Hugo de Sancto Caro

Capitulum 24

Numérotation du verset Is. 24,1 

Ecce Dominus dissipabit terram
et nudabit eam
et affliget faciem eius
et disperget
habitatores eius
Numérotation du verset Is. 24,2 

et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius
sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit
sicut qui repetit sic qui debet
Numérotation du verset Is. 24,marg.|SIC SACERDOS. Bonus populus cum bono sacerdote percipiet coronam vite mali simul sustinebunt tormenta gehenne.3 

Dissipatione
dissipabitur terra et direptione
Predabitur
Dominus enim locutus est
verbum hoc
Numérotation du verset Is. 24,4 

Luxit
et defluxit terra
et infirmata est
defluxit orbis infirmata est
altitudo populi terre
Numérotation du verset Is. 24,5 

et terra interfecta est
ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges
mutaverunt ius
Dissipaverunt
fedus sempiternum
Numérotation du verset Is. 24,6 

propter hoc maledictio
vorabit terram
et peccabunt habitatores eius ideoque insanient
cultores eius
et relinquentur
homines pauci
Numérotation du verset Is. 24,7 

luxit
vindemia
infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui letabantur corde
Numérotation du verset Is. 24,8 

cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus letantium conticuit dulcedo cithare
Numérotation du verset Is. 24,9 

cum gaudio1
1 gaudio] cantico Weber
non bibent vinum
amara erit
potio bibentibus illam
Numérotation du verset Is. 24,10 

attrita est civitas
vanitatis
clausa est omnis domus nullo introeunte
Numérotation du verset Is. 24,11 

clamor erit super vino
in plateis deserta est
omnis letitia
translatum est
gaudium terre
Numérotation du verset Is. 24,12 

relicta est in urbe solitudo
et calamitas
opprimet portas
Numérotation du verset Is. 24,13 

quia hec
erunt in medio terre
in medio populorum quomodo
si pauce olive que remanserunt
excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia
Numérotation du verset Is. 24,14 

Hii
Levabunt
vocem suam atque laudabunt
cum
glorificatus fuerit
Dominus
hinnient
de mari
Numérotation du verset Is. 24,15 

propter hoc
in doctrinis
glorificate
Dominum
in insulis
maris
nomen Domini Dei Israel
Numérotation du verset Is. 24,16 

a finibus terre
laudes audivimus
gloriam
Iusti
et dixi
secretum meum
Mihi
secretum meum
mihi
ve mihi prevaricantes
prevaricati sunt et prevaricatione
transgressorum prevaricati sunt
Numérotation du verset Is. 24,17 

formido et fovea et laqueus
super te qui habitator
es terre
Numérotation du verset Is. 24,18 

et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam
et qui se explicuerit
de fovea tenebitur laqueo
quia cataracte
de excelsis aperte sunt
Et
concutientur fundamenta terre
Numérotation du verset Is. 24,19 

confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra
Numérotation du verset Is. 24,20 

agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam
iniquitas sua
et corruet et non adiiciet ut resurgat
Numérotation du verset Is. 24,21 

et erit in die illa
visitabit Dominus
super militiam celi
in excelso et super reges terre
qui sunt super terram
Numérotation du verset Is. 24,22 

et congregabuntur
in congregationem
unius fascis in lacum
et cludentur ibi in carcerem
et post multos diez
visitabuntur
Numérotation du verset Is. 24,23 

et erubescet luna
et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum
in monte Sion et in Hierusalem
et in conspectu senum suorum
fuerit glorificatus

Capitulum 24

Numérotation du verset Is. 24,1 
marg.| Ecce Dominus nudabit etc.   Sicu t dicit Hieronymus qui hoc caput precedentibus continuat post specialem singularum Gentium correctionem, i Iudee, Babylonis, Philistiim, Moab, Damasci, Israel, Egypti, deserti maris, Idumee, Arabie, vallis visionis et Tyri agit Propheta de generali totius mundi eversione. Et prius ostendit, que sint impiorum peccata et tormenta : secundo, quomodo celum et terra transibunt et quomodo peccatores in infernum deducentur, ibique punientur usque in diem iudicii, quando revertentur resumpturi corpora, ut in eis eternaliter puniantur. Nec est querenda aliqua historia, vel allegoria ; quia de die iudicii aperta est prophetia. Et est quarta regula Ticonii, qua de specie et genere agitur, voce, vel persona non mutata. Hebreus vero exponit hoc capitulum de eversione Idumee : quia cum alie Gentes Iudeos captivos ducerent, ipsi emebant eos et maxime eis adversarii erant odio patris sui Esau in Iacob in filios continentes : et ideo Isaias eorum captivitatem diligentius et diffusius exequitur. Dividitur autem hoc capitulum in quinque partes. In prima parte comminatur Isaias penam Idumeis, quia transgressi sunt legem et pactum Domini : in secunda exequitur de pena eorum, ibi : Propter hoc etc.   In t ertia ostenditur gaudium Iudeorum et de pena et miseria Idumeorum, ibi : Propter hec etc.   In q uarta ostensa culpa penam exaggerat, ibi : Ve mihi etc.   In q uinta agitur de pena Demonum et superborum communiter, ibi : Et in die illa etc.   De h ac expositione, Glossa nullam faciunt mentionem. Nos autem primo prosequemur breviter. Dicit ergo.
marg.| {4. 53va} {a} Ecce id est in proximo et in aperto.
marg.| {b} Dominus cui nihil est impossibile.
marg.| {c} Nudabit terram Idum eorum habitatoribus suis et cultu, ac fructibus.
marg.| {d} Et dissipabit eam id est everti faciet, ut que ipsi occultaverant in cavernis, hostes diripiant. Cavernosa enim est Idumea.
marg.| {e} Et affliget faciem eius id est eos, qui sunt super faciem eius, scilicet divites et potentes, qui apparent super alios.
marg.| {f} Et dispersit in d iversa loca.
marg.| {g} Habitatores eius comm uniter maiores et minores.
marg.| {h} Et erit sicut populus, sic Sacerdos etc. quasi dicat : nulla erit apud hostes acceptio personarum : quia non deferent maiori, sicut nec minori. In omni Gente maior est Sacerdos populo, Dominus servo, Domina ancilla, vendens emente, fenerator mutuante, creditor debitore. Prv. 22.a. Qui accipit mutuum, servus est fenerantis. Sed omnes hi simili afflictione equabuntur,
marg.| {q} Dissipatione dissipabitur terra etc. quasi non ab uno hoste, sed a pluribus dissipabuntur et diripientur habitatores Edom et bona eorum. Et hoc sine dubio fiet : Dominus enim locutus est hoc.
marg.| {u} Luxit id est lugebit pre dolore.
marg.| {x} Et defluxit id est defluet in lacrimas.
marg.| {y} Terra Edom , id est habitatores eius.
marg.| {z} Et infirmata est id est infirmabitur, id est priori felicitate privabitur, sicut infirmus priori sanitate.
marg.| {a} Defluxit orbis id est Edom, qui sibi videtur orbis, sicut Babylon, sup. 14.
marg.| {b} Et infirmata est altitudo Edom , id est Principes Idumeorum, qui sibi alti videbantur.
marg.| {c} Et terra interfecta est id est propter peccata habitatorum, terra gravi vulnere percutietur sterilitatis.
marg.| {d} Quia transgressi sunt Moys i et nature.
marg.| {e} Mutaverunt ius bone consuetudinis.
marg.| {f} Dissipaverunt fedus sempiternum id est pactum quod in sempiternum debuerunt servare. Dominus enim terram Eveorum, qui habitaverunt in Seir, tradidit filiis Esau ad habitandum, tali pacto, ut nihil de terra filiorum Israel sibi vindicarent, nec illi de terra Idumeorum. Unde egressis filiis Israel de Egypto, nec unum passum pedis de terra eorum voluit eis Dominus dare. Dt. 2.b. Et ita fuit pactum inter eos quod ipsi Idumei transgressi sunt. Unde et David surrexit contra eos et tributarios eos fecit sibi et successoribus suis usque ad Achaz : et tunc iterum pactum dissipaverunt et pro hac dissipatione vallati sunt a Chaldeis. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {g} Propter hoc. Sec unda pars, ubi agitur de pena eorum.
marg.| {g} propter hoc id est huius pacti dissipationem et legis transgressionem.
marg.| {h} Maledictio vorabit terram Edom , id est propter eorum malitiam destruetur.
marg.| {k} Et peccabunt habitatores eius id est Idumee.
marg.| {l} Ideoque insanient cultores eius id est stupebunt pre nimietate desolationis eorum.
marg.| {Δ} {a} Et relinquentur
marg.| {a} Ecce Dominus etc.   Nunc Mystice et Prophetice de die iudicii exponamus, sicut Glossa exponunt.
marg.| {a} Ecce id est cito et evidenter.
marg.| {b} Dominus cuiu s ire nemo resistere potest, Iob. 9.b.
marg.| {c} Nudabit terram habi tatoribus suis, vel terrenos, sicut cepe nudantur tunicis suis, ut omnibus pateant eorum conscientie. Dn. 7.c. Iudicium sedit et libri aperti sunt, 1Cor. 4.a. Nolite ante tempus iudicare, quousque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium.
marg.| {d} Et dissipabit eam id est in melius commutabit per ignem, qui precedet faciem Iudicis venientis. Unde Apc. 21.a. Vidi celum novum et terram novam, 2Pt. 3.c. Adveniet dies Domini, ut fur, in quo celi magno impetu transient et elementa calore solventur.
marg.| {e} Et affliget faciem eius igne comburendo, ut quasi aurum coctum, clariorem et puriorem reddat. Septuaginta pro, affliget, dicunt, ut procedant mortui de sepulchris.
marg.| {f} Et disperget habitatores in d iversa loca, bonos in celo, malos in inferno recludens.
marg.| Vel sic.
marg.| {b} Dominus nudavit terram id est terrenos, peccata eorum detegendo.
marg.| {d} Et dissipabit eam terr ore ad iudicium vocando.
marg.| {4. 53vb} {e} Et affliget faciem eius pudo re opera misericordie improperando.
marg.| {f} Et disperget habitatores eius sent entiam dando, hos salvans, illos condemnans.
marg.| {h} Et erit sicut populus, sic Sacerdos ; bo nus populus cum bono Sacerdote ad dexteram sublimandus in gloria : malus populus cum malo Sacerdote detrudendus in gehenna, omnes simul sine personarum acceptione. Vel pro bonis remunerabuntur in celis, pro malis punientur in inferno. Os. 4.b. Et erit, sicut populus, sic Sacerdos. Sap. 6.b. Non verebitur magnitudinem cuiusquam,
marg.| {i} Et sicut servus, sic Dominus eius Sap. 18.b. simili pena servus cum Domino suo afflictus est : et popularis homo Regi similia passus.
marg.| {k} Sicut ancilla, sic Domina etc.   anim am hominis, id est Diabolus.
marg.| {l} Sic ille, qui vendit id est homo qui Diabolo vendit animam suam pro momentanea voluptate,
marg.| {m} Sicut fenerator bonu s. Prv. 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperi.
marg.| {n} Sic is, qui mutuum accipit id est pauper.
marg.| {o} Sicut qui repetit id est creditor.
marg.| {p} Sic qui debet id est debitor, Hieronymus Nulla diversitas erit inter nobilem et ignobilem, Sacerdotem et laicum, servum et Dominum. Omnes enim ex equo stabunt ante tribunal Christi. 2Cor. 5.b. Nec erit acceptio personarum apud Deum. Rm. 2.b. Unde Iob. 3.c. Parvus et magnus ibi sunt : et servus non timet Dominum suum.
marg.| Moraliter Sacerdos, ratio populus, cogitationum multitudo : Dominus, liberum arbitrium : servus, membra corporis : Domina, anima : ancilla, caro : emens, spiritus : vendens, corpus : repetens, Synderesis : debens, quelibet inferior vis. Ista omnia remunerabuntur pariter, vel punientur.
marg.| {q} Dissipatione dissipabitur terra id est igne iudicii concremabitur So. 1.d. In igne zeli mei devorabitur omnis terra. In omnibus germinationibus nota est confirmationis.
marg.| Vel sic.
marg.| {q} Dissipatione dissipabitur terra id est terrena opera ad nihilum redigentur, ut abolita imagine terreni hominis, imago permaneat celestis. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia mortale hoc induet immortalitatem, 1Cor. 15.f.
marg.| {r} Et direptione a Do mino, id est in anima et corpore ad inferos detrahetur, infra 33.a. Ve qui predaris : nonne et ipse predaberis ? Et revera hoc fiet.
marg.| {s} Dominus enim per Prophetas.
marg.| {t} Verbum hoc duru m malis, suave bonis.
marg.| {u} Luxit id est lugebit.
marg.| {x} Et defluxit id est defluet in igne.
marg.| {y} Terra id est terreni. Ier. 4.f. Lugebit terra et merebunt celi. Osea 4.a. Lugebit et infirmabit omnis, qui habitat in ea.
marg.| {z} Et infirmata id est infirmabitur. Prv. 14.b. Extrema gaudii luctus occupat.
marg.| {a} Defluxit orbis ut m etallum, vel ut torrens, aut sicut cera. Ps. 67. Sicut fluit cera a facie ignis ; sic pereant peccatores a facie Dei.
marg.| {b} Et infirmata est qui sibi fortes videbantur, infirmissimi apparebunt : quia a pauperibus, quos modo conculcant, conculcabuntur So. 1.c. Vox diei Domini amara : tribulabitur ibi fortis. Item in eod. 3.d. Ecce ego interficiam omnes, qui te afflixerunt in tempore illo.
marg.| {c} Et terra interfecta vel infecta, id est terreni alii ab aliis, quasi dicat : merito superbi destruentur in iudicio ; quia in presenti interficiunt se mutuo, maiores, minores.
marg.| {d} Quia transgressi sunt natu re, Scripture, gratie. So. 3.a. Principes eius, quasi leones rugientes : Iudices eius lupi vespere, non relinquebant in mane, Prophete eius vesani viri infideles, Sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
marg.| {e} Mutaverunt ius appr obate consuetudinis, vel iusti iudicii.
marg.| {f} Dissipaverunt fedus. Ose a 8.a. Transgressi sunt fedus meum et legem meam prevaricati sunt.
marg.| {g} Propter hoc divi ne sententie.
marg.| {i} Vorabit terram id est terrenos, cum dicetur. Ite maledicti in ignem eternum. Mt. 25.d. Sicut in principio Deus benedixit omni creature, sic in fine maledicet his, qui terreni sunt. Ier. 23.b. A facie maledictionis luxit terra.
marg.| {k} Et peccabunt habitatores eius non peregrini obliti patrie. Apc. 8.d. Ve ve ve, habitantibus in terra.
marg.| {l} Ideoque insanient cultores eius id est amatores mundi stupebunt in die iudicii, cum videbunt pauperes, quos
marg.| {Θ} conculcabant
marg.| {4. 54ra} {Δ} {a} Et relinquentur ab h ostibus.
marg.| {b} Homines pauci in I dumea, quia fere omnes aut mortui, aut captivi ducti sunt a Chaldeis.
marg.| {c} Luxit id est lugebit.
marg.| {d} Vindemia defi ciens, id est erit causa luctus.
marg.| {e} Infirmata est vitis id est infirmabitur sterilitate.
marg.| {g} Ingemuerunt omnes etc.   prop ter sterilitatem et desolationem terre.
marg.| {g} Cessabit vel, cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus letantium, conticuit dulcedo cithare, id est omne gaudium et signa gaudii, id est instrumentorum musicorum suavitas cessabit.
marg.| {k} Cum gaudio non bibent vinum sicu t ante.
marg.| {l} Amara erit etc. id est pre nimio dolore potio, que in se dulcis erat, videbitur eis amara.
marg.| {m} Attrita est civitas vanitatis id est terra Edom vanitati idololatrie dedita. Quam vocat civitatem, quia modica erat, vel quia unanimes in idololatria erant.
marg.| {n} Clausa est omnis domus ; Id umee, nullo introeunte, quasi dicat : nullus habitator remansit in Edom : et ideo domus erant clause.
marg.| {p} Clamor erit super vino id est super defectu vini.
marg.| {r} In plateis civi tatum.
marg.| {s} Deserta est omnis letitia etc.   Edom , id est letitia versa est in tristitiam et gaudium in dolorem. Proprie enim letitia tristitie et gaudium dolori contrarium est.
marg.| {u} Relicta est in urbe solitudo id est urbes remanebunt deserte absque habitatore.
marg.| {y} Et calamitas opprimet portas id est Iudices sedentes in porta.
marg.| {z} Quia hec erunt in medio terre que predicta sunt, non in angulo quasi dicat : flagellum hoc universaliter totam Idumeam opprimet.
marg.| {a} In medio populorum id est Idumeorum.
marg.| {b} Quomodo si pauce olive remanent post excussionem olee et pauci racemi finita vindemia ; si c pauci remanebunt in Edom post destructionem factam a Chaldeis : et illi pauci tunc laudabunt Dominum, qui salvavit eos.
marg.| {f} Cum glorificatus fuerit Dominus id est cum gloriosus apparuerit vindicando se de Idumeis ; tunc.
marg.| {g} Hinnient de mari id est qui habitant in insulis, gaudebunt de destructione Idumeorum et de hoc quod ipsi non sunt dispersi et capti cum eis.
marg.| {i} Propter hec etc.   Tert ia pars, ubi ostenditur gaudium Iudeorum super destructione Idumeorum, quia affligebant eos. Propter hec, que evenient Idumeis, o vos Iudei.
marg.| {k} In doctrinis vel alia littera, in laudationibus,   glorificate Dominum id est docet cultum unius Dei et eius gloriam predicate, qui vos cultores suos liberavit.
marg.| {l} In insulis maris nomen Domini Israel. Pre dicate.
marg.| {n} A finibus terre etc. id est Domini iuste punientis Idumeos. Vox est eorum, qui supra laudantes levabant vocem suam, vel Prophete se connumerantis aliis letantibus et laudantibus Deum de afflictione Idumeorum Septuag. Ab aliis terre portenta audivimus, spes Iusto et dicent : ve prevaricatoribus. Sequitur.
marg.| {Δ} {a} Et dixi] ego Isaias
marg.| {Θ} conculcabant in gloria cum Angelis et se in pena cum Demonibus Sap. 5.a. Videntes turbabuntur timore etc.
marg.| {a} Et relinquentur homines pauci ) cum Domino aliis detractis, in baratrum cum Diabolo. Mt. 20.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi.
marg.| {c} Luxit vindemia id est amator et potator vini in torculari gehenne calcandi. Unde Apc. 14.d. Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vinee terre, quando mature sunt uve eius.
marg.| {e} Infirmata est vitis) , id est amor seculi. De cuius vindemia dicitur Dt. 32.e. Uva eorum uva fellis et botrus amarissimus. Os. 10.a. Vitis frondosa Israel fructus adequatus est ei.
marg.| {f} Ingemuerunt omnes, qui etc.   quia risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Prv. 14.b.
marg.| {g} Cessabit gaudium tympanorum quib us utebantur voluptuose in conviviis suis, supra 5.c. Cithara et lyra et tympanum et vinum in conviviis vestris : et opus Domini non respicitis.
marg.| {h} Quievit id est quiescet sonitus letantium.
marg.| {i} Conticuit id est conticescet, dulcedo cithare cum   gaudio non bibent, vinum ut p rius. Iob. 21.d. Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi : ducunt in bonis {4. 54rb} dies suos et in puncto ad inferna descendunt. Ezechiel. 26.c. Conquiescere faciam multitudinem cantorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius. Am. 8.c. Convertam omnes festivitates vestras in luctum : et omnia cantica vestra in planctum. Apc. 18.g. Vox Citharedorum et Musicorum et tibia canentium non audietur in ea amplius.
marg.| {l} Amara erit potio bibentibus illam id est vinum mundane iucunditatis in nimietate potatum, causa erit amaritudinis sempiterne. Eccl. 31.d. Amaritudo anime vinum multum potatum. Ioel. 1.b. Qui bibitis vinum in dulcedine, expergiscimini ebrii et ululate.
marg.| {m} Attrita est civitas vanitatis id est atteretur mundus : in quo omnia sunt vana. Eccl. 1.a. Vanitas vanitatum et omnia vanitas. Vel homo vanus. De quo Ps. 38. Universa vanitas omnis homo vivens.
marg.| {n} Clausa est omnis domus id est claudetur.
marg.| {o} Nullo introeunte ) que modo marmore et ebore et synopide decorantur. Vel domus inferni claudetur, nec intrabit aliquid de cetero, nec exibit. Vel domus Paradisi claudetur : quia nemo de cetero introibit. Mt. 25.a. Que parate erant, intraverunt cum eo ad nuptias : et clausa est ianua.
marg.| {p} Clamor), do loris.
marg.| {q} Erit super vino erro ris.
marg.| {r} In plateis) id est in via lata, que ducit ad mortem : non in angustia, que ducit ad vitam. Mt. 7.b.
marg.| {s} Deserta est omnis letitia ) mundi.
marg.| {t} Translatum est etc.   in c elum. Sap. 10.d. Iusti tulerunt spolia impiorum.
marg.| {u} Relicta est in urbe mund i.
marg.| {x} Solitudo ) populi.
marg.| {y} Et calamitas opprimet portas id est Iudices, vel Prelatos supra 14.g. Ulula porta, clama civitas.
marg.| {z} Quia hec erunt in medio terre, in medio populorum), id est in communi totius orbis, vel in Hierusalem, que est, ut dicunt, umbilicus terre ; ubi secundum quorumdam opinionem iudicabit Dominus mundum super montem Sion, ex quo ascendit, in aere sedens. Sicut enim in nube ascendit ; ita in nube veniet. Act. 1.b.
marg.| {b} Quomodo si pauce olive, que remanserunt etc.) Septuaginta planius. Quomodo si quis excutiat olivam, sic excutiet eos, id est sic pauci erunt electi post separationem malorum. Per olivas intelligunt Confessores, per racemos Martyres. Vel per olivas, innocentes, per racemos penitentes sup. 17.b. Relinquetur in eo quasi racemus : et sicut excussio olee quasi duarum, aut trium olivarum in summitate rami.
marg.| {c} Hi), pa uci electi.
marg.| {d} Levabunt vocem suam libe re.
marg.| {e} Atque ) Domi  num . Ps. 83. Beati, qui habitant in domo tua, Domine : in secula seculorum laudabunt te. Argumentum quod laus vocalis erit in celo, infra 51.b. Gaudium et letitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
marg.| {f} Cum glorificatus fuerit Dominus) , id est gloriosus apparuerit in iudicio.
marg.| {g} Hinniet), id est ineffabili letitia letabuntur liberati.
marg.| {h} De mari id est de mundo amaro et tempestuoso.
marg.| {i} Propter hec in doctrinis glorificate Dominum ) non vos. Unde Ps. 113. Non nobis, Domine, non nobis ; sed nomini tuo da gloriam, 1Cor. 6.d. Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Bar. 2.d. Anima, que tristis est magnitudine mali, dabit gloriam Deo. Et quia officium predicationis sepe concomitatur tribulationis inundatio. Sequitur.
marg.| {l} In insulis maris id est in cordibus vestris fluctibus tribulationum undique concussis.
marg.| {m} Nomen Domini Dei Israel glor ificate equaliter, libenter, letanter, sustinendo et inde gratias referendo.
marg.| {n} A finibus terre ). Vox Electorum in die iudicii.   Audivimus pred icari.
marg.| {o} Laudes), De i.
marg.| {q} Gloriam Iusti) , id est Christi suos iustificantis. Ps. 18. In omnem terram exivit sonus eorum etc.
marg.| {Θ} {a} Et dixi) dicit
marg.| {4. 54va} {Δ} {a} Et dixi Ego Isaias aliis laudantibus et hec dicentibus.
marg.| {b} Secretum meum mihi etc.) aliquid superrevelatum est mihi quod narrare non sufficio pre nimio stupore visionis. Unde compatiendo subiungit.
marg.| {d} Ve mihi ). Quarta pars, ubi penam eorum exaggerat propter culpe exaggerationem quasi dicat : dolor est mihi super afflictione gravissima Idumeorum, que ostensa est mihi ; nec tamen iniuste, vel fine causa affligentur ita : quia.
marg.| {e} Prevaricantes cord e.
marg.| {f} Prevaricati sunt oper e legem scriptam et legem naturalem.
marg.| {g} Et prevaricatione transgressorum prevaricati sunt exag geratio culpe est, ut ostendatur evidens iustitia Domini punientis. Differt transgressio et prevaricatio, quia transgressio, proprie legis naturalis est ; prevaricatio legis scripte. Et dicitur prevaricatio a varicibus, que sunt vene tibiarum, ob nimium laborem itineris recurvate et distorte. Et ideo.
marg.| {h} Formido et fovea et laqueus etc.   Edom Aggravatio pene est, sicut precessit aggravatio culpe, quasi dicat : si primum evaserint, incident in secundum : et si secundum evaserint, incident in tertium. Unde subdit.
marg.| {m} Et erit : qui fugerit a facie formidinis, cadet in foveam id est qui fugerit primum, cadet in secundum.
marg.| {o} Et qui se explicaverit de fovea id est explicare voluerit.
marg.| {p} Tenebitur laqueo et i ta non evadet. Formidinem dicit timorem hostium ante captionem, foveam captionem, laqueum, carceres et compedes.
marg.| {q} Quia cataracte de excelsis aperte sunt.   Sep tuaginta. Fenestre celi aperte sunt, ut despiceret Dominus, quasi dicat : omnium miseriarum diluvium descendet super eos, tonitrua, nix, grando, fulgura de celo missa.
marg.| {s} Et concutientur fundamenta terre id est motus terre magni erunt.
marg.| {t} Confractione confringetur terra quasi volens absorbere Idumeos.
marg.| {u} Contritione conteretur terra id est habitatores eius.
marg.| {x} Commotione commovebitur terra : agitatione agitabitur terra, sicut ebrius ) non quod terra Edom in pulverem, vel in nihilum redigatur, sed quia habitatores ita stupefacti erunt, ut nesciant, quid faciant, sicut ebrius.
marg.| {z} Et auferetur quasi   tabernaculum unius noctis id est subito destruetur Edom.
marg.| {a} Et gravabit eam iniquitas sua id est hoc gravamen faciet ei iniquitas sua.
marg.| {b} Et corruet et non adiiciet, ut resurgat) , id est non restaurabitur ad pristinum statum.
marg.| {d} Et erit in die illa. Qui nta pars, ubi agitur communiter de pena Demonum et superborum.   Et erit in die illa quan do Dominus sic affliget Idumeos.
marg.| {e} Visitabit Dominus vind icando.
marg.| {f} Super militiam celi in excelso id est super Principes Edom superbos et elatos.
marg.| {g} Et super etc.   Edom .
marg.| {h} Qui sunt super terram) id est qui presunt populo terre.
marg.| {Δ} {a} Et congrega-
marg.| {Θ} {a} Et dixi ) dicit Isaias.
marg.| {b} Secretum meum mihi ) quia non possum, aut sufficio exprimere aliis gaudium preparatum Electis quod nec oculus vidit, nec in cor hominis ascendit infra 64.b. Oculus non vidit, Deus, absque te, que preparasti exspectantibus te.
marg.| {c} Secretum meum mihi ) quia non valeo exprimere supplicia reproborum. 2Cor. 12.a. Audivi arcana verba, que non licet homini loqui. Nota. Est Dei secretum unitas in Trinitate, 1Cor. 2.c. Spiritus omnia scrutatur etiam profunda Dei. Item Divinitas in humanitate, infra 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Item locus Maiestatis in celo, 1Tim. 6.c. Qui habitat lucem inaccessibilem. Item sinus Patris, Iob. 28.c. Trahitur Sapientia de occultis, id est filius de sinu Patris. Item mysterium incarnationis, infra 53.c. Generationem eius qui enarrabit ? Item profunditas Scripture. Ps. 50. Incerta et occulta Sapientie tue manifestasti mihi. Item significatio futurorum. Apc. 13.b. Agnus, qui occisus est ab origine mundi. Sed quia miserandus est hostis : Sequitur.
marg.| {c} Ve mihi) quasi dicat : condoleo illis, quibus tot et tanta supplicia sunt preparata.
marg.| {e} Prevaricantes prevaricati sunt et prevaricatione transgressorum prevaricati sunt ). Quater ponitur verbum prevaricationis : unde innuitur quadruplex prevaricatio. Prima cordis : secunda oris : tertia operis : quarta {4. 54vb} consuetudinis. Et statim subiungitur alius ternarius peccatorum.
marg.| {h} Formido avar itie.
marg.| {i} Fovea luxu rie.
marg.| {k} Et laqueus ) superbie.
marg.| {l} Super te, qui habitator es terre 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. Ier. 48.g. Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab.
marg.| {m} Et erit : qui fugerit a facie formidinis id est avaritie.
marg.| {n} Cadet in foveam ) luxurie.
marg.| {o} Et qui se explicuerit de fovea luxu rie.
marg.| {p} Tenebitur laqueo ) superbie, 3Rg. 16.c. Quicumque fugerit gladium Asahel, occidet eum Hieu : et quicumque fugerit gladium Hieu, interficiet eum Eliseus.
marg.| {q} Quia cataracte de excelsis aperte sunt) , id est quia a Deo data est a Diabolo et militibus eius licentia malitiam exercendi : ita quod vix permittat aliquem effugere. Et loquitur a simili alicuius de alto prospicientis, qualiter possit inimicos suos decipere. Sunt enim cataracte occulte vene aquarum superiorum, vel inferiorum, quibus apertis exeunt aque. Unde sensus est : Ita vix evadet aliquis : quia cataracte, id est copiosa et abundans persecutio.
marg.| {r} De excelsis aperte sunt id est permissa est a Deo Diabolo et membris eius.
marg.| {s} Et concutientur fundamenta terre) , id est Principes seculi. Qui recte fundamenta terre dicuntur : quia toti fundati sunt in terra : et quia premuntur a mundo, non ipsi premunt mundum per contemptum. Unde Iob. 9.b. Sub quo curvantur, qui portant orbem.
marg.| {t} Confractione confringetur terra) , id est terreni.
marg.| {u} Contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra, agitatione agitabitur terra. Ecc e quadruplex pena redditur quadruplici peccato superius numerato, cordis, oris, operis et consuetudinis. Repetitio autem eiusdem vocabuli significat diploidem contritionis, anime, scilicet et corporis. De qua Ier. 17.c. Duplici contritione contere eos, Domine, infra 30.c. Subito dum non speratur, veniet contritio eius : et comminuetur, sicut lagena figuli conteritur contritione pervalida.
marg.| {y} Sicut ebrius ) qui nescit, qui agat ; sic omnes, qui in mundo sunt, malorum multitudine ebrii, quid agant, ignorant.
marg.| {z} Et auferetur quasi   tabernaculum unius noctis ) quod a viatore transfertur, ita quod nullum remanet vestigium ; sic preterit figura huius mundi, 1Cor. 7.e. Unde Sap. 5.c. Impii spes tamquam memoria hospitis unius diei pretereuntis.
marg.| {a} Et gravabit eam iniquitas sua ) que pondere suo in infernum demerget. Unde Za. 5.c. Sedit iniquitas super talentum plumbi. Ps. 37. Iniquitates mee supergresse sunt caput meum et sicut onus grave gravate sunt super me.
marg.| {b} Et corruet ) in infernum.
marg.| {c} Et non adiiciet, ut resurgat etc.) in statum pristinum. Am. 5.a. Virgo Israel cecidit : nec adiiciet, ut resurgat.
marg.| {d} Et erit in die illa) id est iudicii.
marg.| {e} Visitabit Dominus ) graviter puniendo.
marg.| {f} Super malitiam celi in excelso) , id est super Prophetas Antichristi et super Demones, qui discurrunt per istum aerem Unde infra 34.a. Inebriatus est in celo gladius meus. Et Iob. 4.d. et 25.a. Astra non sunt munda in conspectu eius : et in Angelis suis reperit pravitatem.
marg.| {g} Et super Reges etc. id est super aereas potestates Rectores tenebrarum harum. Eph. 5.b. Vel super quoslibet terrena amantes. Apc. 17.c. Decem cornua, que vidisti, Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt ; sed potestatem tamquam Reges una hora accipient post bestiam. Nota. Est militia celi bona. Lc. 2.b. Facta. Est cum Angelo multitudo celestis exercitus. Item militia celi mala, ut hic. Item militia terre bona. Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram, 2Tim. 2.a. Labora sicut bonus miles Christi : et nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus.
marg.| {Θ} Item militia terre mala
marg.| {4. 55ra} {Δ} {a} Et congregabuntur in congregatione unius etc.  ) id est simul recludentur in carcerem.
marg.| {c} Et claudentur ibi in carcere id est carcer claudetur, ne possint evadere.
marg.| {d} Et post multos dies visitabuntur in b ono, vel in malo.
marg.| {e} Et erubescet Luna etc. quasi dicat : confundi possent et erubescere elementa propter facinus Idumeorum.
marg.| {f} Cum regnaverit Dominus exercituum etc. id est regnans apparuerit Iudeis liberatis et reductis in Hierusalem.
marg.| {g} Et in conspectu senum suorum etc.   de a fflictione Idumeorum et liberatione Iudeorum.
marg.| {Θ} Item militia terre mala. Iac. 4.d. Unde bella et lites in vobis, nonne ex concupiscentiis vestris, que militant in membris vestris ? Sequitur.
marg.| {a} Et congregabuntur impi i pariter colligati.
marg.| {b} In congregatione unius fascis etc.   infe rni, ut similes sint in pena, qui similes fuerunt in culpa. Luxuriosi erunt in uno fasciculo, avari in alio, superbi in alio. Unde Mt. 13.d. Colligite primum Zizania et alligate per fasciculos ad comburendum. Sicut enim in celo multe sunt mansiones Electorum, Io. 14.a. sic in inferno sunt multe mansiones reproborum et tamen unus est denarius. Mt. 20.b. Sed diversimode habetur a multis. Aliter punitur in ea luxuriosus, aliter avarus, aliter superbus : et secundum quod magis peccavit, magis possibilis est et magis torquetur. Et hec est diversitas mansionum inferni. Nota est fasciculus penitentie. Ct. 1.d. Fasciculus myrre Dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur. Item fasciculus glorie. 1Rg. 25.e. Erit anima Domini mei custodita quasi in fasciculo viventium. Item fasciculus culpe infra 58.b. Solve fasciculos deprimentes. Item fasciculus pene, ut hic. Et Mt. 13.d. Per primum venitur ad secundum, per tertium ad quartum. Per primum dissolvitur tertius, per secundum quartus.
marg.| {c} Et claudentur ibi in carcere infe rnali usque ad diem iudicii. Apc. 20.a. Ligavit eum per annos mille et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum.
marg.| {d} Et post multos dies visitabuntur id est ab inferis vocabuntur, ut receptis corporibus statim ad penas perpetuas retrudantur. Hoc nimis subtiliavit Orig ut dicunt et Sap. 11.d. Nihil odisti eorum, que fecisti, post mille annos promittens veniam omnibus damnatis, etiam Demonibus. Sed convincitur, Mt. 25.d. Ibunt impii in supplicium eternum ; quod enim eternum est, omni fine caret. Eccl. 41.a. Non est in inferno accusatio vite.
marg.| {e} Et erubescet Luna et confundetur Sol id est vincentur maiori lumine quod est Christus Iesus. Apc. 21.g. Civitas non eget Sole, nec Luna, ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminabit eam et lucerna eius est agnus. Eccl. 17.d. Quid lucidius Sole ? et hic deficiet. Contra infra 30.f. Erit lux Lune sicut lux Solis et lux Solis septempliciter erit. Sol. Erit in se, deficiet comparatione : erit ad honestatem, deficiet ad necessitatem. Vel per prosopopeiam loquitur Isaias : Erubescet Luna et confundetur Sol, id est visis nequitiis hominum in die iudicii, que omnibus patebunt, erubescere possent, quia talibus Dominis servierunt. Mt. 5.g. Qui solem suum oriri facit super bonos et malos. Hebreus dicit. Illi, qui coluerunt Solem et Lunam, erubescent et confundentur. Et quando erit hoc, determinat, dicens.
marg.| {f} Cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion etc.   cele sti, id est peracto iudicio, cum regnum eius omnibus apparuerit.
marg.| {g} Et in conspectu senum suorum Patr iarcharum, Prophetarum et Apostolorum.
marg.| {h} Fuerit glorificatus quia illi venient cum eo ad iudicium, supra 3.c. Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et Prv. ultimo c. Nobilis in portis vir eius, cum sederit cum senatoribus terre. Nm. 11.d. Congrega mihi septuaginta viros de senioribus populi, quos tu nosti quod senes populi sint, ac magistri. Apc. 4.b. Et super thronos, viginti quatuor seniores sedentes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_24)

Notes :