Hugo de Sancto Caro

Capitulum 42

Numérotation du verset Is. 42,1 

Ecce servus meus
suscipiam eum
electus meus
complacuit sibi in illo anima mea
dedi spiritum meum super eum iudicium
gentibus
proferet
Numérotation du verset Is. 42,2 

non clamabit
neque accipiet personam
nec audietur foris
vox eius
Numérotation du verset Is. 42,3 

calamum quassatum non conteret
et linum
fumigans non extinguet in veritate
Educet
Iudicium
Numérotation du verset Is. 42,4 

non erit tristis
neque turbulentus donec ponat in terra
iudicium
et legem eius
insule exspectabunt
Numérotation du verset Is. 42,5 

hec
dicit Dominus Deus creans
celos
et extendens eos firmans
terram
et que germinant ex ea dans
Flatum
populo qui est super eam et spiritum
calcantibus
eam
Numérotation du verset Is. 42,6 

ego Dominus
vocavi te
in iustitia
et apprehendi manum tuam
et servavi te1
1 te] om. Weber
et dedi te in fedus populi
in lucem gentium
Numérotation du verset Is. 42,7 

ut aperires oculos
Cecorum
et educeres de conclusione
Vinctum
de domo carceris
sedentes in tenebris
Numérotation du verset Is. 42,8 

ego Dominus
hoc est nomen meum
gloriam meam
Alteri
non dabo
et laudem meam sculptilibus
Numérotation du verset Is. 42,9 

que prima fuerant
ecce venerunt
nova quoque
ego annuntio antequam oriantur
audita vobis faciam
Numérotation du verset Is. 42,10 

cantate Domino
canticum novum
laus eius
ab extremis terre
qui descenditis in mare
et plenitudo eius
insule
et habitatores earum
Numérotation du verset Is. 42,11 

sublevetur desertum
et civitates eius in domibus
habitabit Cedar
Laudate
habitatores
Petre
de vertice montium clamabunt
Numérotation du verset Is. 42,12 

ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis
nuntiabunt
Numérotation du verset Is. 42,13 

Dominus sicut fortis
Egredietur
sicut vir proeliator
suscitabit zelum
vociferabitur et clamabit
super inimicos suos
confortabitur
Numérotation du verset Is. 42,14 

Tacui
semper silui patiens fui
sicut pariens loquar dissipabo
et absorbebo simul
Numérotation du verset Is. 42,15 

desertos faciam montes
et colles
et omne gramen
eorum exsiccabo
Et
ponam flumina
in insulas
et stagna arefaciam
Numérotation du verset Is. 42,16 

et ducam cecos
in via
quam nesciunt
in semitis quas ignoraverunt ambulare
eos faciam
ponam tenebras
coram eis
in lucem et prava in recta
hec verba
feci eis
et non dereliqui
eos
Numérotation du verset Is. 42,17 

conversi sunt
retrorsum
confundantur
confusione qui confidunt
in sculptili
qui dicunt conflatili vos dii nostri
Numérotation du verset Is. 42,18 

surdi audite
et ceci
intuemini ad videndum
Numérotation du verset Is. 42,19 

quis cecus nisi servus meus
et surdus nisi ad quem nuntios meos
misi quis
cecus nisi qui venundatus est
quis cecus nisi servus
Domini
Numérotation du verset Is. 42,20 

qui vides
multa
nonne custodies
qui apertas habes aures
nonne audies
Numérotation du verset Is. 42,21 

et
Dominus voluit
ut sanctificaret
eum
et magnificaret legem et extolleret
Numérotation du verset Is. 42,22 

Ipse
autem populus
direptus et vastatus
Laqueus
iuvenum omnes
et in domibus carcerum absconditi sunt
facti sunt in rapinam
nec est qui eruat
in direptionem
et non est qui dicat
Redde
Numérotation du verset Is. 42,23 

quis est in vobis qui audiat
hoc attendat
et auscultet futura
Numérotation du verset Is. 42,24 

quis dedit in direptionem
Iacob et Israel vastantibus nonne Dominus
ipse
cui peccavimus
et noluerunt in viis eius
ambulare2
2 ambulare] + et Weber
non audierunt
legem eius.
Numérotation du verset Is. 42,25 

Et
effudit
super eum
indignationem furoris sui et forte bellum
et
combussit eum
in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit

Capitulum 42

Numérotation du verset Is. 42,1 
marg.| Ecce servus meus, suscipiam eum. Adh uc immoratur Propheta circa destructionem Gentium per Cyrum factam. Et dividitur capitulum istud in tres partes. In prima parte immoratur circa laudem Cyri. In secunda parte pro destructione Gentium, quam Cyrus facturus erat, invitat populos ad laudem Domini, ibi : Cantate Domino. In tertia Iudeos iam de captivitate reversos, de preteritis peccatis increpat, dicens : Surdi audite, more patris, qui cum filius suus aliquid perdiderit, reddit ei et postea increpat eum, dicens : Stulte, quare perdidisti istud ? Similiter Dominus in secunda parte huius capituli prenuntiat, quomodo Iudei liberabuntur a captivitate per Cyrum. Deinde ipsis quasi de captivitate liberatis, increpat eos de peccatis, propter que captivati erant. Volens ergo Propheta commendare Cyrum, dicit in persona Domini.
marg.| {r} Ecce servus meus id est Cyrus. Tacet autem nomen eius, ut plus extollat eum.
marg.| {s} Suscipiam eum id est gratum habebo eius servitium.
marg.| {t} Electus meus ad v indictam mihi capiendam de Gentibus et populum meum liberandum.
marg.| {u} Complacuit sibi in illo anima mea. Loq uitur Dominus more nostro. Et dicitur complacuisse sibi in Cyro Dominus, non propter personam Cyri, sed propter opera eius, scilicet Chaldeorum destructionem et Iudeorum liberationem.
marg.| {x} Dedi Spiritum meum super eum id est sapientiam, vel inspirationem, ut iret contra Chaldeos. Vel Spiritum Domini dicit benedictionem eius.
marg.| {y} Iudicium Gentibus proferet id est Chaldeis dabit id quod iusto iudicio meruerunt.
marg.| {z} Non clamabit quasi dicat : cum pace et silentio factum suum faciet, sicut sapiens homo : Hic enim est modus sapientium. Vel, non clamabit, id est non capiet Babylonem in tumultu : quia quiescentibus Chaldeis sine intersectione suorum et quasi sine bello et tumultu introivit.
marg.| {a} Neque accipiet personam id est non parcet maiori plus, quam minori, immo quilibet reddet, secundum quod meruit.
marg.| {b} Nec audietur vox eius foris id est
marg.| {Δ} in obsi-
Numérotation du verset Is. 42,mystice 
marg.| {r} Ecce servus meus. Hec possunt esse verba Patris de filio. Filius enim dicitur servus Patris ratione humanitatis, infra 49.a. Servus meus es tu, Israel : in te gloriabor. Et infra b. Parum est tibi, ut sis mihi servus ad suscitandas Tribus Israel et feces Israel convertendas.
marg.| {s} Suscipiam eum in d ie Ascensionis.
marg.| {t} Electus meus. Und e Ct. 5.c. dicit Sponsa de filio : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
marg.| {u} Complacuit sibi in illo anima mea unde Mt. 3.d. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
marg.| {x} Dedi Spiritum meum super eum in c olumbe specie in Baptismo, Lc. 3.d. Unde supra 11.a. Requiescet super eum spiritus Domini.
marg.| {y} Iudicium Gentibus proferet per se. Unde Io. 5.d. Neque enim Pater iudicat quemquam ; sed omne iudicium dedit filio etc. vel per Apostolos. Unde Mt. 12.b. dicitur de Apostolis : Ipsi Iudices vestri erunt : Et dicitur hoc Scribis. Et 19.d. Cum sederit filius hominis in sede Maiestatis sue, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim Tribus Israel.
marg.| {z} Non clamabit. Con tra, Io. 7.f. In novissimo magne festivitatis die stabat Iesus et clamabat dicens :   Si quis sitit etc.   Item Hbr. 5.b. Cum clamore valido et lacrimis offerens in omnibus exauditus est pro sua reverentia. Solutio : Est clamor veniens ex impetu contentionis : et est clamor proveniens ex fervore caritatis : et est clamor ex vehementia doloris naturalis. De primo dicitur hic. Non clamabit. De secundo dicitur Io. De tertio Hbr.
marg.| {a} Neque accipiet personam. Hoc idem dicitur, Dt. d. et 16.d. et 2. Paralipom. 19.c. Iob. 34. Eccles. 35.c. Rm. 2.b. Gal. 2.b. Eph. 6.b. Colossen. 3.d. et Actuum decim. e. Sapient. sexto. b. Non subtrahit personam cuiusquam Dominus, qui est omnium Dominator, nec verebitur magnitudinem cuiusquam.
marg.| {b} Nec audietur vox eius foris. Lic et enim legatur Dominus
marg.| {Θ} fuisse
marg.| {4. 94va} Δ in obsidione extra civitatem non faciet magnum tumultum ; sed cum silentio et in pace, ut sapiens faciet quod querit.
marg.| {a} Calamum quassatum non conteret id est Iudeos omni prosperitate vacuos et multiplici captivitate quassatos non conteret, id est non affliget.
marg.| {b} Et linum fumigans non extinguet. Hoc est idem quod prius. Linum autem dicuntur Iudei, quia lino utebantur multum et maxime in vestibus Sacerdotum. Fumigans autem dicuntur, quasi iam multiplicis captivitatis igne accensi ; sed nondum ex toto consumpti : ut titio fumigans nondum consumptus est.
marg.| {c} In veritate educet iudicium id est sine dolo accipiet vindictam de Chaldeis et reddet illis, secundum quod meruerunt.
marg.| {d} Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium id est affabilis erit et hilaris etiam in bello et obsidione, quando solent magis homines esse iracundi.
marg.| {f} Et legem eius insule exspectabunt id est Gentes subdite, legem, secundum quam ipse vivit, sibi imponi putabunt. Septuaginta dicunt manifestius et planius. In nomine eius Gentes sperabunt, id est desiderabunt ei subiici, ut liberentur a Chaldeis. Et quia forte Iudei de hoc possent diffidere, tam pro facti magnitudine, quam etiam pre letitia, quam inde habituri essent, si fieret. Ideo, ut credant, dicitur quod.
marg.| {g} Hec dicit Dominus Deus qui scit et potest hec facere. In cuius exemplum et argumentum adducuntur multa opera, que fecit Dominus, que etiam sunt maiora, unde dicit : Hec dicit Dominus Deus, qui scit, quid futurum sit : et potest facere quod vult Dominus, dico.
marg.| {h} Creans celos id est qui celos creavit de nihilo.
marg.| {i} Extendens eos quasi tabernaculum ad inhabitandum.
marg.| {k} Firmans terram supe r vacuum.
marg.| {l} Et que germinant ex ea id est ex terra, scilicet creaturas conservans in esse.
marg.| {m} Dans flatum populo, qui est super eam id est dans hominibus, qui sunt super terram, spiritum vite. Unde Gn. 2.b. Formavit Deus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite.
marg.| {n} Et spiritum calcantibus eam. Rep etitio est, vel expositio prioris.
marg.| {o} Ego Dominus conv ertit sermonem ad Cyrum.
marg.| {p} Vocavi te in iustitia id est ad puniendos Chaldeos iusto Dei iudicio vocavi.
marg.| {r} Et apprendi manum tuam quasi ducens te ad ultionem de hostibus meis.
marg.| {s} Et servavi te ut n emo lederetur tuorum.
marg.| {t} Et dedi te in fedus populo id est ad promissionem populi Iudaici explendam. Promiserat enim Dominus Iudeis quod reduceret eos de captivitate quod per Cyrum expletum est.   In lucem Gentium id est in prosperitatem Iudeorum, vel aliarum Gentium, a Chaldeis multipliciter oppressorum.
marg.| {x} Ut aperires oculos cecorum id est oculos incarceratorum, qui quasi ceci erant, quia non videbant in carcere, aperires educendo eos ad lucem. Et hoc est quod subdit quasi exponendo.
marg.| {y} Et educeres de conclusione vincantum id est vincantos compedibus.
marg.| {z} De domo ] {Δ} carceris
marg.| {Θ} fuisse in finibus Tyri et Sidonis, Mt. 15.b. Non tamen predictas terras intravit, nec eis predicavit. Unde ibid. c. Non sum missus, nisi ad oves, que perierunt domus Israel.
marg.| {a} Calamum quassatum non conteret Cala mus extra nitidus, sed intus vacuus, Scribe et Pharisei recte intelliguntur, qui idola non colebant ; ideo nitebant exterius ; sed fidem non habebant, unde vacui erant interius.
marg.| {b} Et linum fumigans non extinguetur. Lin um significat Sacerdotium, quia de lino fiebant vestes Aaron : quod fumigans dicitur, quia iam tempore Christi consumptioni erat vicinum. Dominus autem Scribas et Sacerdotes non destruxit ; sed potius ad penitentiam vocavit.
marg.| Moraliter autem calamus quassatus, peccator est vacuus omni bono in palude vitiorum iacens : quem non conterit Dominus, dum non statim punit, sed ad penitentiam exspectat {4. 94vb} per misericordiam. Unde Lam. 3.c. Misericordie Domini est quod non sumus consumpti. Linum fumigans vita hominis est, que debilis est ut linum et fumum teterrimum reddidit dolorum et tribulationum. Unde Iac. 3.d. Que est vita nostra ? vapor ad modicum parens. Hoc linum non extinguitDominus, quia non vult mortem peccatoris. Ez. 18.g. et Sap. 1.c. Deus mortem non fecit, nec letatur in perditione vivorum.
marg.| {c} In veritate educet iudicium non in falsitate, non in duplicitate, non in cupiditate. sup. 11.a. Arguet in equitate pro mansuetis terre.
marg.| {d} Non erit tristis, neque turbulentus. Contra Na. 1.a. Dominus in tempestate et turbine vie eius. Et Eccl. 7.a. Cor sapientium ubi tristitia. Et Mt. 26.d. Tristis est anima mea usque ad mortem. Sol. Est tristitia superficialis et apparens, que est, quando Dominus vindictam capit de malis. Tunc enim tristari dicitur, quia ad modum tristantis se habet, De hac dicitur Na. 1. Dominus in tempestate et turbine vite eius. Est etiam tristitia contritionis, de qua Eccl. 7. Cor sapientium ubi tristitia. Et est tristitia sensualitatis, da qua dicitur Mt. 26. Tristis est anima mea etc.   Et e st tristitia rationis, de qua dicitur hic : Non erit tristis, neque turbulentus.
marg.| Et nota quod dicit duo. Homo enim si non potest se vindicare, tristis est ; si potest, turbulentus fit. Utrumque removet de Christo.
marg.| Est tristitia.
marg.| Simulationis, Mt. 6.b. Nolite fieri sicut hypocrite tristes.
marg.| Naturalis, Mt. 26.d. Tristis est anima mea etc.
marg.| Penitentie, 2Cor. 7.b. Contristati estis ad penitentiam.
marg.| Compassionis, Rm. 9.a. Tristitia mihi magna est et continuus dolor cordi meo.
marg.| Timoris, Lc. 22.e. Invenit eos dormientes pre tristitia.
marg.| Tentationis, Iac. 5.c. Contristatur aliquis vestrum ? oret : equo animo est ? psallat.
marg.| Sollicitudinis, Gn. 40.b. Cur tristior est hodie solito facies vestra ?
marg.| Desperationis, Eccl. 14.a. Felix, qui non habuit tristitiam anime sue, nec excidit a spe sua.
marg.| Confusionis, Mt. 19.c. Abiit tristis, eo quod esset habens multas possessiones.
marg.| Iurgiorum, Eccl. 22.d. Est regressus ad amicum : si aperuerit os triste, non metuas : est enim concordatio ad amicum.
marg.| {e} Donec ponat in terra iudicium. Mt. 12.b. dicitur : Donec eiiciat ad victoriam iudicium et in nomine eius Gentes sperabunt. Et hoc est quod hic sequitur.
marg.| {f} Et legem insule exspectabunt. id est Gentes in insulis habitantes, id est Iusti persecutionum et tribulationum fluctibus undique tusi. Unde Gn. 49.b. Ipse erit exspectatio gentium.
marg.| {g} Hec dicit Dominus Deus creans celos id est Sanctos de nihilo faciens per fidei iustificationem. Ps. 50. Cor mundum crea in me, Deus.
marg.| {i} Et extendens eos ad o pera misericordie per compassionem.
marg.| {k} Firmans terram id est Ecclesiam per perseverantie firmitatem. Eccl. 1.a. Generatio preterit et generatio advenit ; terra autem stat in eternum.
marg.| {m} Dans flatum populo, qui est super eam et spiritum calcantibus eam. Not a quod habitantibus in terra, id est utentibus temporalibus ad necessitatem, dat Dominus statum eos ad melius provocando, quo mediante de terra exeant per contemptum ; sed egressis iam et mundum calcantibus, dat spiritum fortitudinis, ut perseverent in bono et in celestibus figant habitationem suam per affectum. De his omnibus Za. 12.a. Extendens celum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo. De habitantibus in terra per amorem dicitur Apc. 8.b. Ve, ve, ve, habitantibus in terra.
marg.| {o} Ego Dominus vocavi te o fi li, de Egypto in Iudeam. Os. 11.a. Ex Egypto vocavi filium meum, a Iudea in Gentes.
marg.| {q} In iustitia. Ius tum enim fuit, ut contemptus a Iudeis, transiret ad Gentes.
marg.| {r} Et apprehendi manum tuam ut s ublevator tuus, ductor, sustentator et traductor. Dt. 32.f. Levabo ad celum manum meam. Apprehendi manum tuam : quia in te manens facio opera, sicut dicitur Io. 14.
marg.| {s} Et servavi te in m orte, ut non perires. Unde Ps. 15. quoniam non derelinques animam meam in inferno   ] etc. {t}   Et dedi te in fedus populi mei. per filium enim facta est quasi colligatio Dei et hominum, Unde. So. 3.b. Iudicium meum, ut congregem Gentes et colligam regna.
marg.| {u} In lucem Gentium ut i lluminares per predicationem Gentes, que prius sedebant in tenebris : Unde supra 9.a. Habitantibus in regione umbre mortis   ] etc. {x}   Ut aperires oculos cecorum. Ad litteram patet in Evangelio, quomodo Dominus cecos illuminavit : Vel missus est ad illuminandos cecos spirituales, id est infideles per fidem.
marg.| {y} Et educeres de conclusione vincantum, de domo carceris sedentes ] {Θ} in tenebris
marg.| {4. 95ra} Δ carceris sedentes in tenebris quia in carceribus non est lux.
marg.| {a} Ego Dominus, hoc est nomen meum ita quod non alterius.
marg.| {b} Gloriam meam scilicet que est quod Dominus vocor.
marg.| {c} Alteri non dabo alte ri intellige in substantia, non in persona. Alteri, id est idolis, non dabo.
marg.| {d} Et laudem meam sculptilibus non dabo, supple.
marg.| {e} Que prima fuerunt, ecce venerunt id est iam impleta sunt illa, que olim a Prophetis fuerant predicta.
marg.| {f} Nova quoque ego etc.   illa , quasi dicat : sicut que olim a Prophetis fuerunt predicta, evenerunt : et nihil fuit quod non impleretur ; sic illa, que modo predico de destructione Babylonis per Cyrum.
marg.| {g} Cantate Domino. Sec unda pars, in qua Propheta ad laudem Domini invitat omnes Gentes, dicens : Cantate Domino canticum novum, id, est, novas cantilenas componite et cantate ad honorem Domini.
marg.| {h} Laus eius prot endatur ab extremis terre, id est a termino terre usque ad terminum alium.
marg.| {i} Qui descenditis in mare supp le,   cantate Domino. ] {k}   Et plenitudo eius id est ille creature, quibus repletur mare, laudent Dominum.
marg.| {l} Insule laud ent.
marg.| {m} Et pro, id est habitatores earum laudent Dominum, vel cantate Domino.
marg.| {n} Levet desertum voce m suam in laudibus Domini. Andreas. Ismaelitarum Gens desertum inhabitans alta voce cantate. Et quare ? Quia.
marg.| {p} In domibus id est in locis, ubi solebant esse domus Babyloniorum.
marg.| {q} Habitabit Cedar id est filii Ismaelis, sicut dicitur Gn. 25.b. quod Cedar fuit filius Ismaelis, qui quasi prius vagabatur in deserto huc, atque illuc dispersus, in domibus habitabit.
marg.| {r} Laudate Deum .
marg.| {s} Habitatores Petre Hai. Petra in hoc loco nomen est civitatis in Palestina site.
marg.| {t} De vertice montium clamabunt ut scilicet melius audiantur.
marg.| {u} Ponent Domino gloriam id est statuent honorem Domino.
marg.| {x} Et laudem eius in insulis nuntiabunt id est habitatoribus insularum. Et quare cantare monuerit et predicta narraverit, subdit : Quia propter hoc laudare monuit, quia Dominus capiet vindictam de Chaldeis. Unde dicit :
marg.| {y} Dominus sicut vir fortis Domi nus dicitur vir, vel homo, quia fecit hominem. Et dicit Interl. fortis, quia videbatur debilis. Sed hoc videtur falsum. Videri enim debilem nihil facit ad esse fortem. Preterea videtur Glossare oppositum per oppositum. Solutio : Fortis accipitur ibi pro effectu suo, scilicet pro victorem esse. Et sic verum est quod Dominus per hoc citius et facilius Diabolum devicit, quia in carne debilis apparebat.
marg.| {z} Egredietur sicut vir preliator cont ra inimicos suos Chaldeos. Egredietur Dominus, dicit Interl. a misericordia, opinione, non re. Sed contra. Super illud Mi. 1.a. Egredietur Dominus de loco sancto suo, dicit Glossa de misericordia ad vindictam. Et hoc erit in re. Sol. Est misericordia iustificans, de qua Dominus egredietur in die iudicii. Et est misericordia relaxans, de qua in veritate non egredietur ; sed tamen opinione damnatorum videbitur egredi.
marg.| {a} Suscitabit per Cyrum.
marg.| {b} Zelum id est furorem suum, scilicet ultionis in Chaldeos.
marg.| {Δ} {a} Vocifera-
marg.| {Θ} in tenebris. Und e Za. 9.c. Tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vincantos de lacu, in quo non erat aqua.
marg.| {a} Ego Dominus, hoc est nomen meum. Cav eant ergo, qui hoc nomen presumptuose ambiunt, qui appetunt preesse, non prodesse et ab hominibus vocari Rabbi.
marg.| {b} Gloriam meam alteri non dabo Erub escant ergo inaniter gloriantes, qui cum uxore patris sui, id est cum gloria adulterium, immo incestum committunt, {4. 95rb} quod fugiens Ioseph, dormire, scilicet cum uxore Domini sui, magis elegit recludi in carcere, quam turpi adulterio maculari. Gn. 39.c. Unde et Ruben primogenitus Iacob, quia cubile patris incestuose ascendit, maledictus est, Gn. 49.a.
marg.| {d} Et laudem meam sculptilibus quia sunt opera manuum hominum, ut dicitur in Ps. 113.
marg.| {e} Que prima fuerunt, ecce venerunt : nova quoque enuntio : antequam oriantur, audita vobis faciam. Aud iant illi, qui non timent futurum iudicium. Impletio enim predictarum prophetiarum a Prophetis argumentum validum est impletionis aliarum.
marg.| {g} Cantate Domino canticum novum. Can ticum novum cantatur per caritatem, sed vetus per cupiditatem. Augustinus sup. Ps. 59. in Glossa dicit : Vetus canticum cantat cupiditas : novum vero caritas. Et infra Melius est, ut novus taceas, quam vetus cantes : quia si tacueris auribus hominum, sonas in auribus Dei. Et Augustinus sup. Ps. penult. Quisquis sequitur veterem animositatem, non novam caritatem, novum canticum non cantat.
marg.| {h} Laus eius etc. id est a pauperibus, non a divitibus, 1Cor. 1.d. Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia : et ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus et ea, que non sunt, ut ea, que sunt, destrueret. Ps. 73. Pauper et inops laudabunt nomen tuum,
marg.| {i} Qui descenditis in mare id est vos, qui sustinetis huius seculi tempestates. Vel, Qui descenditis in mare, id est humiliamini ad penitentiam.
marg.| {k} Et plenitudo eius id est omnes Sancti, qui repletis mundum bonis operibus et conversis fidelibus, laudate Deum, quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Eccles. 15.c.
marg.| {l} Insule id est diverse Ecclesie, que inter fluctus persecutionum permanent, ut insule.
marg.| {m} Et habitatores earum id est fideles Ecclesiarum, supple, laudent.
marg.| {n} Levet desertum Gent ilitatis converse, vel claustri. Levet, inquam, vocem suam, supple.
marg.| {o} Et civitates eius id est Ecclesie, vel diverse Religiones, que dicuntur civitates, id est civium unitates propter triplicem unitatem, sensuum, voluntatum, possessionum. Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una et quotquot possessores agrorum erant etc.   Leve nt vocem suam, id est proeternis laudent Deum non pro terrenis.
marg.| {p} In domibus habitabit Cedar. Ced ar interpretatur merens et significat Religiosum, qui continue debet lugere peccata sua et aliena. Iste Cedar habitare debet in domibus, id est claustris, non in aula Regum, vel Principum. Sed hodie Ioannes dimissa Eremo frequentat aulam Herodis, sed ibi occiditur, Mt. 11.a. Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus Regum sunt. Can. 1.b. Nigra sum, sed formosa, filie Hierusalem, sicut Tabernaculum Cedar, sicut pelles Salomonis.
marg.| {r} Laudate habitatores Petre. Hab itatores Petre, cultores Christi sunt, qui in eo habitant per iugem meditationem et fidem et imitationem. Unde Ier. 49.d. Habitate in Petra. De qua petra dicitur 1Cor. 10.a. Petra autem erat Christus. Ct. 2. Columba mea in foraminibus petre, in cavernis macerie.
marg.| {t} De vertice montium clamabunt. Ecc le clamor Sanctorum de vertice montium, id est de celestibus est, sed terrenorum clamor de terra est. Unde supra 29.a. De terra vox tua et de humo mutabit eloquium tuum. Et Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur. Vel vertex montium est Christus, supra 2.a. Erat preparatus mons domus Domini in vertice montium Christus, de quo est omnis clamor Sanctorum.
marg.| {u} Ponent Domino gloriam non sibi. Ponent autem gloriam, quasi fundamentum totius operis sui : quia totum quod faciunt Sancti, ad honorem et gloriam Domini faciunt. 1Cor. 10.g. Sive manducatis, sive bibitis, sive quid aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite.
marg.| {x} Et laudem eius in insulis nuntiabunt id est in Gentibus multis fluctibus amaritudinum et vitiorum compressis, vel in Ecclesiis contra hereticos, qui predicant in cavernis. Ps. 67. In Ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel.
marg.| {y} Dominus sicut fortis egreditur. Fin ito de adventu primo, Propheta incipit de secundo. In primo ostendens misericordiam Domini et revocationem peccatorum. In secundo eius iustitiam et fugationem eorum et dicens : Dominus sicut fortis egredietur in secundo adventu, qui quasi debilis et infirmus ingressus est mundum in primo : ideo dicit fortis, quia fortiter aget contra malos, supra 33.b. Cognoscite, vicini, fortitudinem meam, conterriti sunt in Sion peccatores, tremor possedit Hypocritas.
marg.| {z} Sicut vir preliator suscitabit zelum ulti onis in hostes. De quo Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die
marg.| {Θ} vindi-
marg.| {4. 95va} {Δ} {a} Vociferabitur etc.   Loqu itur more hominum, qui in exercitibus contra hostes consueverunt vociferari et clamare.
marg.| {c} Confortabitur quia prevalebit.
marg.| {d} Tacui etc.   Hic mutat Propheta personam et loquitur quasi in persona Domini ad Chaldeos, dicens : Tacui, semper silui, id est videns destructionem populi mei per vos fieri, o Chaldei, dissimulavi et ad modum tacentis me habui, quia non videbar de hoc curare.
marg.| {f} Patiens fui id est excessum et superbiam vestram, o Chaldei, non statim vindicavi, sed exspectavi. Sed mod {o} {g}   Sicut pariens loquar id est partum consilii mei et ea, que cogitaveram, producam in lucem. Haimo. dicit quod quedam littera habet, parturiens : sed melius dicitur, pariens et sic est in originali et in Septuaginta. Et sic exponit ipse, sicut pariens loquar, quasi sicut mulier infantem, quem gestabat clausum, pariendo ostendit ; ita dolorem, quem de excessibus vestris tegendo clausum in corde gerebam, ostendam.
marg.| {h} Dissipabo cons ilia vestra, o Chaldei.
marg.| {i} Et absorbebo simul id est captivari vos faciam omnes.
marg.| {k} Desertos faciam montes excelsos id est montes magnos terre Chaldeorum faciam desertos a suis munitionibus, ab habitatoribus et a fructibus.
marg.| {l} Et colles mino res montes, quasi dicat : totam terram destruam. Et non solum destruam munitiones terre, sed.
marg.| {m} Et omne gramen eorum, exsiccabo id est omne semen quod in terra repertum fuerit, siccabo, ne fructum faciat.
marg.| Vel sic.
marg.| {m} Omne gramen eorum id est totam progeniem habitatorum terre.
marg.| {n} Exsiccabo ardo re captivitatis et occisionis.
marg.| {o} Et ponam flumina in insulas id est terram Chaldeorum aquis inundantibus subvertam.
marg.| {p} Et stagna arefaciam ne i nde possint pisces haberi, nec aqua.
marg.| {q} Educam cecos in viam, quam nesciunt id est Iudeos, qui diuturnitate et tenebrositate carcerum quasi excecati sunt, in viam, quam nesciunt, ad litteram, inducam. Vel viam, quam nesciunt, id est viam, quam pre longitudine temporis oblivioni dederunt. Vel sic, Educam cecos in viam, quam nesciunt id est Chaldeos in tam remotas partes a terra sua eiiciam quod quasi ceci ambulabunt in terris illis, nescientes aliquid de viis illius terre. Vel sic, Educam cecos in viam, quam nesciunt : id est Chaldeos in captivitatem bendatis oculis emittam : et sicut ceci erunt, quia bendatis oculis videre non poterunt.
marg.| {r} In semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam. Hoc planum est secundum priorem expositionem, tam de Chaldeis, quam etiam de Iudeis : quia melius concordat sequens littera, cum dicit :
marg.| {s} Ponam tenebras eorum coram eis id est coram Iudeis.
marg.| {t} In lucem id est pro tenebris, quas habuerunt in carcere, ponam eos in claritatem diei.
marg.| {u} Et prava in directa id est vias, que prius erant male et aspere, planas faciam et directas.
marg.| {x} Hec verba feci eis id est faciam Chaldeis.
marg.| {z} Et non dereliqui eos etc.   inco rrectos et impunitos.
marg.| {Λ} {a} Conversi
marg.| Vel secundum quod exponitur de Iudeis.
marg.| {x} Hec verba que predicta sunt.
marg.| {y} Feci eis id est faciam valde cito, quasi non futura promitto, sed promissa iam reddo.
marg.| {z} Et non dereliqui eos sine auxilio etiam in captivitate sua. Sed ipsi
marg.| {Δ} {a} Conversi
marg.| {Θ} Vindicte, nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
marg.| {a} Vociferabitur et clamabit cum peccatoribus disceptando. Ioel. 3.a. Congregabo omnes Gentes et deducam eas in vallem Iosaphat : et disceptabo ibi cum eis, improperans eis opera misericordie, que neglexerunt, Mt. 25.d. Esurivi et non dedistis mihi manducare etc.   Non ore vociferando, sed clamabit sententiam proferendo. Ite maledicti in ignem eternum, Mt. 25.d. Iob. 37.a. Tonabit Deus in voce sua mirabiliter.
marg.| {b} Super inimicos suos confortabitur fuga ns eos in profundum inferni et in tabernaculis fiducie collocans. supra 32.d. Deinde Propheta, quasi ex persona Domini loquitur peccatoribus, dicens :
marg.| {d} Tacui id est exspectavi, o vos peccatores, ut cessaretis a peccato in iuventute.
marg.| {e} Semper silui exspect ans saltem quod vos faceretis {4. 95vb} penitentiam in virili etate.
marg.| {f} Patiens fui exspect ans ad ultimum conversionem vestram in senectute. Sed ex quo non convertimini.
marg.| {g} Sicut pariens loquar id est quasi dolens et turbatus, sententiam in vos proferens condemnationis eterne. Unde supra 1.f. Heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. De hac exspectatione dicitur supra 30.d. Exspectat Dominus, ut misereatur vestri.
marg.| {h} Dissipabo cons ilia impiorum et colligationes eorum.
marg.| {i} Et absorbebo simul corp ora eorum et animas in pena. Iob. 5.c. Qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilia pravorum dissipat.
marg.| {k} Desertores faciam montes excelsos et colles id est superbiam maiorum et minorum destruam omnino. Iob. 40.b. Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo.
marg.| {m} Et omne gramen eorum exsiccabo id est omnes cogitationes eorum annihilabo. Ps. 145. Exibit spiritus eius et revertetur in terram suam etc.   Enum eratis autem penis impiorum, enumerat Propheta Premia beatorum, dicens :
marg.| {o} Et ponam flumina in insulas insu le, sunt Iusti, qui hic fluctibus multiplicium persecutionum premuntur, mari undique Circumdante, id est natione prava et perversa : manentes tamen firmi et immobiles in operibus bonis. Isti sunt insule steriles in presenti a fructibus temporalium. Unde Iob. 7.a. Sicut mercenarius prestolatur finem operis sui ; sic ego habui menses vacuos. Super quos Dominus in futuro flumina gratiarum et sapientie, immo et pacis omnimode declinabit. Unde infra 66.d. Declinabo super eam quasi flumen pacis etc.   de Hierusalem dicitur.
marg.| {p} Et stagna arefaciam. per stagnum quod est aqua stans, que est de ripa in ripam fluit ; semper tamen intra suum alveum commoratur, significatur mundi prosperitas, que stare multis videtur. Que quidem etsi fluat de persona in personam ; numquam tamen alveum mundi egreditur. Hoc autem stagnum Dominus arefacit, quando divitem aliquem de medio tollit. Unde Ps. 36. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani : Ecce stagnum. Et transivi et ecce non erat : Ecce arefactio. Et Iob. quinto. a. Vidi stultum firma radice : Ecce stagnum. Et maledixi pulchritudini eius statim : Ecce arefactio.
marg.| {q} Et educam cecos in viam, quam nesciunt. Cec i sunt peccatores temporalibus voluptatibus cecati, quos tunc ducit Dominus in viam, quam nesciunt, quando eos in viam mandatorum Dei per penitentiam convertit. Item ceci sunt omnes, qui mundum istum tenebrosum inhabitant, excecati quidem in iusto carcere tenebroso : de quibus Ps. 106. Erraverunt in solitudine in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt. Et infra Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
marg.| {r} In semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam. Hic profectus penitentium ostenditur. Primo ducit Dominus penitentes in viam mandatorum ; deinde ambulare facit in semitis consiliorum. Prv. 4.b. Viam scientie monstrabo tibi : ducam te per semitas equitatis.
marg.| {s} Ponam tenebras eorum coram eis in lucem id est pro obscuritate vie dabo eis claritatem patrie. Cum enim venerit quod perfectum est : evacuabitur quod ex parte est. 1Cor. 13.c. Per contrarium autem dicitur malis, Am.. 8.c. Tenebrescere faciam terram, id est terrenos in die luminis.
marg.| {u} Et prava in directa. Tun c ponet Dominus prava in directa, quando memoriam peccatorum non ad confusionem, sed ad gloriam adducet. Unde Ez. 32.c. Omnia flumina Egypti, quasi oleum adducam. Vel prava in directa ponet : quia prava corda peccatorum recta faciet.
marg.| {x} Hec verba feci eis id est faciam.
marg.| {z} Et non dereliqui eos quos tamen videbar tribulationibus et persecutionibus expositos reliquisse. infra 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te, in momento indignationis mee abscondi faciem meam parumper a te.
marg.| {Θ} {a} Conversi
marg.| {4. 96ra} {Λ} {a} Conversi sunt retrorsum id est ad peccatum idololatrie conversi sunt petentes ab idolis suis.
marg.| {Δ} {a} Conversi sunt retrorsum a me ad idola, dum essent in terra sua, vel in captivitate Babylonica. Et ide {o} {b}   Confundantur dici t Propheta, vel Dominus.
marg.| {c} Confusione id est valde confundantur, ut accipiatur predictive, non imprecative. Vel hoc etiam potest dicere Propheta imprecative voluntatem suam, voluntati Domini conformando.
marg.| {d} Qui confidunt in sculptili sive Iudei, sive Chaldei.
marg.| {e} Qui dicunt conflatili id est idolis conflatis ex metallo, ut accipiatur singulare pro plurali, dicunt, inquam, conflati.
marg.| {f} Vos Dii nostri qui tamen sunt idola vana et fluida.
marg.| {g} Surdi audite. Ter tia pars, in qua predicta reversione Iudeorum de captivitate Babylonica, sicut pater corrigens filios increpat eos de peccatis preteritis, que fecerunt, dicens : Surdi, audite. Dupliciter autem surdi Iudei, quia idololatrando non intelligebant se errare, saltem ratione naturali : et quia Prophetas eos revocantes non audiebant.
marg.| {h} Audite me e t Prophetas monentes, ut idola dimittatis et soli Deo adhereatis.
marg.| {i} Et ceci intuemini ad videndum id est vos Iudei, qui estis quasi ceci ad videndum, non videntes nec advertentes quid bonum et quid malum, aspicite et laborate, ut videatis clare quid bonum et quid malum. Et quia superius tam de Gentibus, quam de Iudeis communiter locutus fuerat, ne forte putaretur quod nunc de Gentibus loqueretur, vocando eos cecos, exponit se dicens :
marg.| {k} Quis cecus, nisi servus meus ? id est nisi Israel, qui prius servivit Deo.
marg.| {l} Et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi, id est Prophetas meos.
marg.| {m} Quis cecus, nisi qui venundatus est ? id est nisi Israel, qui captivus ductus est, sicut si esset venundatus ?
marg.| {n} Et quis cecus, nisi servus Domini ? id est nisi Israel, qui prius servivit Domino.
marg.| {o} Qui vides multa id est qui inspicis legem et Prophetas.
marg.| {p} Nonne custodies prec epta Domini, que continentur in illis ?
marg.| {q} Qui apertas habes aures corp oris.
marg.| {r} Nonne audies id est nonne audiens obedies ? quasi dicat : tu deberes audire ; sed non facis hec predicta.
marg.| {s} Et tamen Dominus voluit lice t Israel non meruerit. Voluit, inquam.
marg.| {t} Ut sanctificaret eum id est populum mundaret a peccato, eum eiiciendo, vel a captivitate reducendo, in qua erat quasi pollutus Gentium cohabitatione.
marg.| {u} Et voluit, ut magnificaret legem eam servando. Vel ut Dominus magnificaret legem, eam servari faciendo.
marg.| {x} Et extolleret lege m populus, vel Dominus tamquam ad terram iacentem propter populi contemptum.
marg.| {y} Ipse autem populus quia inobediens fuit.
marg.| {z} Direptus est, id est in adversas mundi partes raptus ab hostibus.
marg.| {a} Et vastatus ) quoad substantiam suam et multorum etiam corpora, qui interfecti sunt.
marg.| {b} Laqueus iuvenum omnes id est cuncte Gentes sunt, quasi laqueus ad capiendos Iudeos : quia fere ab omnibus nationibus vastate sunt. Laqueus iuvenum omnes, id est omnes maiores et seniores exemplum malum iuvenibus sunt et occasio, quare capiuntur.
marg.| {c} Et in domibus carcerum absconditi sunt), id est in carceribus, quos habent pro domibus, reclusi sunt Iudei.
marg.| {Δ} {a} facti sunt
marg.| {Θ} {a} Conversi sunt retrorsum per penitentiam, vertentes terga peccato. Unde Lam. 1. Expandit rete pedibus. meis scilicet ne plus effluerem in peccatum, convertit me retrorsum. Vel de malis potest intelligi, secundum {4. 96rb} quod dicitur Ier. 7.e. Facti sunt retrorsum et non in ante.
marg.| {b} Confundantur confusione, qui confidunt in sculptili : qui dicunt conflatili : vos Dii nostri Hoc contra avaros, qui adorant denarium, quasi Deum : et contra adulatores qui adorant et venerantur Prelatos inutiles, quasi Deos. De quibus Ps. 96. Confundantur omnes, qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis.
marg.| {g} Surdi audite si s urditas hec naturalis esset, frustra diceretur, audite ; sed in hoc quod dicitur, audite, ostenditur quod surditas ista voluntaria est. Unde Ps. 35. Noluit intelligere, ut bene ageret.
marg.| {i} Et ceci intuemini ad videndum. Mul ti enim ceci sunt, non quia oculos non habeant ; sed quia inde non intuentur quod debent, ut illi qui apertum habent solum sinistrum oculum, tantum temporalia respicientes, de quibus dicitur Mt. 11.a. Ceci vident. Ceci in spiritualibus, vident in temporalibus.
marg.| Et nota quod est quadruplex cecitas spiritualis et quadruplex corporalis. Est enim cecitas spiritualis infidelitas, sup. 6.c. Exceca cor populi huius et aures eius aggrava. Item inobedientia. Unde per contrarium. Ps. 18. Preceptum Domini lucidum illuminans oculos, supple facientibus. Item invidia. Unde Rm. 11.c. Cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret. Item ignorantia. Io. 9.c. Si ceci essetis, non haberetis peccatum. Item est cecitas corporalis a natura, ut in ceco nato. Io. 9.a. Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut cecus nasceretur ? Ex senio, ut in Isaac, Gn. 27.a. Senuit autem Isaac : et caligaverunt oculi eius : et videre non poterat. Item ex morbo, sive ex accidenti. Tb. 2.b. de Tobia, qui ex stercoribus hirundinum excecatus est. Item ex aurisia, vel acrisia, Gn. 19.c. de Angelis quos hospitaverat Loth, dicitur : Clauserunt ostium et eos, qui erant foris, percusserunt cecitate a minimo usque ad maximum.
marg.| {k} Quis cecus, nisi servus, meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi ? Hic redarguuntur Clerici de cecitate et laici de surditate. Servi enim Domini proprie dicuntur Clerici, quos decimis et primitiis et oblationibus quasi pretio conduxit. Isti redarguuntur de cecitate, quia legentes sapientiam, illum, qui vera est sapientia, non vident. Ieremie. 2.b. Tenentes legem nescierunt me. Laici autem de surditate arguuntur, preceptis Dei et sermonibus Predicatorum male obediunt, infra 5.a. Domine, quis credidit auditui nostro ?
marg.| {m} Quis cecus, nisi qui venundatus est pecc ato ? Magna enim cecitas est pro voluptate transitoria amittere gaudia eterna, infra 52.a. Gratis venundati estis et sine argento redimemini.
marg.| {n} Et quis cecus ; nisi servus Domini ? id est nisi Clerici, qui soli ceci sunt Cecus enim est, qui aptus natus est videre, non videns : et ipsi soli ad videndum Deum in scripturis positi sunt ; eum tamen non vident.
marg.| {o} Qui vides multa, nonne custodies ? Non enim audire, vel videre, beatum facit ; sed custodire. Unde Lc. 11.b. Beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Et Io. 13.b. Si hec scitis, beati eritis, si feceritis ea Rm. 2.b. Non auditores legis, sed factores iustificabuntur apud Deum.
marg.| {q} Qui apertas habes aures, nonne audies ? Ez. 3.g. Qui audit ; audiat, id est qui habet aures audiendi, audiat, ut dicitur Lc. 8.a. Primum dicitur Clericis, secundum laicis. Vel.
marg.| {q} Qui apertas habes aures ad d etractiones et adulationes.
marg.| {r} Nonne audies ) correctiones et increpationes.
marg.| {s} Et Dominus voluit, ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret. Ecc e voluntas Domini, qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, 1Tim. 2.b. Hec est enim voluntas Domini, ut sanctificet populum, eum terrena contemnere faciendo et magnificet celestia desideria inspirando : et tandem extollat in gloria eterna premia tribuendo. 1. Thessal. 4.a. Hec est voluntas Dei sanctificatio vestra.
marg.| {y} Ipse autem populus direptus est etc.) multitudine curarum.
marg.| {a} Et vastatus ) magnitudine culparum, Os. 10.a. Divisum est cor eorum : nunc interibunt.
marg.| {b} Laqueus iuvenum omnes etc.) Hoc potest dici de Prelatis, qui laquei sunt iuvenum per malum exemplum Unde Os. 5.a. Laquei facti estis speculationi. Et Sapien. 14.b. Creature Dei, id est Prelati et Clerici, quos specialiter Dominus ad opus suum creaverat, facte sunt in odium et in tentationem anime hominum et in muscipulam pedibus insipientium.
marg.| {c} Et in domibus carcerum absconditi ]  * f acti
marg.| {4. 96va} {Δ} {a} Facti sunt in rapinam host ium.
marg.| {b} Nec est, qui eruat id est eos de captivitate : quia omnes captivati sunt, nec est Propheta, nec dux, qui pugnet pro eis, vel intercedat pro ipsis ad Dominum.
marg.| {c} In direptionem host ium diversorum facti sunt, supple.
marg.| {d} Nec est, qui dicat ; redde id est non est, qui repetat eos, sicut repetitur homo a Domino suo, quando captus est pro aliquo delicto.
marg.| {e} Quis est in vobis qui audiat hoc ? quasi dicat : saltem pauci audiant.
marg.| {f} Attendat pret erita.
marg.| {g} Et auscultet futura simi lia, que eventura sunt, nisi cessetis a peccato.
marg.| {h} Quis dedit in direptionem host ium multorum,
marg.| {i} Iacob duas Tribus.
marg.| {k} Et Israel dece m Tribus.
marg.| {r} Vastantibus Chal deis et aliis ?
marg.| {m} Nonne Dominus ? quasi Dominus fecit hoc, nec credatis quod hoc sit factum hostium virtute, sed peccatis vestris. Sed ne forte possent Iudei dicere quod Dominus iniuste fecisset eis predicta, ostendit quod non, dicens.
marg.| {n} Ipse est, cui peccaverunt et i deo potuit et debuit eos exponere inimicis.
marg.| {o} Et id est quia.
marg.| {p} Noluerunt in viis eius ambulare id est precepta eius custodire.
marg.| {q} Et non audierunt legem eius id est precepta legis eius non custodierunt.
marg.| {r} Et effudit super eum indignationem furoris sui id est abundanter vindictam suam in eos quasi ex furore et indignationem exercuit.
marg.| {t} Et forte bellum id est pugnam adversariorum fortium, quibus non potuerunt resistere, immisit in eos.
marg.| {u} Et combussit eum popu lum Iudaicum, Dominus, scilicet vel bellum hostium.
marg.| {x} In circuitu id est universaliter igne captivitatis incendit. Vel sic, Combussit eum in circuitu, id est omnes fere civitates, que sunt in circuitu totius Iudee, combussit ad litteram, Dominus, vel bellum hostium, Dominus permittendo, vel etiam inspirando ; hostes ignem accedendo, ad litteram.
marg.| {y} Et non cognovit ; po pulus Dominum, vel causam, quare sic afflictus est.
marg.| {z} Et succendit eum id est civitates eius.
marg.| {a} Et non intellexit se i uste esse punitum.
marg.| * facti sunt in rapinam, nec est, qui eruat. Dom us carcerum sunt aule causarum ubi ad litteram carceres sunt, in quibus Prelati ad rapinam absconduntur, dum per versutias bursas subditorum pauperum emungunt, sup. 3.c. Vos depasti estis vineam meam : et rapina pauperis in domo vestra.
marg.| {b} Nec est, qui eruat quia nullus est hodie Pastor, licet multa sint idola portantia bacula, ut Pastores. Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem : et eos, qui trahuntur ad interitum, liberare necesses.
marg.| {c} In direptionem sunt tres pauperum, supple.
marg.| {d} Nec est, qui dicat : redde quia nullus audet hodie redarguere Prelatos de peccatis et exactionibus eorum.
marg.| {e} Quis est in vobis, qui audiat hoc Null us est hodie, qui audiat mala Prelatorum ad vindicandum ; sed multi ad adulandum, multi ad detrahendum : Tamen si quis est.
marg.| {f} Attendat et auscultet futura in d ie iudicii.
marg.| {h} Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus ? Hoc posset dici Christianis, quando superantur in bello quod sepe fit propter peccata eorum, non propter fortitudinem inimicorum. Unde hic additur.
marg.| {m} Nonne Dominus ? quasi dicat : sic.
marg.| {n} Ipse est cui peccaverunt et i deo iuste eos potest hostibus tradere.
marg.| {q} Et noluerunt in viis eius ambulare. Hoc verum est ad litteram. Multi enim Christiani in exercitibus contra infideles perverse conversantur.
marg.| {q} Et non audierunt legem eius. Ad litteram, sermones et Missas ; sed comessationibus tota die student. Prv. 28.b. Qui declinat aurem suam, ne audiant legem, oratio eius erit execrabilis.
marg.| {r} Et ideo effudit super eum, id est super talem exercitum.
marg.| {s} Indignationem furoris sui. Hoc fit, quando permittit occidi eos et captivari quod quidem Dominus facere dicitur : quia non defendit, cum posset.
marg.| {t} Et forte bellum. sup ple, immittit.
marg.| {u} Et combussit eum in circuitu. Ad litteram, castra, vel civitates eorum, sup. 1.b. Terra vestra deserta, civitates vestre succense sunt {4. 96vb} igni.
marg.| {y} Et non cognovit hoc, factum propter peccata sua.
marg.| {z} Et succendit eum et non intellexit ad littera m, ut prius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_42)

Notes :