terra.
marg.| {c} Domui David id est Regi Iuda et Principibus, dicentes.
marg.| {d} Requievit Syria super Ephraim id est Rex Israel et Rex Syrie, qui diu adinvicem pugnaverunt contra se ; nunc quiescunt et pacifici facti sunt, ut unaniter pugnarent contra Iudam.
marg.| {e} Et commotum est cor eius id est Regis et Principis Iuda.
marg.| {f} Et cor populi eius prop ter hunc nuntium.
marg.| {g} Sicut moventur etc.   Infr uctuosa dicit <Glossa> interlinearis que videtur esse mystica, sed est litteralis, quasi dicat : si boni essent, non timerent ; sed constantes in Domino sperarent.
marg.| {h} Et dixit Dominus. Secunda pars, in qua mittitur Isaias ad Regem Iuda consolandum, quem invenit circumeuntem muros civitatis et respicientem, si esset in eis aliquid reparandum. Erant autem in Hierusalem propter fontium et puteorum inopiam due cisterne, sive piscine communes, una infra menia civitatis, que dicitur inferior ; alia extra menia, que dicitur superior, ex qua influebat aqua in inferiorem : et iuxta illam habitabant fullones propter aquarum copiam. Iuxta illam erat Achaz, quando Isaias venit ad ipsum. Forte considerabat, qualiter posset cavere, ne exercitus auferrent ei illam cisternam. Et hoc est quod tangitur hic.
marg.| {h} Et dixit Dominus ad Isaiam per Angelum, vel inspirationem, vel voce facta in aere.
marg.| {i} Egredere de c ivitate.
marg.| {k} In occursum Achaz tu e t qui derelictus est, Iasub filius tuus. Hoc dicit : quia ut dicunt Hebrei, Isaias duos filios habuit Iasub et Rapsacen : qui cum quadam die intrasset ad Regem Iuda, non honoravit eum Rex secundum nobilitatem suam, quia nobilis erat genere et ideo iratus abiit ad Regem Assyriorum, qui fecit eum Principem exercitus sui. Et ideo dicitur Iasub derelictus a fratre suo, scilicet.
marg.| {l} Ad extremum aque ductus piscine superioris que erat extra civitatem, per quem veniebat aqua in piscinam inferiorem.
marg.| {m} In via agri fullonis id est per quam itur ad agrum fullonis. Vel melius, per quam de agro fullonum itur in civitatem. Iuxta illam partem piscine, qua est via in civitatem, erat tunc Achaz, ubi postea Rapsaces ex precepto Sennacherib populum Dei blasphemavit infra 36. Erat autem illa collectio aquarum pluvialium sicut stagnum propter fontium raritatem, qui de facili non habentur in montibus.
marg.| {n} Et dices ad eum ; vide id est attende.
marg.| {o} Ut sileas id est cordis pavorem ne prodas blasphemando, vel murmurando contra Dominum et alienum auxilium implorando.
marg.| {p} Noli timere modo capi, vel captivari.
marg.| {q} Et cor tuum etc.   mala , que iam passus es alias, ex quibus ipse timebat graviora, quasi dicat : depone formidinem cordis, qua formidas vinci, sicut alias victus es.
marg.| {r} A duabus caudis etc. id est a duobus Regibus istis, scilicet Phacee et Rasin. Qui recte comparantur duabus caudis titionum fumigantium, quia regna eorum cito terminanda erant, sicut titio fumigans in cauda, cito consumendus est. Fumigatio enim caude indicium est consumptionis propinque. Et ita fuit. Nam Theglatphalasar interfecit Rasin, sicut legitur 4Rg. 16.b. et finitum est regnum Syrie, quia translatum est ad regnum Assiriorum. Item Os. interfecit Phacee et regnavit pro eo novem annis et obsessus a Salmanasar Rege Assyriorum captus est et ductus cum decem Tribubus ultra montes Caspios, 4Rg. 17.a. et tunc finitum est regnum Israel. Ergo non est finitum sub Phacee ; quare ergo vocatur cauda titionis fumigans ? Responsio. Quia cito post ipsum finitum est regnum eius ; vel quia ipse fuit ultimus Rex Israel, mortuus {4. 19rb} in regno suo. Os. enim vivus translatus est in Persas et Medos et ibi mortuus est. Non formidet, inquam, cor tuum.
marg.| {s} In ira id est ab ira.
marg.| {t} Furoris Rasin id est furentis Rasin Regis Syrie.
marg.| {u} Et filii Romelie id est Phacee. Et subdit causam, quare non debeat timere.
marg.| {x} Eo quod consilium inierit contra te Syria in malum si p erficeretur.
marg.| {y} Et Ephraim id est decem Tribus, quorum primus Rex fuit de Tribu Ephraim, scilicet Ieroboam et ideo sic nominate sunt.
marg.| {z} Et filius Romelie id est Phacee, nomen tacet ex despectu.
marg.| {a} Dicentes ad i nvicem.
marg.| {Δ} {a} Ascendamus
marg.| {Θ} Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium. De his duobus dicitur 3Rg. 21.b. Adductis duobus viris filii diaboli, fecerunt eos sedere contra Naboth, qui interpretatur prophetia. Chrys. super Mt. 1. Si quis velit statera sermones nostros ponderare, in decem talentis verborum huius vite, vix invenit centum denarios verborum spiritualium. Achaz autem convertens interpretatur, vel apprehendens : et significat Prelatos malos, qui se libenter convertunt ad munera capienda. Recte igitur dicitur quod in diebus Achaz, Rasin Rex Syrie et Phacee Rex Samarie ascenderunt in Hierusalem ad preliandum contra eam : quia talis Prelatus, tales advocat in Ecclesiam.
marg.| {a} Et non potuerunt etc.   quia veritas et humilitas semper in aliquibus manent. Mt. 28.d. Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi, 3Rg. 19.d. Derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt curvata ante Baal et omne os quod non adoraverit eum osculans manus.
marg.| {d} Requievit Syria super Ephraim id est superbia in divitibus requiescet, vel in Clericis, qui sibi et aliis debent esse fructificantes.
marg.| {e} Et commotum est cor eius et cor populi eius quia ex superbia Clericorum et maxime Prelatorum conturbantur corda Principum et humilium subditorum. Unde Prv. 29.a. In multiplicatione Iustorum letabitur vulgus, cum autem impii sumpserint principatum, gemet populus.
marg.| {i} Egredere in occursum etc.   In h oc loco Achaz significat Tyrannos et malos Principes. Isaias et filius typum gerunt Prelatorum, qui audacter debent occurrere Tyrannis et se opponere murum pro domo Domini et pro grege suo, Ex. 7.c. Ecce Pharao egredietur ad aquas et stabis in occursum eius. 3Rg. 18.a. dixit Dominus ad Eliam. Uade et ostende te Achaz, ut dem pluviam super faciem terre. Sed quia hodie non fit ita, conqueritur Dominus Ez. 13.a. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prelio in die Domini. Aqueductus est S. Scriptura. Eccles. 22.d. Ego quasi aqueductus exivi de Paradiso. Eius extremum est, eterna gloria, piscina superior, novum testamentum, piscina inferior vetus testamentum. Ct. 7.b. Oculi tui sicut piscine in Esebon. Ager fullonis est Ecclesia, fullo Christus, via agri fullonis penitentia, ubi anime vestimenta candidantur. Mt. 3.a. Ipse est, quasi ignis conflans et quasi herba fullonum et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi. Occurrere igitur Achaz ad extremum aqueductus piscine superioris in via agri fullonis est per documenta sacre Scripture pro Ecclesia Tyrannis resistere, ut ad ultimum eterna gloria habeatur.
marg.| {p} Noli timere et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum. Tit iones fumigantes sunt potentes huius seculi, igne libidinis et cupiditatis combusti, fumum crudelitatis a se iugiter emittentes. Caude eorum sunt famuli eorum, a quibus nullo modo timendum est. Ecclesiastici 28.b. de Eliseo. Non pertimuit Principem : et potentia nemo vicit illum, infra 51.d. Quis tu, ut timeas ab homine mortali et a filio hominis, qui quasi fenum, ita arescet ? Am. 4.d. Facti estis quasi torris raptus
marg.| {Θ} de incendio
marg.| {4. 19va} {Δ} {a} Ascendamus ad Iudam quia in montanis est. Dicit : Ascendamus.
marg.| {b} Et suscitemus eum quasi dormientem et quiescentem, quasi dicat : nimis diu quievit.
marg.| {c} Et evellamus eum ad nos id est trahamus in nostram potestatem, vel captivum ducamus nobiscum.
marg.| {d} Et ponamus Regem in medio eius id est in Iuda.
marg.| {e} Filium Tabeel alic uius servi eius sic vocati, quasi dicat : constituamus ibi aliquem servum vilissimum Regem, qui nobis serviat sub tributo. Vel quantum ad nominis interpretationem, ponamus ibi idolum Dei nostri ; ita quod cultor eius ibi regnet. Tabeel enim interpretatur bonus Deus.
marg.| {f} Hec dicit Dominus Deus verb a sunt Prophete ad Achaz.
marg.| {g} Non erit istud quod ipsi minantur.
marg.| {h} Et non stabit id est non fiet consilium eorum, quasi dicat : non debes timere minas duorum Regum, quia Dominus Deus dicit quod non fiet consilium eorum.
marg.| {i} Sed caput Syrie id est metropolis Syrie tantum erit, Damascus et non Iuda.
marg.| {k} Et caput Damasci id est Rex Damasci tantum erit Rasin et non Iuda.
marg.| {l} Et adhuc sexaginta et quinque anni sunt futuri.
marg.| {m} Et desinet Ephraim id est decem Tribus.
marg.| {n} Esse populus in t erra sua, quia ducti fuerunt in Persas et Medos.
marg.| {o} Et caput Ephraim Samaria id est tunc Samaria desinet esse metropolis.
marg.| {p} Et caput Samarie id est Rex Samarie desinet esse.
marg.| {q} Filios Romelie id est Phacee, quasi dicat : non timeas minas Regum, quia non fiet, ut dicunt, sed potius regna eorum cito finientur usque ad sexaginta quinque annos, scilicet. Interim autem contenti erunt finibus suis et Damascus erit Metropolis sicut est et Rasin Rex Damasci sicut est et Samaria Metropolis Ephraim, sicut est et Phacee Rex eius sicut est, sed post sexagintaquinque annos deficiet regnum eius omnino. Sed quomodo est hoc verum, quia a primo anno regni Achaz usque ad captivitatem decem Tribuum non fuerunt nisi viginti duo anni ? Achaz enim tantum sexdecim annis regnavit 4Rg. 16.a. Et anno Sexto regni Ezechie filii Achaz fuerunt captivate decem Tribus 4Rg. 18.c. Responsio. Isti sexagintaquinque anni incipiunt computari a vigesimoquinto anno regni Ozie, quia tunc primo inceperunt superbire decem Tribus et aspirare ad Regnum duarum Tribuum : quia visum est eis quod Dominus dereliquisset eos, qui Regem eorum percusserat lepra. Propter hoc isti sexagintaquinque incipiunt computari a vigesimo quinto anno Regni Ozie, ut dicit Hieronymus quando lepra percussus fuit, ut legitur 4Rg. 15.a. Et tunc Ioathan cepit administrare regnum et regnavit 27. annis Ozia vivente et post mortem eius vixit 16. annis, 4Rg. 15.g. Post quem Achaz regnavit aliis sexdecim, 2Par. 28.a. Congrega hos omnes simul cum sex annis Ezechie et habes sexaginta quinque. Sequitur.
marg.| {r} Si non credideritis, non permanebitis.   Sep tuaginta. Non intelligetis, quo sepe utitur August. quasi dicat : Propheta, ita fiet de Syris et Samaritanis. Et ideo vos, o due Tribus, cavete vobis, ne similiter fiat de vobis : quia si non credideritis, que predico vobis, non permanebitis in terra vestra, immo captivabimini, sicut alii.
marg.| {s} Et adiecit Dominus etc.   Tert ia pars, ubi iubetur Rex petere signum sue liberationis a Domino. Dicit ergo : Et adiecit Dominus loqui ad Achaz, per Isaiam dicens :
marg.| {t} Pete tibi acqu isitive, signum liberationis, vel victorie.
marg.| {u} A Domino Deo tuo qui tibi auxilium pollicetur per me, non ab idolis petas, que tu adoras.
marg.| {x} In profundum inferni id est de profundo inferni.
marg.| {y} Sive in excelsum supra id est sive de excelso celo, quasi dicat : in optione tua pono, ut aliquis egrediatur de inferno, qui certificet te de liberatione tua, ut Moyses in transfiguratione Domini, vel ut aliquis descendat de celo, {4. 19vb} id est de Paradiso, ut Elias, qui cum Moyse apparuit in transfiguratione Domini. Mt. 17.a. Vel sic. In optione tua pono, ut hiatu terre pateat obscuritas inferni, vel reseratione aeris pateat serenitas celi empyrei, ut quia verbis non credis, viso signo credere cogaris. Primum signum ad mortem Domini, secundum ad ascensionem refertur. Qui enim descendit, ipse est, qui ascendit, Eph. 4.b. Ro. 10.b. Dt. 30.c. Ne dixeris in corde tuo : quis ascendet in celum, id est Christum deducere, hoc est, ascensionem Christi negare ? Aut quis descendet in Abyssum, hoc est, Christum de mortuis evocare, id est mortem Christi negare ? Moyses accepit signum de terra contra Pharaonem, ranas, locustas, scinifes et cynomyiam. Ex. 8. Accepit et de celo grandinem et ignem. Ex. 9.c. Et tenebras trium dierum. Ex. 10.f. Iosue accepit signum de celo, quando Sol et Luna steterunt contra Gabaon et Hailon, Iosue 10.c. Ezechias similiter accepit signum de celo, quando Sol regressus est decem lineis, infra 38.b. et 4Rg. 20.b. Plerique etiam putant, Saulem accepisse signum de terra et de profundo inferni, quando per incantaricem vidit Samuelem, 1Rg. 18.b. Ionas quoque de Abysso et mortis faucibus liberatus, signum inferni et dedit et accepit. Ione 2. et Mt. 21.c. Hinc inolevit consuetudo Iudeis etiam a tempore Abrahe petere signa a Deo. Unde 1Cor. 1.d. Signa Iudei petunt.
marg.| {z} Et dixit Achaz ad I saiam.
marg.| {a} Non petam sign um hoc, vel illud.
marg.| {b} Et non tentabo Dominum quasi dicat : nolo petere signum, ne videar Dominum tentare. Sed non ex humilitate dixit hoc, sed potius ex superbia et infidelitate. Timuit enim, ne Dominus in signo dato clarificaretur et idola sua vivificarentur. Quod patet ex altera translatione, que habet. Et non exaltabo Dominum, quasi dicat : nolo petere, ne in signo dato exaltetur Deus.
marg.| {c} Et dixit Isai as ad populum : quia Achaz non vult audire.
marg.| {Δ} {a} Audite ergo ] etc. {Θ} de incendio.
marg.| {a} Ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et evellamus eum ad nos et ponamus Regem in medio eius filium Tabeel. Ad hoc maxime conatur diabolus, ut Iudam, id est confessionem evellat de Ecclesia et ponat in medio eius Regem filium Tabeel, id est Prelatum gulosum et luxuriosum, cuius cura tota sit de carne et talis hodie bonus Prelatus reputatur. Tabeel enim interpretatur bonus Deus, Dn. 14.b. Non videtur tibi Bel esse vivens Deus ? Annon vides, quot et quanta comedat et bibat quotidie.
marg.| {i} Caput Syrie etc.   Syri a interpretatur sublimis, hec est superbia : Damascus, saccus cilicii, hec est vita aspera : Rasin, pictura, hec est Hypocrisis. Caput igitur Syrie est Damascus, quia ex asperitate vite nascitur sepe superbia. Et caput Damasci Rasin, quia Hypocrisis vel vana gloria sepe est caput penitentie talis.
marg.| {o} Et caput Ephraim Samarie id est caput avaritie prelatio.
marg.| {p} Et caput Samarie filius Romelie id est caput Prelatorum est, ambitio. Romelia enim interpretatur sublime tonitruum laborantium et ambitio laborare facit et sublime tonare, id est ad curiam appellare. Hoc est enim sublime tonitruum, ad Papam appellatio.
marg.| {t} Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra sign um de inferno est timor gehenne : signum de celo, spes glorie. Sed Achaz, id est Principes huius mundi, non voluit hec signa petere ; sed de terra aurum et argentum, Mt. 12.c. Magister, volumus a te signum videre. Qui respondens dixit illis. Generatio mala et adultera signum querit et signum non dabitur ei, nisi signum Ione Prophete. Ps. 85. Fac mecum signum in bono, ut videant, qui oderunt me et confundantur ibi Glossa Signum in bono est resurrectio. Item Ps. 64. Turbabuntur Gentes et timebunt, qui habitant terminos a signis tuis. Lc. 21.e. Erunt signa in Sole et Luna, id est in Christo et Ecclesia.
marg.| {Θ} {k} Ecce Virgo concipiet
marg.| {4. 20ra} {Δ} {a} Audite ergo etc. id est Tribus Iuda.
marg.| {b} Numquid parum vobis etc. id est Prophetis, quorum dicta et facta contemnitis.
marg.| {d} Quia molesti id est onerosi.
marg.| {e} Estis et Deo meo non vestro, invidentes glorie et signis eius.
marg.| Vel sic.
marg.| {b} Numquid parum vobis etc. id est infestos et odiosos.
marg.| {c} Esse hominibus id est decem Tribubus et Syris.
marg.| {d} Quia molesti estis id e sse vultis et Deo meo, quasi dicat : non sufficit vobis quod illi vos odiunt, nisi et Deus vos odiat,
marg.| {f} Propter hoc quia ita odiosi estis Deo et hominibus.
marg.| {g} Dabit Dominus ipse per se, non per alium.
marg.| {h} Vobis acqu isitive.
marg.| {i} Signum salu tis et liberationis. Sed videtur quod hoc quod molesti erant Deo et hominibus, non deberet esse causa signi dandi, sed potius non dandi. Responsi. In populo Iuda erant quidam boni, scilicet minores ; alii erant pessimi, ut Achaz et complices eius. Loquitur ergo Propheta ad eumdem populum pro diversis, iuxta secundam regulam Tyconii, ut in Ps. 77. Cum occideret eos, querebant eum, id est cum occideret quosdam, quidam querebant eum. Similiter est hic. Primo dirigitur sermo ad minores, postea quasi ex indignatione convertit se Propheta ad maiores. Unde sic intelligenda est littera. Quoniam quidem Achaz non vult petere a Deo signum liberationis sue.
marg.| {a} Ergo id est salutem, audite Domus David, id est vos imitatores David. Et statim converti sermonem ad maiores nolentes audire, vel ad totum populum pro ipsis.
marg.| {b} Numquid parum est vobis maio ribus et incredulis.
marg.| {c} Molestos esse etc. quasi dicat : numquid parum est vobis molestare homines, id est decem Tribus et Syros, vel Prophetas, quorum verba despicitis : nisi etiam molestetis Deum meum, invidentes glorie et signis eius, quia non vultis petere signum, ne in ipso glorificetur Deus. Deinde convertitur sermo ad minores, vel ad totum populum pro minoribus.
marg.| {f} Propter hoc id est quia maiores nolunt petere signum, immo molestant Deum et Prophetas eius.
marg.| {g} Dabit Dominus ipse et n on alius.
marg.| {h} Vobis mino ribus, non illis superbis et incredulis.
marg.| {i} Signum salu tis et liberationis. Et notantur hic tria per hoc pronomen, ipse, scilicet Domini liberalitas, operis sublimitas, operantis presentialitas. Unde sensus est.
marg.| {g} Dominus ipse sine alicuius petitione, vel merito, non per alium, sed per seipsum presens.
marg.| {h} Dabit vobis signum non qualecumque, sed inauditum, sed novum, sed mirabile, vel inenarrabile, sed excellens quod nullus posset dare, nisi solus Deus.
marg.| {k} Ecce Virgo concipiet Virg o.
marg.| {l} Et pariet Virg o.
marg.| {m} Filium Dei, verum Deum et verum hominem, non filios, ut dicit Helvidius hereticus, contra quem scribit Epistolam Hieronymus de virginitate Virginis perpetuo conservata.
marg.| {n} Et vocabit Virg o.
marg.| {o} Nomen eius Emanuel quod interpretatur nobiscum Deus : quod patebit in destructione duorum Regum. Et sic tangitur utraque Christi natura. alia littera habet : Et vocabis, o tu Iuda, id est invocabis in periculis nomen eius, ut te liberet, nomen eius, dico, Emanuel. Et secundum hanc litteram, coniunctim legitur, nomen eius Emanuel, id est hoc nomen invocabis in auxilium, id est rem huius nominis, id est Christum Deum verum et hominem verum. Aliqui libri habent, vocabitur, sed, male. Mt. 6.d. Qui ponit, vocabitur, magis sequitur sensum, quam verba, Hebreus habet, Alma ; ubi nos habemus, Virgo. Quod dupliciter sumitur in hebraico, pro adolescentula et sic accipiunt hic increduli Iudei et pro apocrypha, id est abscondita quod est periphrasis Virginum. Unde beata Virgo erat in conclavi, quando Angelus venit ad eam. Item hoc nomen, Alma, lingua Punica Virginem sonat et lingua Latina sanctam et Iudei pene omnibus linguis utuntur. Unde Ct. 3.d. ubi nos habemus. Ferculum fecit sibi Salomon, hebreus habet, Φόριον fecit sibi Salomon quod est grecum. Et ita sicut ibi sumitur nomen grecum, ita Propheta hic posuit hoc nomen Alma, prout est Punicum, vel Latinum, vel ad minus prout est hebraicum in secunda significatione, {4. 20rb} id est pro Apocrypha et sic sumit Hieronymus Quidam Hebreorum exponunt de Ezechia, cuius tempore destructa est Samaria, secundum quos idem est, ac si diceret ipsi Achaz, Ecce alma, id est uxor tua adolescentula, concipiet et pariet filium, scilicet Ezechiam, quo regnante destruentur isti duo Reges, quos tu times et eorum regna. Sed hanc expositionem improbat Hieronymus per computationem annorum, quia cum edita est hec prophetia, iam erat Ezechias ad minus 9. annorum. Quod patet sic : Achaz regnavit 16. annis 4Rg. 16. cui successit Ezechias, qui erat 25. annorum, cum regnare cepisset. 4Rg. 18.a. Ergo primo anno regni Achaz erat Ezechias 9. annorum : et tunc fuit edita hec prophetia. Ergo non potest intelligi de Ezechia nascituro : sed respondent Iudei et dicunt conceptum et partum et infantiam Ezechie pro eodem accipi, id est pro novitate regni eius. Unde secundum eosdem sensus est. O tu Achaz uxor tua peperit tibi filium et in novitate regni eius fiet destructio duorum Regum, qui modo te infestant. Sed manifestum est omnibus quod hec expositio violenta est et extorta quod patet per hoc quod dicitur. Ecce Alma concipiet, id est in presenti. Ideo alii Iudei querunt alias cavillationes et dicunt Isaiam hoc prophetasse de quodam filio suo nascituro, qui dicturus est Emanuel, alius a Iasub et Rapsace. Et est secundum eos sensus. Ecce, id est in presenti Alma, id est uxor mea concipiet etc.   Sed quod signum fuit hoc et quod miraculum, si uxor Isaie, que iam habuerat alium, vel alios filios, dicitur paritura   Ad hoc respondent Iudei quod in hoc fuit mirabile signum quod uxorem suam predixit concepturam et parituram masculum et tempus et nomen pueri presignavit, sicut mirabile fuit quod Angelus conceptionem Ioannis Baptiste et nativitatem et nomen predixit. Unde dicunt quod idem est, ac si diceret Isaias populo, vel Dominus Isaie : Predico tibi in signum liberationis quod uxor tua, vel mea pariet filium, quem vocabis Emanuel, Iuxta morem Grecorum, qui Reges suos sic vocant. Sic dicitur hoc Iudeis. Falso dicit Alma concipiet : quia uxor Isaie, nec erit apocrypha, id est auscondita : nec adolescentula quod sonat in Hebreo : nec virgo quod sonat lingua Punica : nec sancta quod sonat lingua Latina. Sed iterum obiiciunt nobis Iudei ex littera consequenti, dicentes : Vos Christiani non attenditis, nisi locum unum ; sed attendite quod sequitur in textu Infra 8.a. Adhibui mihi testes fideles, Uriam Sacerdotem et Zachariam filium Barachie : et accessi ad Prophetissam : et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus : Voca nomen eius, accelera, spolia detrahe, festina predari : quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci et spolia Samarie. Et ita, ut dicunt, planum est signum hoc quod uxor Isaie conceptura erat filium et paritura et puer sic vocandus, eo quod in infantia illius predicta duo regna destruenda erant.
marg.| Item ex circumstantia littere sic obiiciunt nobis, Dominus debuit dare signum liberationis a duobus Regibus : et vos Christiani dicitis quod hoc fuit signum : Ecce Virgo concipiet etc. secu ndum quod exponitur de Christo vestro. Sed signum consolationis populi et liberationis ab imminenti periculo debuit precedere rem signatam, sed istud subsecutum est liberationem illam fere per mille annos ; ergo non fuit signum liberationis illius : sed significatum illius orationis. Ecce Virgo concipiet : debuit esse signum illius liberationis, ergo male exponitis illud de Christo vestro.
marg.| Sed ad primum dicendum quod non est probabile quod Propheta adhiberet testes suis concubitus cum uxore sua. Preterea illud quod sequitur in textu, nullo modo convenit filio Isaie, scilicet infra 8.b. Et erit extensio alarum eius implens latitudinem terre tue, o Emanuel. Terra enim Iuda numquam fuit illius.
marg.| Ad secundum dicimus quod signum quandoque precedit rem signatam, ut flos fructum : quandoque comitatur, ut fumus ignem : quandoque sequitur, ut cinis ignem. Sic in Baptismo Cornelii res precessit sacramentum, id est gratia et remissio peccatorum Baptismum. Act. 10. Et circumcisio Abrahe signum fuit iustitie ipsius, quam prius acceperat. Gn. 17. Item Ex. 3.c. dixit Dominus Moysi : Ego ero tecum : et hoc habebis signum quod miserim te, cum eduxeris populum meum de Egypto, immolabis Deo super montem istum. Ecce immolatio fuit signum missionis Moysi et tamen secuta est missionem. Sed hoc facile solvunt Iudei. Legunt
marg.| {Δ} enim sic litteram.
marg.| {Θ} {k} Ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius, Emanuel. Hic non potest poni dulcius Mysterium,
marg.| {Θ} quam ipse sensus
marg.| {4. 20va} Δ enim sic litteram. Hoc habebis signum quod miserim te, scilicet visionem rubi ardentis et non combusti, preostensum. Et postea inchoant alium versum hic. Cum eduxeris populum meum de Egypto, immolabis Deo super montem istum. Sed probatur multis exemplis quod signum sequitur rem frequenter. Dt. 18.d. Hoc habebis signum quod in nomine Domini Propheta ille predixerit et non evenerit, hoc Dominus non est locutus. Hic necesse est quod signum sequatur rem. Item. Ier. 28.c. Cum venerit verbum eius, tunc scietur Propheta, quem misit Dominus in veritate. Item. Ier. 44.g. Et hoc vobis signum quod visitem super vos, ecce ego tradam Pharaonem. Item Ez. 33.g. Cum venerit quod predictum est : ecce enim veniet : tunc scient, quia Prophetes fuerit inter eos. Item 1Rg. 10.a. Hoc tibi signum quod unxit te Deus in Principem, cum abieris a me, invenies duos viros. Ecce aperte sequitur signum rem signatam. Sed dicit Iudeus quod aliquid secuturum erat annexum illi signo, scilicet quod Saul populus Israel subiiceretur plene. Similiter et hic : Ecce virgo concipit, quia hoc sic fuit signum future liberationis corporalis : et etiam fuit signum future liberationis spiritualis. Item probatur Iudeis quod istud : Ecce virgo concipiet, etiam secundum quod ipsi exponunt, non fuit signum liberationis, nisi sequens rem. Certum est enim quod liberatio ab obsidione duorum Regum facta est sub Achaz : ergo oportuit quod iste puer, cuius conceptio et nativitas fuit signum predicte liberationis, nasceretur sub Achaz ad minus, vel ante ; alioquin signum non precederet rem. Sed ut legitur 4Rg. 16.a. Decimo septimo anno Phacee, qui regnavit viginti annis, cepit regnare Achaz, qui regnavit sexdecim annis. Ergo post mortem Phacee regnavit Achaz duodecim annis. Et post Achaz regnavit Ezechias quinque annis ante destructionem Samarie, quia in sexto anno eius destructa est, 4Rg. 18.c. Ergo puer iste, de quo loquuntur Iudei, natus est sub Achaz et vivente Phacee : quia aliter non esset signum liberationis predicte, erat decem et octo, vel ad minus decem et septem annorum, quando Samaria destructa est. Ergo tunc poterat loqui et vocare patrem suum et matrem suam. Ergo falso sequitur in textu, Antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci et spolia Samarie coram Rege Assyriorum. Ergo aut Propheta falsum dixit, aut ille non erat natus ante liberationem. Et ita res precessit signum secundum eos quod est inconveniens eis. Forte dicunt Iudei quod non appellatur hic liberatio amotio obsidionis, sed destructio Regum et regnorum eorum, quia tunc certe fuerunt due Tribus, que plene liberate sunt ab illis et ita non oportuit ; quod puer iste non nasceretur ante amotionem obsidionis, vel vivente Phacee, sed longe post, ita quod in destructione Samarie nesciebat loqui. Sed probatur eis quod ista expositio non potest stare ; quia hoc signum datum est populo obsesso ad consolationem obsidionis ; sed non consolaretur, nisi precederet amotionem obsidionis : ergo precessit. Et ita oportet quod puer ante mortem Phacee natus fuerit et ita in destructione Samarie fuit magnus et eloquens. Item pro nihilo daretur Achaz optio tanti signi de celo dandi, vel de terra, nisi Dominus aliquid magni voluisset per hoc ostendere. Preterea in fine precedentis visionis supra 6.c. dixit Dominus Isaie : Exceca cor populi huius et oculos claude, ne forte oculis suis videat. Et revera prophetia Isaie, maxime ubi loquitur de incarnatione verbi, sic excecat Iudeos quod nihil penitus intelligunt et ideo aperta est Prophetia de beneficio incarnationis, Oportet igitur, ut ostendamus, quomodo fuit signum liberationis Hierusalem a duobus Regibus, cum hoc longe post fuerit subsecutum. Dicimus ergo quod Dominus quandoque plus dat, quam petatur, ut patet in Salomone, 3Rg. 4.b. qui petiit sapientiam et date sunt ei potentia et divitie maxime cum sapientia ; Sic dictum fuerat Achaz, ut peteret signum liberationis, sed noluit. Et Dominus quasi largissimus promittit domui David, hoc est, omnibus bonis preteritis, presentibus et futuris signum liberationis eterne quod plus est. Unde facit, quemadmodum si aliquis malus servus et contumax recedat a Domino suo : et Dominus alii servo benevolo plura dona promittit, ut sic servus fugitivus confundator. Recesserat enim Achaz a Domino quasi servus malus, nolens petere signum liberationis sue. Et ideo Dominus quasi largus promittit populo simplici {4. 20vb} longe melius, scilicet spiritualem liberationem futuram per Christum, qui de illo populo nasciturus est ; et sic per consequens promittit corporalem liberationem. Cum enim promittit de genere illorum Christum nasciturum, aperte dat intelligi quod interim non exstirpabitur genus illorum. Et ita quasi duplex conclusio sequitur ex hac promissione. Ecce Virgo concipiet et pariet etc.
marg.| Prima talis est. Promitto vobis Messiam de vestro genere nasciturum, qui vos liberabit ; ergo interim non destruemini.
marg.| Secunda talis est. Promitto vobis spiritualem liberationem ; ergo non debetis dubitare de corporali, que minor est. Item signum corporalis liberationis Iudeorum est noster Emanuel, qui et precessit et secutus est eam. Inquantum Deus precessit, inquantum homo subsecutus est. Planum est ergo quod dicitur : Ecce Virgo concipiet. Prophetali certitudine demonstratur futurum quasi presens et ideo dicit. Ecce quod est adverbium demonstrativum ad oculum, quia verbum invisibile prius, visibile per carnis assumptionem predicit. Et hoc est illud novum, de quo dicit Ier. 31.d. Novum creabit Dominus super terram, femina circumdabit virum.
marg.| Maledicti Iudei legunt hoc divisim, hoc modo : Ecce Virgo, id est illa, que est Virgo, concipiet, sed non manens Virgo, sicut dicitur album erit nigrum. Sed secundum hoc nulla est novitas, quia hoc modo multe virgines adhuc parient. Unde Hieronymus sic obiiciet eis in originali. Si aliqua deflorata concipit, que est novitas, vel quod signum ?
marg.| Item, quare dicit. Ipse Dominus dabit vobis signum ? Talis enim conceptio est usitata. Si dicas quod in hoc fuit novitas quod mulier in defloratione concepit. Hoc non dicunt Iudei, qui exponunt de uxore Isaie, vel de uxore Achaz.
marg.| Preterea de quacumque exponant, non est novum hoc, quia ambe filie Loth in defloratione sua conceperunt. Gn. 19.g. Dimittamus igitur in sua cecitate Iudeos et nos litteram nostram prosequamur. Ecce, admirative. Virgo concipiet, de Spiritu S. Et, Virgo pariet filium, Dei et suum. Et vocabit, ipsa : vel, vocabis, o tu Iuda, nomen eius, Emanuel, id est verum Deum et verum hominem credens et ipsum in periculis invocabis.
marg.| {a} Butyrum et mel comedet id est omnem cibum infantilem homini idoneum, in quo verus homo demonstratur. Ita tamen.
marg.| {b} Ut in i psa infantia.
marg.| {c} Sciat reprobare malum id est omnes peccatores.
marg.| {d} Et eligere bonum id est omnes bonos quod fiet in die iudicii manifeste, quando separabit hedos ab agnis. Mt. 52.c. Et quotidie facit licet occulte et ab eterno fecit ut Deus. Hieronymus His verbis percipimus Salvatoris infantiam, divinam in eo non minuisse Sapientiam, quamvis dicatur Lc. 2.g. Puer autem proficiebat etate et sapientia apud Deum et homines, ut veritas humani corporis probaretur. Infantia enim non preiudicat divine Sapientie.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Butyrum et mel comedet id est omnem cibum infantilem et virilem.
marg.| Per butyrum quod de lacte fit, infantilis cibus intelligitur : per mel, cibus virilis, quasi dicat : sic erit infans quod etiam erit vir, quia perfectus scientia et virtute : et non solum tunc erit infans et vir ; immo etiam Deus.
marg.| {b} Ut sciat etc. id est habeat tunc discretionem boni et mali.
marg.| {Δ} quod non potest
marg.| {Θ} quam ipse sensus littere.
marg.| {a} Butyrum et mel comedet. But yrum, pinguedo boni operis, mel dulcedo contemplationis.
marg.| Item butyrum mysterium incarnationis, mel dulcedo Deitatis. Hec comedit Christus, quia hec in fomentum membrorum convertit et in delectationem ipsorum. Gn. 18.a. Tulit Abraham butyrum et lac et vitulum, quem coxerat ; et posuit coram eis. Cantic. 5.a. Comedi favum cum melle meo. De Hypocrita vero dicitur, Iob. 20.c. Non videat rivulos fluminis torrentis mellis et butyri. Hoc est, flumen Paradisi, in quo balneantur Electi. Ps. 45. Fluminis impetus letificat civitatem Dei, Iob. 29.a. Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos secundum dies, quibus Deus custodiebat me ? Quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei. Verba sunt Ecclesie.
marg.| {b} Ut sciat reprobare malum etc.   in m embris suis. Ad hoc
marg.| {Θ} enim est tota
marg.| {4. 21ra} Δ quod non potest esse in puro homine. Et hoc erit signum mirabile tue liberationis : quia antequam nascatur, vel concipiatur puer iste, ad invocationem nominis illius liberaberis. Et hoc est.
marg.| {a} Quia antequam sciat puer scie ntia creata.
marg.| {b} Reprobare malum etc. id est antequam Deus fiat homo.
marg.| {c} Derelinquetur terra etc. id est Syria et Samaria.
marg.| {d} A facie id est a presentia.
marg.| {e} Duorum Regum suorum quia sexto anno Ezechie capta fuit Samaria a Salmanasar Rege Assyriorum. 4Rg. 18. Et sic due Tribus plene liberate fuerunt a duobus Regibus, quos timebant. Nam Rasin Regem Syrie iam occiderat Theglatphalasar pater Salmanasar, ut legitur. 4Rg. 16.b. Sed ne superbirent due Tribus quasi omnino secure, predicte consolationi subiungit Isaias comminationem, dicens.
marg.| {f} Adducet Dominus etc.   trib ulationis et captivitatis.
marg.| {g} Qui id est quales tam mali, scilicet.
marg.| {h} Non venerunt vobi s   a diebus separationis Ephraim a Iuda id est decem Tribuum a duobus Tribubus sub Roboam, 3Rg. 12.   Et hi dies id est hec tribulatio veniet.
marg.| {i} Cum Rege Assyriorum id est cum Nabuchodonosor Rege Chaldeorum, qui venit comitatus multitudine Assyriorum et Egyptiorum, cum quo etiam venerunt Medi et Perse, quasi dicat : . O Achaz Emanuel liberabit te et populum tuum a duobus Regibus ; sed ne glorieris in hoc, quia gravius flagellum inducet super te et super domum tuam, scilicet oppressionem Egyptiorum primo, deinde Assyriorum et ultimo Chaldeorum. Primo enim Pharao Nechao Rex Egypti occidit pium Iosiam Regem Iuda, quo mortuo, populus terre secundum filium eius, id est Ioachaz constituit Regem, quem etiam Pharao Nechao vinculatum transtulit in Egyptum et primogenitum Iosie, id est Eliachim constituit Regem sibi tributarium et vertit nomen eius Ioakim in signum servitutis. Qui servivit ei in tributo usquequo invaluit Nabuchodonosor, qui fecit eum tributarium sibi et postea interfecit et substituit ei filium eius Iechoniam, qui etiam postea cum matre sua se tradidit Nabuchodonosor et ductus est in Babylonem, substituto in regnum patruo suo Mathathia, cuius nomen Nabuchodonosor mutavit in signum servitutis et vocavit eum Sedechiam, quem etiam postea excecavit ipse Nabuchodonosor et cecum duxit in Babyloniam et ibi turpiter expiravit. Et hec fuit consummatio captivitatis incepte a Pharaone Nechao Rege Egypti. Et hoc est quod comminatur Isaias Achaz et populo eius. Verumtamen sciendum et in multis locis necessarium est scire quod Chaldei sepe dicuntur Assyrii. Et hoc duplici de causa. Prima est, quia Assyrii a Chaldeis originem habuerunt. Nam Assur filius Arphaxat de Chaldea venit in terram illam, quam a nomine suo denominavit Assyriam. Et etiam ab isto Assur initium habuit regnum Chaldeorum. Unde Infra 23.c. Ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit, Assur fundavit eam : Ab isto ergo Assur Chaldei Assyrii et Assyrii Chaldei dicuntur. Secunda causa est, quia regnum Chaldeorum fuit de regno Assyriorum. Nam cum Rex Assyriorum haberet Monarchiam omnium circumadiacentium regionum, Nabuchodonosor erat unus de guerrariis militibus eius strenuissimus et dilectissimus Regi et petiit ab eo Chaldeam, ut esset Rex sub eo ibi, qui dedit ei. Postmodum vero Nabuchodonosor potentior factus est Monarcha suo et famosior, ita ut nomen eius obfuscaret. Unde successores Nabuchodonosor Monarche fuerunt : et ideo Chaldei dicuntur Assyrii hic in textu. Nam cum deberet dicere cum Rege {4. 21rb} Chaldeorum, dixit, cum Rege Assyriorum. Et dicit Glossa id est Nabuchodonosor ; cum quo venerunt Medi, Perse, Egyptii et Chaldei. Hieronymus vero in originali legit locum istum et de Nabuchodonosor, sicut diximus et de Sennacherib, dicens hoc modo. Odomus David ausculta, que dico, ut.
marg.| {c} Derelinquatur terra Syri e et Samarie.
marg.| {d} A facie etc.   quos tu vehementissime reformidas.
marg.| {f} Adducet Dominus etc.   quos numquam habuisti ex eo tempore, quo decem Tribus a duabus Tribubus separate sunt et regnum in Samaria habere ceperunt. Ad ducet autem ipsos, id est tempora.
marg.| {i} Cum Rege Assyriorum id est Sennacherib, ut illis separatis, atque subversis ab Angelo, tu Emanuelis presentia liberaberis. Unde sensus est : Duo Reges destruentur et Dominus adducet super te Sennacherib, sed non prevalebit tibi, immo virtute Emanuelis tu liberaberis et ipse prosternetur. Et ita factum legitur infra 37.g. Sed quia oppressio Iudee cepit a Pharaone Nechao, qui occidit Iosiam : Ideo Isaias de illo prosequitur, primo dicens.
marg.| {k} Et erit in die illa nota Domino et notabili et timenda tibi.
marg.| {l} Sibilabit Dominus id est inspirabit.
marg.| {m} Musce, que est etc. id est populo Egyptiaco imbelli et immundo sanguini idololatrie insidenti. Egyptus enim coluit omnia monstra Deorum.   Sibilabit dici t, id est inspirando congregabit populum Egyptiacum, sicut musce congregantur ad sibilum. Per hoc quod dicit,   in extremo fluminum nota tur quod etiam vilissimi et ultimi venient contra Iudam   Fluminum etiam dicit pluraliter quia Nilus in septem brachia dividitur et de ultimo venient in Iudeam.
marg.| {n} Et sibi labit   api, que est in terra Assur id est Assyrii et Chaldeis nimium ferocibus et iaculis potentibus quod notatur per aculeum apis. Sed si inspiravit illis Dominus, ut venirent contra Iudam, inspiravit eis malam voluntatem, quia ipsi mala intentione venerunt et veniendo peccaverunt. Solutio. Dominus inspiravit eis, id est ostendit eis malitiam Iudeorum et offensam Dei contra ipsos, quo agnito, ipsi moti cupiditate terre eorum lucrande, venerunt contra eos. Et postea prosequitur Metaphoram suam Propheta.
marg.| {o} Et venient et requiescent omnes Egyp tii, Chaldei et assyrii.
marg.| {p} In torrentibus vallium terr e tue.   In torrentibus dici t, propter Metaphoram : quia in his locis musce et apes morantur et quia exercitus libenter iuxta aquas castrametatur.
marg.| {q} Et in cavernis petrarum et in omnibus frutetis et in universis foraminibus. Ist a sunt congrua muscis et apibus. Et ne crederet Iuda quod adventus eorum esset pacificus, subdit quod erit molestus nimis, comparans, Regem Assyriorum, id est Nabuchodonosor novacule acute, quia Iudeam cito subvertit, sicut novacula cito pilos radit. Et quod Rex Assyriorum dicatur hic Nabuchodonosor, patet per Hieronymum qui dicit. Rex Assyriorum, qui in Ieremie quadragesimo-sexto, d. Columba Dei vocatur ibi enim Nabuchodonosor vocatur columba Dei, quia servivit Deo in expugnando Tyrum, propter quod Egyptus data est ei
marg.| {Δ} in remunerationem
marg.| {Θ} enim est tota doctrina et exhortatio Christi, ut malum fugiamus et bonum eligamus. Ps. 36. Declina a malo et fac bonum.
marg.| {k} In die illa sibilabit Dominus musce, que est etc.   Musc a est curarum importunitas. Ex. octavo, f. Venit musca gravissima in domos Pharaonis. Glossa id est insolentes cure carnalium desideriorum. Flumina Egypti sunt vanitas mundis et voluptas carnis. Musca moratur in extremo fluminum, quia importunitas curarum, sive mentis anxietas adiuncta est voluptati et vanitati usque ad finem. Prv. 5.a. Favus distillans labia meretricis ; novissima autem illius amara quasi absynthium. Item Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Apis, que habet in ore mel et in cauda aculeum, est adulator, vel proditor, que est in terra Assur, id est in curia Potentum, ubi regnat proditio simul et adulatio. Sed iam Dominus sibilabit illis, id est curarum importunitati, proditioni et adulationi.
marg.| {o} Et venient et requiescent modo .
marg.| {p} In torrentibus vallium et in cavernis petrarum id est in claustris Monachorum et in capitulis Canonicorum. Iob. 30.a. In desertis habitabunt torrentium et in cavernis terre.
marg.| {Θ} {a} In die illa
marg.| {4. 21va} Δ in remunerationem, ut legitur Ez. 29.d. Alii dicunt quod vocatur columba Dei propter fraudulentam simplicitatem et propter nimiam libidinem, vel propter signum columbe quod habebat in vexillo suo. Dicit ergo.
marg.| {a} In die illa nota bili previsa a Domino, timenda Iudeis.
marg.| {b} Radet Dominus etc. vel   conducta alia littera.
marg.| {d} In his, qui trans flumen sunt etc.   Sic ordina litteram.
marg.| {a} In die illa iam prevIs.
marg.| {b} Radet Dominus id est cito evellet.
marg.| {c} In novacula acuta, scilicet   in Rege etc. id est ultra Euphratem, quem transire oportet venientes de Babylone in Iudeam.
marg.| {e} Caput id est Principes.
marg.| {f} Et pilos pedum id est subditos.
marg.| {g} Et barbam universam id est omnes iuvenes fortes et pulchros. Summa est. Per Nabuchodonosor et Assyrios, qui ultra Euphratem habitant, cito et funditus evertet Dominus totam Iudeam a maiore usque ad minorem, nulli parcens : deinde ostendit Propheta, quanta erit solitudo Iudee post illam destructionem, tanta scilicet quod homo de magna numerositate gregum et armentorum non habebit, nisi vaccam unam et duas oves, quarum lacte pascatur et lana vestiatur. Et quia pauca erunt tunc animalia et tanta fertilitas in pascuis quod una vacca et due oves sufficient ad pascendum domum unam, ita abundabunt in lacte. Et hoc est.
marg.| {h} Et erit in die illa post subversionem urbis et captivitatem Iuda.
marg.| {i} Nutriet homo reli ctus in Iudea.
marg.| {k} Vaccam boum unam tantum, quia pauper. Vaccam boum dicit, quia talis est modus loquendi apud Hebreos, vel impregnatam a bobus, vel vitulos duos habentem.
marg.| {l} Et duas oves unde pascatur et vestiatur.
marg.| {m} Et pre ubertate lactis uniu s vacce et duarum ovium, quia multa erant pascua et pauca animalia.
marg.| {n} Comedet butyrum quod fit de pinguedine lactis, nec fit, nisi ubi maxime abundat lat.
marg.| {o} Butyrum enim et mel silv estre, vel agreste pre inopia panis.
marg.| {p} Manducabit omnis etc.   a Na buchodonosor.
marg.| {q} In medio terre id est in Iudea, que est quasi umbilicus totius terre. Unde de Domino dicitur in Ps. 73. Qui operatus est salutem in medio terre, id est in Hierusalem. Et tangit Isaias hic historiam, quam habemus planius et plenius Ier. 39. et 40. et 41. scilicet quod post eversionem urbis Nabuzardam Princeps militie Nabuchodonosor, quem Archimagistrum septuaginta vocant, id est Principem Cocorum, id est mareschalcum, pauperes reliquit in Iudea, qui vineas et agros colerent et prefecit eis Godoliam, qui dicebat, Servite Regi Babylonis : et bene erit vobis. In illo tempore tanta fuit solitudo in Iudea, ut illi, qui remanserant, nec greges ovium haberent, nec armenta boum. Et tanta fuit exstirpatio vinearum quod tunc vix poterat inveniri una vitis ad plantandum ; ita etiam quod singule vites singulis argenteis emebantur. Et hoc quod subditur.
marg.| {r} Et erit in die illa post captivitatem.
marg.| {s} Omnis locus in q uo, vel.
marg.| {t} Ubi fuerint mille etc.   emen tur, singule vites singulis argenteis. Iste nominativus,   omnis locus prep onitur tantum, ut sequens relatio locum habeat. Et est sensus. In omni loco, ubi fuit copia vinearum, erit tanta caristia vini et tanta raritas vinearum quod una vitis uno argenteo emetur, qui valet decem denarios usuales.
marg.| {Δ} {a} Et in spina
marg.| {Θ} {a} In die illa radet Dominus in novacula acuta etc.   Nova cula Diabolus est, cuius ministerio resecat Dominus superflua.
marg.| {d} In his, qui trans flumen sunt id est in Iustis, qui flumina Babylonis transierunt, id est divitias et delicias contempserunt. Et in hoc servit diabolus Domino, licet invitus. Iob. 40.d. Numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum ? Novacula dum innovat, incidit ; sic diabolus dum promittit innovationem, infert incisionem. Primis enim parentibus promisit innovationem {4. 21vb} immortalitatis et intulit vulnus infelicitatis ; Sic hodie multis suggerit innovationem religionis et infert vulnus perditionis. Ps. 51. Sicut novacula acuta fecisti dolum.
marg.| {e} Caput mens  : capilli, cogitationes : pedes, affectus : pili pedum, multitudo desideriorum : Barba, operandi virilitas et docendi auctoritas. Cogitationum autem quedam sunt bone, quedam sunt male : ideo rasio capitis quandoque sumitur in bono, quandoque in malo. In bono abiectio malarum cogitationum. Iob. 1.d. Surrexit Iob. et scidit vestimenta sua et tonso capite corruens in terram adoravit. Hinc est quod Levite iubentur radere omnes pilos carnis sue. Nm. 8.b. id est omnes carnales cogitationes resecare. In malo sumitur, id est amotio bonarum cogitationum, que mentem ornant, ut capilli caput. Mt. 10.d. Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Similiter rasio pilorum pedum quandoque in bono sumitur, id est abiectio malorum desideriorum quandoque in malo, id est remotio sanctorum desideriorum. Item per pilos aliquando accipitur asperitas penitentie. Unde Ioannes legitur vestitus pilis camelorum. Mt. 3.a. et Mc. 1.a. Et de pilis caprarum fiebat oblatio in lege Domini. Ex. 35.c. Item rasio barbe in bono, id est presumptionis de viribus suis amputatio. Unde legitur Ier. 41.b. quod Ismael interfecit octoginta viros rasos barba et scissis vestibus usque ad nates, munera et thus habentes in manibus, ut offerrent in domum Domini. Item rasio barbe in malo, exstirpatio virilitatis bene operandi, vel bene docendi. Unde 1. Paralip. 19.a. Amon pueros David decalvavit et rasit 2Rg. 10.a. Rasit dimidiam partem barbe eorum et prescidit vestes eorum medias usque ad nates. Ubi Glossa Diabolus quorumdam Predicatorum sermonem et conversationem commaculat et prescidit vestes usque ad nates, cum turpia facta revelat. De hoc dicitur. Ier. 48.f. Super omne caput calvitium et omnis barba rasa erit : sic ergo.
marg.| {c} Dominus in novacula acuta id est ministerio diaboli et membrorum eius.
marg.| {b} Radet capi ta Iustorum, id est resecat superfluas cogitationes.
marg.| {f} Et pilos pedum id est motus illicitos, malas affectiones, vel superfluas possessiones. Unde Ps. 51. Sicut novacula acuta fecit dolum ibi Glossa Mali pilos radunt Sanctis, quia superflua rapiunt, ut sint filii Chore, id est Calvarie. Barbam etiam radit, id est presumptionem tollit, in his, qui sunt trans flumen, id est ultra fluxum divitiarum, vel deliciarum huius mundi ; ita quod Euphrates, id est frugifer dividat inter Iustos et impios. Iob. 28.a. Lapidem quoque calignis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante. Item quia novacula innovat et incidit : similiter et Dominus per diabolum suos innovat et malos punit, exponitur in malo sic.
marg.| {b} Radet Dominus perm issive.
marg.| {c} In novacula acuta id est ministerio diaboli.
marg.| {e} Caput id est mentem bonis cogitationibus.
marg.| {f} Et pilos pedum id est asperitatem penitentie perseverantem.
marg.| {g} Et barbam id est fortitudinem, bone conversationis, vel sancte predicationis.
marg.| {h} In die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves id est mentis fortitudinem et simplicitatem duplicem, interiorem et exteriorem. Vacca enim fetum fortem facit et ideo mentis fortitudinem significat, que forte opus parit. Hanc vaccam debet homo nutrire, non duas : quia debet affligere carnem et animam roborare. 2Cor. 12.c. Virtus in infirmitate perficitur. Nutritur autem hec vacca operando et studendo. Prv. 30.d. Stellio manibus nititur et moratur in edibus Regis, id est simplex homo bonis operibus exercitatur et in studio sanctarum Scripturarum conversatur. Item una vacca est una Parochia, in qua sunt vix due oves, id est duo innocentes ; sed multi lupi, qui nec lac, nec lanam ministrant. Ez. 34.b. Facti sunt greges mei in rapinam et oves mee in devorationem omnium bestiarum.
marg.| {o} Butyrum enim etc. id est allegorica et morali intelligentia reficietur. Mel enim optimum est in fundo, sic allegoria. Butyrum optimum est in supremo : sic tropologia illa melior est, que in superficie littere videri potest.
marg.| {u} Mille vites mille argenteis emen tur. Mille vites mille Ecclesie sunt ; mille argentei, mille Predicatores sunt : quia nisi singule singulos Predicatores habeant.
marg.| {Θ} {a} Et in spinas
marg.| {4. 22ra} {Δ} {a} Et in spinas etc.   vine e et loca vinearum, ubi est, ubi erant vires, ibi erunt spine et vepres.
marg.| {b} Cum sagittis etc. id est in agros et vineas visendas pre timore latronum.
marg.| {c} Vepres enim et spine ubi latitant latrunculi.
marg.| {d} Erunt in universa terra Iuda .
marg.| {e} Et omnes montes tale s erunt.
marg.| {f} Qui id est quod ipsi.
marg.| {g} In sarculo sarrientur reli ctis campestribus. Nam metu hostium in montibus habitantes eos excolent propriis manibus vitam miseram sustentantes : cetera terra erit deserta et plena vepribus et in pascua boum.
marg.| {h} Non veniet illuc id est in montes.
marg.| {i} Terror spinarum et veprium id est hostium. Vel ad litteram spine et vepres terribiles non erunt in montibus propter culturam.
marg.| {k} Et erit cete ra terra.
marg.| {l} In pascua vel  in pascuam secundum Haimonem. ||
marg.| {m} Bovis tant um, non in habitationem hominum.
marg.| {n} Et in conculcationem pecoris mino ris, scilicet capre, vel ovis.
marg.| {Θ} {a} Et in spinas etc.   Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti et ecce totum repleverant urtice, operuerant superficiem eius spine.
marg.| {b} Cum sagittis etc. id est in Ecclesias Pastores intrare deberent, cum infatigabili predicatione, que per arcum designatur et cum auctoritatibus Sacre Scripture, quibus corda peccatorum perfodiantur, ita ut quasi quidam sanguis devotionis eliciatur, vel sanguis peccatorum per foramen confessionis.
marg.| {c} Et omnes montes etc.   Mont es sunt viri religiosi, qui sarculo doctrine spiritualis, vel penitentie sarrirentur, non timerent carnalium motuum punctiones, vel Demonum tentationes. Sed heu hodie deficit sarculus in claustris, ubi quondam studium doctrine spiritualis fuit : et ideo vepres et spine abundant ibi :



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_7)

Notes :