Hugo de Sancto Caro

Capitulum 22

Numérotation du verset Is. 22,1 

Onus vallis Visionis
quidnam
Tibi
quoque est quia ascendisti
et tu1
1 tu] + omnis Weber
in tecta
Numérotation du verset Is. 22,2 

clamoris plena
urbs frequens
civitas
exultans
interfecti tui
non interfecti gladio
nec mortui in bello
Numérotation du verset Is. 22,3 

cuncti
principes tui
fugerunt
simul dureque ligati sunt
omnes qui inventi sunt
vincti sunt
pariter procul fugerunt.
Numérotation du verset Is. 22,4 

propterea
Dixi
recedite a me
Amare flebo
nolite incumbere
ut consolemini me super vastitate filie populi mei
Numérotation du verset Is. 22,5 

Dies
enim interfectionis et conculcationis
et fletuum Domino Deo exercituum
in valle Visionis
scrutans
Murum
et magnificus
super montem
Numérotation du verset Is. 22,6 

et Elam sumpsit pharetram currum
hominis equitis et parietem
nudavit clipeus
Numérotation du verset Is. 22,7 

et erunt electe valles
tue plene
Quadrigarum
et equites
ponent sedes suas in porta
Numérotation du verset Is. 22,8 

et
Revelabitur
operimentum
Iude et videbis
in die illa
armamentarium
domus saltus
Numérotation du verset Is. 22,9 

et
scissuras
civitatis David
videbitis quia multiplicate sunt
et congregastis
aquas piscine
inferioris
Numérotation du verset Is. 22,10 

et domos Hierusalem
numerastis
et destruxistis domos ad muniendum murum
Numérotation du verset Is. 22,11 

et lacum
fecistis
inter duos muros
et
aquam piscine veteris
et non suspexistis
ad eum
qui fecerat eam
et operatorem eius de longe
non vidistis
Numérotation du verset Is. 22,12 

et vocavit Dominus Deus exercituum
in die illa ad fletum
et ad planctum
ad calvitium et ad cingulum sacci
Numérotation du verset Is. 22,13 

Et
ecce gaudium et letitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum
comedamus et bibamus cras enim moriemur.
Numérotation du verset Is. 22,14 

et revelata est
in auribus meis Domini exercituum
si dimittetur
iniquitas hec vobis donec moriamini dicit
Dominus Deus exercituum
Numérotation du verset Is. 22,15 

Hec dicit
Dominus Deus exercituum vade
et2 ingredere ad eum qui habitat
2 et] om. Weber
in tabernaculo
Ad
Somnam3
3 Somnam] Sobnam Weber
prepositum templi
Numérotation du verset Is. 22,16 

quid tu hic
aut quasi quis hic
quia excidisti tibi hic
sepulchrum excidisti
in excelso memoriam diligenter
in petra tabernaculum
tibi
Numérotation du verset Is. 22,17 

ecce
Dominus asportari te
faciet sicut asportatur
gallus gallinacius
et quasi amictum sic sublevabit te
Numérotation du verset Is. 22,18 

coronans coronabit te tribulatione quasi pilam
mittet te in terram latam et spatiosam
ibi morieris
et ibi erit currus glorie tue
ignominia
domus Domini tui
Numérotation du verset Is. 22,19 

et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te
Numérotation du verset Is. 22,20 

et erit in die illa
vocabo servum meum
Eliachim filium Helchie
Numérotation du verset Is. 22,21 

et induam illum tunicam tuam
et cingulo tuo confortabo eum
Et
potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater
habitantibus Hierusalem
et domui Iuda
Numérotation du verset Is. 22,22 

et dabo clavem domus David
super humerum eius et aperiet
et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
Numérotation du verset Is. 22,23 

et figam illum paxillum in loco fideli
et erit
in solium glorie
domus4
4 domus] domui Weber
patris sui
Numérotation du verset Is. 22,24 

et suspendam5
5 suspendam] suspendent Weber
super eum
omnem gloriam domus patris eius
vasorum
diversa genera omne vas parvulum
a vasis craterarum
usque ad omne vas musicorum
Numérotation du verset Is. 22,25 

in die illo dicit Dominus exercituum auferetur
paxillus qui fixus fuerat in loco fideli
et frangetur
et cadet
et peribit
quod pependerat
in
eo quia Dominus locutus est

Capitulum 22

Numérotation du verset Is. 22,1 
marg.| {4. 49va} Onus vallis visionis etc.   Post onera Gentium circumstantium, ponitur onus Hierusalem factum a Nabuchodonosor. De quo loquuntur principaliter Ieremias, Ezechiel, Ioel, Micheas, Sophonias. Dividitur autem hoc capitulum in septem partes. In prima describitur destructio eius. In secunda ostenditur compassio Prophete, ibi :   Propterea dixi etc.   In t ertia agitur de adventu hostium, ibi :   Dies enim interfectionis et conculcationis. In quarta ponitur preparatio Hierosolymitarum ad defendendum se ibi :   Et congregastis aquas piscine etc.   In q uinta ostenditur impenitentia eorundem, ibi :   Et vocabit Dominus etc.   In s exta ostenditur depositio Sobne et substitutio Eliachim, ibi :   Hec dicit Dominus Deus exercituum etc.   In s eptima predicitur destructio Sacerdotii Levitici, ibi :   In die illa dicit Dominus etc.   Dici t ergo.
marg.| {a} Onus vallis visionis id est visio de onere, sive de destructione Hierusalem, hec est. Et dicitur Hierusalem vallis despective, propter idololatrie vilitatem ; sicut et castellum despective dicta est : Mt. 21.a. Ite in castellum quod contra vos est. Vel quia tunc erat in loco humili, licet modo sit in monte. Vel propter partem inferiorem, quam Sobna Prepositus templi tradidit Assyriis. Visionis autem dicitur, quia a longe potest videri, vel videre : vel quia Prophete ibi vident visiones.
marg.| {b} Quidnam quoque tibi est o Hierusalem .
marg.| {c} Quia ascendisti et tu inte r alios.
marg.| {d} In tecta id est ad excelsa ad adorandum et sacrificandum idolis ? quasi dicat : quicquid alie Gentes faciant, quid ad te de cultura idolorum ? Et tangit morem palestine, ubi domus plane sunt desuper et ibi adorabant Solem et Lunam et alia idola, que ibi posuerant : sic et in principio tangitur causa destructionis eorum. Vel hoc dicit, quia veniente Nabuchodonosor, ascenderunt Iudei super tecta, ut clarius audiretur clamor eorum, vel ad defendendum se.
marg.| {e} Clamoris plena idol olatrarum, vel occisorum animalium.
marg.| {f} Urbs frequens id est populosa.
marg.| {g} Civitas exultans temp ore David et Salomonis.
marg.| {h} Interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello sed fame et peste. Duobus enim annis fuit obsessa civitas ; et ideo multi fame perierunt. Lam. 4.b. Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame : quoniam isti extabuerunt.
marg.| {l} Cuncti Principes tui fugerunt simul. Noc te de Hierusalem, perforato muro.
marg.| {m} Dureque ligati sunt capt i a Chaldeis.
marg.| {n} Omnes, qui inventi sunt cum Principibus, vel in urbe.
marg.| {o} Vincanti sunt pariter et d ucti ad Nabuchodonosor in Reblatha.
marg.| {p} Procul fugerunt id est fugere voluerunt ; sed capti fuerunt in campis Iericonthinis, Legitur enim Ier. 39.a. Quod Sedechias per foramen muri nocte cum Principibus aufugit ; sed in campis Iericho capti sunt et ducti ad Nabuchodonosor in Reblatha, qui filios Sedechie ante ipsum occidi fecit et ipsi oculos eruit et excecatum secum in Babylonem duxit. Principes vero, qui cum Sedechia aufugerant, aut occisi fuerunt, aut dure ligati in Babylonem ducti sunt.
marg.| {q} Propterea dixi etc.   Secu nda pars, ubi ostenditur fletus et compassio Prophete super malis futuris Iudeis. Et loquitur aliis Prophetis, qui eum super hoc volebant consolari.
marg.| {q} Propterea quia fugerunt Principes.
marg.| {r} Dixi ego Isaias.
marg.| {s} Recedite a me Prop hete consolantes.
marg.| {t} Amare flebo vast itatem populi mei.
marg.| {n} Nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filie populi mei id est super destructionem Hierusalem, quam vocat filiam, quia nihil virilitatis habebat ; sed mollitiem muliebrem.
marg.| {Δ} {a} Dies enim interfectionis
Numérotation du verset Is. 22,mystice 
marg.| {a} Onus vallis visionis. Pre dicitur onus Ecclesie per hereticos, per Tyrannos, per falsos fratres. Primi enim fidem impugnant, secundi res Ecclesie diripiunt, {4. 49vb} tertii mores corrumpunt. Dicitur autem vallis visionis Ecclesie, quoad illos, qui excelsi sunt per scientiam ; sed deiecti per vitam. Et talibus predicitur onus : Lc. 12.f. Servus sciens voluntatem Domini sui et non faciens, plagis vapulabit multis.
marg.| {b} Quidnam quoque tibi est o Ec clesia.
marg.| {c} Quia ascendisti et tu que deberes humiliari exemplo Domini.
marg.| {d} In tecta clamoris plena id est in fastigia seculi strepitu et ambitione et contentione plena. Vel in hereticorum et Philosophorum. Iustiniani et Ulpiani dogmata litigiosa et multitudine deceptionum plena ?
marg.| {f} Urbs frequens id est pueris, populosa, id est et servis et mulieribus plena, paucos habens viros.
marg.| {g} Civitas exultans supe rbie flatu et hereticorum, vel Philosophorum, Iustiniani et Ulpiani scientia, sanctiora et altiora se invenisse gloriantes. Potest etiam legi de Religiosis. Boni enim Religiosi sunt in monte visionis, id est in eminentia vite et in altitudine contemplationis : Mali sunt in valle visionis, ubi sordes confluunt. Istis predicitur onus pene eterne, quia gravius omnibus punientur. Tecta clamoris plena, sunt fora causarum, ubi frequenter videntur Monachi. Urbs frequens, est claustrum, olim a Domino et Angelis frequenter visitatum ; nunc civitas exultans, id est lasciviens et gaudens in possessionum multiplicatione. Huic ergo dicitur.
marg.| {b} Quidnam quoque tibi est o Re ligio.
marg.| {c} Quia ascendisti et tu sicu t et alii.
marg.| {d} In tecta id est in magna et sumptuosa edificia.
marg.| {e} Clamoris plena quia fere totus mundus clamat contra eos super magnitudine et sumptuositate edificiorum, sup. 5.c. Ve qui coniungitis domum ad domum. Ier. 22.d. Ve qui edificat domum suam in iniustitia.   Urbs frequens caus is et litigiis.
marg.| {g} Civitas exultans in v anitatibus mundi.
marg.| {h} Interfecti tui mort e anime.
marg.| {i} Non interfecti gladio tent ationis diaboli, vel gladio verbi Dei, qui interficit ad salutem.
marg.| {k} Nec mortui in bello quia non resistunt, sed statim cedunt, vel tentationes preveniunt. Unde Lam. 1.b. Abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
marg.| {l} Cuncti Principes tui fugerunt simul in c avernas et in curias, id est Prelati omnes, quia non Pastores, sed mercenarii sunt et non curant de ovibus. Io. 10.b. Mercenarius autem et qui non est Pastor, cuius non sunt oves proprie, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit : et lupus rapit et dispergit oves : mercenarius autem fugit, quia mercenarius est et non pertinet ad eum de ovibus, sed de lacte et de lana.
marg.| {m} Dureque ligati sunt duri ssimis vinculis peccatorum, que solvi aliqua correctione non possunt. Ier. 30.c. Insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tue et propter dura peccata tua feci hec tibi, dicit Dominus ad Hierusalem. Ita Sap. 6.a. Iudicium durissimum fiet his, qui presunt et potentes potenter tormenta patientur.
marg.| {n} Omnes, qui inventi sunt in c ulpa.
marg.| {o} Vincanti sunt in p ena,   pariter. Sap. 18.b. Simili pena servus cum Domino afflictus est : et popularis homo Regi similia passus.
marg.| {p} Procul fugerunt a De o per peccatum ; vel in infernum per supplicium,
marg.| {q} Propterea quia fugerunt.
marg.| {r} Dixi comp atiendo.
marg.| {s} Recedite a me cons olatores dolosi. Iob. 16.a. Consolatores onerosi omnes vos, qui scilicet in terra queritis consolationem. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram.
marg.| {t} Amare flebo pecc ata aliorum, damnationem multorum. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor ? quis scandalizatur et ego non uror ? Sic Samuel plangebat Saul. 1Rg. 15.g. Et Christus Hierusalem, Lc. 19.f.
marg.| {u} Nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filie populi mei. Ecc e viscera materna boni Pastoris. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum : et plorabo die, ac nocte interfectos filie populi mei ? Ier. 31.c. Vox in excelso audita est lamentationis et fletus et luctus : Rachel plorantis
marg.| {Θ} filios suos, et
marg.| {4. 50ra} {Δ} {a} Dies enim interfectionis etc.   Tert ia pars, ubi agitur de adventu hostium : et ostendit causam, quare fleat inconsolabiliter   Dies enim interfectionis immi net populo Iudaico.
marg.| {b} Et conculcationis quod congruit antiquo vocabulo quod est hiebus quod interpretatur conculcatio, non huic nomini Hierusalem quod interpretatur visio pacis.
marg.| {c} Et fletuum quoa d residuos.
marg.| {d} A Domino Deo exercituum orit ur.
marg.| {e} In valle visionis non in monte visionis, id est in Hierusalem despecta et idololatrie inclinata Septuaginta, pro fletuum dicunt   erroris non quod fletus et error sint a Domino, dicit Ier. id est causa fletus, erroris, sed occasione Scripturarum, quas dedit eis legendas, nascitur erroris occasio.
marg.| {f} Scrutans murum id est faciens scrutari.
marg.| {g} Et magnificus super montem exti tit Nabuchodonosor, id est super civitatem, vel super templum quod fecit everti. Nabuzardan enim etiam fundamenta murorum fecit everti, ne amplius posset reedificari.
marg.| {h} Et Elam sumpsit Pharetram), id est Elamite sagittarii, qui cum Nabuchodonosor venerunt.
marg.| {k} Et currum hominis equitis id est in quo fuerunt equites : vel quem ducunt equi, non boves.
marg.| {l} Et parietem nudavit clypeus id est Elamite acceperunt clypeos pendentes ad parietes domorum suarum, ut venirent cum Nabuchodonosor. Vel sic : Clypeus, id est Chaldei clypeati, id est armati nudaverunt parietem templi, auferendo laminas aureas, quibus erat vestitus.
marg.| {n} Et erunt electi etc. id est olim delectabiles.
marg.| {o} Plene quadrigarum Chal deorum, quos non poterat capere civitas,
marg.| {p} Et equites qui poterant intrare civitatem.
marg.| {q} Ponent sedes suas in porta civi tatis, ne aliquis posset exire.
marg.| {r} Et revelabitur operimentum Iude id est templum Gentibus et pollutis antea opertum et clausum. Nam Lv. 16.a. et Nm. 3.b. Precipitur, ut nullus videret Sancta nuda : vel ingrederetur templum, nisi Sacerdos. Sed Chaldei, capta civitate, intraverunt templum et discooperuerunt Sancta.
marg.| {s} Et videbis o va llis Sion.
marg.| {t} In die illa capt ionis Hierusalem.
marg.| {u} Armamentarium domus saltus ever sum. Domus saltus dicitur quedam domus, quam fecit Salomon. 3Rg. 7.a. Sic dicta, quia erat de lignis Libani : vel quia in circuitu eius erant arbores consite, quasi esset saltus. Erat autem inferior pars in imo lapidea, in qua reponebantur species aromatice : superior erat de lignis et ibi reponebantur arma et vocabatur illa pars armamentarium domus saltus.
marg.| {x} Et scissuras civitatis David videbitis id est Hierusalem, vel turris Sion, que dicitur civitas David, quia expugnavit eam 2Rg. 5.b.
marg.| {y} Quia multiplicate sunt scis sure, id est multe facte sunt.
marg.| {z} Et congregastis etc.   Quar ta pars, in qua ponitur preparatio Iudeorum ad se defendendum. Et quia Hierusalem penuriam aque sustinebat, unicum fontem habens, id est Siloe ad radicem montis Sion, ideo fecerant duas cisternas ad colligendas aquas pluviales. Unam extra muros, que dicebatur inferior, de qua sumebant illi, qui erant in suburbio et adaquabantur pecora : quam poterant eis hostes auferre. Aliam in superiori parte civitatis, que dicitur superior : quam non poterant hostes auferre. Veniente autem exercitu Chaldeorum ad obsidendum Hierusalem, congregaverunt Iudei aquas piscine inferioris per occultos meatus subter murum civitatis et fecerunt eas currere inter duos muros civitatis, quibus cingebatur civitas. Et facta obsidione distribuebatur aqua secundum numerum familie domus. Et hoc est quod dicit.
marg.| {z} Et congregastis id est congregabitis intra civitatem.
marg.| {a} Aquas piscine inferioris in l acum unum per occultos meatus, vos Iudei.
marg.| {b} Et domos Hierusalem id est familias domorum.
marg.| {c} Numerastis id est numerabitis, ut numero et mensura dispensetur eis aqua.
marg.| {d} Et destruxistis domos que erant in suburbio.
marg.| {e} Ad muniendum murum civi tatis {4. 50rb} contra hostes.
marg.| {f} Et lacum fecistis id est facietis.
marg.| {g} Inter duos muros quib us civitas cingebatur, ut ibi flueret aqua piscine inferioris, que erat extra muros.
marg.| {h} Ad aquam piscine veteris que diu non habuerat aquas, restaurastis. Veterem piscinam vocat cisternam quandam, que fuerat iuxta templum, quam permiserant siccari, quia due sufficiebant ; sed in obsidione restauraverunt eam.
marg.| {Δ} {a} Et non suspexistis.
marg.| {Θ} filios suos et nolentis consolari super eos, quia non sunt.
marg.| {a} Dies enim interfectionis supe rborum.
marg.| {b} Et conculcationis luxu riosorum.
marg.| {c} Et fletuum avar orum.
marg.| {d} A Domino Deo exercituum in valle visionis in m alis Religiosis et in malis Theologis. Ier. 7.g. Non vocabitur amplius tophet, que interpretatur oris operculum, vel oris protectio ; sed vallis interfectionis.
marg.| {f} Scrutans murum id est hereticorum, Tyrannorum, falsorum fratrum munitiones. So. 1.c. Scrutabor Hierusalem in lucernis. Lam. 3.e. Scrutemur vias nostras et queramus, ut revertamur ad Dominum.
marg.| {g} Et magnificus super montem Domi nus, id est super omnes potentes et Prelatos malos magnam penam inferens. Supra 2.c. Dies Domini super omnem turrim excelsam et super omnem murum munitum.
marg.| {h} Et Elam quod interpretatur despiciens, vel ascensus, id est Religiosus, qui mundum despexit : vel Prelatus, qui cathedram prelationis ascendit.
marg.| {i} Sumpsit pharetram id est officium venatoris. De qua Ps. 10. Paraverunt sagittas suas in pharetra. Ier. 51.b. Acuite sagittas, implete pharetras. Vel pharetram cor plenum, sagittis detractionis. Ier. 5.d. Pharetra eius quasi sepulchrum, unde non exit, nisi fetor. Vel pharetram luxurie. Eccl. 26.c. Contra omnem sagittam aperiet pharetram.
marg.| {k} Et currum hominis equitis. Hoc planum est ad litteram : quia Prelati etiam Religiosi iam equitant, ut comites, vel ut milites. Dt. 17.d. Cum fuerit constitutus Rex, non multiplicabit sibi equos, ne reducat populum in Egyptum equorum multitudine sublevatus.
marg.| {l} Et parietem. Ecc lesie.
marg.| {m} Nudavit clypeus verb i Dei : quia Prelati sunt milites ; ideo Ecclesia nudata est verbo Dei.
marg.| {n} Et erunt electe valles tue plene quadrigarum id est claustra erunt plena pompa seculari.
marg.| {p} Et equites ponent sedes suas in porta id est nobiles plus eruditi in equis, quam in litteris, fient Iudices aliorum in Ecclesia. Lv. 11.d. Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, immundum est. Lam. 1.d. Vidit omnes Gentes ingressas in Sanctuarium tuum, de quibus preceperas, ne intrarent Ecclesiam tuam.
marg.| {r} Et revelabitur operimentum Iude id est peccata, que per confessionem operuerant male vivendo, aperta faciunt post promotionem suam.
marg.| {s} Et videbis in die illa armamentarium domus saltus ever sum, id est studium Ecclesie, ubi armantur Clerici contra hereticos. Vel   domus saltus. ad litteram, est domus Religiosorum in saltu posita.
marg.| {x} Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicate sunt id est schismata Ecclesie, que multiplicata sunt nimis.
marg.| {z} Et congregastis aquas piscine inferioris non superioris, dicit Glossa Piscina superior Sapientia Dei ; piscina inferior sapientia mundi. Hanc omnes fere libentius congregant, quam superiorem. Ier. 2.c. Duo mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aque vive et foderunt sibi cisternas dissipatas, que continere non valent aquas.
marg.| {b} Et domos Hierusalem numerastis id est mansiones celestes parvipendendo numerabiles fecistis, que sunt innumerabiles. Et ponitur numerare pro contemnere : quia pauperis est numerare pecus. Ille contemnit, qui celo temporalia prefert.
marg.| {d} Et destruxistis domos id est Ecclesias.
marg.| {e} Ad muniendum murum id est ad faciendum castra. Mi. 2.a. Domos rapuerunt et calumniabantur virum.
marg.| {f} Et lacum fecistis inter duos muros. Per lacum cupiditas intelligitur, ubi non est aqua gratie, que extinguat ignem avaritie. Per duos muros duo testamenta. Lacum igitur inter duos muros faciunt, qui doctrinam, vel predicationem ad lucrum temporale convertunt.
marg.| {h} Et aquam piscine veteris id est doctrinam veteris testamenti neglexistis.
marg.| {Θ} {a} Et non suspexistis
marg.| {4. 50va} {Δ} {a} Et non suspexistis ad eum, qui fecerat eam id est ad Deum, in quo solo sperandum erat.
marg.| {b} Et operatorem eius aque , scilicet.
marg.| {c} De longe non vidistis id est ante ultionem non previdistis, sed omnia neglexistis. Et ita redarguit hic Iudeos in duobus : et quia Deum omnino oblivioni tradiderant et quia prius recurrebant ad consilium humanum, quam ad Domini auxilium.
marg.| {d} Et vocabit Dominus. Qui nta pars, ubi agitur de penitentia Iudeorum, quasi dicat : tempore obsidionis vocabit Dominus ad fletum per Ieremiam et vos suggillando eum ridebitis. Cum enim Nabuchodonosor obsedisset civitatem, misit Dominus Ieremiam ad Sedechiam et Principes eius, ut peniterent et ipse misereretur eorum. Ipsi vero vilipendentes et desperantes, dixerunt Comedamus et bibamus ; cras enim moriemur. Et hoc est.   Et vocabit Dominus Deus exercituum id est angelicarum virtutum. Sic vocatur Dominus, quotiescumque aliquid potenter facturus est.
marg.| {e} In die illa obsi dione.
marg.| {f} Ad fletum ocul orum, quibus Deum frequenter offenderant.
marg.| {g} Et ad planctum manu um complodendo unam ad alteram, quibus multa mala fecerant.
marg.| {h} Et ad calvitium capi tis quod sepe compserant.
marg.| {i} Et ad cingulum sacci circ a lumbos, qui multis illusionibus sepe repleti fuerant. Ita vocabit eos Dominus per Prophetas ad universalem penitentiam. Sed ipsi totum contrarium fecerunt.
marg.| Unde sequitur
marg.| {k} Et ecce. ] {l}   Gaudium cont ra dolorem.
marg.| {m} Et letitia cont ra tristitiam, ad que vocavit Dominus.
marg.| {n} Occidere vitulos et iugulare arietes in h oc gaudebant.
marg.| {o} Comedere carnes et bibere vinum in h oc letabantur dicentes.
marg.| {p} Comedamus et bibamus quasi dicat : ad quid affligemus nos, cum non possumus evadere et sicut dicunt isti Prophete ? Melius est, ut dum vivimus, deliciis affluamus, ne omnia amittamus.
marg.| {q} Cras enim moriemur quasi dicat : omnia finientur morte. Et ita blasphemabant contra Dominum. Unde subiungit Propheta in persona Domini.
marg.| {r} Et revelata est hec blasphemia,   in auribus meis Meis dico.
marg.| {s} Domini exercituum qui possum, cum voluero, vindicare.
marg.| {t} Si dimittetur iniquitas hec vobis o Iu dei blasphemantes. Aposiopesis est, quasi dicat : non dimittetur.
marg.| {u} Donec moriamini id est numquam.
marg.| {x} Dicit mihi .
marg.| {y} Dominus Deus exercituum cui omnino credendum est, quia mentiri nescit.
marg.| {z} Hec dicit Dominus. Sex ta pars, in qua predicitur depositio Sobne summi Sacerdotis, secundum quosdam, secundum alios secundi a primo et summo Sacerdote. Qui adveniente Sennacherib tradidit ei suburbium civitatis et seipsum posuit in manu eius. Quod previdens Isaias in spiritu, predicit eius depositionem et Eliachim substitutionem. Et hoc est.
marg.| {y} Hec dicit Dominus Deus exercituum mihi Isaie.
marg.| {a} Vade o Is aia.
marg.| {b} Et ingredere ad eum, qui habitat in tabernaculo Domi ni, scilicet.
marg.| {c} Ad Sobnam Prepositum templi in q uo putabat se diu moraturum et moriturum et ideo fecerat sibi excidi sepulchrum ibi.
marg.| {d} Et dices ei id est Sobne.
marg.| {e} Quid tu hic faci s in domo Domini ; quasi dicat : tu non es dignus manere in templo Domini.
marg.| {f} Aut quasi   quis hic id est quare ita sedes hic, quasi diu moraturus ? Vel sic.   Quid tu hic id est quare manes hic in domo Domini ?
marg.| {f} Aut quasi   quis hic id est quasi mane hic, ac si esset aliquis, id est alicuius valoris ?
marg.| {g} Quia excidisti tibi id est in civitate :
marg.| {h} Sepulchrum non timens captivitatem, vel putans te hic moriturum.
marg.| {i} Excidisti in excelso memoriale ut p luribus appareret et diceretur : hoc est sepulchrum Sobne. Et in hoc {4. 50vb} redarguit ipsum de superbia et superstitione.
marg.| {k} Diligenter in h oc de curiositate.
marg.| {l} In petra in h oc de sumptuositate.
marg.| {m} Tibi in h oc de singularitate.
marg.| {n} Tabernaculum id est sepulchrum.
marg.| {o} Ecce id est sed in proximo.
marg.| {p} Dominus cui non potest contradici.
marg.| {q} Asportari te faciet capt ivum. Cum enim tradidisset inferiorem partem civitatis Sennacherib, postea exterminato exercitu Assyriorum voluit redire ad Iudeos ; sed Iudei noluerunt eum recipere. Quem invenientes Assyrii captivum duxerunt in Babylonem.
marg.| {r} Sicut asportatur gallus gallinaceus id est facile et sine labore et resistentia. Gallus.
marg.| {Δ} gallinaceus
marg.| {Θ} {a} Et non suspexistis ad eum, qui fecerat eam id est ad Deum datorem legis. Ps. 57. Supercecidit ignis cupiditatis et non viderunt Solem iustitie. Et alibi. Oculos suos statuerunt declinare in terram.
marg.| {b} Et operatorem eius id est Christum, qui legem fecit et docuit.
marg.| {c} De longe non vidistis id est ante mortem ad Deum non cogitastis, quando moriuntur homines, tunc primo incipiunt cogitare ad Deum.
marg.| {d} Et vocabit Dominus Deus exercituum per Predicatores.
marg.| {e} In die illa dum licet operari ad salutem.
marg.| {f} Ad fletum cont ra concupiscentiam oculorum.
marg.| {g} Et ad planctum cont ra superbiam vite.
marg.| {h} Et ad calvitium cont ra lasciviam capillorum.
marg.| {i} Et ad cingulum sacci cont ra concupiscentiam carnis.
marg.| {k} Et ecce in p resenti et in manifesto.
marg.| {l} Gaudium cord is.
marg.| {m} Et letitia corp oris.
marg.| {n} Occidere vitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum. Sim ile. Sap. 2.b. Venite et fruamur bonis, que sunt et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter : vino pretioso et ungentis nos impleamus.
marg.| {p} Comedamus et bibamus ; cras enim moriemur quasi dicat : dum sumus in hoc seculo deliciis affluamus ; futurum enim tempus sine sensu erit, ut dicit Epicurus. Ecclesiastic. 3.d. Quis novit, si spiritus filiorum Adam ascendat sursum ; et si spiritus iumentorum descendat deorsum ? Et deprehendi nihil esse melius, quam hominem letari in opere suo 1Cor. 15.c. Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Manducemus et bibamus, cras enim moriemur.
marg.| {r} Et revelata est in auribus meis Domini exercituum hec blasphemia. Et quis revelat Domino ? Vox peccati, clamor sceleris. Gn. 4.b. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Item Gn. 18. Clamor Sodomorum et Gomorrheorum multiplicatus est. Iac. 5.a. Ecce merces operariorum vestrorum, qui messuerunt regiones vestras, que fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aure Domini Sabaoth introvit.
marg.| {t} Si dimittetur iniquitas hec vobis, donec moriamini viti is, aut cum eis ad inferos descendatis.
marg.| {x} Dicit Dominus exercituum de q uo Ps. 9. Cognoscetur Dominus iudicia faciens.
marg.| {a} Vade Predicator .
marg.| {b} Et ingredere ad eum, qui habitat in tabernaculo Domi ni.
marg.| {c} Ad Sobnam Prepositum templi id est ad Prelatum somnolentum et negligentem.
marg.| {d} Et dices ei : Quid tu hic in E cclesia facis ? Respondet. Ier. 11.d. Quid est quod Dilectus meus in domo mea facit scelera multa.
marg.| {f} Aut quasi   quis hic id est ut statu, aque non est quis, sed quasi quis. Za. 11.d. O Pastor et idolum derelinquens gregem.
marg.| {g} Quia excidisti tibi hic id est in Ecclesia.
marg.| {h} Sepulchrum id est fetidam conversationem.
marg.| {i} Excidisti in excelso memoriale diligenter in petra tabernaculum tibi : tu rrim, vel castrum aliquod ; ut scribatur nomen eius in mundo, non in celo. Ier. 17.b. Recedentes a te in terra scribentur. Ps. 48. Vocaverunt nomina sua in terris suis. Hi sunt, de quibus dicitur Gn. 11.a. Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat in celum : et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras. Bene dicit pertingat in celum, quia huiusmodi edificia clamant contra eos usque in celum. Hab. 2.c. Peccavit anima tua : quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas edificiorum est, respondebit. Et sequitur. Ve qui edificat civitatem in sanguinibus.
marg.| {o} Ecce Dominus asportari ] etc. {Θ} gallinaceus
marg.| {4. 51ra} Δ gallinaceus dicitur, qui ducit pullos ad modum galline de viratus.
marg.| {a} Et quasi   amictum levi ter super humeros levatum.
marg.| {b} Sic sublevavit te Domi nus, vel Assyrius ducens in captivitatem, quasi dicat : ei Isaias, noli laborare de excisione sepulchri, quia subito transferet Dominus Sacerdotium tuum et teipsum in captivitatem.
marg.| {c} Coronans coronabit te. Dom inus, tribulatione, qui quondam habebas coronam Pontificis, id est vittam hiacynthinam et laminam auream in fronte pendentem, in qua scriptum erat sanctum Dei nomen tetragrammaton. Ex. 28.f. Et loco huius duplicis corone, tribulatione et angustia coronaberis, ut sicut alios excellebas honore, ita excelles tribulatione.
marg.| {f} quasi pilam que facile ima petit et ab uno proiicitur ad alium.
marg.| {g} Mittet te Domi nus in terram latam etc. quasi dicat : sicut omnes undique percutiunt pilam ; sic omnes undique percutient et proiicient te : quia ipse solus ductus est captivus ab Assyriis. Et notat in hoc Isaias quod sicut pila in loco declivi et spatioso stare non potest ; ita populus Iudaicus, cui prefuit Sobna, in orbis terminos dispergetur.
marg.| {i} Et ibi erit currus etc.   quo ante quasi inclitus ferebaris. Et loquitur ironice.
marg.| {k} Et ignominia domus etc. id est splendor domus Domini vertetur tibi in ignominiam : quia honoratior fuisti in domo Domini, ideo maior erit ignominia et confusio tua in captivitate.
marg.| {l} Et expellam te dici t Dominus.
marg.| {m} De statione tua id est de loco, in quo diu stare putas.
marg.| {n} Et de ministerio tuo etc. id est potestatem et officium ministrandi auferam tibi.
marg.| {o} Et erit in die illa post tuam depositionem et Hierusalem liberationem, exterminatio exercitus Sennacherib.
marg.| {p} Vocabo per sortem, vel per oraculum, vel per inspirationem, vel per electionem ad Summum Sacerdotium.
marg.| {q} Servum meum Eliachim etc.   quia erat unus de viginti quatuor Sacerdotibus et post Sobnam factus est Summus Pontifex, quia iustus erat.
marg.| {r} Et induam illum etc.   Hiac ynthina.
marg.| {s} Et cingulo tuo quod erat ad modum reticuli, de quatuor coloribus preciosis. Ex. 39.a.
marg.| {t} Confortabo eum id est cingam, quia fortior est homo cinctus, quam discinctus.
marg.| {u} Et potestatem tuam Summ i Sacerdotii.
marg.| {x} Dabo in manu eius etc.   prov isione, dilectione et ministerii sollicitudine ; tu autem fuisti lupus rapiens bona eorum.
marg.| {z} Habitantibus Hierusalem etc. id est populo et familie Regis, vel maioribus et minoribus.
marg.| {a} Et dabo clavem etc. id est templi, cuius necessaria David preparavit.
marg.| {b} Super humerum eius), si cut enim ad S. Dionysium claves Ecclesie sunt argentee ; ita tunc erat clavis templi aurea, quam summus Sacerdos ferebat super humerum, quando erat indutus Pontificalibus indumentis, in signum dignitatis.
marg.| {c} Et aperiet Sancta sanctorum. ] {d}   Et non erit, qui claudat pret er ipsum.
marg.| {e} Claudet et non erit, qui aperiat quasi dicat : summus Sacerdos erit, cui licebit tantum intrare ad Sanctasanctorum in die
marg.| {Δ} expiationis et ita,
marg.| {Θ} gallinaceus. Gal lus est bonus Prelatus, qui gallinas, id est subditorum animas custodit et impregnat. De primo Iob. 38.d. Quis dedit Gallo intelligentiam ? Gallus vero Gallinaceus, qui generare non potest, est Prelatus, qui predicare nescit et pullos dicit alienos. De quo Eccl. 20.a. Concupiscentia spadonis deverginavit iuvenculam. Qui portatur ad forum pedibus ligatis et capite verso in terram ; sic et malus Prelatus precipitatur in gehennam, pedibus affectuum ligatis et capite verso. Mt. 22.b. Ligatis manibus et pedibus proiicite eum in {4. 51rb} tenebras exteriores.
marg.| {a} Et quasi   amictum sic sublevabit te ut scilicet operires pallio doctrine pudenda subditorum. Ez. 16.a. Expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam. Vel, quasi amictum, id est cito mutabilem.
marg.| {b} Sublevabit te in d ignitate. Ps. 101. Sicut amictum mutabis eos et mutabuntur.
marg.| {c} Coronans in p resenti.
marg.| {d} Coronabit te in f uturo.
marg.| {e} Tribulatione mult iplici, quia contempsisti coronam spineam Christi.
marg.| {f} quasi pilam mittet te in terram et spatiosam. Pil a ludus est, que proiicitur de uno ad alium ; sic malus Prelatus pila Demonum est, de quo ludunt inter se, unus alii iacendo. Demon superbie iacit eum Demoni gule et ille statim proiicit eum Demoni luxurie : et ita mittunt eum in terram latam et spatiosam, que ducit ad mortem. Am. 4.a. Proiiciemini in Arnon, dicit Dominus quod interpretatur Anathema meroris.
marg.| {h} Ibi morieris eter naliter. Am. 7.d. Et tu in terra polluta morieris.
marg.| {i} Et ibi erit currus glorie tue : qu o sicut ferebaris de manerio in manerium ; Ita portaberis in inferno de supplicio in supplicium. Iob. 24.c. Ad calorem nimium transiet ab aquis nivium.
marg.| {k} Et ignominia domus etc. id est splendor glorie domus Domini, quam male rexisti, vertetur tibi in ignominiam.
marg.| {l} Et expellam te de statione tua id est de prelatione, in qua stas otiosus, cum deberes discurrere predicando, iuxta illud Prv. 6.a. Fili, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis oris tui. Fac ergo, fili mi quod dico et teipsum libera, discurre, festina, suscita amicum tuum.
marg.| {n} Et de ministerio tuo, deponam te vera depositione, quia falsa positione positus fuisti.
marg.| {o} Et erit in die illa tue depositionis.
marg.| {p} Vocabo servum meum Eliachim filium Helchie id est Christum filium Dei Patris. Eliachim enim interpretatur Deus resurgens, vel Dei resurrectio, unde significat Christum, qui a morte resurrexit. Helchias interpretatur Pater Domini. Vel Eliachim, id est peccator conversus ad Dominum et de peccatore effectus Predicator et Christi imitator.
marg.| {r} Et induam illum etc. id est veste Sacerdotali, in qua erant mala granata cum tintinnabulis : Christus enim habuit opera cum doctrina. Unde Act. 1.a. Cepit  IESUS facere et docere.
marg.| {s} Et cingulo tuo confortabo eum id est paupertate distinguente inter heredes regni et non heredes.
marg.| {u} Et potestatem tuam doce ndi populum.
marg.| {x} Dabo in manus eius non tantum in ore. Mc. 1.c. Stupebant super doctrinam eius, erat enim docens eos, quasi potestatem habens et non sicut Scribe, Nota. Est tunica perseverantie. Gn. 37.a. Fecit ei pater suus tunicam talarem. Item tunica dignitatis. Ex. 39.d. Fecerunt quoque tunicam superhumeralis : totam hiacynthinam, 1Tim. 3.a. Qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est. Item tunica mortalitatis. Gn. 3.d. Fecit Dominus Ade et uxori eius tunicas pelliceas. Item tunica fidei. Io. ultimo b. Petrus ut audivit, quia Dominus est, tunica precinxit se. Item tunica caritatis, Io. 19.d. Erat tunica inconsutilis desuper contexta per totum. Item tunica mundane sollicitudinis. Ct. 5.b. Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa ? Item tunica dolositatis 2Rg. 20.c. Ioab indutus erat tunica stricta. Item tunica conscientie remordentis. In Epist. Iuda. g. Odientes eam, que carnalis est, maculatam tunicam. Item est cingulum dignitatis, ut hic et infra 23.b. Non est cingulum ultra tibi. Item cingulum castitatis. Ps. 44. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Ex. 39.e. Fecit cingulum de bysso retorta. Item cingulum penitentie, supra eodem d. Vocavit ad cingulum sacci. Et quia Sobna hoc non habuit, perdidit cingulum dignitatis. Item cingulum iustitie, supra 11.a. Et erit iustitia cingulum lumborum eius. Item cingulum exultationis. Ps. 64. Exultatione colles accingentur, Item cingulum pecunie. Prv. ultimo c. Et cingulum tradidit Chananeo, id est Campsori. Sequitur.
marg.| {y} Et erit quasi   pater habitantibus Hierusalem etc. id est contemplativis et activis.
marg.| {a} Et dabo clavem domus David id est Crucem, qua celum aperitur, vel penitentiam, vel scientiam, sive doctrinam.
marg.| {b} Super humerum eius supra 9.b. Factus est principatus eius super humerum eius.
marg.| {c} Et aperiet celu m bonis et non erit, qui claudat.
marg.| {e} Claudet mali s.
marg.| {f} Et non erit, qui aperiat Apoc alyp. tertio, b. Hec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David ; qui aperit et nemo claudit ; claudit, et
marg.| {Θ} nemo
marg.| {4. 51va} Δ expiationis et ita licebat ei soli aperire et claudere ostium, Minores vero Sacerdotes bene intrabant in Sancta, ad altare incensi. Etiam licebat aliquando minoribus Sacerdotibus intrare in Sancta Sanctorum, quando scilicet deferebatur arca, ad involvendam arcam et tensilia, ne viderentur nuda, ut legitur Nm. 4.
marg.| {a} Et figam illum etc. id est firmiter stabiliam eum in Sacerdotio, sicut paxillus firmiter figitur terre.
marg.| {b} In loco fideli id est in templo, ubi fideles conveniunt et ubi fideliter deposita servantur. Vel, In loco fideli, id est in ministerio summi Sacerdotii, ubi tantum fideles constitui debent, qui et Domino et populo fidelitatem servent, ut Moyses. Metaphorice autem vocat Isaias Eliachim paxillum in loco fideli, quia in paxillo ad litteram inventa suspendebantur, donec veniret, qui perdiderat : et dicebatur Staurus proprio nomine, unde restauratio, sic Eliachim portabat fideliter onus domus Domini.
marg.| {c} Et erit in solium etc. id est sedebit in gloriosa sede familie patris sui Aaron, id est in sede Pontificali. Vel gloriose et honorabiliter administrabit in domo patris sui, id est in templo. Vel ipse sedebit in sede Pontificali, sicut modo, quando aliquis est bonus Episcopus, tota progenies propter ipsum honoratur.
marg.| {d} Et suspendam super etc. id est ad doctrinam et regimen eius omnes alios attendere faciam et ipse omnes alios gloriose portabit.
marg.| {e} Vasorum diversa genera susp endam super eum.
marg.| {f} Omne vas parvulum susp endam super eum.
marg.| {g} A vasis craterarum in q uibus reponebantur oblata, in quibus libabantur offerenda.
marg.| {h} Usque ad omne vas Musicorum in q uibus cantabatur, ut sunt organa et psalterium et huiusmodi, quasi dicat : omnium vasorum templi et maiorum et minorum custos erit et Dominus. Per que vasa metaphorice intelligit homines, quos omnes maiores et minores ipse sustentavit, ut paxillus vasa maiora et minora sustentat.
marg.| {i} In die illa. Sep tima pars, ubi prophetat destructionem Sacerdotii Levitici. Nam tempore captivitatis Babylonice post mortem Sedechie nullus fuit summus Sacerdos. Et hoc est, In die illa, post captivitatem Babylonicam.
marg.| {k} Dicit Dominus exercituum cuiu s dicere facere est.
marg.| {l} Auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco fideli id est summus Sacerdos, qui erat in templo.
marg.| {o} Et frangetur et cadet id est deficiet summus Sacerdos.
marg.| {q} Et peribit quod pependerat in eo id est multi, qui in eo confidebant et ad eius doctrinam sperabant, peribunt.
marg.| {s} Quia Dominus locutus est qui mentiri non potest.
marg.| {Θ} nemo aperit. Nota clavis est Crux, ut hic et Io. 19.c. Baiulans sibi Crucem. Item clavis, scientia. Lc. 12.g. Ve vobis Legisperiti, qui tulistis clavem scientie. Item clavis, potestas. Mt. 16.c. Tibi dabo claves regni celorum.
marg.| {a} Et figam illum paxillum in loco fideli ; id est in Ecclesia, ubi est conventus fidelium. Hoc fuit, quando Christus erectus fuit in Cruce et quando bonus Prelatus eligitur in Ecclesia. Unde supra 11.c. Erit radix Iesse et qui stat in signum populorum. Eccl. 14.d. Beatus, qui requiescet iuxta domum illius et in parietibus eius figens palum. Figere ibi palum, est habere iugem memoriam Crucifixi. Nm. 21.c. Fac serpentem eneum, pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet.
marg.| {c} Et erit in solium glorie domus patris sui id est caput erit Ecclesie. Eph. 1.d. Omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, que est corpus ipsius.
marg.| {d} Et suspendam super eum omnem gloriam domus patris eius id est omnes Electos, qui sunt gloria Ecclesie, attendere faciam ad doctrinam et imitationem eius. Lc. 4.d. Sedit  IESUS : et omnium in Synagoga oculi {4. 51vb} erant intendentes in eum. Item. Lc. 19.g. Omnis populus suspensus erat audiens illum.
marg.| {e} Vasorum diversa genera, omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas Musicorum ] Diversa genera vasorum, sunt diversa genera ministrorum. Vas parvulum, frater Minor. Vas craterarum, frater Predicator. Vas Musicorum, frater Cisterciensis, qui laudat assidue. Omnes isti pendent a Christo. Eccl. 2.b. Feci mihi cantores et cantatrices ; scyphos et urceolos, 2Tim. 2.c. In magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea.
marg.| {i} In die illa id est in novissimis temporibus.
marg.| {l} Auferetur paxillus id est Christus crucifixus, qui fixus est.
marg.| {n} In loco fideli id est in Ecclesia Gentium, id est cum plenitudo gentium intraverit et Antichristus venerit in predicatione Elie et Enoch, Iudei convertentur ad fidem. Mal. ultimo b. Apc. 11.a.
marg.| {o} Et frangetur id est refrigescet caritas multorum. Mt. 24.b.
marg.| {p} Et cadet in i nfidelitatem.
marg.| {r} Quod pependerat in eo id est multi fideles timore mortis deficient a fide.
marg.| {s} Quia Dominus locutus est Mt. 24.b. Multi Pseudo-prophete surgent et seducent multos. Vel.
marg.| {m} Paxillus id est bonus Prelatus.
marg.| {l} Auferetur ab E cclesia.
marg.| {i} In die illa id est tempore isto, sup. 3.a. Dabo pueros Principes eorum Eccl. 10.b. Est malum quod vidi sub Sole et quasi per errorem egrediens a facie Principis, stultum positum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.
marg.| {o} Et frangetur quod pependerat in eo. ] Prv. 29.c. Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus. Za. 11.d. Ecce ego suscitabo Pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersa non queret, contrita non sanabit et id quod stat, non enutriet, carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet. O pastor et idolum derelinquens gregem. Item Za. 13.c. Percute pastorem et dispergentur oves gregis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_22)

Notes :