Hugo de Sancto Caro

Capitulum 44

Numérotation du verset Is. 44,1 

Et nunc audi
Iacob serve meus
et Israel quem elegi
Numérotation du verset Is. 44,2 

hec dicit Dominus faciens
et formans
te
ab utero auxiliator tuus noli timere
serve meus Iacob et Rectissime
quem elegi
Numérotation du verset Is. 44,3 

effundam enim aquas
super sitientem et fluenta
super aridam
effundam spiritum meum
super semen tuum
et benedictionem meam
super stirpem tuam
Numérotation du verset Is. 44,4 

Et
Germinabunt
inter herbas
quasi salices iuxta preterfluentes aquas
Numérotation du verset Is. 44,5 

Iste
dicet Domini ego sum
et ille
vocabit in nomine Iacob et
hic scribet
manu sua Domino
et in nomine Israel assimilabitur
Numérotation du verset Is. 44,6 

hec dicit Dominus rex Israel et redemptor eius
Dominus exercituum
ego primus
et ego novissimus
et absque me non est deus
Numérotation du verset Is. 44,7 

quis similis mei
vocet et annuntiet
et ordinem exponat mihi
ex quo constitui populum antiquum
ventura et que futura sunt annuntient eis
Numérotation du verset Is. 44,8 

nolite timere
neque conturbemini
ex tunc audire te feci et annuntiavi vos estis testes mei
numquid est deus absque me
et formator
quem ego non noverim
Numérotation du verset Is. 44,9 

Plaste
idoli omnes
nihil sunt
et amantissima eorum
non proderunt eis
ipsi sunt testes
eorum
Qui1
1 Qui] quia Weber
non vident
neque intelligunt
ut confundantur
Numérotation du verset Is. 44,10 

quis formavit deum
et sculptile conflavit ad nihil utile
Numérotation du verset Is. 44,11 

ecce omnes participes eius
confundentur fabri enim sunt ex hominibus
Convenient
omnes stabunt
et pavebunt
et confundentur simul
Numérotation du verset Is. 44,12 

faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud
et operatus est in brachio fortitudinis sue
esuriet et deficiet
non bibet aquam
et
Lassescet
Numérotation du verset Is. 44,13 

artifex lignarius extendit normam
formavit illud in runcina fecit illud in angularibus
et in circino
tornavit illud
et fecit
imaginem viri
quasi speciosum hominem
habitantem in domo
Numérotation du verset Is. 44,14 

Succidit
cedros tulit ilicem et quercum que
steterat inter ligna saltus plantavit
pinum quam pluvia nutrivit
Numérotation du verset Is. 44,15 

et
facta est hominibus in focum
sumpsit ex eis
et calefactus est et succendit et
coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit
fecit sculptile et curvatus est ante illud
Numérotation du verset Is. 44,16 

medium eius
combussit igni et de medio eius carnes comedit coxit pulmentum et
saturatus est et calefactus est
et dixit va calefactus sum vidi focum
Numérotation du verset Is. 44,17 

reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu
Numérotation du verset Is. 44,18 

nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intelligant corde suo
Numérotation du verset Is. 44,19 

non recogitant
in mente sua
neque cognoscunt
neque sentiunt ut dicant
medietatem eius
combussi igne et coxi super carbones eius panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam
ante truncum lignum2
2 lignum] ligni Weber
procidam
Numérotation du verset Is. 44,20 

pars eius cinis est
cor insipiens
adoravit illud et non liberabit animam suam
neque dicet forte
mendacium est
in dextera mea
Numérotation du verset Is. 44,21 

memento horum Iacob et Israel
quoniam servus meus
es tu formavi te
servus meus
es tu Israel
non oblivisceris mei
Numérotation du verset Is. 44,22 

Delevi
ut nubem
iniquitates tuas
et quasi nebulam peccata tua
revertere ad me
quoniam redemi te
Numérotation du verset Is. 44,23 

laudate celi
quoniam fecit Dominus
iubilate extrema terre
resonate montes
laudationem saltus
et omne lignum eius
quoniam redemit Dominus
Iacob et Israel gloriabitur
Numérotation du verset Is. 44,24 

hec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero
ego sum Dominus faciens omnia extendens celos
Solus
stabiliens terram et nullus
mecum
Numérotation du verset Is. 44,25 

irrita
faciens signa divinorum
et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens
Numérotation du verset Is. 44,26 

suscitans verbum
servi sui
et consilium
nuntiorum suorum
Complens
qui
dico
Hierusalem habitaberis
et civitatibus Iuda
edificamini3 et deserta eius suscitabo
3 edificamini] edificabimini Weber
Numérotation du verset Is. 44,27 

qui dico profundo
Desolare
et flumina tua
arefaciam
Numérotation du verset Is. 44,28 

qui dico Cyro pastor meus es
et omnem voluntatem meam complebis
qui dico Hierusalem edificaberis
et templo fundaberis

Capitulum 44

Numérotation du verset Is. 44,1 
marg.| Et {f} nunc audi, Iacob serve meus et Israel, quem elegi. Prenuntiata superius liberatione Iudeorum de captivitate Babylonica, hic agit Propheta de prosperitate, que futura eis erit post predictam reversionem. Et dividitur hoc capitulum in quatuor partes. In prima agit Propheta de prosperitate reversi. In secunda invehitur multipliciter contra idola et eorum cultores ibi : Plaste idoli omnes nihil sunt. In tertia hortatur populum reverti ad Dominum et in cultu eius manere, ibi : Memento horum. In quarta et ultima repetit bona, que facturus erat eis, ut sic firmaret eos in cultu Dei. Dicit ergo Propheta loquens ad populum Iudeorum.
marg.| {g} Hec dicit Dominus faciens in c orpore.
marg.| {h} Et formantes te in a nima. Vel, formans te, in membrorum dispositione.
marg.| {i} Ab utero id est in utero.
marg.| {k} Auxiliator tuus id est qui te iuvare consuevit, de manibus fratris eripiendo. Gn. 31. Liberando de Egypto. Ex. 14. Et hostes tuos de terra promissionis eiiciendo. Iosue per totum.
marg.| {l} Noli timere, serve meus Iacob. Lic et populus Iudeorum magnis esset peccatis involutus ; tamen Dominus eum servum nominat, ut sic concepta amicitia, magis de liberatione confidat.
marg.| {n} Et rectissime. Hieronymus Haimo et Andreas a, dicitur quod rectissimus idem est quod Israel, si syllabe de Israel non dividuntur.
a Andreas de Sancto Victore.
marg.| {o} Quem elegi mihi in populum peculiarem.   Effundam enim aquas super sitientem id est super terram, que prius sitiebat aquas pre siccitate de calore, effundam aquas pluviarum, ut fructificet.
marg.| {q} Et fluenta super aridam idem est, sed repetitur ad maiorem confirmationem.
marg.| {r} Effundam spiritum meum super semen tuum id est benedictionem et gratiam meam effundam super semen quod seminabis, ad litteram, ut multiplicetur. Et hoc est primum bonum quod promittitur eis, id est fertilitas terre.
marg.| Vel sic.
marg.| {r} Effundam spiritum meum id est benedictionem et gratiam meam.
marg.| {s} Super semen tuum id est super filios tuos.
marg.| {t} Et pro, id es {t} {u}   Benedictionem meam super stirpem tuam. Expositio est precedentis, vel repetitio ad maiorem confirmationem.
marg.| {x} Et germinabunt semi na tua, vel ipsi filii.
marg.| {y} Inter herbas, quasi   salices iuxta preterfluentes aquas id est multum crescent, sicut salices plantate iuxta aquas fluentes multum fructificant et cito. Vel potest fieri constructio.   Et germinabunt semi na tua, vel filii.
marg.| {z} quasi salices iuxta preterfluentes aquas id est abundanter et cito, sicut salices, que crescunt inter herbas. Ecce secundum bonum quod promittitur eis, scilicet multiplicatio prolis et habitatorum terre. Poterant enim dubitare de hoc, eo quod pauci reversuri erant de captivitate. Sed quia malum esset habere multos filios, si ipsi essent mali. Ideo subditur.
marg.| {a} Iste de te procreatus.
marg.| {b} Dicet, Domini ego sum id est dicet se esse servum Domini ore et opere.
marg.| {c} Et ille aliu s de te natus.
marg.| {d} Vocabit in nomine Iacob id est invocabit in nomine Iacob dicens : o Deus Iacob, exaudi me : Vel Deus, exaudi me, quia ego sum de Iacob.
marg.| {e} Et hic scribet manu sua ] {Δ} Domino
Numérotation du verset Is. 44,mystice 
marg.| {f} Et nunc audi, Iacob etc.   In h oc capitulo alloquitur Dominus Ecclesiam collectam ex Gentibus et Iudeis. Item de activis et contemplativis. Item de laicis et {4. 99vb} Clericis. Item de secularibus et claustralibus, promittens eis charismata gratiarum. Unde dicit. Et nunc audi, Iacob serve meus et   Israel quem elegi Per Iacob intelliguntur Iudei. Per Israel Christiani. Prius autem nominant servum, quam electum : quia Iudeus precessit Christianum. Item per hoc notatur quod prius oportet quod homo serviat in Ecclesia, quam eligatur in illa. Unde dicit Glossa Prima servitus, secunda electio hoc tamen videtur falsum et contrarium ei quod dicitur Rm. 8.f. Quos predestinavit, hos et vocavit et quos vocavit, hos et iustificavit. Ergo primo est electio, deinde servitus. Sol. Duplex est electio. Prima est de massa perditorum : et hec eadem cum predestinatione. Alia est de congregatione fidelium, que fit in gratie consummatione : Hanc ultimam precedit servitus timoris servilis, sed primam non.
marg.| {g} Hec dicit Dominus faciens te, gratiam infundendo.
marg.| {h} Et formans te ab utero id est ab initio conversionis tue, de bono semper in melius deducendo.
marg.| {k} Auxiliator tuus in t entatione te protegendo.
marg.| {l} Noli timere pers ecutionem aliquam.
marg.| {m} Serve meus Iacob o tu Iuste, qui servus meus es per timorem.
marg.| {n} Et rectissime quem elegi, id est qui rectus es per caritatem. Unde Ct. 1.b. Recti diligunt te. Rectus est, qui directe vadit ad Deum et tantum una via. Tortuosus est, qui ingreditur duabus viis ;id est qui aliud habet in ore, aliud in corde. Eccl. 3.d. Cor ingrediens duas vias, non habebit successus. De hac etiam securitate dicitur Ier. 30.b. Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob : neque paveas Israel.
marg.| {p} Effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam supe r sitientem animam, id est tentatam, effundit Dominus aquas consolationum. Unde Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tue letificaverunt animam meam. Mt. 5.a. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Item per sitientem et aridam significatur Gentilitas, vel peccatores omnes : super quam Gentilitatem effudit Dominus aquas gratiarum et fluenta Scripturarum. Ez. 36.e. Effundam super vos aquam mundam : et mandabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et trigesimo nono g. Non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israel. Za. 13.a. Erit fons patens domui David in ablutione peccatoris et menstruate.
marg.| {r} Effundam spiritum meum super semen tuum. Hoc dicitur Predicatori, cuius semen sunt omnes conversi per ipsum. Super quos Dominus spiritum suum effundit, vel visibiliter, ut in primitiva Ecclesia : vel invisibiliter, modo. Ioel. 2.g. Effundam spiritum meum super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filie vestre. Vel semen est verbum. Lc. octavo b. Super quod effudit Dominus gratiam. Sup. 3.e. Dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris.
marg.| {t} Et benedictionem meam super stirpem Predicator is, scilicet super conversos per eum effundit Dominus benedictionem gratie in presenti et glorie in futuro.
marg.| {x} Et germinabunt inter herbas id est inter Sanctos fide virentes. De quibus Prv. 11.d. Iusti quasi virens folium germinabunt.
marg.| {z} quasi salices iuxta preterfluentes aquas. Sal ix plantatur sine radice, ideo Iusti comparantur salicibus, quia non figunt radicem in terra. Unde Hbr. 13.c. Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Iuxta aquas dicuntur salices crescere ; per aquas enim Scripture designantur Ier. 17.b. Et erit tamquam lignum quod transplantatum est super aquas quod ad humorem mittit radices suas et fructus facit sursum.
marg.| {a} Iste dicet, Dominus ego sum : et ille vocabit in nomine Iacob : et hic scribet manu sua Domino. Hic describitur triplex status fidelium : laicorum, scilicet Clericorum et Religiosorum. Laici enim sunt Domini et Clerici invocant in nomine eius in Ecclesia ; sed Religiosi scribunt manu sua in promissione, quam
marg.| {Θ} faciunt primo,
marg.| {4. 100ra} Δ Domino id est scriptum deferet se esse mancipatum ministerio Domini, ut modo scribitur in consistoriis.
marg.| {a} Et in nomine Israel assimilabitur id est proselytus assimilabitur Israel, id est Iudeo in nomine, hoc est, in invocatione nominis mei, vel in nomine, quia proselytus vocabitur Israelita, ut et Iudeus. Ecce tertium bonum quod promittitur, scilicet multiplicatio cultus Dei.
marg.| {b} Hec dicit Dominus Rex Israel etc. id est qui regit Israel et gubernat et redimit de omni captivitate.
marg.| {c} Dominus exercituum id est Angelicarum virtutum.
marg.| {d} Ego primus etc. id est sine principio et sine fine.
marg.| {e} Et absque me non est Deus qui sit alius in essentia, licet sit alius in persona : notabiliter autem dicit, absque me : Filius enim in Patre et a Patre Deus est : quia quicquid habet Filius, habet a Patre.
marg.| {f} Quis similis mei inte r idola, qui possit annuntiare futura, ut ego ?
marg.| {g} Vocet et annuntiet id est eos, qui nondum concepti sunt, proprio nomine vocet et de eis annuntiet : sicut ego Cyrum voco et de eo annuntio.
marg.| {i} Et ordinem exponat mihi crea tionis mundi, scilicet quomodo creavi cuncta ex nihilo : vel ordinem nativitatis Cyri et factorum eius, que facturus est, narret mihi. Vel, Ordinem exponat mihi, nativitatis et factorem illius quem vocabit, ut ego de Cyro : vel sic : ordinem exponat mihi,   ex quo constitui populum antiquum id est narret mihi ordinem eorum, que facta sunt, ex quo ego creavi homines ab Adam usque modo.
marg.| {l} Ventura et que futura sunt, annuntiet eis id est populis.
marg.| {m} Nolite timere, neque conturbemini o vo s Iudei.
marg.| {o} Ex tunc id est ab antiquo tempore.
marg.| {p} Audire te feci et annuntiavi per Prophetas, que ego facturus sum.
marg.| {q} Vos estis testes mei quod ego predixerim, quia vos audistis illa.
marg.| {r} Numqu id est   Deus absque me et formator alte rius mundi.
marg.| {s} Quem ego non noverim quasi dicat : non.
marg.| {t} Plaste idoli id est formatores idoli. Plaste enim nomen Grecum est et valet idem quod formator, vel compositor, ut dicit Haimo. ||
marg.| {u} Omnes nihil sunt id est nullius valoris sunt, inquantum idola componunt, vel : nihil sunt, quia inquantum idola faciunt, a vero esse divisi sunt.
marg.| {x} Et amantissima eorum id est pretiosissima idola.
marg.| {y} Non proderunt eis immo nocebunt per occasionem.
marg.| {z} Ipsi plas te.
marg.| {a} Sunt testes eorum id est de eis, scilicet de idolis.
marg.| {b} Qui non vident vel, quia non vident, alia littera, scilicet idola.
marg.| {c} Neque intelligunt huiu s sunt plaste testes, quia fecerunt idola : et ideo bene sciunt quod veros oculos non habent.
marg.| {d} Ut confundantur quasi testes sunt horum ad confusionem suam, quia merito confusione digni sunt, qui tales Deos colunt, quos sciunt, nec videre posse, nec intelligere.
marg.| {e} Quis formavit Deum et sculptile conflavit ad nihil utile quasi dicat : insanus est, qui talia idola fabricat, que ad nihil utilia sunt, immo noxia : quia materie, de qua fiunt, tollunt usum, quem rebus humanis debebat.
marg.| {f} Ecce omnes participes eius confundentur : id est et qui faciunt et qui colunt ea. Et subdit duplicem causam confusionis eorum. Una est, quia homines sunt et nihilominus credunt facere Deos. Secunda est, quia adorant ea, que fabricant : quod tangit, ibi : Convenient omnes etc.   Dici t ergo, Benedico quod confundentur et merito.
marg.| {g} Fabri enim sunt etc. id est de numero, vel de genere hominum, qui assumpti sunt ad fabricandum idola. Et ideo merito confundentur : quia cum sint homines, credunt se facere Deos.
marg.| {h} Convenient omnes id est tam ipsi, qui fabricat idola, quam alii convenient ad adorandum idola, que fecerunt.
marg.| {i} Stabunt ad a dorandum.
marg.| {Δ} {a} Et pavebunt
marg.| {Θ} faciunt primo et postea docent alios ad Domini gloriam. Col. 4.d. Salutatio mea manu Pauli.
marg.| {a} Et in nomine Israel assimilabitur Iaco b assimilatur {4. 100rb} Israel in nomine Domini, id est activus contemplativo, id est in invocatione nominis Domini, contemplativus invocat oratione, lectione, meditatione : activus, Sancta operatione, misericordi compassione, necessaria subventione.
marg.| {b} Hec dicit Dominus Rex Israel et Redemptor eius Dominus exercituum. Dom inus sepe se commemorat Regem, ut in eum confidas : Redemptorem, ut eum diligas : Dominum, ut eum timeas. De primo dicitur Iob. 13.c. Etiamsi occiderit me, in eum sperabo. De secundo. 1. Ioannis quarto b. Diligamus Deum, quoniam prior dilexit nos. De tertio. Ier. 10.a. Quis non timebit te, o Rex Gentium ?
marg.| {d} Ego primus et ego novissimus. Pri mus, ut scias a me tibi datam vitam presentem. Novissimus, ut confidas, a me tibi dari futuram.
marg.| {e} Et absque me non est Deus veru s. Ier. 10.b. Dii, qui non fecerunt celum et terram, pereant.
marg.| {f} Quis similis mei ? quasi dicat : nullus. Ier. 50.g. Quis enim similis mei : et quis sustinebit me ? Mi. 7.d. Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem ? sup. 40.d. Cui ergo similem fecistis Deum : aut quam imaginem ponetis ei ?
marg.| {g} Vocet ea, que non sunt, tamquam ea, que sunt, sicut ego : sicut dicitur Rm. 4.c.
marg.| {h} Et annuntiet et ordinem exponat mihi. Nul lus est, qui sciat ordinem universitatis, preter Deum. Unde Iob. 38.d. Numquid nosti ordinem celi ? quasi dicat : non.
marg.| {k} Ex quo constitui populum antiquum id est agmina Angelorum. Iob. 38.a. Ubi eras, cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei ?
marg.| {l} Ventura et que futura sunt, annuntiet eis id est gaudia Angelorum et Electorum et supplicia reproborum, que in iudicio reddentur eis.
marg.| {m} Nolite timere mina s Principum {n}   Neque conturbemini inco nflictu tribulationum.
marg.| {o} Ex tunc audire te feci et annuntiavi vent ura et futura.
marg.| {q} Vos estis testes mei qui audistis et vidistis.
marg.| {r} Numqu id est   Deus absque me et formator, quem ego non noverim ? Phil . 3.d. Quorum Deus venter est gloria in confusione. Hunc Deum non novit Deus, quia reprobat.
marg.| {t} Plaste idoli omnes nihil sunt. Pla ste idoli sunt electores mali Prelati : De quo Za. 11.d. O pastor et idolum derelinquens gregem. Isti omnes nihil sunt, quia socii sunt eius, qui non est, id est Diaboli, ut dicitur Iob. 18.c. Diabolus etiam primus elector fuit mali Prelati, cum dixit primis parentibus : Eritis sicut Dii scientes bonum et malum : Gn. 3.a. Et ideo omnes electores malorum Prelatorum sunt socii eius : quia a vero esse separati sunt. Sed quia ipsi eligunt eos, ut ipsi beneficientur ab eis : et per que peccat homo, per hec et punitur ; Sap. 11.c. Ideo sequitur.
marg.| {x} Et amantissima eorum non proderunt eis ut a mantissime prebende et dignitatis. Ier. 12.c. Hereditatem acceperunt et non proderit eis. Am. 5.c. Vineas amantissimas plantabitis et vinum earum non bibetis.
marg.| {z} Ipsi sunt testes eorum Prel atorum, id est de Prelatis.
marg.| {b} Quia non vident, neque intelligunt spir itualiter etsi carnaliter.
marg.| {d} Ut confundantur qui tales eligunt.
marg.| {e} Quis formavit Deum et sculptile conflavit ad nihil utile ? Mira tur Dominus et merito, quomodo tales. Sap. 13.d. De omnium rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus est inutilis. Bar. ultimo b. Sicut vas confractum inutile efficitur, tales sunt Dii eorum.
marg.| {f} Ecce omnes participes eius confundentur vel in presenti confusione adducente gloriam, vel in futuro confusione adducente ignominiam. Eccl. 27.a. Conteretur cum delinquente delictum. Et 14.c. Omne opus corruptibile in fine deficiet : et qui operatur illud, ibi cum illo. Sap. 14.a. Idolum maledictum est et ipsum et qui fecit illud.
marg.| {g} Fabri enim sunt ex hominibus id est electores talium, sunt ceci, debiles et infirmi.
marg.| {h} Convenient omnes ad c omedendum cum talibus Prelatis.
marg.| {i} Stabunt exspect antes prebendas, sicut canis
marg.| * ossa.
marg.| Vel.
marg.| {i} Stabunt ante tribunal Christi reddituri rationem pro
marg.| {Θ} se et pro
marg.| {4. 100va} {Δ} {a} Et pavebunt quasi ob reverentiam Dei sui.
marg.| {b} Et confundentur simul id est fabri et cultores, cum intellexerint nihil esse, id est nullius potentie ea, que coluerunt.
marg.| {c} Faber ferrarius Andreas <de Sancto Victore>. Ad confusionem eorum, qui idola colunt, quomodo fiunt prosequitur. Unde dicit, faber ferrarius, id est qui operatur in ferro.
marg.| {d} Lima operatus est idol um, lima est instrumentum quodam fabri quod corrodit ferrum et tollit rubiginem.
marg.| {e} In prunis id est in carbonibus ad calefaciendum metallum.
marg.| {f} Et in malleis ad producendum et formandum metallum.
marg.| {g} Formavit illud id est idolum.
marg.| {h} Et operatus est illu d.
marg.| {i} In brachio fortitudinis sue id est labore brachiorum suorum et fortitudine fecit illud.
marg.| {k} Esuriet et deficiet nisi alimento sustentetur, quasi dicat : Deus suus non poterit ei dare ad comedendum.
marg.| {m} Non bibet aquam dant e Deo suo, licet fabri multum indigeant potu.
marg.| {n} Et lassescet id est nisi cibum et potum aliunde habeat, quam a Deo suo, languebit.
marg.| {o} Artifex lignarius dict o de operario ferri, persequitur de operario ligni dicens : Artifex lignarius, id est qui operatur in ligno.
marg.| {p} Extendit normam id est regulam, ut rectum opus faceret.
marg.| {q} Formavit illud id est idolum suum.
marg.| {r} In runcina ] Runcina est quoddam instrumentum, quo utuntur carpentarii et curvant asseres ad incastrandum.
marg.| {s} Fecit illud in angularibus id est quadratum, vel rotundum.
marg.| {t} Et in circino illud id est torno. Circinus enim hic accipitur pro illo instrumento, in quo fiunt scyphi. Vel vocatur circinus idem quod compas, unde, scilicet fit circulus : proprie enim circinus est pes circuli immobilis.
marg.| {u} Et fecit imaginem viri, quasi   speciosum hominem sicu t quanto pulchrior, tanto putetur augustior.
marg.| {x} Habitantem in domo id est fecit illud in domuncula parva, ac si habitaret in illa, sicut modo imagines nostre habent casulas ligneas, in quibus videntur habitare, cum clause sunt.
marg.| {y} Succidit cedros Dict o de artificibus et instrumentis, subiungit de materia idolorum, ut ex omni parte eorum inutilitatem ostendat, dicens : Succidit cedros : scilicet faber ad idola facienda.
marg.| {z} Tulit ilicem : qu edam arbor est.
marg.| {a} Et quercum alia arbor, que non sentit cito putredinem.
marg.| {b} Que quer cus.
marg.| {c} Steterat inter ligna saltus diu.
marg.| {d} Plantavit pinum ad f aciendum idolum. Pinus arbor alta est ferens poma durissima.
marg.| {e} Quam pinum.
marg.| {f} Pluvia nutrivit ut a lias arbores.
marg.| {g} Et facta est qued am pars eius.
marg.| {h} Hominibus in focum ad c alefaciendum se.
marg.| {i} Sumpsit ex eis id est arboribus predictis.
marg.| {k} Et calefactus est igne facto de eis.
marg.| {l} Et succendit part es earum.
marg.| {m} Et coxit panes inde .
marg.| {n} De reliquo autem id est de residuis partibus cedri et ilicis et pini.
marg.| {o} Operatus est Deum id est idolum quod pro Deo colit.
marg.| {p} Et adoravit opus suum.
marg.| {q} Et fecit sculptile id est idolum sculptum.
marg.| {r} Et curvatus est ante illud : ad orans opus quod fecit.
marg.| {s} Medium eius combussit ignis id est de quadam parte eius ignem nutrivit.
marg.| {t} Et de medio eius carnes coxit id est de quadam parte eius, id est ligni, de quo fecit idolum.
marg.| {u} Et comedit carn es inde coctas.
marg.| {x} Coxit pulmentum de i llo ligno.
marg.| {y} Et saturatus est de p ulmento.
marg.| {z} Et calefactus est ex e odem ligno.
marg.| {a} Et dixit post hoc.
marg.| {b} Vah inte riectio est letantis, unde Iob. 39.c. Dicitur, de equo, ubi audierit buccinam, dicit, vah. Et Mt. 27.e. Vah ! qui destruis templum Dei etc.id est euge.
marg.| {c} Calefactus sum, vidi focum : de predictis lignis.
marg.| {d} Reliquum autem eius Deum fecit et sculptile sibi id est de residuo ligni quod posuerat in ignem, fecit
marg.| {Δ} Deum.
marg.| {4. 100vb} * ossa.
marg.| {a} Et pavebunt ne f orte moriantur, antequam beneficiati sint.
marg.| {b} Et confundentur simul si m oriantur ante et ipsi imprebendati remaneant.
marg.| {Θ} se et pro aliis. Rm. 14.b. Omnes stabimus ante tribunal Christi. Et 2Cor. 5.b. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque, prout gessit in corpore suo, sive bonum, sive malum.
marg.| {a} Et pavebunt adve rsario accusante et conscientia remordente et Iudice condemnante. Sap. 4.d. Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi : et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.
marg.| {b} Et confundentur simul conf usione sempiterna, que numquam delebitur. Ier. 20.c.
marg.| {c} Faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis sue Fabr i sunt adulatores, qui tunc fabricant idola, cum Deificant Prelatos et Principes. Istorum lima delicata est eloquentia, que tollit rubiginem et facit ferrum fulgens, dum credere eos faciunt quod boni sint : nec iam sint ferrum, sed aurum. Ez. 21.b. Gladius exacutus est et limatus. Et infra 9.g. Mucro, mucro, evagina te ad occidendam : lima te, ut interficias et fulgeas, id est o lingua, para eloquentiam, ut Magnates fulgere facias et sine vitiis apparere per adulationem, interficias per falsam securitatem. Per prunas ambitio designatur. He sunt enim prune, quas ardere facit halitus Behemoth, id est diaboli, ut dicitur Iob. 41.b. Ad has prunas Petrus, qui gerit typum Prelati, negavit Christum. Mc. 14.g. Quia maxime Prelati hoc vitio seducuntur. Iste sunt prune, que omne bonum comburunt. Prv. 6.d. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant : et ambulare super prunas, ut non comburantur plante eius ? Per malleum, quo clavis impingitur, designatur falsa securitas, qua anima in presumptionem impellitur et per consequens in infernum. Ier. 10.a. Clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur. Ideo Pilatus, id est os malleatoris credidit magis Caiphe, quam Christo.
marg.| Versus.
marg.| Malleus et forceps, ferrum, sonus, arma, favilla : Fornax et follis, pellis, flatus, focus, incus.
marg.| Hec competunt adulatori.
marg.| Dura manus, sordens vultus, sitis, ordo fabrorum est.
marg.| {k} Esuriet divi tias.
marg.| {l} Et deficiet pre nimio desiderio.
marg.| {m} Non bibet aquam ut s itis extinguatur. Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Io. 4.b. Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum.
marg.| {n} Et lassescet cora m divitiis. Eccl. 5.c. Est alia infirmitas pessima, quam vidi sub Sole : divitie conservate in malum Domini sui, pereunt enim in afflictione pessima. Item quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ?
marg.| {o} Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina. Fecit illud in angularibus et in circino tornavit illud et fecit imaginem viri, quasi   speciosum hominem habitantem in domo. Art ifex lignarius est Prepositus claustri : Religiosi sunt ligna, de quibus dicitur quod ierunt, ut ungerent super se Regem, id est Prelatum eligerent. Idc. 9.b. Iste artifex extendit normam, cum laxat regulam. Format autem in runcina, cum facit nova precepta. In circino tornat, cum precepta multiplicat. In angularibus facit, cum in cameris separatus a conventu comedit. Et sic facit imaginem, quasi speciosum hominem habitantem in domo : quia dum se lautis cibariis impinguat, preceteris, in domo, id est claustro, speciosam imaginem, scilicet faciem parat, vel portat. Talis Prelatus non homo, sed quasi homo est, supra 22.e. Quid tu hic, aut quasi quis hic ? Za. 11.d. O pastor et idolum derelinquens gregem.
marg.| {y} Succidit cedros tuli t ilicem et quercum, que steterat inter ligna saltus. Plantavit pinum, quam pluvia nutrivit et facta est hominibus in focum. Idolum superbie fit de cedro, que valde alta est, id est de aliqua dignitate. Idolum luxurie de ilice et de quercu, cuius fructus est cibus porcorum. Idolum avaritie est de pino, que est arbor siccissima et faculis ardentibus apta. Et hec omnia fiunt hominibus in focum, id est materia gehennalis incendii.
marg.| {Θ} Os. 10.a.
marg.| {4. 101ra} Δ Deum, id est idolum quod pro Deo colit.
marg.| {a} Curvatur ante illud et adorat illud idol um quod fecit.
marg.| {b} Et obsecrat id est attente rogat.
marg.| {c} Dicens idol o.
marg.| {d} Libera me, quia Deus meus es tu cred ens se posse liberari ab eo.
marg.| {e} Nescierunt, neque intellexerunt idola scilicet vana esse et impotentia.
marg.| {f} Obliti enim sunt, ne videant oculi eorum id est obliti sunt quod oculi idolorum non vident.
marg.| {g} Et ne id est quod non.
marg.| {h} Intelligant idol a.
marg.| {i} Corde suo id est et hoc obliti sunt. Vel sic Obliti etiam sunt, ne videant oculi eorum et ne intelligant corde suo, id est sic obliti videntur idololatre sui ipsius, ut nec oculos corporis, nec cordis videantur habere.
marg.| {k} Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt idol orum cultores.
marg.| {l} Ut dicant apud se.
marg.| {m} Medietatem eius id est ligni, de quo factum est.
marg.| {n} Combussi igni ad l itteram.
marg.| {o} Et coxi super carbones eius id est factos de illo ligno.
marg.| {p} Panes ad c omedendum.
marg.| {q} Et coxi carbones de i llo.
marg.| {r} Et comedi eas.
marg.| {s} Et de reliquo eius idolum faciam quasi , absit hoc.
marg.| {t} Ante truncum lignum vel, ligni procidam ad adorandum, quasi absit hoc.
marg.| {u} Pars eius cinis est id est redacta per ignem in cinerem ; ergo non est Deus, quasi dicat : ita deberent ipsi dicere et cogitare apud se.
marg.| {x} Cor insipiens adorabit illud Dici t Glossa non sapiens. Tamen hec Glossa videtur nulla, vel eque ignota, ut textus. Sed sciendum quod insipiens licet privet actu sciendi, vel sapiendi, ponit tamen quandam aptitudinem ad sapiendum, quam isti idololatre amiserunt, unde Glossa insipiens per non sapiens, ut privetur totum et actus et aptitudo sapiendi.
marg.| {y} Et non liberabit animam suam ipse per cultum idoli : vel ipsum idolum non liberabit eum.
marg.| {z} Neque dicet arti fex idoli.
marg.| {a} Forte mendacium est in dextera mea id est in opere quod facio, vel quod adoro : quia idolum nihil est, ut dicitur. 1Cor. 8.a. Forte dicit, ut innuat, quia etsi nollent hoc credere quod idolum mendacium esset, tamen de hoc dubitare deberent. Vel per hoc notat libertatem arbitrii dicendi hoc, vel non dicendi : adorando idola, vel non adorandi.
marg.| {b} Memento horum Iacob id est predictorum verborum, scilicet idolum nihil esse : et ideo abiice illud, memor Creatoris tui et Israel. Per Iacob et Israel intelligitur populus Iudeorum maiores et minores.
marg.| {c} Quoniam servus meus es tu id est esse debes, non idolorum.
marg.| {d} Formavi te non idola te fecerunt, sed ego. Et ideo.
marg.| {e} Servus meus es tu Israel id est esse debes, idcirco.
marg.| {f} Non oblivisceris mei qui sum Creator tuus.
marg.| {g} Delevi vel, delebo, ut nubem, id est faciliter, ut nubes solvitur a Sole.
marg.| {h} Iniquitates tuas id est peccata in proximum.
marg.| {i} Et quasi   nebulam id est parvam nubem.
marg.| {k} Peccata tua que commiseras in teipsum, quasi dicat : penam captivitatis, quam pro peccatis debes, cito delebo. In hoc autem quod iniquitates comparat nubi et peccata nebule, ostenditur quod maior exigitur reconciliatio ad Deum pro peccatis in proximum, quam pro peccatis in seipsum : Aliis dico circumstantiis paribus.
marg.| {l} Revertere ad me cole ndum o Israel.
marg.| {m} Quoniam redemi te id est redimam de captivitate.
marg.| {n} Laudate celi ad l itteram, vel vos Angeli.
marg.| {o} Quoniam fecit Dominus rede mptionem Iacob.
marg.| {p} Iubilate extrema terre id est vos, qui habitatis extrema terre. Tamen Glossa dicit, Angeli, vel potestates, quibus portantur fundamenta terre. Secundum hoc videtur quod illud Iob. 9.b. Sub quo curvantur, qui portant orbem, possit intelligi ad litteram. Tamen Gregorius super principium Iob. dicit quod quedam sunt in Iob, que non possunt intelligi ad litteram, ut est illud. Sub quo curvantur, qui portant orbem. Sol. Glossa hec mystica est : et dicuntur hic fundamenta terre, id est Ecclesie Prelati ; qui portantur ab {4. 101rb} Angelis, id est iuvantur ab eis.
marg.| {q} Resonate, montes laudationem, saltus et omne lignum eius quasi dicat : pre clamore laudationis, quam facient illi, qui de captivitate revertentur, montes et memora resonabunt. Vel per montes intelliguntur superiores sancti : per saltum et ligna eius, mediocres Iusti, quasi dicat : tantum erit gaudium in reditu Iudeorum de captivitate quod et Iusti et Sancti omnes laudabunt Dominum et ipsi Angeli, immo etiam celi materiales laudarent, ad litteram, si possibile esset. Et hoc.
marg.| {t} Quoniam redemit Dominus Iacob id est populum Iudeorum de captivitate.
marg.| {u} Et idci rco.
marg.| {x} Israel id est populus Iudeorum. Gloriabitur, id est exultabit gaudio magno.
marg.| {Δ} {a} Hec dicit
marg.| {Θ} Os. 10.a. Secundum ubertatem terre sue Ephraim exuberavit simulacris.
marg.| {a} Et adorat illud et obsecrat dicens : Libera me : quia Deus meus es tu. Tal es sunt Prelati nostri temporis, ut oporteat curvare genua ante eos et obsecrare ut Deum, cum tamen ipsi infirmi et corruptibiles sint, ut lignum. Unde Hab. 2.d. Ve qui dicit ligno expergiscere : surge lapidi tacenti. Ier. 2.c. Dicentes ligno, pater meus es tu et lapidi, tu me genuisti etc.
marg.| {b} Memento horum Iacob et Israel. Per Iacob intelliguntur laici : per Israel Clerici.
marg.| {c} Quoniam servus meus es tu obli gatus ad serviendum mihi in Baptismo.
marg.| {d} Formavi te o tu Clerice, in tua promotione, vel ordinatione.
marg.| {e} Servus meus es tu, Israel : non oblivisceris mei. Isr ael Clericus est, cui dicitur, ut non obliviscatur Domini, etsi laici obliviscantur. Unde Septuaginta, Puer meus es tu, formavi te puerum meum : non obliviscaris me. Os. 4.d. Si fornicaris tu, Israel : non delinquat saltem Iuda. Sed verius potest dici hodie illud Ier. 2.f. Populus meus, id est Clerici, oblitus est mei diebus innumeris.
marg.| {g} Delevi, ut nubem, iniquitates tuas : et quasi   nebulam, peccata tua. Nub es significat peccatum mortale, quia aufert calores Solis et lucem : nebula veniale. Utrunque autem delet Dominus gratie infusione.
marg.| Et nota quod post deletam nubem clarius videtur Sol : sic et Christus post peccatum dimissum. Rm. 8.e. Omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt Sancti. Glossa etiam peccatum. Nubes autem significat peccatum : quia denigrat celum, id est virum celestem : quia Solem gratie precludit : quia oberrare facit de peccato in peccatum ; quia fulgurare facit per impatientiam : quia a vento tentationis rapi facit : quia montes, id est maiores frequenter inhabitat : quia in undam infernalis sententie cito convertitur : quia vapor et vanum est : quia ab Austro prosperitatis grandescit. Unde versus : « Denigrat celum, Solem precludit, oberrat. Fulgurat, a vento rapitur, montes colit, unda. Fit subito, vapor est nubes, grandescit ab Austro ».
marg.| {l} Revertere ad me pecc ato tergum et mihi faciem vertendo, per peccati detestationem et bonorum operum exercitationem.
marg.| {m} Quoniam redemi te per sanguinis proprii effusionem.
marg.| {n} Laudate celi id est Religiosi, qui longe estis a terra per proprietatis abdicationem et habetis fidem per honeste conversationis ostensionem.
marg.| {o} Quoniam fecit Dominus pred ictam redemptionem.
marg.| {p} Iubilate extrema terre id est laici sibi contemptibiles per humilitatem.
marg.| {q} Resonate montes laudationem id est vos Prelati, qui alti debetis esse per sanctitatem vite et contemplationem.
marg.| {r} Saltus id est vos curiales, qui multi estis et steriles, ut saltus, propter nimiam occupationem.
marg.| {s} Et omne lignum eius id est vos mercatores, qui leves estis et fluctuantes per multiplicem negotiationem. Ecce monentur hic omnes ad laudem Dei : quia non est aliquis, qui sit alienus a beneficiis eius : nec est, qui se abscondat a colore eius.
marg.| {t} Quoniam redemit Dominus Iacob : et Israel gloriabitur : Co nversio laicorum debet esse gaudium Clericorum. Dt. 28.a. Videbunt omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te. Nota, per celum intelligitur Religio, quia pulchra est per vite munditiam, stellata per boni exempli
marg.| {Θ} ostensionem,
marg.| {4. 101va} {Δ} {a} Hec dicit Dominus Redemptor tuus id est qui redimere a servitute et captivitate consuevit.
marg.| {b} Et formator tuus ex utero id est dum esses in utero.
marg.| {c} Ego sum Dominus faciens omnia id est qui feci et facio omnia.
marg.| {d} Extendens celos solus ut scilicet solus, excludit essentiam, non personam.
marg.| {e} Stabiliens terram id est terram stabilem et firmam permanere faciens.
marg.| {f} Et nullus mecum in h is omnibus faciendis.
marg.| {g} Irrita faciens signa Divinorum id est predicta a Divinis signa et facta ab eis : ut in Egypto factum est, quando draco Moysi devoravit serpentes Magorum.
marg.| {h} Et hariolos in furorem vertens id est sapientes seculi alienando a futurorum predictione, quasi essent in furorem versi.
marg.| {i} Convertens sapientes retrorsum a sa pientia sua.
marg.| {k} Et scientiam eorum stultam faciens repu tari, supple, quasi dicat : quia tantus sum : ideo credere mihi debetis quod possim.
marg.| {l} Suscitans verbum servi sui id est verba servorum meorum Prophetarum. Unde exponit dicens.
marg.| {m} Et consilium nuntiorum suorum id est prophetias et verba Prophetarum meorum, que sunt, quasi consilium Domini et secretum.
marg.| {n} Complens id est opere implens ego tantus.
marg.| {o} Qui dico Hierusalem illi magne civitati. Vel sic. Qui dico, o Hierusalem.
marg.| {p} Habitaberis id est Iudeis de captivitate reversis.
marg.| {q} Et qui dico, civitatibus Iude, id est que sunt in Iudea.
marg.| {r} Edificabimini a Zo robabel et aliis sociis eius.
marg.| {s} Et deserta eius suscitabo id est desertas eius civitates instaurabo.
marg.| {t} Qui dico profundo id est Babyloni, in qua erat populus innumerus, sicut in mari, desolare.
marg.| {u} Et flumina tua. Tig rim et Euphratem.
marg.| {x} Arefaciam per Cyrum et Darium.
marg.| {y} Qui dico Cyro : Pastor meus es quia sicut Pastor educit oves a caulis ; sic Iudeos meos educet Cyrus de captivitate et in terram suam conduci eos faciet.
marg.| {a} Et omnem voluntatem meam complebis quia Cyrus Iudeos liberavit, sicut promissum erat a Domino et insuper de redditibus suis sacrificia precepit offerri in templo.
marg.| {b} Qui dico : Hierusalem edificaberis a Ie su Sacerdote magno et aliis redeuntibus a captivitate.
marg.| {c} Et templo fundaberis ab e isdem, quasi dicat : ego sum talis et tantus, qui hec dico et ideo mihi credendum est : quia ego possum facere quod promisi.
marg.| {Θ} ostensionem, rotunda, ut recipiat per hospitalitatem : quia inter omnes figuras maxime capacitatis est circulus : micans per predicationem, alta per contemplationem : ibi est pax per fratrum concordiam, ibi est fortitudo per tentationum tolerantiam, ibi sunt Aquile lacrimarum per compassionem et ipsa est moderamen mundi per orationum subversionem. De hoc celo
marg.| Versus.
marg.| Pulchrum, stellatum, celans, gyrans micat altum : Pax, ros, robur, aque, mundi moderamen, Orizon.
marg.| Sed hodie magna captura est Alaudarum, id est Religiosorum : quia celum hoc cecidit a contemplatione celestium et terre adhesit per ambitionem terrenorum : Sicut in vulgari dicitur. Si le Cielchoit a Terre, il fera grand prise d’Aloetes. Et hoc etiam eclypsis, scilicet defectus gratie contingit isti celo : quia interposita est, terra inter ipsum et Solem iustitie.
marg.| {c} Ego sum Dominus faciens omnia. Und e Io. 1.a. Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil. Prelatus ergo, qui non ab ipso factus est, sed ab hominibus sine dubio nihil est. Ego sum Dominus.
marg.| {d} Extendens celos solus id est viros celestes extendens ad omnes per caritatem et per compassionem. Nec excludit filium, qui dicit Prv. 8.c. Quando preparabat celos, aderam. Et infra d. Quando appendebat fundamenta terre, cum eo eram cuncta componens.
marg.| {e} Stabiliens terram id est firmans activos in operibus bonis.
marg.| {f} Et nullus mecum aliu s, in essentia, ut non excludatur filius et Spiritus Sanctus.
marg.| {g} Irrita faciens signa divinorum et hariolos in furorem vertens ad l itteram. Ita facit Dominus aliquando, ut ostendat, eos nihil posse a seipsis.
marg.| {i} Convertens sapientes retrorsum et s cientiam {4. 101vb} eorum stultam faciens. Iob. 5.c. Qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat. Abd. 1.c. Perdam sapientes de Idumea et prudentia de monte Esau. et 1Cor. 1.c. Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ?
marg.| {l} Suscitans verbum servi sui id est vivificans Evangelium Christi.
marg.| {m} Et consilium nuntiorum suorum id est Predicatorum, complens. Consilium Apostolorum fuit, ut Iudeis dimissis, qui nolebant recipere verbum Dei, transirent ad gentes. Act. 13.g. Quod consilium Dominus implevit : quando ad fidem multitudinem Gentium vocavit.
marg.| {o} Qui dico Hierusalem id est Ecclesie militanti.
marg.| {p} Habitaberis a fi delibus conversis. Unde Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Vel.
marg.| {o} Dico Hierusalem id est Ecclesie triumphanti.
marg.| {p} Habitaberis ab o mnibus glorificatis. Za. 8.a. Platee civitatis complebuntur infantibus et puellis ludentibus in plateis eius.
marg.| {q} Et civitatibus Iuda id est cordibus virorum confitentium.
marg.| {r} Edificabimini in d omos spirituales in habitaculum Dei, ut dicitur Eph. 2.d.
marg.| {s} Et deserta eius suscitabo id est opera, que videntur stulta et inutilia, vivere faciam vita eterna. 1Rg. 2.a. Dominus mortificat et vivificat.
marg.| {t} Qui dico profundo : desolare id est peccatori dico, desolaberis desolatione inconsolabili.
marg.| {u} Et flumina tua arefaciam id est voluptates tuas cessare faciam et replebo te omni genere amaritudinis.
marg.| {y} Qui dico Cyro qui interpretatur hereditator et significat Iustum quod semper hereditatem suam retinet et acquirit, non vult vendere, ut Naboth.
marg.| {z} Pastor meus es pasc endo pauperes per misericordiam.
marg.| {a} Et omnem voluntatem meam complebis per obedientiam.
marg.| {b} Qui dico Hierusalem edificaberis : et templo : fundaberis. Hoc expositum est sup.
marg.| Dominus
marg.| Redemit te per misericordiam. Mt. 21.
marg.| Format per bonarum cogitationum infusionem.
marg.| Facit per bonorum operum impletionem.
marg.| Extendit ad omnes per compassionem.
marg.| Stabilit per perseverantiam.
marg.| Irritat promissiones diaboli per versutiarum eius detectionem.
marg.| Vertit peccatores per peccati detestationem.
marg.| Suscitat mortuos in peccatis per penitentiam.
marg.| Complet, que promittit, per veritatem.
marg.| Promittit ad consolationem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 44), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_44)

Notes :