Hugo de Sancto Caro

Capitulum 30

Numérotation du verset Is. 30,1 

Ve filii
desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me
et ordiremini telam
et non per spiritum meum
ut adderetur peccatum
super peccatum
Numérotation du verset Is. 30,2 

qui ambulatis ut descendatis in Egyptum
et os meum non interrogastis
sperantes auxilium in fortitudine
pharao
et habentes fiduciam in umbra
Egypti
Numérotation du verset Is. 30,3 

et erit vobis fortitudo pharaonis in confusionem
et fiducia umbre Egypti in ignominiam
Numérotation du verset Is. 30,4 

erant enim in Tanis principes tui
et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt
Numérotation du verset Is. 30,5 

omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit
non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et opprobrium
Numérotation du verset Is. 30,6 

onus iumentorum
austri
in terra tribulationis et angustie
leaena et leo
ex eis
Vipera
et regulus volans
Portantes
super humeros iumentorum
divitias suas
et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit
Numérotation du verset Is. 30,7 

Egyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo
clamavi super hoc
superbia tantum est
quiesce
Numérotation du verset Is. 30,8 

nunc ingressus
scribe eis super buxum
et in libro diligenter exara illud et erit
in die novissimo
in testimonium
usque ad eternum
Numérotation du verset Is. 30,9 

populus enim
ad iracundiam provocans est
et filii mendaces filii
nolentes audire legem Domini
Numérotation du verset Is. 30,10 

qui dicunt videntibus
nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea que recta sunt
loquimini nobis placentia
Videte nobis errores
Numérotation du verset Is. 30,11 

auferte a me
Viam
declinate a me semitam cesset
a facie nostra
Sanctus Israel
Numérotation du verset Is. 30,12 

Propterea
hec dicit Sanctus Israel
pro eo quod reprobastis verbum1
1 verbum] + hoc Weber
et sperastis
in calumniam
et tumultum
et innixi
estis super eo
Numérotation du verset Is. 30,13 

propterea erit vobis iniquitas
hec sicut interruptio
Cadens
et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio
eius
Numérotation du verset Is. 30,14 

et comminuetur sicut conteritur
lagoena figuli contritione pervalida
et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aque de fovea
Numérotation du verset Is. 30,15 

quia hec dicit Dominus Deus Sanctus Israel
si revertamini
et quiescatis
salvi eritis in silentio
et in spe
erit fortitudo vestra et noluistis
Numérotation du verset Is. 30,16 

et dixistis nequaquam
sed ad equos
fugiemus ideo fugietis et super veloces
ascendemus ideo veloces erunt
qui persequentur vos
Numérotation du verset Is. 30,17 

mille homines
a facie terroris unius
et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini
quasi malus navis
in vertice montis et quasi signum super collem
Numérotation du verset Is. 30,18 

propterea exspectat Dominus
ut misereatur vestri
et ideo exaltabitur parcens vobis
quia Deus iudicii Dominus
beati omnes qui exspectant eum
Numérotation du verset Is. 30,19 

populus enim Sion
habitabit in Hierusalem
Plorans
Nequaquam
Plorabis
Miserans
miserebitur tui
ad vocem
Clamoris
Tui
statim ut audierit
respondebit tibi
Numérotation du verset Is. 30,20 

et dabit vobis
Dominus panem artum
et aquam brevem et non faciet avolare
a te ultra doctorem tuum
et erunt oculi tui
videntes preceptorem tuum
Numérotation du verset Is. 30,21 

et aures
tue audient
verbum post tergum monentis
hec via
ambulate in ea
neque ad dexteram neque ad sinistram
Numérotation du verset Is. 30,22 

et contaminabis
laminas sculptilium argenti tui et vestimentum
conflatilis auri tui et disperges ea sicut immunditiam menstruate egredere
dices ei
Numérotation du verset Is. 30,23 

et dabitur pluvia
semini tuo
ubicumque seminaveris in terra
et panis frugum terre
erit uberrimus
et pinguis
pascetur
in possessione tua
in die illo
agnus spatiose
Numérotation du verset Is. 30,24 

et tauri tui
et pulli asinorum
qui operantur terram
Commixtum
migma
comedent sic in area
ut ventilatum est
Numérotation du verset Is. 30,25 

et erunt
super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum
rivi currentium aquarum
in die interfectionis
multorum cum ceciderint turres
Numérotation du verset Is. 30,26 

et erit lux lune sicut lux solis
et lux solis erit septempliciter
sicut lux septem dierum
in die qua alligaverit Dominus
Vulnus
populi sui
et percussuram plage eius sanaverit
Numérotation du verset Is. 30,27 

Ecce
nomen Domini venit
de longinquo
ardens furor eius
et gravis
ad portandum labia
Eius
repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans
Numérotation du verset Is. 30,28 

spiritus eius
velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum errores
quod erat in maxillis populorum
Numérotation du verset Is. 30,29 

canticum erit vobis sicut nox sanctificate sollemnitatis et letitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret
in montem Domini ad Fortem Israel
Numérotation du verset Is. 30,30 

et auditam faciet Dominus
gloriam
vocis sue
et terrorem brachii sui
ostendet in comminatione
furoris et flamma ignis devorantis
allidet in turbine
et in lapide grandinis
Numérotation du verset Is. 30,31 

a voce enim Domini
pavebit Assur
virga
percussus
Numérotation du verset Is. 30,32 

et
erit transitus virge
fundatus
quam requiescere faciet
Dominus super eum
in tympanis et in citharis
et in bellis precipuis expugnabit eos
Numérotation du verset Is. 30,33 

preparata est enim
ab heri
Tophet2
2 Tophet] scrips. hic et ubique, Topheth Rusch , Thofeth Weber
a rege
preparata
profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa
flatus Domini
sicut torrens sulphuris
succendens eam

Capitulum 30

Numérotation du verset Is. 30,1 
marg.| Ve filii desertores et cetera Spec ialis est prophetia contra reliquias captivitatis Iude. Legitur enim Ier. 39. quod captivatis duabus Tribubus et eversa Hierusalem et templo, omnes nobiles duxit Nabuchodonosor in Babylonem, vinitores et agricolas relinquens in Iudea, qui terram colerent et tributum ei redderent : quibus prefecit Godoliam Iudeum : quod audiens Ismael de regio genere, indignans quod Godolias preesset, proditiose occidit Godoliam. Unde timentes Iudei inierunt consilium, ut fugerent in Egyptum. Convocaverunt autem Ieremiam, querentes ab eo consilium, qui postulavit inducias undecim dierum, quibus transactis respondit eis, ut remanerent in Iudea et Dominus placaret, vel pacificaret eis Nabuchodonosor, quem timebant. Qui noluerunt acquiescere ; sed descenderunt in Egyptum. Quos etiam Ieremias secutus est ex compassione, quem ipsi in Egypto occiderunt. Quod previdens Isaias 150. annis ante comminatur eis dicens : Ve etc.   Divi ditur autem hoc capitulum in quatuor partes. In prima comminatur reliquiis Iuda, quia non crediderunt Ieremie, ut non descenderent in Egyptum. In secunda predicit miserias et tribulationes, quas passi sunt in Egypto ibi : Onus iumentorum etc.   In t ertia predicit reditum duarum Tribuum de servitute Babylonica, Ibi : Beati omnes, qui exspectant eum. In quarta exponit modum et causam liberationis duarum Tribuum de captivitate Babylonis ibi : Ecce nomen Domini et cetera Dicit ergo.
marg.| {q} Ve temporale et eternum vobis.
marg.| {r} Filii desertores consilii Ieremie, immo consilii Dei per Ieremiam loquentis. Hebreus dicit hoc esse dictum contra Os. filium Ela Regem Israel, qui relicto Deo fugit ad Sulam Regem Egypti. 4Rg. 17.a. Et dicit desertores, quia deseruerunt Dominum : et quia Dominus prohibuerat descendere. Dt. 17.d. Sed nos primam historiam prosequamur, quia illam exponunt Glossa
marg.| {t} Dicit Domi nus, qui non mentitur et ita fuit : quia ipsi fuerunt capti et occisi in Egypto a Nabuchodonosor, quem ipsi fugerunt.
marg.| {Δ} {a} Ut faceretis consilium
marg.| {q} Ve filii desertores Myst ice exponitur hoc de Scholaribus, vel viris Claustralibus, qui sepe Dominum deserunt et fugiunt in Egyptum, quibus ve eternum comminatur Propheta. Desertores autem dicuntur, quia frequenter deserunt, sive quia multotiens recidivant. Sicut enim gallina deseritur a pullis anetarum, quos fovit, quam cito aquam inveniunt natabilem ; ita Christus a Claustralibus et Scholaribus deseritur, quando inveniunt aquas divitiarum, vel deliciarum. Unde supra 1.a. Filios enutrivi et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me.
marg.| Et nota quod Isaac prohibitus est descendere in Egyptum Gn. 26.a. Iacob vero precipitur ire in Egyptum. Gn. 46.a. Et Christus similiter, Mt. 2.c. Isaac interpretatur risus, qui non debet queri in mundo, sed in solo Deo. Iacob, interpretatur lucta et significat penitentiam et laborem, qui in mundo queri debet et non aliud. Per Isaac etiam Claustrales significantur, qui in mundum descendere prohibentur, eo quod mortui sunt in mundo. Per Iacob boni activi : per Christum Predicatores significantur, qui descendere precipiuntur in mundum, ut illi subveniant per opera misericordie ; isti per verba doctrine : Claustralibus igitur, qui plus mundum, quam Claustrum frequentant, dicitur ve eternum vobis.
marg.| {r} Filii nomi ne tenus.
marg.| {s} Desertores clau stri.
marg.| {t} Dicit Dominus qui vos ad claustrum vocavit.
marg.| {Θ} {a} Ut faceretis consilium
marg.| {4. 64ra} {Δ} {a} Ut faceretis consilium Ioan na filii Charee et quorumdam aliorum, qui consuluerunt eis, ut fugerent in Egyptum.
marg.| {b} Et non ex me sed potius contra me.
marg.| {c} Et ordiremini telam id est fragile consilium et inutile.
marg.| {d} Et non etc.   Qui monebat remanere in Iudea et non fugere.
marg.| {e} Ut adderetis peccatum cont emptus et superbie.
marg.| {f} Super peccatum idol olatrie. Hebreus dicit. Hic exemplum sumitur de filia Pharaonis, que de tela ordienda cum matre contulit ; sed iuxta eius doctrinam non processit ibi enim Isis Dea lanificii colebatur.
marg.| {g} Qui ambulatis id est qui ambulare disponitis.
marg.| {h} Ut descendatis in Egyptum mort uo Godolia quod fuit 150. annis post Isaiam.
marg.| {i} Et os meum non interrogastis id est Ieremiam Prophetam. Prophete enim os Domini dicuntur : quia per illos Dominus loquitur. Unde Infra 40.b. Os Domini locutum est. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Et quomodo dicitur hic, Os meum non interrogastis, cum legatur Ier. 42.a. Quod ipsum interrogaverunt ? Responsio. Dicuntur non interrogasse, quia non acquieverunt consilio eius.
marg.| {k} Sperantes etc.   Regi s Egypti. Pharao enim est nomen regie dignitatis, scilicet quod convenit omnibus Regibus Egypti, sicut Augustus Cesar omnibus Regibus, sive Imperatoribus Romanis.
marg.| {l} Habentes etc. id est in fragili et vana protectione Egyptiorum.
marg.| {m} Et erit vobis fortitudo Pharaonis qui proprio nomine Memphres dicebatur.
marg.| {o} In confusionem quam putatis vobis esse in protectionem.
marg.| {p} Et fiducia umbre Egypti id est quam habetis in umbra Egypti.
marg.| {q} In ignominiam quia Nabuchodonosor audito quod interfectus esset Godolias, personaliter venit in Iudeam : et non inveniens ibi Iudeos, descendit in Egyptum et subiugavit eam sibi : et omnes Iudeos, quos ibi invenire potuit, interfecit : et ita ignominiose confusi sunt et fraudati a spe sua.
marg.| {r} Ierant enim in Thanis quasi dicat : merito fortitudo Pharaonis erit vobis in confusionem. Ierant enim, id est ibunt.
marg.| {s} In Thanis civi tatem Egypti, Principes tui. Irrisorie dicit Principes, quia erant agricole et vinitores.
marg.| {t} Et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt Anes est civitas in finibus Egypti sita. Forsitan Iudei timore perterriti, non sunt ausi remanere in Thanis, que affinior erat Iudee : et ideo fugerunt usque ad Anes.
marg.| {x} Omnes confusi sunt super populo, qui eis prodesse non poterat id est quia speraverunt in Egyptiis, qui non potuerunt eos defendere contra Nabuchodonosor, immo magis ignominiose tractavit eos, quam si in terra Iuda remansissent.
marg.| {y} Non fuerunt Egyp tii.
marg.| {z} In auxilium Iude is.
marg.| {a} Et in aliquam utilitatem ; sed in confusionem et in opprobrium et i psi Egyptiis. Nam ut dicit Hieronymus Cum ipsis Iudeis fuit Ieremias in Egyptum, prophetans eis et factis et verbis. Nam cum habitarent in Thanis, aggregavit super quamlibet portam civitatis acervum lapidum dicens. Veniet Nabuchodonosor et tot Principes possidebunt hanc portam, quot habet lapides. Quo audito, dixerunt ei Iudei : Tu nos reddis odiosos Egyptiis : et si audierit Rex Egypti quod propter nos debeat venire Nabuchodonosor, expellet nos de finibus suis. Et cum nollet desistere Ieremias, lapidaverunt eum lapidibus, quos coacervaverat.
marg.| {b} Onus iumentorum Austri. Sec unda pars, ubi predicit Isaias miserias, quas passi sunt Iudei in Egypto, vocans {4. 64rb} eos iumenta Austri. Iumenta, quia noluerunt audire consilium Ieremie, sicut bruta : Vel quia onerati rebus suis et supellectilibus iverunt Austri, quia fugerunt in Egyptum, que est ad Austrum, respectu Hierusalem.
marg.| Et nota hic Glossa Haimonis, que dicit decem onera precessisse et hoc dicit undecimum. Quod videtur falsum. Nam sup. 24.a. Super illud. Ecce Dominus nudabit terram, ponit Glossa duodecim opera preter istud. Responsio. Illa Glossa tria opera dicit. Onus Iudee, onus Israel, onus vallis visionis, que ista Glossa pro uno computat : quia hic numerat et distinguit tantum onera diversarum Gentium. Unde cum Iudea, Israel et vallis visionis, pro eadem Gente accipiatur, scilicet pro Iudeis, dicitur visio onus ibi distinguuntur tria : quia distincte agit Isaias de illis et in diversis locis. Dicit ergo.
marg.| {b} Onus iumentorum Austri id est hec est, oppressio Iudeorum irrationabilium, qui in Egyptum cum oneratis iumentis fugerunt, que erit eis. Hebreus, id est eorum qui iumenta onerabant ad deferendum aurum in Egyptum Regi Suse.
marg.| {Δ} {a} In terra tri-
marg.| {Θ} {a} Ut faceretis consilium mund i, vel carnis.
marg.| {b} Et non ex me sed contra me. Nam mundus consulit vanitatem, Caro voluptatem, Dominus veritatem. Veritas deseritur ; voluptas et vanitas toto desiderio diliguntur. Ps. 4. Filii hominum usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem et queritis mendacium ? Os. 12.a. Ephraim pascit ventum et sequitur estum, tota die mendacium et vastitatem multiplicat.
marg.| {c} Et ordiremini telam vani tatis. De qua sup. 25. Telam, quam orditus est super universas nationes, precipitabit.
marg.| {d} Et non per spiritum meum quia ille docet veritatem. Io. 16.c. Cum venerit ille spiritus, docebit vos omnem veritatem.
marg.| {e} Ut adderetis peccatum supe rbie.
marg.| {f} Super peccatum avar itie. sup. 4.e. Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum. Os. 4.a. Sanguis sanguinem tetigit.
marg.| {g} Qui ambulatis de v itio in vitium.
marg.| {h} Ut descendatis in Egyptum id est in infernum. Prv. 14.b. Est via, que videtur homini recta ; novissima autem eius ducunt ad mortem. Iob. 31.a. Nonne ipse considerat vias meas : et cunctos gressus meos dinumerat ? si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus.
marg.| {i} Et os meum non interrogastis id est sacram Scripturam, vel Doctores eius. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.
marg.| {k} Sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis id est potestatis secularis.
marg.| {l} Habentes fiduciam in umbra Egypti id est in divitiis mundi, qui transeunt velut umbra. Sapien. 5.b. Transierunt omnia velut umbra. Prv. 11.d. Qui confidit in divitiis suis, corruet.
marg.| {m} Et erit vobis clau stralibus, qui deberetis in solo Deo confidere. Fortitudo Pharaonis, id est potestas secularium.
marg.| {o} In confusionem semp iternam.
marg.| {p} Et fiducia umbre Egypti id est divitiarum mundi.
marg.| {q} In ignominiam. Nam que maior ignominia Monacho, quam in divitiis mundi confidere ? Eccl. 34.a. quasi qui apprehendit umbram et sequitur ventum ; sic qui attendit ad visa mendacia.
marg.| {r} Ierant in Thanis Principes tui id est ? Prelati tui.
marg.| {t} Et nuntii tui id est Predicatores tui.
marg.| {u} Usque ad Anes pervenerunt. Tha nis interpretatur humile mandatum et significat mundum, qui humilia et vilia mandat. Illuc vadunt Prelati. Anes, extrema civitas Egypti. Et interpretatur, donum meum, vel glorificatio mea. Ad Anes igitur Hierusalem nuntios pervenire, quid aliud est, quam Predicatores dona temporalia, vel laudes hominum querere ? Infra 57.b. Misisti legatos tuos procul et humiliatores usque ad inferos.
marg.| {x} Omnes confusi sunt super populo, qui eis prodesse non poterat : no n fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem : sed in confusionem et in opprobrium, id est super consanguineis, qui hodie Prelatis Ecclesie sunt in confusionem et opprobrium apud Deum et homines. Michee 7.b. Inimici hominis domestici eius.
marg.| {b} Onus iumentorum Austri id est Monachorum claustri. Terra quidem Austri, terra luminis est et fervoris et fertilitatis, unde claustrum significat quod debet habere lucem contemplationis, fervorem devotionis et fertilitatem bone operationis. Supra 21.d. Occurrite sitienti : ferte aquam, qui habitatis terram Austri ; cum panibus occurrite fugienti. Iosue 15.d. Terram australem et arentem dedisti mihi : iunge et irriguam. Iumentis igitur claustralibus, id est qui carnaliter, ut iumenta, vivunt, est onus importabile. De quibus Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo.
marg.| {Θ} {a} In terra tribula-
marg.| {4. 64va} {Δ} {a} In terra tribulationis et angustie id est in Egypto, ubi putabant se habere pacem et requiem. Et applaudit Propheta nominis interpretationi. Egyptus enim interpretatur meror, vel tenebre. Dicitur etiam Hebraice Moazim quod interpretatur tribulatio, vel angustia : unde idem est, terra tribulationis et angustie quod Egyptus. Vel ideo terra tribulationis et angustie appellatur, quia Iudei fugientes illuc multas tribulationes et angustias passi sunt. Vel terra tribulationis et angustie dicitur eremus, per quem Ioanna filius Charee dux Iudeos, ubi multa mala passi sunt. Deinde loquens de Iudeis illis et de Ducibus eorum dicit.
marg.| {b} Leena id est Hierusalem, vel populus, qui olim habuit dignitatem respectu aliorum populorum.
marg.| {c} Et leo id est Ioanna Dux eorum et alii Principes. Hec duo preponit, ut locum habeat sequens relatio.
marg.| {d} Ex is id est Leena et Leone.
marg.| {e} Vipera et R egulus volans nascetur, quasi dicat : ex his venenatis nascentur venenati. Regulus volans dicitur, quia cito transivit populus in Egyptum. Unde Hebreus dicit : Sicut avis volatu alta transit ; sic intraverunt festini in Egyptum. Vel sic construatur littera.
marg.| {b} Leena id est Rapsaces.
marg.| {c} Et Leo id est superbi fuerunt.
marg.| {d} Eis id est inter eos.
marg.| {e} Vipera id est dolosi, sicut fuit Ismael, qui occidit Godoliam, ut vipera matrem.
marg.| {f} Et regulus volans id est cito transiens :id est pravi consiliarii, ut Ioanna, qui consuluit, ut fugerent in Egyptum, fuerunt ex eis. Ipsi dic {o} {g}   Portantes super humeros etc.   auru m et argentum etc.   que habebant.
marg.| {h} Super gibbum Camelorum id est super gibbosos Camelos thesauros suos. Septuaginta. Super asinos et camelos.
marg.| {k} Ad populum, qui eis etc. id est defendere contra Nabuchodonosor, quem timebant.
marg.| {l} Egyptus enim frustra et vane auxiliabitur id est promittet auxilium, quia adveniente Nabuchodonosor, paraverunt se Egyptii ad repugnandum ; sed non potuerunt resistere : et ita vanum fuit eorum auxilium.
marg.| {m} Ideo id est quia in Egyptiis est vanum consilium et auxilium.
marg.| {n} Clamavi dici t Isaias, id est aperte predixi longe ante.
marg.| {o} Super hoc quod vultis fugere in Egyptum.
marg.| {p} Superbia tantum est in E gypto, non constantia belli. Loquuntur enim grandia, cum operentur exigua. Igitur.
marg.| {q} Quiesce in t erra tua, o popule.
marg.| {r} Nunc ergo etc.   Secu ndum Hebreos loquitur hic Dominus ad Isaiam dicens, ut scriberet pertinaciam Iudeorum, quia noluerunt acquiescere Ieremie, quin descenderent in Egyptum : ita quod Scriptura perduraret usque ad tempus afflictionis eorum et esset testimonium contra eos. Unde melius, ut dicit Haimo, loquitur Dominus ad Ieremiam, qui videns quod nollent ei acquiescere Iudei, descendit cum eis, ut eos, quantum posset, a malitia revocaret. Dicit ergo Dominus ad Ieremiam, ut scriberet super buxum, id est firmiter hoc quod Iudei admoniti noluerunt acquiescere ; ut cum afflictio venerit, magis torqueantur, quia credere noluerunt et sibi totum imputent. Previdens igitur in spiritu Isaias iterum Dominum ad Ieremiam loquentem, dicit in persona Domini loquentis ad Ieremiam.
marg.| {r} Nunc ergo id est ex quo ita obstinati sunt Iudei quod credere nolunt. Nunc ergo Ieremia.
marg.| {s} Ingressus Egyp tum cum eis.
marg.| {t} Scribe supe r buxum, id est firmiter, ut in perpetuum maneat scriptum in testimonium contra illos.
marg.| {x} Et in libro diligenter exara illud quasi dicat : bis scribe, ut si una scriptura pereat, altera remaneat.
marg.| {z} Et erit in die novissimo id est cum res predicta completa fuerit per Nabuchodonosor.
marg.| {a} In testimonium usque in sempiternum { 64vb} veritatis prophetalis, qua eos docui et monui, ne descenderent in Egyptum et ipsi noluerunt acquiescere.
marg.| {b} Populus enim ad iracundiam provocans est rebe llis et incredulus, dicens. Non manebimus, sed in Egyptum fugiemus. Ier. 43.b.
marg.| {c} Et filii mendaces quia dixerunt Ieremie, ut consuleret pro eis Dominum : et ipsi facerent, quicquid preciperet eis : et postea noluerunt facere, ut legitur Ier. 42.a.
marg.| {d} Filii nolentes audire legem Dei id est verbum Dei per Ieremiam, ad quod faciendum se ligaverant, dicentes. Sit Dominus testis inter nos veritatis et fidei : si non iuxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus, sive bonum est, sive malum. Ier. 42.a. Hebreus tamen exponit de Egyptiis, quasi dicat : Dominus Iudeis. Nolite ingredi ad talem populum : si aspera via non terret ; vel mali mores populi vos terreant. Sed nos primam expositionem de Iudeis prosequamur.
marg.| {e} Qui dicunt videntibus futu ra, id est Prophetis, scilicet Ieremie, Baruch et Osee,
marg.| {f} Nolite id est visa annuntiare.
marg.| {g} Et aspicientibus etc. id est ne prophetetis nobis ea, que dicitis esse recta, scilicet ut maneamus in terra nostra : quia non audiemus. Dicebant enim suggillando. Non est verbum Domini, sed Baruch, qui in hac terra vellet manere et nobis dominari. Ier. quadragesimo tertio b. Et sui non erant tributarii, sed quasi Domini terre volente Nabuchodonosor.
marg.| {i} Loquimini nobis ] {Δ} placentia,] scilicet ut eamus.
marg.| {Θ} {a} In terra tribulationis et angustie id est in claustro.
marg.| {b} Leena id est congregatio sterilis. Leena enim vix unum parit. Iob. 38.d. Numquid capies Leene predam et animam catulorum eius implebis ?
marg.| {c} Et leo id est malus et crudelis Prelatus. So. 3.a. Principes eius, quasi leones.
marg.| {d} Ex eis vipera que matrem interficit, apostata Monachus.
marg.| {f} Et Regulus volans qui solo visu interficit aves volantes, id est male conversantes Monachos, qui exemplo suo alios claustrales corrumpunt, qui pennis virtutum volare debent in celum. Sapient. quarto b. Ex iniquis omnes, qui nascuntur, filii testes sunt nequitie adversus parentes.
marg.| {g} Portantes super humerum iumentorum divitias suas Divi tie claustralium, sunt observantie Religionis. De quibus Prv. 13.b. Redemptio anime viri divitie sue. Has ferunt super humeros iumentorum, qui tantum exterius Religionem servant in habitu et tonsura et interius nihil.
marg.| {h} Super gibbum Camelorum thesauros suos id est opera consilii, perfectionis.
marg.| {k} Ad populum, qui eis prodesse non poterit. Hoc contra hypocritas, qui opera consilii ad ostentationem mundi faciunt.
marg.| {l} Egyptus enim frustra etc. id est mundus, qui in articulo mortis auxiliari non potest.
marg.| {m} Ideo clamavi dici t vir iustus ex magno dolore cordis.
marg.| {o} Super hoc quod in mundo. 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia oculorum   ] etc. {q}   Quiesce clau stralis in claustro tuo. Infra 57.b. In multitudine vie tue laborasti : non dixisti, quiescam.
marg.| {r} Nunc ergo ingressus inte lligentia Scripture, secretum conscientie.
marg.| {t} Scribe o Predicator .
marg.| {u} Super buxum id est super dura corda peccatorum.
marg.| {x} Et in libro cord is.
marg.| {y} Diligenter exara illud scri ptum, id est mala, que fecerunt supplicia, que meruerunt : premia, que amiserunt. Ier. 17.a. Peccatum Iuda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino. Hab. 2.a. Scribe visum et explana eum super tabulas. Septuaginta. Et manifesta in buxo.
marg.| {z} Et erit in die novissimo in testimonium usque in sempiternum cont ra illos, qui destiterunt a peccatis, cum viderent damnum eorum : Ex. 17.d. Scribe hoc ob monimentum in libro.
marg.| {b} Populus enim ad iracundiam provocans est oper e.
marg.| {c} Filii mendaces ore.
marg.| {d} Filii nolentes audire legem Dei cord e. Prv. 28.b. Qui declinat aures suas, ne audiat legem : oratio eius erit execrabilis.
marg.| {e} Qui dicunt videntibus id est Predicatoribus.
marg.| {f} Nolite videre id est nolite nobis predicare verbum Domini. Am. 8.c. Qui vides, gradere, fuge in terram Iuda et comede ibi panem tuum et ibi prophetabis et in Bethel non adiicies ultra, ut prophetes : quia sanctificatio Regis est.
marg.| {g} Et aspicientibus id est Doctoribus.
marg.| {h} Nolite aspicere nobis ea, que recta sunt id est opera misericordie, vel penitentie, que recte ducunt ad patriam et que non exeunt ab extremis. Nam homo in pena nascitur et in pena moritur et ideo in pena debet vivere. Iob. 5.b. Homo nascitur ad laborem.
marg.| {i} Loquimini nobis placentia scilicet quod licitum est habere plures prebendas, eo quod multi boni habuerunt eas et alia
marg.| {Θ} huiusmodi. Prv.
marg.| {4. 65ra} Δ placentia scilicet ut eamus in Egyptum.
marg.| {a} Videte nobis errores scilicet ut eamus in Egyptum quod vos dicitis errorem, quasi dicat : sinite nos errare.
marg.| {b} Auferte a me modo singulariter, modo pluraliter loquitur populus.
marg.| {c} Viam quam docetis vos. Prophete.
marg.| {d} Declinate a me semitam id est auferte a me hanc veritatem, quam consulitis.
marg.| {e} Cesset a facie nostra id est a penitentia nostra.
marg.| {f} Sanctus Israel id est monita eius cessent, quasi dicat : nolumus tenere viam tuam : neque amplius predices nobis verba Domini.
marg.| {g} Propterea id est quia reprobatis monita Domini per Ieremiam.
marg.| {h} Hec dicit sanctus Israel id est Deus sanctificans Israel.
marg.| {i} Pro eo quod exprobrastis verbum hoc id est consilium Domini, per Ieremiam, ut habitaretis in terra vestra.
marg.| {k} Et sperastis in calumniam id est in Egyptios calumniosos et dolosos.
marg.| {l} Et in tumultum id est in tumultuosam superbiam Egyptiorum.
marg.| {m} Et innixi estis spe et fiducia.
marg.| {n} Super eo tumu ltu, id est super populo tumultuoso et superbo.
marg.| {o} Propterea id est propter exprobrationem et spem in tumultu.
marg.| {p} Erit vobis incr edulis.
marg.| {q} Iniquitas hec id est transgressio precepti, id est causa, pro qua eritis.
marg.| {r} Sicut interruptio muri .
marg.| {s} Cadens subi to.
marg.| {t} Et requisita in muro excelso a di centibus, quando cadet murus iste ruinosus. Vel. Requisita, id est resarcita exterius.
marg.| {u} Quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio eius muri , id est ruina : sic, inquam, erit de vobis, quasi dicat : pro hac iniquitate cadetis subito et omnino, sicut murus interruptus, cuius ruina longa est a fundamento usque ad sursum. Et sicut talis murus difficile reparari potest et pristinum decorem recipere : sic vos.
marg.| {x} Et comminuetur alia similitudo magis exprimens eorum omnimodam destructionem, que reparari non posset, sicut lagena confracta. Et comminuetur murus, id est duritia et superbia vestra.
marg.| {y} Sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida id est irreparabiliter.
marg.| {z} Et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur id est in qua portari possit, igniculus de incendio.
marg.| {a} Aut hauriatur id est hauriri possit.
marg.| {b} Parum aque de fovea id est de fonte, vel de puteo, vel lacu, vel cisterna, quasi dicat : sic nec de vobis aliquid utile remanebit, persequente Nabuchodonosor. Vel sic construe litteram.
marg.| {o} Propterea erit vobis. Inc redulis exprobratio Prophetarum et spes in tumultu.
marg.| {r} Sicut interruptio cade ns requisita ad reparandum et non inventa.
marg.| {t} In muro excelso hic versus finitur, id est sicut murus interruptus ruinosus et altus subito cadit et irreparabiliter ; sic et vos subito et irreparabiliter destruemini.
marg.| {u} Quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio eius id est muri ; ita et vestra.
marg.| {x} Et comminuetur muru s ; ita et vos.
marg.| {y} Sicut conteritur lagena figuli, contritione pervalida id est irreparabiliter.
marg.| {z} Et non invenietur de fragmentis eius testa id est frustum aliquod,   in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aque de fovea. Et revera sic erit.
marg.| {c} Quia hec dicit Dominus Deus sanctus Israel qui per me dicit Isaias et per Ieremiam vobis loquitur, dicens :
marg.| {d} Si revertamini { 65rb} a pravo consilio vestro et proposito fugiendi in Egyptum.
marg.| {e} Et quiescatis in t erra vestra.
marg.| {f} Salvi eritis a Na buchodonosor, id est Nabuchodonosor nihil mali faciet vobis.
marg.| {g} In silentio quie tis, vel absque omni tumultu belli.
marg.| {h} Et in spe fixa in Deo, non in Egypto.
marg.| {i} Erit fortitudo vestra id est tam fortes eritis quod merito possitis sperare evasionem a Nabuchodonosor.
marg.| {k} Et noluistis obed ire mihi, dicit Dominus.
marg.| {l} Et dixistis nequ aquam manebimus hic.
marg.| {m} Sed ad equos Egyp tiorum, qui abundant in equis.
marg.| {n} Fugiemus id est celeri cursu ibimus. Et respondet Dominus : quia ita dixistis.
marg.| {o} Ideo fugietis a fa cie hostium, vel a terra vestra. Et respondent ipsi : Revera fugiemus in Egyptum.
marg.| {p} Et super veloces ascendemus id est concito gradu pergemus ad Egyptios, ita velociter, sicut ille, qui super velocem equum fugit. Et respondet Dominus.
marg.| {r} Ideo quia ita vultis fugere velociter.
marg.| {s} Velociores erunt, qui persequentur vos id est Chaldei, quos non potestis effugere.
marg.| {t} Mille homines Egyp tii, in quibus confiditis.
marg.| {u} A facie terroris unius Chal dei fugerint, supple.
marg.| {x} Et a facie terroris quinque Chal deorum.
marg.| {y} Fugietis vos omnes Iudei.
marg.| {Δ} {a} Donec re-
marg.| {Θ} huiusmodi. Prv. 18.a. Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris, que versantur in corde suo. 2Rg. 22.c. Ego odi illum, quia non prophetat, nisi malum.
marg.| {a} Videte nobis errores id est sinite nos errare.
marg.| {b} Auferte a me viam quam docetis.
marg.| {d} Declinate a me semitam cons iliorum vestrorum : ego nolo esse Monachus. Ita dicunt, quibus predicatur quod non placet.
marg.| {e} Cesset a facie nostra sanctus Israel. Iob. 21.b. Qui dixerunt Deo ; recede a nobis : scientiam viarum tuarum nolumus. Quid est opus, ut serviamus ei ? Mal. 3.d. Dixistis vanus est, qui servit Deo : et quod emolumentum nobis erit quod custodivimus precepta eius ?
marg.| {g} Propterea hec dicit sanctus Israel pro eo quod exprobrastis verbum hoc et sperastis in calumniam et in tumultum, id est in causas et lites.
marg.| {m} Et innixi estis super eo id est tumultu causarum.
marg.| {o} Propterea erit vobis iniq uitas hec : quia nihil iniquius, quam Monachus causidicus, aut litigator.
marg.| {r} Sicut interruptio cade ns et requisita in muro excelso. Interruptio diu minatur ruinam et subito cadit : sic Dei comminatio super tales diu duravit : et subito quandoque feriet. Iob. 27.d. Apprehendet eum, quasi aqua, inopia : et nocte opprimet eum tempestas. 1. Thess. 5.a. Cum dixerint : pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus.
marg.| {u} Quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio eius id est in corpore et anima, sup. 10.e. Ab anima usque ad carnem consumetur.
marg.| {x} Et comminuetur sicu t conteritur lagena figuli contritione pervalida. Haimo : Absque misericordia contritio valida est pena temporalis, validior pena purgatorii, pervalida pena inferni, sup. 10.g. Ecce Dominator Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore et excelsi statuta succidentur.
marg.| {z} Et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aque de fovea. Duo tangit genera peccatorum, ex quibus omnia alia oriuntur, scilicet amorem male accendentem et timorem male humiliantem : que per incendium et foveam designantur. Unde Ps. 79. Incensa igni et suffossa. Tunc non invenitur testa de fragmentis, in qua portetur ignis de incendio, vel aqua de fovea : quando sic conteritur peccator, ut nec peccare velit per amorem male inflammantem, nec per timorem male humiliantem.
marg.| {o} Quia hec dicit Dominus sanctus Israel, si revertamini a ma lo per penitentiam.
marg.| {e} Et quiescatis. In bono per iustitiam.
marg.| {f} Salvi eritis. In futuro per gloriam. Ecce tres status Christiane Religionis, quos tangit hic Propheta. Status penitentie, status iustitie, status glorie.
marg.| {g} In silentio cord is et operis.
marg.| {h} Et in spe long animitatis.
marg.| {i} Erit fortitudo vestra infra 32.d. Erit opus iustitie pax et cultus iustitie silentium et securitas usque in sempiternum. Sept. Cum reversus ingemueris, salvus eris : et scies ubi fueris ; quia confidebas super vanis : vana facta est fortitudo vestra.
marg.| {k} Et noluistis obed ire mihi.
marg.| {l} Et dixistis : nequaquam mane bimus in claustro.
marg.| {m} Sed ad equos fugiemus id est ad pompam mundi. Mi. 5.c. Auferam equos tuos de medio tui. Za. 14.c. Et erit ruina equi et muli et cameli et asini.
marg.| {o} Ideo fugietis a cl austro, quia vultis fugere ad equos.
marg.| {p} Et super veloces id est velociter.
marg.| {q} Ascendemus ad c ulmina dignitatum.
marg.| {r} Ideo velociores erunt, qui persequentur vos scilicet Demones. Lam. 4.d. Velociores fuerunt persecutores nostri Aquilis celi : super montes persecuti sunt nos. Hab. 1.c. Volabunt quasi Aquila festinans ad comedendum.
marg.| {r} Mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis id est millenarius mundi fugit ante Predicatorum
marg.| {Θ} unitatem.
marg.| {4. 65va} {Δ} {a} Donec relinquamini pauc i in signum tante captivitatis.
marg.| {b} quasi malus navis nauf rage relinquitur fixus.
marg.| {c} In vertice montis. In signum naufragii.
marg.| {d} Et quasi   signum super collem quasi dicat : sicut fit alicubi quod nave fracta, malus, vel pertica aliqua ponitur in loco eminenti, ut alii navigantes sibi caveant, sic Iudeis fractis et destructis a Nabuchodonosor, aliqui remanebunt et pauci, qui erunt in afflictione et miseria, in signum inobedientie eorum : et potentie Dei, qui eos inobedientes destruxit.
marg.| {e} Propterea id est quia estis pertinaces in proposito vestro.
marg.| {f} Exspectat Dominus, ut misereatur vestri id est differt misereri vobis.
marg.| {h} Et ideo prop ter pertinaciam vestram.
marg.| {i} Exaltabitur parcens vobis id est elongabitur, ut parcat vobis.
marg.| {l} Quia Deus iudicii Dominus id est ita faciet, quia iustus est. Vel.
marg.| {e} Propterea id est propter magnam miseriam, que eveniet vobis, nisi penitueritis.
marg.| {f} Exspectat Dominus peni tentiam vestram.
marg.| {g} Ut misereatur vestri peni tentiam.
marg.| {h} Et ideo quia exspectat penitentiam vestram.
marg.| {i} Exaltabitur in m isericordia.
marg.| {k} Parcens vobis id est parcere volens, si vos vultis penitere. Et hoc ita faciet.
marg.| {l} Quia Deus iudicii Dominus id est quia discrete iudicat : et quando vult, punire potest, vel parcere, vel ut post longam exspectationem iustius vos puniat.
marg.| {m} Beati omnes etc.   Tert ia pars, ubi prophetat Isaias de reditu Iudeorum a captivitate Babylonica, post septuaginta annos captivitatis, data licentia redeundi a Dario et Cyro, quasi dicat : ergo ita vos Iudei, qui non vultis acquiescere Ieremie, in magnam miseriam devenietis : quia confiditis in auxilio Egyptiorum ; sed illi, qui sunt in Babylone et exspectant Dei misericordiam, ut liberet eos, beati sunt. Et hoc est. Beati omnes Iudei, qui sunt in Babylone.
marg.| {n} Qui exspectant eum id est Dominum recta spe. Et revera beati.
marg.| {o} Populus enim Sion qui modo est in Babilone captus.
marg.| {p} Habitabit in Hierusalem a Cy ro liberatus.
marg.| {q} Plorans priu s in captivitate existens.
marg.| {r} Nequaquam plorabis a ca ptivitate liberatus Hierusalem inhabitans. Et quomodo erit hoc ? Ecce.
marg.| {s} Miserans Domi nus.
marg.| {t} Miserebitur tui Meta plasmus est. O popule, qui es in Babylone, vel, o Hierusalem.
marg.| {u} Ad vocem clamoris tuis id est orationis tue.
marg.| {x} Statim ut audierit si d igna audiri.
marg.| {y} Respondebit tibi Insp irans Cyro, ut det tibi licentiam redeundi.
marg.| {z} Et dabit tibi Dominus. Ite m metaplasmus, id est populo de Babylone redeunti.
marg.| {a} Panem arctum et aquam brevem quasi dicat : penuriam sustinebunt Iudei in reditu de Babylone et etiam in Hierusalem, in principio, quando ceperunt edificare, sicut dicitur, in quadam Glossa super Zachariam. Tantam sustinuerunt inediam, ut uxores confectas macie, reddita prosperitate dimiserint et alienigenas superduxerunt : sicut dicitur 1. Esd. in fin.
marg.| {b} Et non faciet Dominus avolare id est recedere a te ultra.
marg.| {c} Doctorem tuum id est Esdram, qui cum eis, vel parum post eos rediit de Babylone, sub Artaxerse duodecimo anno regni eius.
marg.| {d} Et erunt oculi tui videntes Preceptorem tuum id est Neemiam, qui post Esdram rediit de Babylone vicesimo anno Artaxersis.
marg.| {e} Et aures tue audient verbum monentis post tergum id est aures Neemie et Esdre monentium et dicentium.
marg.| {f} Hec via id est observatio, vel obedientia mandatorum Dei.
marg.| {g} Ambulate in ea id est non recedatis a
marg.| {Δ} Domino per
marg.| {Θ} unitatem. Ps. 83. Melior est dies una in atriis tuis super millia. Dt. 32.e. Quomodo persequebatur unus mille et duo fugarent decem millia : Et quinarius mundi similiter fugiet ante unitatem et concordiam Predicatorum, quasi dicat : concors predicatio exterminat et maximos et minores peccatores.
marg.| {a} Donec relinquamini, quasi   malus navis in vertice montis et quasi   signum super {4. 65vb}   collem quasi dicat : manifestum erit naufragium vestrum et quasi signum aliis, ut fugiant a facie arcus. Naum. 3.b. Omnis, qui viderit te, resiliet a te
marg.| {e} Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri id est ut inveniat occasionem miserendi.
marg.| {h} Et ideo exaltabitur in c ruce.
marg.| {k} Parcens vobis. Io. 12.e. Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
marg.| {l} Quia Deus iudicii Dominus Ier. 9.g. Ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra.
marg.| {m} Beati omnes, qui exspectant eum prep arantes ei hospitium. Prv. 10.d. Exspectatio Iustorum latitia. Lc. 12.e. Et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum etc.   infra 49.g. Non confundentur, qui exspectant eum.
marg.| {o} Populus enim Sion habitabit in Hierusalem id est qui modo sunt in speculatione fidei, habitabunt in celesti Hierusalem, ubi erit vera visio Dei.
marg.| {q} Plorans modo .
marg.| {r} Nequaquam plorabis. In futuro. Mt. 5.a. Beati, qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur. Apc. 21.a. Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, que prima abierunt.
marg.| {s} Miserans miserebitur plen a miseratione, gratiam conferens in presenti ad deletionem omnis culpe : et gloriam in futuro ad extersionem omnis miserie. Za. 4.b. Exequabit gloriam gratie eius. Io. 1.b. Gratiam pro gratia. Ps. 83. et gloriam dabit Dominus.
marg.| {u} Ad vocem clamoris tui non oris, sed cordis, qua clamavit Moyses. Ex. 14.d. Et Susanna. Dn. 14.e.
marg.| {x} Statim ut audierit, respondebit tibi retr ibuendo petitum, infra 65.d. Erit : antequam clamet, ego exaudiam : adhuc illis loquentibus, ego exaudiam. Verumtamen aliquando differt Dominus, ut crescat desiderium et per hoc meritum. Unde Haimo. Solet differri nostra postulatio, ut premium amplius pro nostra perseverantia capiamus.
marg.| {z} Et dabit tibi Dominus panem arctum et aquam brevem id est doctrinam Evangelii, que necessaria est spiritui : sicut hec duo necessaria sunt corpori. Eccl. 29.d. Initium vite hominis aqua et panis et vestimentum. Panis dicitur, ubi difficilis est, aqua, ubi facilis. Vel panis dicitur, quia roborat ; aqua, quia refrigerat et abluit. Arctus dicitur, quia docet, ut per arctam viam, que ducit ad vitam, gradiamur. Mt. 7.b. Brevis, quia omnia mandata legis sub duobus preceptis caritatis coarctat. Mt. 22.d. Diliges Dominum Deum tuum, toto corde, tota anima, tota mente : et proximum tuum sicut teipsum : In istis duobus mandatis tota lex pendet et Prophete. Vel actus dicitur, quia nos arctat ad credendum articulos et ad faciendum precepta. Brevis, quia nos breves, id est humiles facit. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
marg.| {b} Et non faciet avolare etc. id est Christum. De quo Mt. 23.a. Magister vester unus est Christus.
marg.| {d} Et erunt oculi tui etc.   modo spe, tandem re, qui olim visus est in humilitate, Bar. 3.d. Post hec in terris visus est et cum hominibus conversatus est   ] etc. {e}   Et aures tue audient verbum monentis post tergum s. C hristi, qui derelictus a nobis modo, post tergum nostrum clamat. 3Rg. 1.b. Me autem proiecisti post tergum tuum. Ier. 2.f. Verterunt ad me tergum et non faciem. Haimo : Prima conditione, quasi in facie Adam audivit a Domino : Crescite et multiplicamini et replete terram. Post peccatum, quasi post tergum positus, audivit : Maledicta terra in opere tuo. Huius casu nos omnes retro cecidimus ; et modo a Domino audimus. Convertimini ad me et ego convertar ad vos. Za. 1.a. Et Ioel. 2.c. Convertimini ad me in toto corde vestro. Et Ct. 6.d. Revertere, revertere Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Ut his monitis posteriorum obliti, anteriora queramus, Phil. 3.c. Et hoc est : Aures tue audient verbum monentis post tergum.
marg.| {f} Hec via scilicet. Christus, qui dicit. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita.
marg.| {g} Ambulate in ea ad e xemplum, vel exemplar eius, de virtute in virtutem progrediendo. Infra 35.c. Hec erit vobis recta via ; ita ut nec stulti errent per eam. Vel.
marg.| {f} Hec via scilicet penitentia,   Ambulate in ea ] {Θ} {a} Neque ad dex-
marg.| {4. 66ra} Δ Domino per inobedientiam.
marg.| {a} Neque ad dexteram, neque ad sinistram id est neque propter prosperitatem, neque propter adversitatem declinetis ab hac via.
marg.| {b} Et contaminabit Esdr as : vel contaminabis tu ipse, o popule, admonitione Esdre.
marg.| {c} Laminas sculptilium argenti tui id est omnia idola argentea de laminis argenti facta comminues et quasi contaminata reiicies.
marg.| {d} Et vestimentum id est ornamentum.
marg.| {e} Conflatilis auri tui id est Idolorum conflatilium.
marg.| {f} Et disperges ea, sicut immunditiam menstruate. Sep t. dicunt : Contaminabis idola deargentata et deaurata, id est contaminata reputabis : et sicut immunditiam abominaberis. Deinde dirigit Dominus sermonem ad Isaiam, vel ad Ieremiam, dicens.
marg.| {g} Egredere o Is aia, vel Ieremia ad populum.
marg.| {h} Et dices ei ea, que ego ostendi tibi.
marg.| Vel sic.
marg.| {g} Egredere id est egredieris de captivitate, o tu popule.
marg.| {h} Et dices ei tu P ropheta, vel tu, Esdra quod sequitur postea. Hebreus sic dicit : Pollutio sculptilis et conflatilis, egredere, dices ei : id est o tu popule, dices conflatili et sculptili : pollutio mihi es : egredere a me.
marg.| {i} Et dabitur post quam egressus fueris de captivitate in terram tuam et reieceris idola tua.
marg.| {k} Pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra sine qua non potest terra illa fructificare.
marg.| {n} Et panis frugum terre erit uberrimus id est fruges, unde fiunt panes, erunt uberrime.
marg.| {o} Et pinguis id est sustentabit quod est signum magne fertilitatis. E contrario in tempore sterilitatis panis nullum firmamentum habet. Hebreus dicit loco, pinguis, multus et satians.
marg.| {p} Pascetur in possessione tua id est terra tua.
marg.| {q} In die illa cum redieris et idola confregeris.
marg.| {r} Agnus spaciose per agros.
marg.| {s} Et tauri tui et p ulli asinorum tuorum, qui operantur terram, commixtum migma comedent, sicut in area ventilatum est, id est granum hordei cum palea. Unde Septuaginta. Tauri vestri et boves, qui operantur terram, comedent paleas commixtas in hordeo ventilato. In quo notatur magna fertilitas. Iudei dicunt quod in novissimis temporibus pre magna fertilitate non solum sibi, sed etiam iumentis suis bene erit ; ita quod boves et asini comedent hordeum bis ventilatum. Et etiam illa, que sequuntur tempore sui Messie, quando aurea Hierusalem erit, contendunt implenda. Sed frivolum est hoc : et exponitur de reditu captivitatis Babylonis, sub Esdra et Zorobabel. Et unde tanta fertilitas erit, ostendit, scilicet a pluvia, sine cuius beneficio Iuda terra sterilis est. Unde dicit.
marg.| {a} Et erunt super omnem montem excelsum et s uper omnem collem elevatum rivi currentium aquarum : quod non solet fieri, nisi tempore pluvioso, maxime in terra illa, que est tante siccitatis. Et consequenter determinat Propheta tempus, quando hoc erit, scilicet cum interfecto Balthasar Rege Babylonis, Cyrus habebit Monarchiam. Et hoc est.
marg.| {d} In die id est post diem.
marg.| {e} Interfectionis multorum scilicet Balthasar et suorum.
marg.| {f} Cum ceciderint turres Baby lonis.
marg.| {Δ} {a} Et erit lux
marg.| {Θ} {a} Neque ad dexteram, neque ad sinistram id est noli esse nimis iustus. Eccl. 7.c. quod est declinare ad dexteram : neque nimis remissus quod est declinare ad sinistram Hieronymus in utraque parte quicquid supra modum est, in vitio est. Vel ad dexteram declinat, qui in prosperis extollitur. Ad sinistram, qui in adversis deiicitur : Nm. 20.c. Gradiemur via publica, nec ad dexteram, nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos. Item dextera contemplativa vita, sinistra activa. Unde {4. 66rb} Ct. 8.a. Leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me. Neutra propter alteram dimittenda est.
marg.| {b} Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui etc.   Sept uaginta addunt. Et sicut stercus abiicies ea, id est omnia dogmata Philosophorum et hereticorum, quasi immunda abiicies. Que ad similitudinem eloquentie veritatis sculpta sunt, que per argentum intelligitur, iuxta illud Prv. 10.c. Argentum electum lingua Iusti. Et in ratione sapientie conflata, que per aurum accipitur, iuxta illud Iob. 28.a. Auro locus est, in quo conflatur.
marg.| Et nota quod dicit laminas argenti, vestimentum auri : nam huiusmodi dogmata et etiam multorum Theologorum, laminis eloquentie tantum et melle sapientie, id est decore verborum, palliata sunt et intus nihil. Eccl. 4.d. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo. Mi. 5.d. Perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui. Ier. 10.c. Stultus factus est omnis homo a scientia sua : confusus est Artifex omnis in sculptili ; quoniam falsum est quod conflavit.
marg.| {g} Egredere o Predicator , de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, sicut Abraham Gn. 12.a.
marg.| {h} Et dices ei id est populo post egressum tuum.
marg.| {i} Et dabitur pluvia grat ie.
marg.| {l} Semini tuo id est predicationi tue.
marg.| {m} Ubicumque seminaveris in terra id est in quacumque Gente predicaveris, infra 32.d. Beati, qui seminatis super omnes aquas, id est qui omnibus Gentibus predicatis. Ecce si sic Predicator egrediatur, erit sua predicatio gloriosa. Prv. 3.c. Custodi legem meam et consilium meum : et erit vita anime tue et gratia faucibus tuis. Lex ad vitam anime ; consilium ad gratiam faucium refertur.
marg.| {n} Et panis frugum terre erit uberrimus : In ore Predicatorum.
marg.| {o} Et pinguis. In corde auditorum 3Rg. 18.g. legitur quod interfectis Sacerdotibus Baal, data fuit pluvia terre, cum non pluisset tribus annis et mensibus sex. Et 4Rg. 4.g. legitur quod panis Elisei uberrimus fuit ; ita ut multi homines de paucis panibus saturati fuerint. Et in hoc loco non datur pluvia spirituali semini, nec panis uberrimus, nec pinguis est, nisi prius idola de argento fuerint comminuta et Predicator egressus. Et quid est hoc, nisi quod non habet gratiam, vel effectum predicatio, nisi Predicator in se prius vitia destruxerit et de amore mundi fuerit egressus ? Ideo dicitur Ier. 50.b. Recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini.
marg.| {p} Pascetur in possessione tua id est in Ecclesia.
marg.| {q} In die illa cum abieceris vitia et egressus fueris de terra tua.
marg.| {r} Agnus spaciose id est mitis corde, qui sequitur agnum, quocumque ierit. Apc. 14.a. scilicet.   Et tauri tui id est Prelati, Duces gregis.
marg.| {t} Et pulli asinorum id est subditi simplices.
marg.| {u} Qui operantur terram id est Ecclesiam verbo, vel exemplo, vel unusquisque carnem suam macerando.
marg.| {x} Commixtum migma comedent id est historicum sensum cum spirituali.
marg.| {y} Sicut in area Scri pture.
marg.| {z} Ventilatum est id est a Spiritu sancto examinatum. Ecce hic per hordeum significatur sacra Scriptura : Similiter per hordeum quod seminavit Isaac apud Allophylos. Gn. 26.c. Quod centuplum germinavit. Similiter Os. 3.a. choro et dimidio hordei adulteram conduxit : quod significat quod Christus ducens Gentilitatem adulteram daturus erat ei scientiam legis historicam cum intelligentia spirituali. Unde et Dominus quinque panibus hordeaceis, quinque millia hominum satiavit. Io. 6.b.
marg.| {a} Et erunt super omnem montem excelsum id est super viros iustos virtutibus eminentes.
marg.| {b} Et super omnem collem elevatum id est super minores iustos vita pollentes.
marg.| {c} Rivi currentium aquarum id est doctrina predicationis verbi Dei, infra 41.e. Aperiam in supremis collibus flumina et in medio camporum fontes, ponam desertum in stagna aquarum.
marg.| {d} In die interfectionis multorum id est post adventum Domini, quando multi interficientur gladio verbi Dei, ut vivant. Unde Petro dictum est. Occide et manduca. Act. 10.b. Vel.   In die interfectionis multorum id est in die Iudicii, quando multi interficientur gladio sententie Iudicis. Multi quidem sunt vocati, sed pauci electi. Mt. 20.b. infra 34.b. Victima Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom. Ier. 46.c. Victima Domini in terra Aquilonis, iuxta flumen Euphratem.
marg.| {f} Cum ceciderint turres id est Demones, vel superbi Principes, qui in die Iudicii in infernum deiicientur. De quibus Ps. 36. Vidi impium superexaltatum et elevatum, sicut
marg.| {Θ} cedros
marg.| {4. 66va} {Δ} {a} Et erit lux Lune, sicut lux Solis : et lux Solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum id est letitia et prosperitas terre Iude maior erit, quam prius fuerit ; sicut lux Solis maior est, quam lux Lune.
marg.| {d} In die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plage eius sanaverit id est cum liberaverit Iudeos a captivitate Babylonica, quam vocat vulnus et percussuram. Iudei hanc multorum interfectionem et turrium eversionem referunt ad destructionem Romani Imperii, quos montes et turres vocant. Quibus videtur Apostolus consentire, secundum unam expositionem, 2Th. 2.b. ubi ait. Qui tenet, nunc teneat, donec de medio fiat. Rivos dicunt copiam sanguinis effusi. Vel ad litteram torrentium : quia tunc erit tanta beatitudo populo Israel, ut non solum valles et campestria ; sed et montes et colles aquis fluentibus irrigentur. Sed nos pro fabula habemus hoc. Sequitur.
marg.| {e} Ecce nomen Domini etc.   Quar ta pars, ubi exponit Propheta qualiter premissa liberatio Iudeorum fiet, scilicet per licentiam Cyridicens. Ecce, in proximo.
marg.| {f} Nomen Domini id est potestas.
marg.| {g} Venit id est veniet.
marg.| {h} De longinquo id est de Perside et Media. In Persis enim et in Medis dicit venire nomen Domini : quia ipsi inspirati a Domino Babyloniam destruxerunt et Balthasar occiderunt. Simile, supra 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem, id est super exercitum Assyriorum et ingredietur Egyptum, similiter hic.
marg.| {f} Nomen Domini venit. In Medis et Persis.
marg.| {h} De longinquo. In Babylonem.
marg.| {i} Ardens furor eius id est Domini contra Babylonios.
marg.| {k} Et gravis ad portandum quia Babylonii non poterant sustinere Imperium Medorum et Persarum, qui multum graves eis fuerunt.
marg.| {l} Labia eius repleta sunt indignatione quia dure et indignanter loquebantur Medi et Perse ipsis Babyloniis.
marg.| {n} Et lingua eius, quasi   ignis devorans : spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli qui totum suffocat et obruit quod habet obviam.
marg.| {q} Ad perdendas Gentes in nihilum id est Babylonios penitus destruendos. Omnia ista crudelitatis et consumptionis ponit Propheta, ad ostendendum quod gravius iratus est Dominus contra Babylonios, quos irreparabiliter destruxit, quam contra alias nationes, que Iudeos vexaverunt ad perdendum.   Et frenum erroris quod erat in maxillis populorum id est Dominium Babyloniorum, qui alios populos opprimebant et ducebant ad libitum suum, quo volebant. Et cum hoc fuerit impletum.
marg.| {u} Canticum erit vobis o Iu dei.
marg.| {x} Sicut vox sanctificate solemnitatis et l etitia cordis erit vobis.
marg.| {z} Sicut qui pergit cum tybia, ut intret in montem Domini id est in templum quod est in Hierusalem.
marg.| {a} Ad fortem Israel ad D ominum, qui fortiter protegit Israel et dat fortitudinem contra inimicos suos. Aliqui exponunt hoc de exterminatione exercitus Sennacherib, propter quam gavisus est populus Iudeorum : et satis convenienter hoc modo.
marg.| {e} Ecce nomen Domini id est virtus, vel potestas, vel auctoritas, sive fama Domini.
marg.| {g} Venit de longinquo id est post multum tempus ante previsum et predictum.
marg.| {i} Ardens furor eius id est Domini contra Assyrios.
marg.| {k} Et gravis ad portandum. Imm o intolerabilis.
marg.| {l} Labia eius repl eta sunt indignatione : et lingua eius quasi ignis devorans Antropospathos est. Loquitur enim de Deo, sicut de magno Principe irato, verba iracundie et indignationis proferentis.
marg.| {o} Spiritus eius velu t torrens inundans usque ad medium colli : quo cum pervenerit, suffocat.
marg.| {q} Ad perdendas Gentes id est Assyrios.4.66vb} {r}   In nihilum quia in cinerem redacti sunt.
marg.| {s} Et frenum erroris id est Regem erroneum et idololatram, scilicet Sennacherib.
marg.| {t} Quod erat in maxillis populorum id est qui alios populos violenter opprimebat. Et cum hoc fuerit.
marg.| {u} Canticum erit vobis o Iu dei.
marg.| {x} Sicut vox sanctificate solemnitatis et l etitia cordis erit vobis. Hebraus.
marg.| {x} Sicut vox : qu ia in nocte Paschali facta est plaga in exercitu Sennacherib.
marg.| {z} Sicut qui pergit cum tybia, ut intret in montem Domini ad sortem Israel id est interfecto exercitu Sennacherib ; ita gaudebitis et exultabitis et cantabitis, sicut consuetudo est facere in tribus solemnitatibus Domini, quando omnes ascendebant Hierusalem cum choris et tympanis et tybiis et cum gaudio magno. Nomen autem Domini dicitur venisse contra Sennacherib et non ipse Dominus : quia per illam exterminationem fama nominis ipsius longe, lateque magnificata est. Unde Septuaginta, sic dicunt, ecce nomen Domini venit post multum tempus, ardens furor cum gloria : eloquium labiorum eius, eloquium ire plenum : et ira furoris eius, sicut ignis devoravit : et Spiritus eius, sicut aqua in valle trahens, veniet usque ad collum.
marg.| {Δ} et divi-
marg.| {Θ} cedros Libani et transivi et ecce non erat.
marg.| {a} Erit lux Lune scilicet post Iudicium.
marg.| {b} Sicut lux Solis id est magnus erit splendor Lune, multo plus quam modo. Celum enim novum et terra nova erit. Apc. 21.a.
marg.| {c} Et lux Solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum id est tantum habebit splendoris, quantum habuit in primo septendio : ut non adhibeatur numero, sed spatio : quia non in omnibus septem primis diebus luxit Sol, cum fuerit factus quarta die. Sed est sensus : Tantus erit splendor eius, quantus fuit in spatio, vel aliqua parte spatio septem dierum ante peccatum Ade. Tunc enim premium laboris sui percipient elementa : quia creatura liberabitur a servitute corruptionis. Rm. 8.d. Hieronymus Non mirum, si Luna fulgorem Solis recipiat : quia Iusti fulgebunt, sicut Sol. Sap. 3.b. et Mt. 13. scilicet. Haimo. Omnia propter hominem facta, in eius lapsu peiorata sunt : Sol et Luna suo lumine minorata ; sed post Iudicium reparabuntur. Vel Luna, Ecclesia : Sol Christus. 1Io. 3.a. Nondum apparuit, quid erimus : scimus, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus.
marg.| {d} In die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plage eius sanaverit id est in die Iudicii, quando Electos sanabit ab omni culpa et miseria. Et vere ita fiet : quoniam.
marg.| {e} Ecce nomen Domini id est filius Patris in eadem virtute et gloria.
marg.| {g} Venit id est veniet in die Iudicii ad damnandum malos et remunerandum bonos.
marg.| {h} De longinquo id est post multa tempora, vel de celo.
marg.| {i} Ardens furor eius in v indictam contra malos. In primo adventu venit, ut ros, infra 45.b. Rorate celi desuper.
marg.| {k} Et gravis ad portandum repr obis, quibus gravis fuit etiam ad videndum, Sap. 2.c.
marg.| {l} Labia eius id est verba eius.
marg.| {m} Repleta sunt indignatione id est terrore et accusatione, quando dicet. Esurivi ; et non dedistis mihi manducare. Mt. 25.d.
marg.| {n} Et lingua eius, quasi   ignis devorans id est condemnans diabolum et membra eius, dicens : Ite, maledicti, in ignem eternum : Ibidem. Apc. 19.c. De ore eius procedebat gladius ex utraque parte acutus. In primo adventu lingua eius suavis et dulcis fuit. Unde Prv. 3.b. Ubi nos habemus : In sinistra eius divitie et gloria. Septuaginta habent. Legem et misericordiam in lingua portat.
marg.| {o} Spiritus eius id est indignatio eius.
marg.| {p} Velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas Gentes id est gentiliter viventes.
marg.| {r} In nihilum. Non quod mali in nihilum redigantur ; sed nihilum reputabuntur, semper viventes in pena. Qui mortui fuerunt in culpa quod notatur in hoc quod dicitur, usque ad medium colli. Dn. 7.c. Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. Am. 5.g. Revelabitur, quasi aqua, iudicium ; et iustitia, quasi torrens fortis, ad perdendum.
marg.| {s} Et frenum erroris id est dominationem diaboli.
marg.| {t} Quod erat in maxillis populorum id est reproborum, qui ducebantur ab eo, quo volebat, sicut equus freno circumducitur pro voluntate sessoris. Et tunc.
marg.| {u} Canticum erit vobis Elec tis.
marg.| {x} Sicut vox sanctificate solemnitatis id est sicut filii Israel transito mari rubro et submerso Pharaone et exercitu eius cum magna letitia dixerunt : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare : sic in die Iudicii transito mundo et damnato diabolo, cum exercitu suo, boni cum letitia exultabunt in laudibus Salvatoris.
marg.| {y} Et letitia cordis, sicut qui pergit cum tybia, ut intret in montem Domini ad fortem Israel id est sicut Iudei cum omni gaudio intrabant in templum ; sic omnes boni cum omni letitia intrabunt celum.
marg.| {Θ} {a} Et auditam
marg.| {4. 67ra} Δ et dividetur, ut conturbet Gentes super errore vano : et ablicietur error et assumet eos in conspectu eorum. Sequitur.
marg.| {a} Et auditam faciet Dominus gloriam vocis sue id est exterminationem exercitus Sennacherib notam faciet ubique, unde gloriosus erit apud omnes.
marg.| {b} Et terrorem brachii sui ostendet in e xterminatione exercitus.
marg.| {d} In comminatione furoris et flamma ignis devorantis id est Assyrios incinerantis. Septuaginta. Furorem brachii sui ostendet, cum furore et ira et flamma ignis devorante fulminabit vehementer. Sequitur.
marg.| {f} Allidet in turbine et i n lapide grandinis. quia subito et desuper veniet illa exterminatio exercitus Sennacherib, id est destruet et in cinerem rediget.
marg.| {h} A voce enim Domini pavebit Assur id est Sennacherib.
marg.| {k} Virga percussus id est exterminatione sui exercitus. Septuaginta. Ad vocem enim Domini superabuntur Assyrii plaga, qua percussit eos et erit eis per circuitum.
marg.| {l} Et erit transitus virge id est percussionis Domin {i} {m}   Fundatus supe r Sennacherib : Hoc est, virga Domini, quam alias evasit Sennacherib : modo fundabitur in eo, ut non evadat : quia exterminato exercitu suo fugit in terram suam et ibi in templo Dei sui occisus est a propriis filiis, ut dicitur Infra 37.g.
marg.| {n} Quam id est quia illam, virgam, scilicet.
marg.| {o} Requiescere faciet Dominus super eum id est super Sennacherib.
marg.| {p} In cytharis et t ympanis, id est in festo, quo solebant uti cytharis et tympanis.
marg.| {r} Et in bellis precipuis id est in fulmine, sive per Angelum.
marg.| {s} Expugnavit, vel   expugnabit eos Domi nus, id est Assyrios. Vel.
marg.| {p} In cytharis et tympanis id est in letitia Iudeorum.
marg.| {r} Et in bellis precipuis quia sine omni periculo vel labore Iudeorum expugnavit eos : deinde determinat locum, in quo facta est hec exterminatio, scilicet in valle Gethsemani, que dicitur Tophet, a tophis lapidibus concavis et levibus, ex quibus factus erat ibi locus habens ignem perpetuum ad sacrificia facienda. Et tradunt Hebrei duas palmas in finibus illius vallis sitas ex se fumum semper emittentes : unde coniiciunt esse ibi portam inferni. Coniiciunt etiam hunc locum et infernum factum secunda die mundi, propter hoc quod dicitur hic. Ab heri, id est ab illa die, que tantum habuit heri. Illa enim sola dies primum heri habuit et tantum heri, non nudiustertius, sicut alie sequentes. Sed secundum hoc prius fuit diabolus, quam infernus. Dicit ergo : Ita expugnabit Dominus Assyrios.
marg.| {t} Preparatus est enim ab heri id est ab antiquo, vel ab illa die, que primum heri habuit et tantum heri.
marg.| {u} Tophet id est vallis illa interfectionis, ad hoc, ut ibi exterminaretur exercitus Assyriorum.
marg.| {x} A Rege id est a Deo mundum regente.
marg.| {y} Preparata occi sioni Assyriorum.
marg.| {z} Profunda et dilatata id est lata et profunda ad capiendum omnes.
marg.| {b} Nutrimenta eius ignis id est ignis illius.
marg.| {c} Et ligna multa sunt , id est corpora exercitus interfecti redacta in cinerem, sicut ligna per ignem. Et superfluit, vel propone et construe sic. Ita profunda et dilatata preparata est Tophet et nutrimenta ignis eius sunt ligna multa, id est ita perpetuis evaporat ardoribus, quasi multus ignis in ea vigeret multis lignis nutritus.
marg.| {d} Flatus Domini id est indignatio Domini.
marg.| {e} Sicut torrens sulphuris succendens eam quasi dicat : nullus succendet eos, id est Assyrios, nisi solus Dominus ex indignatione sua. Vel ventus emissus a Domino, sic succendet eam, ac si torrente sulphuris, id est multa quantitate sulphuris succenderetur.
marg.| {Θ} {a} Et auditam faciet Dominus gloriam vocis sue id e st {4. 67rb} gloriosam vocem suam, qua resurgent omnes in bonum, vel in malum suum. De quo Io. 5.e. Venit hora et nunc est, quando omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei : et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vite ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem Iudicii. Vel gloriam vocis, dicit illam vocem. Venite Benedicti etc.
marg.| {b} Et terrorem brachii tui scilicet filium terribilem malis.
marg.| {c} Ostendet in comminatione furoris dice ntis : Ite, maledicti, in ignem eternum etc.
marg.| {e} Et flamma ignis devorantis id est eternaliter cruciantis, Dt. 32.c. Ignis succensus est in furore meo : ardebit usque ad inferni novissima.
marg.| {f} Allidet in turbine temp estatis. Unde Ps. 49. In circuitu eius tempestas valida.
marg.| {g} Et in lapide grandinis id est lapidatione tribulationis : Unde Eccl. 39.d. Ignis, grando, fames et mors : omnia hec ad vindictam creata sunt.
marg.| {h} A voce enim Domini id est a sententia terribili.
marg.| {i} Pavebit Assur id est diabolus et membra eius.
marg.| {k} Virga percussus ulti onis divine De qua Sap. 11.a. Percutiet terram virga oris sui : et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
marg.| {l} Et erit transitus virge id est percussio ultionis divine.
marg.| {m} Fundatus id est non transitorius : quod est contra Origenem, qui post mille annos veniam omnibus, etiam diabolo pollicetur.
marg.| {n} Quam id est quia illam, virgam, scilicet.
marg.| {o} Requiescere faciet Dominus super eum id est super diabolum, ut permaneat in eternum.
marg.| {p} In cytharis et t ympanis : et in bellis precipuis expugnabit Dominus in die Iudicii.   Eos id est Demones et omnes reprobos, id est in letitia Sanctorum : quia letabitur Iustus, cum viderit vindictam. Vel ideo in cytharis, quia Dominus non turbatus, sed letus vindicabit in malos. Hoc significatum est Ios. 6.c. ubi legitur quod vociferante omni populo et clangentibus tubis, muri Iericho corruerunt. Modo etiam Dominus expugnat diabolum per filios suos.
marg.| {p} In cytharis id est consona predicatione.
marg.| {q} Et in tympanis id est in carnis mortificatione.
marg.| {r} Et in bellis precipuis id est in malorum equanimi et humili perpessione. Nullo enim modo melius expugnatur diabolus, quam per patientiam. Unde Sap. 12.d. Cum das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas.
marg.| {t} Preparata est enim ab heri id est ab initio mundi.
marg.| {u} Tophet id est vallis gehenne.
marg.| {x} A Rege id est a Deo omnipotente.
marg.| {y} Preparata diab olo et Angelis eius. Mt. 25.d.
marg.| {z} Profunda iuxt a culpe profunditatem.
marg.| {a} Et dilatata iuxt a culpe eternitatem et peccantium numerositatem. Unde supra 5.d. Dilatavit infernus animam suam.
marg.| {b} Nutrimenta eius ignis et ligna id est impiorum corpora multa : quia lata est via, que ducit ad perditionem : et multi sunt, qui intrant per eam Mt. 7.b.
marg.| {d} Flatus Domini id est ira Domini.
marg.| {e} Sicut torrens sulphuris quod flammas excitat.
marg.| {f} Succendens eam id est gehennam ibi enim erit fetor intolerabilis et ignis inextinguibilis et vermis immortalis. Unde Ps. 10. Ignis, sulphur et spiritus procellarum etc.   Apc. 19.d. Missi sunt in stagnum ignis ardentis et sulphuris. Ez. 38.g. Ignem et sulphur pluam super eum, infra 50.d. Ambulate in flammis, quas succendistis vobis. Sed contra. Iob. 20.d. Devorabit eum ignis, qui non succenditur. Responsio, Ignis materialis consumptivus est ; et ideo succensione et nutrimento lignorum indiget. Ignis vero gehenne non consumitur ; sed semel accensus semperdurat et ideo succensione materiali, vel materialium lignorum nutrimento non indiget. Hoc dicit Iob. Quia hic dicitur, Flatus Domini succendens eam, metaphorice loquitur, ut dicit Glossa id est sua voluntate conservans. Quia, infra 50. dicitur : Quas succendistis vobis, dicitur : quia meritis eorum voluntariis illic impii succendentur. Ad litteram autem iuxta Hierusalem erat vallis, quam pre amenitate elegerant Iudei ad sacrificandum Idolis, ubi artificialiter fecerunt ignem materialem indeficientem. Erat autem terra illa, in qua erat vallis cuiusdam rustici, qui dicebatur Hennon, unde dicta est vallis illa Gehennon, id est terra Hennon. Et quia in valle Hennon erat ignis materialis indeficiens, Ideo quadam similitudine vocavit Dominus Infernum gehennam : quia ibi est ignis indeficiens. Et est Gehennon Grecum, Tophet Hebreum, idem significans. Et dicunt Tophet sic dictum a tophis lapidibus concavis in modum punicis, inter quos nutriebatur ignis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_30)

Notes :