Capitulum 18
Numérotation du verset
Is. 18,1
Ve terre cymbalo alarum
que est trans flumina Ethiopie
Numérotation du verset
Is. 18,2
Qui
mittit in mari
Legatos
et in vasis papyreis1
1 papyreis] papyri
Weber
super aquas
ite angeli veloces
ad gentem
convulsam et dilaceratam
ad populum terribilem
post quem non est alius
gentem exspectantem
exspectantem et conculcatam
cuius diripuerunt flumina
terram eius ad
montem nominis Domini
exercituum montem
Sion2
2 ad montem... Sion]
om. Weber
Numérotation du verset
Is. 18,3
omnes habitatores orbis
qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum
in montibus
Videbitis
et
clangorem tube audietis
Numérotation du verset
Is. 18,4
quia hec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo
in loco meo
sicut meridiana
lux clara est et sicut nubes roris in die messis
Numérotation du verset
Is. 18,5
ante messem
enim totus
effloruit et immatura
perfectio germinabit
Et
precidentur
ramusculi
eius falcibus
et que derelicta fuerint
Abscidentur
excutientur
Numérotation du verset
Is. 18,6
et relinquentur
simul avibus montium
et bestiis terre
et estate perpetua
erunt super eum
volucres et omnes bestie terre super illum hiemabunt
Numérotation du verset
Is. 18,7
in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo
divulso et dilacerato
a populo terribili
post quem non fuit alius
a gente exspectante
exspectante et conculcata
cuius diripuerunt
flumina terram
eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion
Capitulum 18
Numérotation du verset
Is. 18,1
marg.|
Ve terre cymbalo
etc. Sicut decem Tribus ex confidentia auxilii et consilii Syrorum minus speraverunt in Domino : sic due Tribus ex confidentia Egyptiorum. Unde sicut in precedenti capitulo predicta est destructio Syrorum : quia promittendo consilium et auxilium decem Tribubus, retraxerunt eas a spe et cultu Dei sui ; ita predicitur hic destructio Egyptiorum, quia promittebant consilium et auxilium duabus Tribubus, ut eas a spe et vultu Dei retraherent.
marg.|
Et nota quod non preponitur hic titulus, Onus Egypti, sicut supra positum est onus Damasci : quia in sequenti capitulo iterum et plenius agit Propheta de destructione Egypti : et ibi ponitur titulus. Unde quod hic dicitur de Egypto, quasi anticipatio est. Comparat autem Propheta Egyptum cymbalo alarum, ut dicit Haimo per Nilum, qui per abrupta montium descendens, sonitum similem sonitui alarum grandium avium volantium dabat, antequam divideretur ab Alexandro in septem rivos. Et quia sonus alarum similis est sonanti cymbalo ; ideo dicit cymbalo alarum. Vel quia cymbalum acutum sonum habet et velocem et magis exprimitur eius velocitas ex eo quod additur alarum ; ideo non solum cymbalo, sed cymbalo alarum comparatur Egyptus pro velocitate et impetu Nili. Vel quia sicut avis cito transuolat ; ita Nilus cito segetes generat. Vel per cymbalum alarum intelligitur auxilium quod Egyptii promittebant duabus Tribubus. Iuxta illud Ps. 16. Sub umbra alarum tuarum protege me.
marg.|
Et nota quod Nilu, qui et Geon dicitur Gn. 2.b. Vocatur flumen Ethiopie et flumen Egypti, quia de Paradiso veniens per utranque terram fluit et de Ethiopia descendit in Egyptum. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. In prima comminatur Propheta Egyptiis, ostendens eorum turbationem et timorem audito adventu Nabuchodonosor contra eos. Unde nuntios miserunt ad duas Tribus, ut eis ferrent auxilium, quibus Ieremias imposuit collis eorum catenas ligneas dicens : Ite et dicite Dominis vestris quod ita ducentur captivi et ligati ab Assyriis. Et hoc habet Ier. 27.a. In secunda parte ostendit Propheta Egyptios simul et duas Tribus a Domino derelictas ; et ideo totaliter ab Assyriis destruendos, ibi : Ego quiescam. In tertia promittit populo Iudaico quod vastata Egypto non sperabit ultra in umbra Egyptiorum, sed in Domino, ibi, in tempore illo etc.
Dici
t ergo.
marg.|
{y}
Ve
temporale et eternum.
marg.|
{z}
Terre cymbalo alarum
id est Egypto, que in umbra alarum suarum promittit auxilium duabus Tribubus, cuius fluvius velox est, ut volatus avium et strepitum facit, ut cymbalum.
marg.|
{a}
Que
terra, est trans flumen Ethiopie, respectu Hierusalem, 1. ultra Nilum, qui de Ethiopia venit in Egyptum <Glossa> interlinearis
{4.
43ra}
Δ Egyptum. Interl. dicit,
Trans flumen Ethiopie
id est ultra rivos Nili, notans quod Alexander magnus, quando cepit Egyptum, divisit Nilum in septem rivos, ut posset eum transvadere. Unde supra 11.d. dicitur : Levabit Dominus manum suam super flumen in fortitudine populi sui et percutiet eum in septem rivis.
Numérotation du verset
Is. 18,1
mystice
mystice
marg.|
{y}
Ve cymbalo alarum
etc.
Hebr
eus exponit hoc de Gog, qui veniet de ultra Ethiopiam de terra avibus. Haimo et Hieronymus de Egyptiis ad litteram, ut diximus. Gregorius, de Antichristo et Hieronymus , de hereticis mystice, qui mittunt nuntios per universum orbem portantes volumina falsorum dogmatum. Qui cymbalo comparantur, quia aliis predicando seipsos consumunt et damnant. Iuxta illud 1Cor. 13.a. Si linguis hominum loquar et Angelorum ; caritatem autem non habeam : factus sum velut es sonans, aut cymbalum tinniens. Cymbalo autem alarum comparatur propter levitatem et superbiam eorum. Dicit ergo.
marg.|
{y}
Ve eternum
.
marg.|
{z}
Terre cymbalo alarum
id est terrenis hereticis, seu falsis Doctoribus. Mt. 23. Ve vobis Scribe et Pharisei Hypocrite, qui clauditis regnum celorum ante homines ; vos enim non intratis, nec introeuntes intrare sinitis.
marg.|
{a}
Que est trans flumen Ethiopie
]
{4.
43rb}
Θ id est peior, quam Ethiopia. Dicit enim Epicurus Ethiops, nihil esse divinam providentiam : et voluptatem summum bonum esse. Sed isto peior est hereticus, qui recipit providentiam ; sed auctorem accusat, quasi errando inutilia faceret.
marg.|
{a}
Qui
hereticus, vel falsus Doctor.
Numérotation du verset
Is. 18,2
marg.|
{a}
Qui
Egyptus, id est Egyptiacus populus, ut fiat relatio ratione suppositi.
marg.|
{b}
Mittit in mare
id est per mare.
marg.|
{c}
Legatos
id est nuntios ad duas Tribus, ut eis ferant auxilium, vel in mare, id est ad Cyprum et ad alias insulas maris, ut veniant eis in auxilium.
marg.|
{d}
Et in vasis papyri super aquas
id est in navibus de papyro factis, que tante magnitudinis est secundum historiam Alexandri, ut dicit Haimo, ut naves de ipso fiant. Vel vasa papyrea vocat chartas de papyris factas, quas mittebant per legatos, vel pixides papyreas, in quibus littere portabantur, quas Haimo vocat
capsulas indiculorum
id est litterarum indicantium voluntatem mittentium. Item vocat eas capsulas vehiculorum, id est cursariorum. Mittet, inquam, dicens.
marg.|
{e}
Ite Angeli
id est nuntii
marg.|
{f}
Veloces
id est velociter.
marg.|
{g}
Ad Gentem Iuda
icam, id est ad duas Tribus.
marg.|
{h}
Convulsam a De
o et partim a terra sua.
marg.|
{i}
Et dilaceratam ab A
ssyriis, qui totam Iudeam fere preter Hierusalem destruxerant.
marg.|
{k}
Ad populum terribilem host
ibus suis quondam, quando Deum habebat protectorem.
marg.|
{l}
Post quem
etc. id est cuius potentie nullus populus est comparandus.
marg.|
{m}
Ad Gentem exspectantem auxi
lium Dei, vel auxilium nostrum, quasi dicat : nos iuvamus eos ; et ideo ipsi debent nos iuvare.
marg.|
{n}
Et conculcatam a di
versis Gentibus.
marg.|
{o}
Cuius diripuerunt
etc. id est cuius terram flumina, id est Reges et Principes hostes eorum diripuerunt, nunc Assyrii, nunc Egyptii, nunc Chaldei.
marg.|
{q}
Ad montem
etc.
Expo
nit Propheta, ad quam terram nuntii mittantur, vel ipsimet Egyptii : exponunt : quasi querentibus nuntii : Quo ibimus ? Et ipsi dicunt.
marg.|
{q}
Ad montem nominis
etc. id est ad Hierusalem montuosam, ubi invocatum est nomen Domini exercituum, id est angelicarum virtutum scilicet.
marg.|
{r}
Montem Sion ubi
erat turris fortissima, que dicitur Arx David. Deinde subdit Propheta in persona Domini.
Numérotation du verset
Is. 18,2
mystice
mystice
marg.|
{b}
Mittit in mari
id est in mundo.
marg.|
{c}
Legatos
id est Discipulos suos.
marg.|
{d}
Et in vasis papyri super aquas
id est cum libris suis erroneis, qui in vasis papyreis super aquas portari dicuntur, quia cito eorum doctrina destruetur : sicut libri cito obscurantur et delentur, qui sunt vicini aquis. Nota : Est ala multiplex. Testamentum. Ex. 25.b. Facies duos Cherubim expandentes alas et operientes oraculum. 3Rg. 6.c. Quinque cubitorum ala Cherub una et quinque cubitorum ala Cherub altera, id est decem cubitos habentes in summitate ale usque ad summitatem ale alterius. Item ala, protectio. Ps. 35. In tegmine alarum tuarum sperabunt. Mt. 23.d. Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas : et noluisti. Item ala, contemplatio sup. 6.a. Seraphin stabant super illud, sex ale uni et sex ale alteri, id est sex partes contemplationis, id est vacatio, cogitatio, meditatio, visio, exultatio, raptus.
marg.|
Versus : « Exulto, video, meditor, vaco, cogito, raptus ».
marg.|
Alie sex ale sunt sex partes active.
marg.|
Versus : « Visito, castigo, miseror, rego, predico, pugno ».
marg.|
contra Demones, contra hereticos, contra Tyrannos. Item ala, virtus. Iob. 39.c. Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum ? Item ala, secularis potentia. Ez. 17.a. Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate venit ad Libanum. Item ala, operatio mala. Za. 5.d. Ecce due mulieres egredientes et spiritus in alis earum, id est superbia in operibus earum. Item ala superstitio. Iob. 39.c. de struthione. Cum viderit tempus, alas in altum erigit. Item ala, turba sociorum, vel sanguineorum. Ier. 2.g. de Hierusalem. In alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum. Os. 3.d. Ligavit eum spiritus in alis suis. Deinde Propheta convertit sermonem ad nuntios hereticorum, qui transfigurant se in Apostolos lucis, sicut caput eorum in Angelum lucis, ut dicitur 2Cor. 11.c. dicens ironice.
marg.|
{e}
Ite Angeli
id est hereticorum nuntii.
marg.|
{f}
Veloces
ad malum.
marg.|
{g}
Ad Gentem convulsam
a Deo, heresibus.
marg.|
{i}
Et dilaceratam
Schismatibus.
marg.|
{k}
Ad populum terribilem blas
phemiis.
marg.|
{l}
Post quem non est alius
] Hieronymus Quia omne peccatum comparatum blasphemie, levius est. Contra Ier. 6.b. Omnis calumnia. Glossa qua nullum peccatum maius est. Solutio: Blasphemia in Deum, calumnia in proximum idem sunt.
marg.|
{m}
Ad Gentem exspectantem fals
a promissa hereticorum.
marg.|
{n}
Et conculcatam a De
monibus. Unde infra 51.b. Qui dixerunt anime tue incurvare, ut transeamus.
marg.|
{o}
Cuius diripuerunt flumina Baby
lonis, id est superbia, avaritia, luxuria. 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo etc.
marg.|
{p}
Terram eius
id est animam et bona eius.
marg.|
{q}
Ad montem nominis Domini exercituum montem Sion. Exp
ositio est precedentium. Dicunt enim heretici se Ecclesiam Dei et habere virtutum eminentiam. Unde Ps. 10. Quomodo dicitis anime mee : transmigra in montem, sicut passer.
Numérotation du verset
Is. 18,3
marg.|
{s}
Omnes habitatores orbis, qui moramini
etc. id est vexillum victorie Assyriorum.
marg.|
{u}
In montibus vel,
in nationibus Egyptiorum.
marg.|
{x}
Videbitis hoc quod
ego predico vobis : vel hoc quod Assyrii facient Egyptiis : vel quod Dominus cogitavit super Egyptum. Sed videtur quod male dicat, in montibus Egypti, quia dicitur Dt. 11.b. Terra illa non est, sicut terra, de qua egressi estis, sed est montuosa : Et constat quod ipsi egressi erant de Egypto ; ergo Egyptus non habet montes. Solutio : Egressi erant de terra Gessen, ubi non sunt montes : tamen in alia parte habet montes Egyptus.
marg.|
{y}
Et clangorem tube audietis inci
pientibus pugnare Assyriis contra Egyptios. Et posset aliquis dicere Isaie : Quomodo scis hoc ? Et respondet.
Numérotation du verset
Is. 18,3
mystice
mystice
marg.|
{s}
Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra
quasi dicat : omnes Gentes, attendite signum heretice pravitatis, ne decipiamini.
marg.|
{t}
Cum elevatum fuerit signum here
ticorum.
marg.|
{u}
In montibus
id est in Regibus et Prelatis, sicut fuit tempore Valentini et Hilarii, quando Imperator et Papa et fere omnes Episcopi heretici erant.
marg.|
{x}
Videbitis mira
.
marg.|
{y}
Et clangorem tube
id est predicationis heretice.
marg.|
{z}
Audietis
ubique libera voce. Vel, clangorem tube dicit Predicationem Sanctorum : quia tunc contra hereticos surrexerunt. Ier. 6.a. Confortamini, filii Beniamin, in medio Hierusalem et Thecua, que interpretatur sonitus, aut percussio, clangite buccina et super Bethacaren, que interpretatur sterilis, vel domus eruditionis stultitie, levate vexillum, quia malum visum est ab Aquilone et contritio magna.
Numérotation du verset
Is. 18,4
marg.|
{a}
Quia hec dicit Dominus
qui non mentitur ad me.
marg.|
{b} Ego
quiescam
id est cessabo a protectione Egyptiorum et duarum Tribuum, ad quas mittunt.
marg.|
{c}
Et considerabo
finem rei, sicut ille, qui non curat.
marg.|
{d}
In loco meo
id est in celo, quasi dicat : sine labore meo perdam eos. Dt. 32.c. Considerabo novissima eorum. Contra hoc videtur dicere Infra 26.d. Ecce egredietur Dominus de loco sancto suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terre contra eum. Item Mi. 1.a. Ecce Dominus egredietur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terre. Solutio. Dicitur Dominus egredi de loco suo, id est de misericordia, quando punit graviter ; dicitur manere in loco suo, quando non protegit, quia non laborat : et ita dicitur hic.
marg.|
{e}
Sicut meridiana lux clara est ita,
supple, Dominus considerabit finem rei, qui perlustrat universa et conspicit multo clarius, quam Sol. Eccl. 23.c. Oculi Domini multo plus
{4.
43va}
Δ lucidiores sunt super Solem, circumspicientes omnes vias hominum. Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius.
marg.|
{a}
Et sicut nubes roris)
id est rorem emittentis.
marg.|
{b}
In die messis
gratia est, supple messoribus fatigatis, quibus refrigerium prestat et stipulam arentem humectando facit secabilem : sic sermo meus contra Egyptum, omnibus in me credentibus erit gratus et Assyriis, quibus a me victoria data est.
Numérotation du verset
Is. 18,4
mystice
mystice
marg.|
{a}
Quia hec dicit Dominus ad me quia
omnia novit, ad me.
marg.|
{b}
Ego quiescam et considerabo que
fiunt in Ecclesia.
marg.|
{d}
In loco meo sicut
id est que est locus meus Ps. 75. Factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion.
marg.|
{e}
Sicut meridiana lux clara est
] {Θ} sic Dominus illuminat et vivificat universa. Unde Ps. 18. Nec est, qui se abscondat a calore eius.
marg.|
{a}
Et sicut nubes roris in die messis)
refrigerat messores fatigatos ; sic Dominus habitatores Ecclesie refrigerat consolando, quo presente per gratiam, vel consolationem cuncta florescunt in bonum.
Numérotation du verset
Is. 18,5
marg.|
{c}
Ante messem Meta
phorice loquitur Propheta de Egypto ad similitudinem messis et arborum, que cum florent ante tempus, inutiles sunt et preciduntur tantum ad comburendum ; ita Egyptus in principio floruit ; sed antequam perveniret ad perfectionem prosperitas eius precisa est et translata in Assyrios.
Et hoc est, Ante messem
id est ante tempus maturitatis.
marg.|
{d}
Totus
Egyptiacus populus.
marg.|
{e}
Effloruit), id
est prospere habuit : floridum auxilium duabus Tribubus promisit, sed non fructuosum.
marg.|
{f}
Et immatura perfectio germinavit), an
te tempus debilem ; et ideo inutilis fuit, quia prodesse non potuit. Vel immatura perfectio germinavit, id est sicut immaturi fructus cito corrumpuntur ; ita Egyptii ante tempus consummate prosperitatis precisi a terra sua, omni miserie et corruptioni subiecti erunt.
marg.|
{g}
Et precidentur ramusculi eius
id est habitatores Egyptii, id est inutiles a terra sua.
marg.|
{h}
Falcibus
) Assyriorum eos captivantium.
marg.|
{i}
Et que derelicta fuerunt ab A
ssyriis.
marg.|
{k}
Abscindentur
) a Chaldeis.
marg.|
{l}
Et excutientur
de terra sua.
Numérotation du verset
Is. 18,5
mystice
mystice
marg.|
{c}
Ante messem)
id est ante consummationem seculi, quando triticum recondetur in horrea Domini et palee tradentur igni inextinguibili.
marg.|
{d}
Totus
scilicet omnis habitator Egypti.
marg.|
{e}
Et effloruit
) quia nunc est estas malorum ; nunc florent ; sed cito decidit flos eorum. infra 28.a. Erit flos decidens glorie exultationis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem.
marg.|
{f}
Et immatura perfectio germinavit), id
est vita eorum, qui se ante tempus maturitatis perfectos reputant et ostendunt, germinat sicut granum vitiatum ex humore libidinis et ardore ambitionis. Propter quod dicit Apostolus Phil. 3. Quicumque perfecti sumus, hoc sentiamus, {4.43vb} scilicet nos imperfectos esse. Unde Dominus dixit Discipulis : Lc. 17.c. Cum feceritis omnia, que precepta sunt vobis, dicite : servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus. Hoc est contra novitios Predicatores et immaturos Doctores. Iob. 8.c. Humectus videtur antequam veniat Sol et in ortu suo germen eius egredietur. Sap. 4.b. Confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti.
marg.|
{g}
Et ideo precidentur ramusculi eius here
tici, vel inutiles et immaturi Magistri.
marg.|
{h}
Falcibus Eccl
esiasticis, quasi dicat : separabuntur ab aliis, ne modicum fermenti totam massam corrumpat 1Cor. 5.b. Et Io. 15.a. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum : et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat Can. 2.d. Capite nobis vulpes parvulas, id est hereticos, que demoliuntur vineas, id est Ecclesias.
marg.|
{i}
Et que derelicta fuerint
a Deo.
marg.|
{k}
Abscindentur
a corpore Ecclesie, seu a consortio Angelorum et Electorum in die iudicii.
marg.|
{l}
Et excutientur
ut pulvis, vel palea a grano.
Numérotation du verset
Is. 18,6
marg.|
{m}
Et relinquentur simul avibus
etc. devorandi postquam occisi fuerint, quasi dicat : sepelientur.
marg.|
{o}
Et estate perpetua erunt ]
etc. populum, scilicet occisum.
marg.|
{q}
Volucres comedentes cadavera eorum.
] {r}
Et omnes Bestie terre
etc. Hyperbolicus sermo. Non enim omnes bestie super eum hiemaverunt ; sed significat occisionem Egyptiorum immensam fore et multitudinem bestiarum maximam superventuram, quibus estate et hieme, id est per totum annum cadavera occisorum sufficiant in escam.
Numérotation du verset
Is. 18,6
mystice
mystice
marg.|
{m}
Et relinquentur
etc. que comedunt semen secus viam seminatum : Mt. 13.a.
marg.|
{n}
Et bestiis terre)
id est Demonibus devorandi. De quibus Ps. 73. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi.
marg.|
{o}
Estate perpetua
id est in prosperitate.
marg.|
{p}
Erunt super eum volucres),
id est superbe cogitationes, vel Demones.
marg.|
{r}
Et omnes bestie
etc.
)
id est in adversitate cum eo erunt, quasi dicat : et in prosperis et in adversis huiusmodi homines Demones devorabunt. Apc. 19.c. Vidi unum Angelum stantem in Sole et clamabat voce magna dicens omnibus avibus, que volabant per medium celi : Venite et congregamini ad cenam magnam, ut manducetis carnes Regum et carnes Tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes hominum liberorum et seniorum et pusillorum et magnorum.
Numérotation du verset
Is. 18,7
marg.|
{s}
In tempore illo
etc. Tertia pars ubi propheta convertit sermonem ad Populum Iuda promittens eis bona quod scilicet vastata Egypto non sperabunt ultra in umbra Egypti : sed fidei et bonorum operum munera offerent Domino : quod impletum est septuagesimo anno post captivitatem secundum prophetiam Ier. 25.c. sub Zorobabel et aliis ducibus 1Esr. 1. Et hoc est. In tempore illo, vastata Egypto regnante Cyro et Dario post septuaginta annos captivitatis Iuda, ut legitur in principio Esdre.
marg.|
{t}
Deferetur munus
) fidei et bonorum operum.
marg.|
{x}
Domino exercituum)
id est Deo celi. Vel, munus, vasa et utensilia templi, que Cyrus reddidit eis, que asportaverat Nabuchodonosor.
marg.|
{y}
A populo Iuda
.
marg.|
{z}
Divulso
) a terra sua in Babylonem.
marg.|
{a}
Et dilacerato), ab
hostibus multis.
marg.|
{b}
A populo terribili quon
dam hostibus, quando Dominus erat cum eis.
marg.|
{b}
A gente exspectante Dei
auxilium, dixit Haimo. Vel falsa promissa Egyptiorum, dicit Hieronymus.
marg.|
{c}
Et conculcata
a diversis Gentibus.
marg.|
{d}
Cuius diripuerunt
id est cuius terram Reges et Principes diversarum Gentium diripuerunt et vastaverunt.
marg.|
{e}
Ad locum
id est usque ad locum.
marg.|
{f}
Nominis Domini,
scilicet
montem Sion : qu
ia usque ad Hierusalem vastaverunt Assyrii totam Iudeam. Vel sic construe. Deferetur, munus a Populo. Iuda, Domino.
marg.|
{e}
Ad locum nominis
id est ad Hierusalem, ubi invocatum est nomen Domini.
Numérotation du verset
Is. 18,7
mystice
mystice
marg.|
{s}
In tempore illo
etc.
)
id est tempore gratie, tempore plenitudinis, tempore reconciliationis.
marg.|
{t}
Deferetur manus fide
i, boni operis, voluntarie paupertatis, prompti martyrii.
marg.|
{x}
Domino exercituum a populo divulso et dilacerato
etc. Ecce descriptio Martyrum, qui seipsos Domino obtulerunt hostiam vivam, sanctam et Deo placentem. Unde Laurentius dixit : Ego me obtuli Deo sacrificium in odorem suavitatis, iuxta obsecrationem Apostoli : Rm. 12.a. Obsecro vos, fratres, per Dei misericordiam ; ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam fide, sanctam spe, Deo placentem caritate. Martyres dicuntur populus, qui sub una lege vixerant. Actu. 4.f. Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. Divulsus a parentibus, a mundo, a carne separatus. Dt. 33.a. Qui dixerunt patri suo et matri sue, nescio vos : et fratribus suis : ignoro illos : et nescierunt filios suos, hi custodierunt eloquium Domini. Dilaceratus diversis generibus tormentorum. Hbr. 11.e. Alii ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt : Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. Terribilis hostibus, id est Demonibus et Tyrannis. Ct. 6.c. Terribilis ; ut castrorum acies ordinata. Iob. 39.c. Gloria narium eius terror. Nm. 23.d. Ecce populus, ut Leena consurget et quasi Leo erigetur. Post quem non est alius, id est despectus 1Cor. 4.c. Tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema, Gens exspectans futuram beatitudinem, contemnens presentem. Ps. 39. Exspectans exspectavi Dominum. Vel exspectans in futuro gloriam et honorem, in presenti miseriam et confusionem. Ps. 68. Improperium exspectavit cor meum et miseriam, Act. 20.e. Ecce ego alligatus spiritu vado Hierusalem, que in ea mihi ventura sunt ignorans, nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi, dicens, quoniam vincula et tribulationes me manent. Conculcata opprobriis, ieiuniis, verberibus. Iob. 9.c. Terra tradita est in manus impii. Vel continue potest legi de Gentibus conversis.
marg.|
{s}
In tempore illo
id est in tempore gratie.
marg.|
{t}
Deferetur
spontanee.
marg.|
{u}
Munus cord
is, oris et manus.
marg.|
{x}
Domino exercituum non
idolis, ut prius.
marg.|
{y}
A populo divulso
ab Ecclesia et a Deo prius.
marg.|
{a}
Et dilacerato
morsibus hereticorum.
marg.|
{b}
A populo terribili
id est horribili {Θ} blasphemiis et contumeliis prius.
marg.|
{a}
Post quem non fuit alius
] tam terribilis.
marg.|
{b}
A gente exspectante
] falsa promissa hereticorum tunc ; nunc autem Dei misericordiam.
marg.|
{c}
Et conculcata
] a Demonibus et peccatis.
marg.|
{d}
Cuius diripuerunt flumina
] vitiorum, vel tribulationum, terram eius.
marg.|
{e}
Ad locum nominis
id est Ecclesiam militantem, in eminentia virtutum et arce contemplationis positam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_18)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_18)
Notes :