Hugo de Sancto Caro

Capitulum 35

Numérotation du verset Is. 35,1 

Letabitur
deserta et invia
et
exultabit solitudo et florebit
quasi lilium
Numérotation du verset Is. 35,2 

Germinans
germinabit
et exultabit
Letabunda
et laudans
gloria Libani
data est ei
decor Carmeli et Saron
ipsi
videbunt gloriam Domini
et decorem Dei nostri
Numérotation du verset Is. 35,3 

confortate manus
Dissolutas
et genua debilia
roborate
Numérotation du verset Is. 35,4 

dicite pusillanimis
Confortamini
nolite timere
ecce
Deus vester
Ultionem
adducet retributionis
Deus ipse veniet
et salvabit vos
Numérotation du verset Is. 35,5 

tunc aperientur
oculi
Cecorum
et aures
surdorum patebunt
Numérotation du verset Is. 35,6 

tunc saliet sicut cervus
Claudus
et aperta erit
lingua mutorum
quia scisse sunt
in deserto
Aque
et torrentes
in solitudine
Numérotation du verset Is. 35,7 

et que erat arida
in stagnum
Et
sitiens in fontes aquarum in cubilibus
in quibus prius dracones
habitabant orietur viror calami et iunci
Numérotation du verset Is. 35,8 

et erit ibi semita
et via
et via sanctorum1
1 sanctorum] sancta Weber
Vocabitur
non transibit per eam
Pollutus
et hec
erit nobis directa via
ita ut stulti
non errent per eam
Numérotation du verset Is. 35,9 

non erit ibi leo
et mala bestia
non ascendet per eam nec invenietur ibi
et ambulabunt
qui liberati fuerint
Numérotation du verset Is. 35,10 

et redempti
a Domino convertentur
et venient
in Sion
cum laude
et letitia sempiterna
super caput
eorum gaudium et letitiam
Obtinebunt
et fugiet
dolor et gemitus

Capitulum 35

Numérotation du verset Is. 35,1 
marg.| Letabitur deserta et invia. Sec undum Io. et Haimonem, littera ista de vocatione Gentium tota exponitur. Secundum Andream autem litteraliter exponitur de prosperitate, quam habuerunt Iudei in reditu de captivitate Babylonica. Unde Andreas sic continuat. Terra inimicorum Iude redacta in solitudinem sempiternam : terra promissionis multis diebus deserta, post hec, letabitur etc.   Hebr ei autem sic : Idumea destruetur et numquam reparabitur ; Iudea vero licet vastanda sit, reparabitur. Dividitur autem hoc capitulo in quatuor partes. In prima agit Auctor de fertilitate terre reddenda. In secunda de sanitate corporis Iudeis prestanda, ibi : Confortate manus dissolutas. In tertia de nocivorum animalium remotione, ibi : In cubilibus. In quarta de iucunda {4. 76vb} Iudeorum liberatione, ibi : Et ambulabunt, qui liberati fuerint. Dicit ergo :
marg.| {t} Letabitur deserta. id est Iudea privata fructibus.
marg.| {u} Et invia homi nibus.
marg.| {x} Et exultabit solitudo id est Iudea redacta in solitudinem post septuaginta annos exultabit in habitatoribus suis, ut sit metonymia. Vel ipsa terra exultabit, id est quasi leta fructus reddet, quib. privata fuerat quasi tristis : sicut pratum dicitur ridere, quando floret, tropice.
marg.| {y} Et florebit, quasi   lilium id est pulchre et diu, sicut lilium florem durabilem habet. Andreas. Diutina fertilitate prosperabitur.
marg.| {z} Germinans germinabit id est abundanter germinabit quod notatur per iterationem.
marg.| {a} Et exultabit letabunda et laudans id est corde, ore et opere laudabit quoad habitatores, vel abundanter erit materia laudis Dei, quoad ipsam terram.4.77ra} {Δ} {a}   Gloria Libani id est templi quod edificatum est de lignis Libani.
marg.| {b} Data est ei id est dabitur Iudee.
marg.| {c} Decor carmeli qui est mons fertilissimus consitus arboribus pomiferis et vineis.
marg.| {d} Saron que est regio abundans frugibus, quasi dicat : terra vestra in reditu erit pulcherrima et fertilis arboribus et vineis et frugibus.
marg.| {e} Ipsi Iude i, qui reversi fuerint.
marg.| {f} Videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri id est triticum terre datum a Deo, in quo ipse Dominus apparebit gloriosus. Vel, ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri, id est gloriosum Dei auxilium ad debellandos hostes, id est vicinas nationes ad honorem Dei : In quo gloria Domini et honor apparuit : quia licet fatigati essent longo itinere et longa captivitate afflicti ; tamen invitis nationibus vicinis edificaverunt templum et civitatem, expugnantes eas Domino prebente auxilium, ut patet in Esdra et Aggao fere per totum.
marg.| {h} Confortate manus dissolutas etc. quasi dicat : Omnia membra vestra, que prius erant debilia et infirma ; tunc confortabuntur. Vel sic, quia maximam infestationem sustinuerunt ab inimicis in reditu suo et ipsi debiles erant, ut dictum est, ideo convertit Propheta sermonem ad Aggeum, Esdram et Neemiam, ut animarent alios et tamquam toto corpore debiles confortarent. Unde dicit : Confortate manus dissolutas, id est homines debiles in manibus.
marg.| {i} Et genua debilia roborate id est habentes genua debilia. Et per hec duo totius corporis infirmitas designatur.
marg.| {k} Dicite vos maiores minoribus. Quid ? Ecce :
marg.| {l} Pusillanimes, confortamini quasi confortate etiam timidos corde.
marg.| {m} Et dici te, resume, nolite timere, vos debiles predicti. Andreas dicit, pusillanimis.
marg.| {n} Ecce Deus noster ultionem adducet retributionis id est vindictam faciet nobis retribuens inimicis nostris, secundum quod nobis fecerant.
marg.| {o} Deus ipse qui potens est.
marg.| {p} Veniet et salvabit nos id est a captivitate liberabit. Per hoc quod dicit, ipse, excitat ad securitatem.
marg.| {q} Tunc aperientur oculi cecorum Ad littera m, illi, qui erant in carcere clausi non videntes et quasi ceci, quasi recuperabunt visum venientes ad lumen,
marg.| {r} Et aures surdorum patebunt Homo enim, qui diu clausus non audivit, quasi surdus factus est. Sonus enim innovat auditum. Unde Eccl. 38.c. de fabro dicitur. Vox mallei innovat aurem eius.
marg.| {s} Tunc saliet sicut cervus claudus. Cer vus claudus videtur saltare magno saltu, etiam quando passu vadit propter lesuram pedis : ita illi, qui egrediebantur de captivitate, quasi saltabant pre gaudio liberationis et reditus ad terram suam.
marg.| {Δ} {a} Et aperta
Numérotation du verset Is. 35,mystice 
marg.| In hoc capitulo agitur de vocatione Gentium : Et hoc quia prius dixerat de captivitate Iudeorum. Dicit ergo.
marg.| {t} Letabitur deserta et invia id est Gentilitas, que ante conversionem erat infructuosa bonis operibus, que non habebat viam fidei, spei et caritatis.
marg.| Et $moraliter
marg.| {t} Letabitur pre multitudine filiorum, ut infra 54.a. Letare, sterilis, que non paris : erumpe et clama, que non parturis, quoniam multi filii deserte magis, quam eius, que habet virum, id est quam Iudee.
marg.| {x} Et exultabit solitudo id est prius deserta Gentilitas, quoniam de solitudine fient delicie et hortus Domini. Unde infra 51.a. Ponet desertum eius, quasi delicias : et solitudinem eius, quasi hortum Domini.
marg.| {y} Et florebit, quasi   lilium per odorem bone fame in membris suis. Unde 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus Deo. Boni enim, qui sunt membra Ecclesie, comparantur lilio. Unde in Ecclesia dicitur Cantic. 2.a. Sicut lilium inter spinas ; sic amica mea inter filias. Ps. Iustus germinabit, sicut lilium. Et Os. ultim. c. Ero, quasi ros : et Israel, quasi lilium germinabit.
marg.| Lilium comparatur Iusto, quia sicut lilium deorsum hispidus est ; superius autem pulchrum : sic Iustus quidem in presenti sordidus ; sed in celesti patria superius erit pulcher, quando auferentur ab eo sordida vestimenta : sicut de Iesu magno Sacerdote dicitur Za. 3.b. Auferte ab eo vestimenta sordida. Et Sap. 3.b. Fulgebunt Iusti sicut Sol.
marg.| Item altum est et tumorem mitigat ; sic Iustus altus est per eminentiam vite et tumorem superbie sedat per humilitatem.
marg.| Item lilium candidum est et odoriferum ; sic Iusti candidi sunt in conscientie puritate ; sed odoriferi per redolentiam bone fame. Item granum habet subrubeum quod significat caritatem vie : sed ad plenum rubeum erit et perfecte, quando caminus fiet in Hierusalem, qui modo igniculus est in Sion. Supra 31.d. Item lilium sex folia habet, per que in Iusto sex opera misericordie designantur. Item lilium folia habet recurva ; sic Iusti post bona opera ad suiipsius considerationem revertuntur. Sequitur.
marg.| {z} Germinans germinabit. Ger minans in Prelatis ; germinabit in subditis : Germinans in Clericis, germinabit in laicis : Germinans in Claustralibus, germinabit in secularibus : Germinans in fide, germinabit in moribus : Germinans in vita, germinabit in scientia : Sed heu ! hodie omnia predicta germina igne cupiditatis, luxurie, detractionis, sive invidie combusta sunt. De primo dicitur Dt. 32.c. Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo : et montium fundamenta comburet, id est Prelatorum. De secundo dicitur Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans et omnia eradicans genimina.
marg.| {a} Exultabit letabunda cord e.
marg.| {b} Et laudans ore.
marg.| {Θ} {a} Gloria Liba-
marg.| {Θ} {a} Gloria Libani data est ei id est decor conscientie pure. Unde 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre.
marg.| {c} Decor Carmeli id est scientia circumcisionis spiritualis. Colossen. 2.b. Circumcisi estis circumcisione spirituali, non manufacta,
marg.| {d} Et deco r, resume, Saron, datus est ei, id est decor et fructus penitentie. Saron interpretatur cantus tristitie. Unde Hbr. 12.d. Omnis disciplina in presenti non videtur esse gaudii, sed meroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitie. Item.
marg.| {a} Gloria Libani data ei id est Ecclesie quoad virginum candorem. Libanus enim interpretatur candidatio.
marg.| {c} Decor Carmeli id est scientia circumcisionis vere, quoad abiectionem superfluitatis temporalium per prudentiam Confessorum.
marg.| {d} Et deco r, Saron, id est cantantium tristitie, sive in tristitia, quoad patientiam Martyrum.
marg.| {e} Ipsi videbunt gloriam Domini. Glossa Unam substantiam Patris et Filii et Spiritus Sancti.
marg.| {g} Et decorem Dei nostri quom odo Pater in filio et filius in Patre et Spiritus Sanctus in utroque. Et intelligitur hoc de bonis, Idem.
marg.| {e} {4. 77rb} Ipsi videbunt gloriam Domini quoa d Divinitatem, a qua gloria tolletur impius, ne videat gloriam Dei.
marg.| {g} Et decorem Dei nostri id est Christi, qui specialiter noster est, id est glorificatam et unitam Deitati ipsius humanitatem.
marg.| {h} Comfortate manus dissolutas. Hoc dicitur Apostolis, ut male operantes corrigant. Unde ipsis dictum est : Ite, docete omnes Gentes.
marg.| {i} Et genua debilia roborate id est gressus hominum errantium in idololatria revocate. Unde Paulus hec duo implens clamabat : Remissas manus et soluta genua erigite et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Hbr. 12.d.
marg.| {k} Dicite vos Apostoli.
marg.| {l} Pusillamines confortamini id est ne cadant in desperationem, cavete. Unde Act. 3.c. Et nunc, fratres, scio quod per ignorantiam fecistis, sicut et Principes vestri : Deus autem, qui prenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, sic impLv. Penitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra.
marg.| {n} Ecce Deus noster ultionem adducet retributionis quoa d malos.
marg.| {o} Deus ipse veniet et salvabit nos. Pri mum predicaverunt Apostoli, id est eterni supplicii comminationem, secundum, id est bonorum eternorum promissionem. Primum predicaverunt ut per timorem unius Dei timores aliorum Deorum, id est idolorum expellerent. Secundum, ut solum Gentiles salutem a vero Deo quererent. Item primum predicaverunt, ut peccatores per comminationem suppliciorum terrendo a vitiis revocarent. Secundum, ut incipientium spem roborando ad eterna premia perfectius animarent.
Numérotation du verset Is. 35,moraliter 
marg.| {h} Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate. Hoc dicitur divitibus, ut pauperes, ad litteram, manibus et pedibus et toto corpore debiles confortent per eleemosynarum largitionem. Dicitur etiam Predicatoribus et Prelatis, ut debiles in operibus et desiderio eternorum roborent per doctrine sane et exempli boni exhibitionem. De primo, Prv. 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis. De eodem, Prv. 18.c. Donum hominis dilatat viam eius. De secundo dicitur Eccl. 18.b. Qui misericordiam habet et docet et erudit.
marg.| Et nota ordinem. Primo, dictum est : Gloria Libani data est ei. Et post : Confortate manus dissolutas. In quo signatur quod homo post pure conscientie testimonium debet predicationem assumere : Unde cum dixisset Dominus Petro : Ego oravi pro te : Adiunxit : Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Lc. 22.d. Sed quid predicabunt ? Ecce.
marg.| {k} Dicite paup eribus, scilicet et tribulatis.
marg.| {l} Pusillanimes, confortamini et nolite timere. Ecce Deus noster ultionem adducet retributionis. Deus ipse veniet et salvabit nos. Hec tria maxime predicanda sunt tentatis et pauperibus, ut paupertatem et angustias, quas habent, sustineant patienter immo et libenter et gaudenter, ut de affligentibus se ultionem in presenti non appetant : ut pro malis presentibus futura gaudia celestis regni exspectent. De primo dicitur Rm. 12.c. Spe gaudentes, in tribulatione patientes. De secundo dicitur Eccl. 28.a. Qui vindicari vult a Domino, inveniet vindictam. De tertio 2. Corint. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eterne glorie pondus operatur in nobis. Propter hoc dicitur Lc. 12.g. Nolite timere pusillus grex : complacuit enim Patri vestro dare vobis regnum,
marg.| {o} Deus ipse veniet et salvabit nos. Pro phetia est de primo adventu, ipse non alius ; sed ipse in persona propria filius Dei. Unde infra 52.b. Ego ipse, qui loquebar, olim, scilicet Moysi et Prophetis : Ecce adsum. Et infra eodem. c. Simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum converterit Dominus Sion.
marg.| {p} Et salvabit nos a cu lpa, a miseria, a gehenna.
marg.| {q} Tunc aperientur oculi cecorum. Ad litteram, oculi cecorum in adventu Christi aperti sunt : Mt. 9.d. 12.b. 15.c.d. et 21.b. Mc. 8.c. 10.g. Io. 9.b.
marg.| {r} Et aures surdorum patebunt Mc. 7.d.
marg.| {s} Tunc saliet, sicut cervus claudus. Ad litteram enim Dominus multos claudos erexit. Mt. 11.a. et 15.c. Io. 5.b.
marg.| {Θ} {a} Et aperta.
marg.| {4. 77va} {Δ} {a} Et aperta erit lingua mutorum quasi dicat : secure loquentur et non balbutiendo, qui ante pre timore hostium non audebant loqui. Vel hoc dicit, quia combusta lege a Babyloniis, erant Iudei, quamdiu in captivitate fuerunt, quasi ceci, non videntes, quo ambulare deberent : et quasi surdi non audientes lectiones Scripture et precepta Domini : et quasi claudi non valentes ambulare in operibus legis propter servitutis coactionem. et quasi muti spiritualiter, non audentes loqui de lege, secundum quod deberent. Sed postquam redierant et Esdras reparaverat bibliam : tunc recuperaverunt omnes spirituales sensus. Unde dicit, Tunc, in reditu populi reparata biblia ab Esdra : Aperientur oculi cecorum. Iudeorum, qui prius erant ceci spiritualiter, ad clare videndum in Scripturis : Et aures surdorum : Iudeorum, prius surdorum, quare non audiebant precepta Dei, patebunt, ad audiendum attente, sicut legitur in Esdra 9. et 10. per totum, Tunc saliet, sicut cervus, id est fortiter et lascive : Claudus, Iudeus, qui prius claudicavit in via Dei, nesciens quo pedem poneret, nec valens servare legem in captivitate.
marg.| {a} Et aperta erit ad D ei laudem, ad filiorum instructionem.
marg.| {b} Lingua mutorum Iude orum, prius erant tacentes a laude Dei et doctrina legis, quasi muti.
marg.| {c} Quia scisse sunt in deserto aque quasi propter hoc, ita salient et gaudebunt : quia habebunt copiam aquarum, ac si scisse essent petre in deserto et emanarent inde aque, per quas fructificabit terra. Vel hoc refertur ad illud sup. a. Gloria Libani data est ei, quasi dicat : propter hoc ita fertilis erit terra,   quia scisse sunt in deserto aque id est aque emanabunt in desertis etiam, ac si lapides essent scissi et inde flueret aqua.
marg.| {f} Et torrentes aqua rum,
marg.| {g} In solitudine erun t, ubi minus abundare solent aque.
marg.| {h} Et que erat arida id est terra, que prius sicca erat.
marg.| {i} In stagnum erit supple.
marg.| {k} Et sitiens id est terra scissa siccitate, ac si sitiret.
marg.| {l} In fontes aquarum quib us irrigabitur et fecundabitur.
marg.| {m} In cubilibus : Te rtia pars, in qua dicit quod mala animalia et nociva non erunt ibi :
marg.| {m} In cubilibus, in quibus prius etc. id est ; in locis, in quibus, quasi in cubilibus, prius securi dormiebant dracones, ad litteram.
marg.| {n} Orietur viror etc.   ad o rnandas domos.
marg.| {o} Et erit ibi semita id est via reparabitur : quia prius tempore vastitatis destructa erat.
marg.| {p} Et via ) illa, sancta, vocabitur : quia per illam ascendent Iudei ter in anno ad solemnitatem in Hierusalem, sicut solebant.
marg.| {q} Non transibit etc. id est Gentilis non habitabit amplius in terra, nec transibit per eam.
marg.| {r} Et hec erit vobis etc. quasi dicat : ita erit frequentata et scietur ab omnibus quod non poterit ibi errari.
marg.| {t} Non erit ibi leo ad littera m, non erit ad nocendum, ut prius.
marg.| {u} Et mala aliq ua predictarum.
marg.| {x} Non ascendet ad littera m, non erit ad nocendum.
marg.| {y} Nec invenietur ibi ques ita, cum tamen prius occurreret non quesita, ut dictum est in alio capitulo.
marg.| {Δ} {a} Et ambulabunt
marg.| {Θ} {a} Et aperta erit. Mul tis enim mutis reddidit Christus loquelam. Mt. 9. et 12.b. Mc. 7.d. Lc. 11.b. Similiter et multa talia leguntur fecisse Apostoli et maiora. Unde Io. 14.b. Qui credit in me, opera, que ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet. Spiritualiter etiam in Apostolorum predicatione cecis infidelibus visus spiritualis redditus est, id est recta Dei cognitio per fidem. Surdis, id est inobedientibus redditus est auditus, id est obedientia per spem. Claudicantibus in malis operibus redditus est gressus ad opera bona per caritatem. Multis etiam reddita est lingua, quoad recte doctrine eruditionem.
marg.| {c} Quia scisse etc.   Bapt ismi.
marg.| {d} In deserto in G entilitate prius ab omni bono deserta. Vel {e}   Aque Scri pturarum, que in lege tenebrose erant, in nubibus aeris scisse sunt et aperte facte in deserto Ecclesie.
marg.| {s} {4. 77vb} torrentes grat iarum, que in hieme tribulationum abundant.
marg.| {g} in solitudine Gent ilitatis. Unde  LXX. Eruperunt Gentium aque infra 41.e. Ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum, sup. 30.f. Et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum.
marg.| {h} Et que erat arida ab h umore gratie et sine aquis Scripture et penitentie, scilicet Gentilitatis.
marg.| {i} In stagnum abun dantis scientie, effluentis gratie, Baptismi inundantis peccata, supple conversa est.
marg.| {k} Et sitiens potu m doctrine.
marg.| {l} In fontes aquarum in d iversas expositiones Scripturarum. Item.
marg.| {c} Scisse sunt in deserto clau stri.
marg.| {e} Aque lacrim arum pro peccatis propriis, vel proximorum ex compassione.
marg.| {f} Et torrentes in solitudine id est hiemales lacrime pro incolatu miserie.
marg.| {h} Et que erat arida in s eculo.
marg.| {i} In stagnum id est in abundantiam lacrimarum.
marg.| {k} Et sitiens patr iam celestem.
marg.| {l} In fontes aquarum id est in lacrimas dulces et ebullientes continue pro dilatione patrie. De primis lacrimis dicit Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum, id est pro singulis peccatis conscientiam meam. Et Ier. 9.a. de lacrimis pro peccatis proximorum. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, ut plorem interfectos populi mei ? De secundis in Ps. 119. Heu mihi ! quia incolatus meus prolongatus est. De tertiis in Ps. 41. similiter. Fuerunt mihi lacrime mee panes die, ac nocte.
marg.| {m} In cubilibus : in quibus etc. id est in mentibus Gentilium, in quibus prius habitabant Demones volantes per superbiam, venenati per invidiam, orientur calami humilitatis et iunci caritatis. Per calamum significatur humilitas propter tria. Primo, quia vere humilis est vacuus ab omni bono in oculis suis. Secundo, quia altus est in conspectu Dei, ut calamus. Lc. 18.c. Qui se humiliat, exaltabitur. Tertio, quia humilitate scribuntur proprii defectus in corde hominis. Nota quod est calamus mensure. Ez. 40.a. In manu viri calamus mensure. Item calamus Scripture. Ps. 44. Lingua mea calamus Scribe. Item calamus peccator. Iob. 40.c. Sub umbra dormit in secreto calami. Item iuncus, quia ardet in lampadibus, significat caritatem, que ardet continue in cordibus Electorum. Propter hoc vocatur Sponsa, ut ab istis cubilibus exiens veniat ad coronam, a cuilibet, scilicet Leonum de montibus Pardorum. Ct. 4.b.
marg.| {o} Et erit ibi semita cons iliorum et via preceptorum. Unde supra 2.a. Docebit nos vias suas : et ambulabimus in semitis eius. De his dicitur Prv. 3.c. Vie eius vie Pulchre et omnes semite eius pacifice.
marg.| {p} Et via sancta vocabitur id est sine multitudine terre et temporalium in claustris Religiosorum.
marg.| {q} Non transibit per eam pollutus id est Diabolus pollutus superbia, invidia, homicidio, mendacio, non transibit per claustrum sic mundatum temporalibus ; sed circuit, tamquam leo rugiens, querens quem devoret. 1Pt. 5.b. Sanctitas enim, id est munditia a temporalibus : quia sanctus idem est quod agios, ab, a quod est sine et ge quod est terra, id est sine terra ; prohibet Demones a transitu per claustrum. Unde Ioel 3.d. Erit Hierusalem sancta : et alieni non transibunt per eam amplius. Naum infra d. Non adiiciet ultra, ut pertranseat in te Belial.
marg.| {r} Et hec erit vobis directa via. Dir ecta via veniendi ad celum est Evangelium, sive precepta ; sed rectior consilia ; sed rectissima paupertas. Unde Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu ; quoniam ipsorum est regnum celorum. Et 19.c. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, que possides et da pauperibus : et veni, sequere me : et habebis thesaurum magnum in celo.
marg.| {s} Ita ut stulti non errent per eam. In via Evangelica non contingit errare, qui diligenter attendit, sicut in via legis contingebat, quia plane sunt vie preceptorum Evangelii : non in figuris, sicut in preceptis legis : nec precepit Evangelium contraria ; lex autem quasi contraria precipiebat.
marg.| {t} Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi id est in Ecclesia. Et si numero, tamen merito non est ibi leo superbie, nec mala bestia, que alios vastat, invidie, vel luxurie. Maxime autem in claustro non debet esse leo iactantie, vel arrogantie, inanis glorie : Nec mala bestia detractionis, invidie, odii, luxurie, avaritie ascendere debet, id est vincere per operis impletionem, nec etiam ibi inveniri per turpem cogitationem. Hodie tamen hec omnia in Ecclesia et in claustris inveniuntur : Et hoc, quia Religio sanctitatem dereliquit et abundantiam temporalium cumulavit. Unde Ez. 26.b. Comportabit aggerem in gyro : et elevabit contra te clypeum : machinas et arietes temperabit in muros tuos.
marg.| {Θ} {a} Et ambulabunt
marg.| {4. 78ra} {Δ} {a} Et ambulabunt. Qua rta pars, in qua agit de iucunditate Iudeorum pro liberatione sua dicens. Et ambulabunt secure et gaudentes.
marg.| {b} Qui liberati fuerint a se rvitutis utilitate.
marg.| {c} Et redempti a Domino id est per Dominum a pena et tribulatione.
marg.| {d} Convertentur vert entes tergum ad Chaldeam et faciem ad terram suam.
marg.| {e} Et venient in Sion) id est in Hierusalem, in qua erat mons Sion a parte totum. Vel, in Sion ad litteram, id est in montem, ubi prius fuit templum.
marg.| {f} Cum laude ori {s} {g}   Et letitia sempiterna cord is.
marg.| {h} Super caput eorum id est in mente ipsorum. Vel letitia sempiterna, id est signa letitie sempiterne, id est magne, super caput eorum. Forte enim ad litteram portabant serta de floribus.
marg.| {i} Gaudium et l etitiam obtinebunt, id est valde gaudebunt et diu. Gaudium interius et letitia exterius.
marg.| {m} Et fugit dolor cord is.
marg.| {n} Et gemitus id est suspiria, que proveniunt ex dolore.
marg.| {Θ} {a} Et ambulabunt de v irtute in virtutem, de sancto proposito in bonum opus.
marg.| {b} Qui liberati fuerint a se rvitute peccati et Diaboli, a carcere timoris legalis, ab infirmitate cerimoniarum eius, que quidem morbum ostendebat, sed non curabat.
marg.| {c} Et redempti a Domino non corruptibilibus auro et argento, sed pretioso sanguine agni incontaminati et immaculati Christi Iesu. 1Pt. 1.d.
marg.| {d} Convertentur de i dolis ad Deum, de vitiis ad virtutes, de mundo ad claustrum.
marg.| {e} Et venient in Sion id est in Ecclesiam militantem, in claustrum et tandem in Ecclesiam triumphantem.
marg.| {f} Cum laude cord is, oris et operis. Item, cum laude Dei pro evasione vanitatis idololatrie, pro cognitione deceptionis mundane, pro evasione omnis miserie.
marg.| {g} Et letitia sempiterna super caput eorum supe r manentem in presenti per spem, in futuro per speciem.
marg.| {i} Gaudium ) conscientie.
marg.| {k} Et letitiam ) hilaritatis faciei et conversationis honeste.
marg.| {l} Obtinebunt Reli giosi. Item.
marg.| {i} Gaudium ) stolam anime.
marg.| {k} Et letitiam ) que exterior est, vel corporis stolam.
marg.| {l} Obtinebunt ) Electi. infra 51.d. Letitia sempiterna super capita eorum, gaudium et letitiam tenebunt.
marg.| {m} Et fugiet dolor ) de peccatis commissis.
marg.| {n} Et gemitus ) de miseriis. sup. 25.c. Auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie. infra 62.c. Letitia sempiterna erit eis. Apc. 7.d. Non esurient, neque sitient amplius : et non cadet super illos Sol, neque ullus estus. Et, 21.a. Mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor. Hoc est quod dicitur in loco isto.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_35)

Notes :