Hugo de Sancto Caro

Capitulum 63

Numérotation du verset Is. 63,1 

Quis est iste
qui venit
de Edom
tinctis
vestibus
de Bosra iste
formosus
in stola sua
gradiens
in multitudine virtutis1 sue
1 virtutis] fortitudinis Weber
ego qui loquor
iustitiam
et propugnator sum
ad salvandum
Numérotation du verset Is. 63,2 

quare ergo
rubrum
est indumentum tuum
et vestimenta tua
sicut calcantium in torculari
Numérotation du verset Is. 63,3 

torcular calcavi solus
et de gentibus
non est vir mecum
calcavi
eos
in furore meo
et conculcavi eos
in ira mea et aspersus est sanguis
eorum
super vestimenta mea
et
omnia indumenta mea inquinavi
Numérotation du verset Is. 63,4 

dies enim ultionis in corde meo
annus
redemptionis
mee venit
Numérotation du verset Is. 63,5 

circumspexi
et non erat
auxiliator
quesivi et non fuit qui adiuvaret
et salvavit mihi
brachium meum
et indignatio mea
ipsa auxiliata est mihi
Numérotation du verset Is. 63,6 

et conculcavi populos
in furore meo et inebriavi
eos in indignatione mea et detraxi in terra
virtutem eorum
Numérotation du verset Is. 63,7 

miserationum Domini recordabor
laudem Domini
super omnibus
que reddidit
nobis Dominus et super multitudinem bonorum
domui Israel que largitus est eis secundum indulgentiam suam
et
secundum multitudinem miserationum2
2 miserationum] misericordiarum Weber
suarum
Numérotation du verset Is. 63,8 

et dixit
verumtamen populus meus
est
filii non negantes
et factus est
eis
salvator
Numérotation du verset Is. 63,9 

in omni tribulatione eorum
non est tribulatus
et angelus faciei eius salvavit eos
in dilectione sua et in indulgentia sua
ipse redemit eos
et portavit eos
et levavit eos
cunctis diebus seculi
Numérotation du verset Is. 63,10 

ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et afflixerunt spiritum Sancti
eius et conversus est
eis
in inimicum
et ipse
debellavit eos
Numérotation du verset Is. 63,11 

et recordatus est dierum seculi Moysi
populi sui
ubi est qui
eduxit eos de mari cum pastoribus
gregis sui
ubi est qui posuit in medio eius
spiritum
Sancti sui
Numérotation du verset Is. 63,12 

qui eduxit
ad dexteram Moysen
brachio
maiestatis sue
qui scidit aquas
ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum
Numérotation du verset Is. 63,13 

qui duxit eos per abyssos
quasi equum in deserto non impingentem
Numérotation du verset Is. 63,14 

quasi animal in campo
descendens
spiritus Domini
ductor eius
fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi
nomen glorie
Numérotation du verset Is. 63,15 

attende de celo
et vide
de habitaculo sancto tuo
et glorie tue ubi est
zelus tuus
et fortitudo tua
multitudo viscerum tuorum
et miserationum tuarum
super me continuerunt se
Numérotation du verset Is. 63,16 

tu enim
pater noster
et Abraham nescivit nos
et Israel ignoravit nos
tu Domine pater noster
redemptor noster a seculo
nomen tuum
Numérotation du verset Is. 63,17 

quare errare nos fecisti
Domine de viis tuis
indurasti cor nostrum
ne timeremus te convertere
propter servos tuos
tribus
hereditatis tue
Numérotation du verset Is. 63,18 

quasi nihilum possederunt
populum
sanctum
tuum hostes nostri
conculcaverunt sanctificationem tuam
Numérotation du verset Is. 63,19 

facti sumus quasi in principio
cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos

Capitulum 63

Numérotation du verset Is. 63,1 
marg.| Quis est iste, qui venit de Edom etc. Istu d capitulum secundum Hieronymum et alios Sanctos de Christo et Angelis quantum ad veritatem exponitur : Fabulose autem de destructione Idumeorum secundum Iudeos exponitur. Quam etiam expositionem tangit Andreas. Et continuatur precedenti capitulo sic. Supra dixerat : Ecce merces cum eo et opus illius coram eo, in quo significabatur salvatio Iudeorum et destructio Chaldeorum, qui Iudeos oppresserant. Quia autem Idumei et Moabite de ipsorum Iudeorum captivitate letati sunt, ideo etiam hic eorum destructionem predicit. Unde loquitur Propheta in persona Iudaici populi querentis de Domini potentia et eam admirantis sub metaphora viri bellatoris cede adversariorum madentis. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes principales. In prima parte, Idumeorum et Moabitarum destructio predicitur a Propheta. In secunda, pro his beneficiis et multis aliis, que ibidem enumerat Propheta, in gratiarum actionibus immoratur, ibi :   Miserationum Domini recordabor. In tertia, pro Iudeorum liberatione de captivitate Babylonica Deum attente deprecatur : ibi :   Attende de celo. Dic it ergo.
marg.| {o} Quis est iste id est quam magnus, quam potens, quam admirabilis.
marg.| {p} Qui venit de Edom id est qui sicut victor revertitur de Idumeis, quos destruxerat. Et qui venit supple.
marg.| {4. 157va} {Δ} {a} Tinctis vestibus de Bosra id est de Moabitis. Bosra enim civitas est in Moab, ut dicit Andreas. Querit ergo, quis ille sit, qui venit de Edom et de Bosra cruentatis vestibus suis, ac si tincte essent : Non quod dubitet quis sit, sed talis locutionis figura utitur, quasi dicat : aspicite qualis mile est iste. Et adhuc admirans subdit.
marg.| {c} Iste formosus in stola sua id est in tunica militari et armatoria. Loquitur enim de Domino ad modum militis, sive alicuius probi et strenui Principis.
marg.| {d} Gradiens in multitudine virtutis sue id est cum multo exercitu et potenti societate. Hucusque questio admirationis protenditur. Deinde responsio Domini inducitur dicentis.
marg.| {e} Ego, qui loquor iustitiam id est qui quod iustum est, dico per Prophetas.
marg.| {f} Et propugnator sum ad salvandum id est qui pro salute populi mei pugno et qui eum defendo. Sed quia salvatio et sanguinis effusio videntur sibi contrariari, ideo subditur sub modo questionis in persona Iudeorum.
marg.| {h} Quare ergo rubrum est indumentum tuum ? quasi dicat : Si propugnator es ad salvandum, non ad perdendum, quid ergo significat rubor vestimentum tuum ?
marg.| {i} Et quar e sunt   vestimenta tua, sicut calcantium in torculari id est quare sunt vestes tue rubricate, sicut solent vestimenta esse rubea illorum, qui calcant vinum in torculari, maxime in superioribus regionibus, ubi sunt vina rubea valde et contingentes se intingunt ? Deinde respondet
marg.| {4. 158ra} Δ Dominus dicens. {a} Torcular calcavi solus quasi dicat : ideo habeo vestimenta rubea, quia hostes meos Idumeos, scilicet et Moabitas oppressi et conculcavi, sicut vindemia calcatur in torculari. Et nota quod dicit,   calcavi solus quasi dicat : inimicos meos mea sola potentia devici. Vel,   Torcular calcavi solus id est nullus est, qui ita possit suos hostes vincere, sicut ego meos.
marg.| {b} Et de gentibus non est vir mecum id est non adiutorio hominum egeo ad eos vincendos.
marg.| {c} Calcavi eos in furore meo id est in vindicta mea eos depressi.
marg.| {d} Et conculcavi eos in ira mea : Id em sensus est.
marg.| {e} Et aspersus est sanguis eorum super vestimento meo et omnia indumenta mea inquinavi sang uine, scilicet eorum. Modus loquendi est. Loquitur enim de se ad modum militis, qui sanguine hostium suorum aspergitur.
marg.| {Δ} {a} Dies enim ultionis
Numérotation du verset Is. 63,mystice 
marg.| {o} Quis est iste etc.   Istu d capitulum exponitur de Christi Passione et Ascensione et Angelorum admiratione et de Iudeorum incredulorum subversione et eorundem Iudeorum penitentium supplici ad Christum deprecatione. Dividitur autem hoc capitulum in duas partes. In prima parte ponitur Angelorum admiratio super Christi Passione et Ascensione. In secunda parte Iudei penitentes Dominicam exorant pietatem, ibi :   Miserationum Domini etc.   Loqu ens ego Propheta in persona Angelorum quorumdam, mysterium Incarnationis et Passionis Christi ignorantium, dicit.   Quis est iste, qui venit de Edom etc.   Haim o. Quidam enim Angeli non plene cognoscentes mysterium Incarnationis, Passionis, Resurrectionis, videntes ad celos ascendere Dominum cum multitudine Angelorum et sanctorum hominum, propterea virtute, non auxilio Angelorum, admirantur Incarnationis, Passionis, Resurrectionis et Ascensionis mysterium et quomodo et sibi et aliis aperiat Regnum celorum : Unde et Angelis comitantibus Dominum, vel intra se cogitantes dicunt : Quis est iste, qui venit de Edom. Et in Ps. 23. Similiter. Quis es iste Rex glorie ? Videtur tamen Augustinus dicere super Gn. quod omnes Angeli ab ipsa creatione sua statim cognoverunt in contemplatione sui Creatoris, quicquid ipse erat facturus, Hieronymus autem aperte declarat, quia quidam Angeli donec perficeretur mysterium Incarnationis ad plenum non cognoverunt. Et huic consentit Chrysost. super Io. 1. dicens : Nobiscum Angeli per Ioannis vocem didicerunt. Et hoc Paulus ostendit Eph. 3.c. Ut innotescat Principibus et potestatibus in celestibus per Ecclesiam multiformis Dei sapientia. Item Glossa super illum locum Eph. 3. dicit idem. Et de hoc probat per litteram Isaie hic. Dicunt ergo.
marg.| {o} Quis est iste tam magnus, tam potens, tam admirabilis.
marg.| {p} Qui venit de Edom id est qui de terreno et sanguineo seculo, propria virtute huc ad nos ascendit.
marg.| {Θ} {a} Tinctis vestibus id est cruentata carne, sive membris sanguine Passionis. Et quis est iste, qui venit ?
marg.| {b} De Bosra que interpretatur munita, id est de Hierusalem, que se munivit contra Dominum, ne eum reciperet, in qua et passus est. Vel,   De Bosra id est de Inferno ubi firmiter quasi a multis custodibus tenebantur anime, quas educit. Dicitur autem Christus tinctis vestibus, id est membris cruentatis ascendisse, non quod tunc esset cruentatus, sed quia ante, dum, scilicet fuit in Cruce, vel quia tunc apparebant cicatrices eius. Per Edom et Bosra mundus significatur. Edom enim ab edulio rufe lentis dicitur, propter quod vendidit primogenita Esau : Gn. 25.d. Vel interpretatur terrenus, vel sanguineus ; quare recte significat mundum, qui est terrenus per cupiditatem et sanguineus per carnalem voluptatem. Iste sunt due filie sanguisuge dicentes ; Affer, affer, scilicet cupiditas et voluptas : Prv. 30.b. Dicitur etiam Bosra mundus, per peccati excusationem. Mundus enim non solum est Edom, id est sanguineus peccata peccatis addendo, sed etiam Bosra, id est munitus, peccata sua defendendo et excusando. Nota etiam quod tria illa nomina : Edom, scilicet et Esau et Seir, mundo bene conveniunt. Est enim, Edom, id est sanguineus per luxuriam : Et Esau, id est querceus per superbiam, quia superbia est inflexibilis, sicut quercus et fert cibos porcorum, id est Demonum. Et est Seir, id est hispidus, id est pilosus per avaritiam, que pilis abundat temporalium. Item nota quod per tincturam vestis significatur immortalitas Christi. Vestis enim melior est post tincturam : Unde et Baptismus tinctio dicitur, quia per Baptismum anima melioratur et accedit ad statum immortalitatis, etsi nondum re, tamen spe. Unde Mc. 9.a. Ubi loquitur de Transfiguratione dicitur : Et vestimenta eius facta sunt candida nimis velut nix, qualia fullo non potest candida facere super terram. Mal. 3.a. Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum. In presenti enim Dominus est quasi ignis, quando immittit ignem persecutionis ; in futuro erit herba fullonum, quando induet nos et decorabit stola immortalitatis. Dominus ergo tinctis vestibus de Bosra, id est de hoc mundo ascendit, quasi stola decoratus immortalitatis : De qua subditur.
marg.| {c} Iste formosus in stola sua id est speciosus in carne glorificata per Resurrectionem. Et respondet hoc per Antiphrasim ei quod dictum est supra 53.a. Non est ei species, neque decor.
marg.| {d} Gradiens in multitudine virtutis sue vel   fortitudinis id est celus implens plenitudine Divinitatis sue et propria potestate petens et aperiens. Multum enim ostendit potestatem suam, cum celos ascendit. Et hoc respondet {4. 157vb} ei quod dictum est supra 53.a. Vidimus eum novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem. Vel aliter.
marg.| {c} Iste formosus in stola sua quia in assumpta humanitate nullam prorsus peccati deformitatem habuit, sed candidus per innocentiam semper extitit et rubore voluntarie passionis decoratus : Peccatum enim non fecit et penam sustinere voluit et sic formosus in stola sua fuit, Hai. Formin enim idem est quod calidum, unde formosus dicitur quasi calidus, quia ex colore rubeus et roseus efficitur vultus et inde sponsus et Christus similiter ex calore caritatis factus est rubeus in effusione proprii sanguinis. Ct. 5.c. Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
marg.| {d} Gradiens in multitudine virtutis vel   Fortitudinis sue id est multiplici sua virtute gressum operationis sue potenter agens, poterat enim agere quod volebat. Vel,   Gradiens in multitudine virtutis sue quia in potestate Divinitatis sue mare calcavit. Unde Iob. 9.a. Qui graditur super fluctus maris. ad litteram enim super mare ambulavit. Mc. 6.g. Et Mt. 14.c. Et fluctus persecutionum in Ascensione transcendit et quotidie in membris suis vincit.
marg.| * Nobili sanguine venit ad Prelationem aliquam in Ecclesia.
marg.| Item nota quod istud de superabundanti exponitur de clericis, qui induuntur de scarlato et de rubeis pannis et diversorum colorum. Unde dicit.
marg.| {o} Quis est iste Prel atus, vel clericus immo, quasi quis, sicut dicitur supra 22.e.
marg.| {p} Qui venit de Edom id est de
marg.| * nobili sanguine
marg.| {a} Tinctis vestibus de Bosra id est habens vestes rubeas et diversorum colorum sanguine Christi cruentatas, vel sanguine pauperum tinctas et rubricatas. Bosra enim interpretatur in angustia, vel in tribulatione et ipsi emunt vestes superbas et sumptuosas de patrimonio Christi quod ipse proprio sanguine emit ; et de labore ; et sudore et sanguine pauperum agricolarum accipiunt quod in vestibus sumptuose et superflue expendunt. Unde Ier. 2.g. In alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum. In alis ad litteram suorum palliorum, que rubea sunt rubore sanguinis Christi et pauperum. Unde Ier. 22.d. Qui aperit sibi fenestras et facit sibi laquearia cedrina, pingitque synopide, dicit Glossaid est de sanguine Christi. Sed de talibus, qui induuntur talibus vestibus, dicetur illud Gn. 37.g. Vide, utrum tunica filii tui sit, an non. Et infra Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph. Bestia, id est superbia tales devoravit. Tales serviunt diabolo. Unde Idc. 5.e. Vestes diversorum colorum Sisare traduntur in predam. Ex. 33.a. Depone ornatum tuum, ut sciam, quid faciam tibi.
marg.| {c} Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine virtutis tue Hec requirunt modo Prelati et Clerici nostri, formositatem vestium et turbam sociorum et potestatem super multos. Sequitur in persona Domini predicte interrogationi respondentis : Angelis enim tacentibus ipse respondet.
marg.| {e} Ego, qui loquor iustitiam in p redicatione et conversatione ad instruendos homines verbo et exemplo.
marg.| {f} Et Propugnator id est pro homine pugnator in Passione contra Demones.
marg.| {g} Ad salvandum genu s humanum, quasi dicat : Duo habeo in terris ex officio meo instruere ignaros et liberare, salvare oppressos, veritatem loqui et pro ea tuenda mori. Hoc est ergo quod dicit :   Ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum. Et hoc est contra legistas, qui loquuntur iniurias et linguis pugnant ad damnandum sup. 45.d. Ego Dominus loquens iustitiam et annuntians recta. Instruere habuit ex officio magisterii ; liberare et pugnare ex potestate dominii. Fuit enim Magister et Dominus. Unde Io. 13.b. Vos vocatis me, Magister et Domine et bene dicitis, sum etenim. In officio magisterii illuminat intellectum ; in defensione potestatis et liberatione de manu hostis, movet et allicit et accendit affectum ad tam fidelis protectoris servitium. Hac autem responsione audita virtutes Angelice quasi accepta loquendi cum eo licentia interrogant.
marg.| {h} Quare ergo rubrum est indumentum tuum quasi dicat : Si tante es potestatis et fidelitatis in pugnando pro homine, tante iustitie et veritatis in loquendo.   Quare ergo rubrum etc. id est cur caro tua est sanguine cruentata, tibi enim iusto et vero non videntur convenire ista, sed adulteris et homicidis et huiusmodi.
marg.| {i} Et quare vestimenta, tua id est membra tua, sunt.
marg.| {k} Sicut vest imenta   calcantium in torculari id est rubore et sanguine perfusa, sicut vestimenta illorum sunt rubea, qui calcant vinum rubeum. Glossa Tamquam dicant Angeli : Didicimus quod loqueris iustitiam et salus omnium est in tuo arbitrio, sed scire volumus, quare vestimenta tua sunt velut musto tincta et tunica,
marg.| {Θ} que desuper contexta est,
marg.| {Θ} que desuper contexta est et scindi non potest et ab utero virginali tantum candorem habuit, quantum fullo non potest facere super terram, quare sanguine cruentetur : Magis enim tibi clementia convenit, quam crudelitas. Quibus respondet.
marg.| {a} Torcular calcavi solus quasi dicat : ideo rubeus sum, quia in torculari Crucis pressus et calcatus sum ; sed tamen torcular calcavi solus, quia non passio animum, sed animus passionem superavit. Animam enim meam voluntarie posui. Io. 10.d. Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Vel,   Torcular calcavi solus id est mortem que ceteros deprimit, ego solus resurgendo calcavi : Solus enim torcular, in quo torculatus est, calcavit, quia sua potentia eam, quam pertulit, passionem, in resurrectione superavit. In hoc ergo torculari rubra facta est caro Christi. Unde Gn. 49.b. Lavavit in vino stolam suam et in sanguine uve pallium suum. Vino tribulationis et amaritudinis lotus fuit Christus in vita : sanguine autem uve, id est sanguine proprio, qui est uva vera, tinctus fuit in morte. Unde significatur per vitulam rufam : Nm. 19.a. Eccles. 24.b. quasi palma exaltata sum in Cades, id est in celo, ad quod victor ascendi ; et quasi plantatio rose in Ierico, id est in mundo, in quo martyrium sustinui. In hoc etiam sanguine intinxerunt vestimenta sua alii Sancti Martyres per imitationem et eius in memoria impressionem. Unde significantur per pelles rubricatas. Ex. 26.c. Facies operimentum aliud de pellibus Arietum rubricatis. Et notandum quod Crux, sive Passio dicitur torcular, quia pressus est in Cruce ille botrus Cypri, de quo dicitur Ct. 1.d. Botrus Cypri dilectus meus mihi. Quem duo viri exploratores tulerunt in vecte ad filios Israel, id est quem Apostoli gemine caritatis gratia pollentes, passum in Cruce predicaverunt et cordibus fidelium afferentes ostenderunt. Nm. 13.c. Sed primo vindemiatur, postea congeritur vindemia, postea calcatur et post eliquatur, tandem in cellario reponitur et tandem cum gaudio bibitur vinum. Sic Christus primo vindemiatus est, quando captus est. Unde Lam. 1.e. Vindemiavit me, ut locutus est Dominus in die ire furoris sui. Congestus est, quando vinculatus est. Calcatus, quando crucifixus. Eliquatus, quando mortuus, quia separatum fuit tunc vinum a vinario, id est anima Christi a corpore et mortalitas ab homine. Repositus autem est in celo in Ascensione. Potatum est autem vinum istud in Spiritus sancti missione, quando musto ebrii putabantur Apostoli. Ebrii autem erant in veritate vino spirituali, de quo dicitur. Et vinum letificat cor hominis. Et nota quod in isto torculari diversi diversimode calcaverunt. Iude et milites Christum occidendo. Deus Pater filium morti exponendo, ut dicitur Romanor. 8.f. Ipse Filius seipsum voluntarie offerendo. Item torcular dicitur Passio, sive tormentum Martyrum, vel dura penitentia Confessorum, sive tribulatio quelibet pie in Christo vivere volentium. Martyres enim corpora sua et membra in torculari tormentorum exposuerunt, ut sic vinum a vinatio separaretur ministerio Tyrannorum, id est anima a corpore et reconderetur ipsum vinum preciosum et defecatum in cellario Regni celorum. Calcatores {4. 158rb} enim vinum non ledunt, sed purgant et eliquant : corticem autem comprimunt : similiter Tyranni corpus occidunt, animam autem occidere non possunt, ut dicitur Mt. 10.c. De talibus dicitur Iob. 24.b. Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt, id est in talium societate quiescunt, qui occisis Martyribus et pressis adhuc non cessant, sed semper crudeliores existunt. Item de istis torcularibus dicitur Lam. 1.f. Torcular calcavit Dominus virgini filie Iuda, id est calcari virginem filiam Iuda permisit in tormentorum torculari. Et est bonum thema in festo sancte Agnetis, vel alicuius virginis simul et martyris. Pro istis torcularibus intitulati sunt Ps. 8. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra. Et 83. Quam dilecta tabernacula etc.   Et n ota quod est quoddam torcular non in re, sed in specie penitentia, scilicet hypocritarum, vel tribulatio, qui in torculari penitentie non uvas bonorum operum afferunt, ut in eo perfecte purgentur, sed labruscas fictorum operum, ut laudentur. Opera enim hypocritarum non sunt uve, sed labrusce : Uva enim latet in vite et dulcedinem habet ; sed labrusca in labris viarum est et viatoribus patet, crescit in altum et non est dulcis quantum ad fructum. Similiter opera hypocritarum fiunt in aperto ad ostentationem et alia petunt et Deo amara sunt : ideo non faciunt bonum vinum. Unde supra 5.a. Torcular extruxit in ea et exspectavit, ut faceret uvas et fecit labruscas. Ieremie 31.e. Qui comederit uvam acerbam, dentes eius obstupescent. Deuteronom. 31.e. Uva eorum uva fellis et botrus amarissimus. Tales quia non bene, sed ficte calcantur in torculari penitentie, ibunt ad torcular gehenne. De quo dicitur Apocalyp. 14.d. Misit Angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terre et misit in lacum ire Dei magnum et calcatus est lacus extra civitatem et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta, Istud torcular valde plenum est, quia stultorum infinitus est numerus in Inferno. Unde Ioel. 3.c. Plenum est torcular, exuberant torcularia, quia multiplicata est malitia eorum. Sequitur in persona Christi.
marg.| {b} Et de Gentibus non est vir mecum id est nullus mecum socius fuit patiendo. Omnes enim Apostoli relicto eo fugerunt. Mt. 26.f. Nec aliquis horum fuit ei adiutorium resurgendo, sed propria virtute surrexit. Iob. 6.c. Ecce non est auxilium mihi in me, necessarii quoque mei recesserunt a me. Unde dicitur, Donec eris felix, multor numerabis amicos. Tempora si fuerint nubilia, solus eris. Psalmus 141. Considerabam ad dexteram et videbam et non erat, qui cognosceret me. Nota tamen quod dicit.   Non fuit vir mecum : So la enim beata mulier et Virgo mater eius cum Filio suo patiente fidelis extitit et permansit.
marg.| {c} Calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea quasi dicat : Licet calcatus sim et occisus ab eis, tamen ipsos hostes meos moriendo superavi, Demonibus, scilicet auferens mundi principatum, Iudeis autem pro peccato mee Passionis, postmodum auferens locum et gentem, Sacerdotium et Templum et omnem dignitatem per Romanos : furorem autem Domini et iram vocat maiorem vindictam et minorem, quibus puniti sunt. Furor autem est subitus motus, ira longa.
marg.| {e} Et aspersus est sanguis eorum id est Iudeorum, vel Demonum, id est sanguis meus ab ipsis effusus, id est Iudeorum suasione, vel Demonum suggestione.
marg.| {f} Super vestimenta mea id est membra.
marg.| {g} Et omnia indumenta mea inquinavi sang uine meo ab eis fuso membra mea inquinari permisi ; non quod sanguis eius esset inquinatus, vel membra eius, sed reputatione Iudeorum, qui damnaverunt eum morte turpissima et cum iniquis latronibus eum reputaverunt. Unde Za. tertio, a. Et Iesus indutus erat vestibus sordidis. Vel sanguine eorum dicit se inquinatum, quia maculas peccatorum nostrorum ipse portavit, id est penam et ignominiam pro peccatis nostris. Is. 53.b. Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. Vel sanguis Demonum dicitur super vestimenta sua aspersus, non quod Demones sanguinem habeant, sed talibus verbis ostenditur contra eos pugnasse, atque vicisse eos et occidisse. Vel loquitur per simile, victoris et victi, cuius sepe sanguis super vestimenta victoris aspergitur. {Θ} {a}   Dies enim ultionis in corde meo quasi dicat : Bene dico quod calcavi eos in furore meo, quia dies ultionis in corde meo, quia sicut dicit Haimo, dum Christus penderet in Cruce, previdebat in corde suo diem ultionis, quo per Titum et Vespasianum peccatum Iudeorum puniret. Unde supra 27.b. In mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabit eam ; meditatus est Dominus in spiritu suo duro per diem estus.
marg.| {c} Annus retributionis mee venit. Cog itabat enim Christus, qualiter sequaces sue Passionis remuneraret. Et nota quod hic et ubique, ubi loquitur Dominus de iustitia et misericordia, semper plus apponit de misericordia, quam de iustitia. Ex parte iustitie dicit dies, ex parte misericordie dicit annos quod plus est ; Misericordia enim superexaltat iudicium. Unde Gn. 3.d. In dolore paries filios : unam dictionem posuit, que spectat ad penam, duas autem ad gaudium, scilicet paries et filios. sup. 34.b. Dies ultionis Domini, annus retributionis iudicii Sion. Item sup. 61.a. Ut predicarem annum placabilem Domino et diem retributionis Deo nostro. Item Nm. 14.f. Annus pro die imputabitur, ad miserendum, scilicet. E converso autem dicitur Ez. 4.b. Diem pro anno dedi tibi ad puniendum, scilicet Dominus enim in remuneratione dat annum pro die, in punitione vero diem pro anno, citra enim condignum punit. Qui adhuc de solitudine sue Passionis subdit.
marg.| {d} Circumspexi in C ruce.
marg.| {e} {4. 158vb} Et non erat auxiliator. Ps. 141. Considerabam ad dexteram et videbam et non erat, qui cognosceret me.
marg.| {f} Quesivi auxi lium et non fuit, qui adiuvaret, non quod Christus humanum auxilium requireret, sed quia consideravit, utrum aliquis ei auxilium prebere presto esset. Vel, ut sit ibi synchesis, id est si quesivissem, non invenissem. Simile in Ps. 68. Exspectavi, qui simul contristaretur et non fuit, qui consolaretur et non inveni. Omnes enim eum tunc reliquerunt. Iob. 19.b. Omnes amici mei dereliquerunt me et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Item. Ps. 140. Singulariter sum ego, donec transeam.
marg.| {h} Et salvavit mihi id est salvationem mihi fecit, id est resurrectionem post mortem et sustinentiam in morte dedit.
marg.| {k} Brachium meum id est Verbum carni unitum supra 59.d. Salvavit sibi brachium suum et iustitia eius ipsa confirmavit eum. Vel.
marg.| {k} Brachium meum id est fortitudo mea.
marg.| {h} Salvavit mihi omne s, scilicet predestinatos ad vitam, quasi dicat : Ego auxiliatorem non inveni, qui me in redimendis hominibus et salvandis adiuvare idoneus esset, sed brachium meum, id est virtus mea propria, non solum me liberavit, sed omnes quos volebam salvavit. Et salvavit eos non sibi ipsis, sed mihi, ut iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit, ut dicitur 2Cor. 5.c. Ps. Salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius. Glossa Multi salvantur corporaliter, sed sibiipsis, non Deo. Rm. 7.a. Mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificetis Deo. Item Rm. 14.b. Nemo nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur : sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur.
marg.| {l} Et indignatio mea id est vindicta, quam exercui Iudeos reprobando et ipsos per Romanos destruendo.
marg.| {m} Ipsa auxiliata est mihi adit um, scilicet ad Gentes prebendo. Delictum enim Iudeorum divitie sunt mundi et diminutio eorum divitie Gentium, ut dicitur Rm. 11.b. Item nota quod brachium Domini et indignatio eius, id est pena et afflictio, quam immittit, multos salvat et acquirit Deo et convertit et auxilium Domino prebet ad penetranda corda nostra, que prosperitas perdit sup. 26.c. Domine in angustia requisierunt te. Eccl. 8.b. Quia non profertur cito contra malos sententia, filii hominum absque timore perpetrant mala. Sequitur.
marg.| {n} Et conculcavi populos id est Iudeos.
marg.| {o} In furore meo per Titum et Vespasianum.
marg.| {p} Et inebriavi eos in indignatione mea id est replevi eos afflictione et miseria per Romanos.
marg.| {r} Et detraxi in terram virtutem eorum id est civitates eorum fortes equavi terre, sicut dicitur 2Rg. 8.a. Mensus est eos funiculo coequans terre. Vel,   Detraxi in terram virtutem eorum id est potestatem et dominationem eorum duxi in nihilum. Sequitur.
marg.| {s} Miserationum Domini etc.   Hec est secunda pars, in qua Propheta loquitur in persona populi Iudaici inter flagella penitentis et misericordiam Dei cognoscentis. Unde in hoc loco. Primo ab eis fit commemoratio de bonis sibi ab antiquo collatis. Secundo in dolore cordis et penitentie fit oratio de malis amovendis et bonis obtinendis : ibi :   Attende de celo. Dic it enim in persona penitentis populi.   Miserationum Domini recordabor. Not a quod supra dixerat de Christi passione et de Iudeorum destructione ; hic autem de populi penitentis inter flagella gratiarum actione. Flagellationem enim sequitur conversio. Unde Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Item passionis Christi recitationem sequitur devotio cum gratiarum actione, vel debet sequi. Unde Mi. 6.a. cum dixisset : Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui etc.   subi ungit postea beneficia de gratiarum actione, dicens. Quid dignum offeram Domino, curvabo genu Deo excelso. Et sicut post tantum beneficium decet esse gratum, ita indecens est et perversum esse ingratum. Unde supra 50.c. cum premisisset de Passione Domini, postea invehitur contra ingratos et contradictores. Iuxta est, qui vivificat me, quis contradicet mihi ? Item. sup. 45.b. postquam dixerat de Passione subdit : Ve, qui contradicit factori suo : Dicit ergo in persona penitentium.   Miserationum Domini recordabor inte r flagella, pressus scilicet pondere malorum.
marg.| {t} Laudem Domini reco rdabor, scilicet vel predicabo, id est laudabilia facta eius, signa, scilicet et miracula, que fecit in educendo nos de Egypto. Vel.
marg.| {s} Miserationum Domini recordabor ] {t}   laudem Domini id est in laudem Domini.
marg.| {Θ} {a} Super omnibus, que reddidit etc.   pro peccatis nostris {4. 159rb} nos paterne flagellando.
marg.| {b} Et super multitudinem etc. vel   (domus Israel), id est que fecit domui Israel : post flagella culpas indulgendo et misericordiam liberationis post verbera correctionis adhibendo. Punitione enim iustitie sequitur multitudo misericordie, secundum illud Hab. 3.a. Cum iratus fueris, misericordie recordaberis. Iob. 5. Ipse vulnerat et medetur, percutit et manus eius sanabit. Et est hic argumentum quod non tantum in prosperis debemus gratias agere, sed maxime in adversis, quia magnum donum Dei est flagellum. Unde Iob. laudabat Deum pro damnis suis. Iob. 1.d. Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum. Item Ps. 41. In die mandavit Dominus misericordiam suam, id est precepit nos esse memores miserationum suarum, quando sumus in prosperitate ; et nocte canticum eius, id est in adversitate mandat nobis quod laudando eum iubilemus. Hec duo notantur hic. Miserationum Domini recordabor et laudem Domini etc.   Sequ itur.
marg.| {c} Que bona .
marg.| {d} Largitus est eis non secundum merita eorum, sed.
marg.| {e} Secundum indulgentiam suam etc.   Indu lgentiam vocat in culparum condonatione ; multitudinem misericordiarum in penarum et miseriarum sublevatione.
marg.| {g} Et dixit Deus de ipsis, quorum vidit veram penitentiam de peccatis.
marg.| {h} Verumtamen lice t peccaverint me abiiciendo et crucifigendo, tamen.
marg.| {i} Populus meus est id est mihi commissus et ad quos specialiter missus sum redimendos et instruendos. Mt. 15.c. Non sum missus nisi ad oves   ] etc. {k}   Filii imit atione, quia iam penitent.
marg.| {l} Non negantes veri tatem de se, vel de Deo in peccatorum, vel fidei confessione.
marg.| {m} Et ideo ,   (factus est eis salvator), pe nitentibus,scilicet culpas remittendo per filium, qui salvator venit in mundum. De quo et subditur.
marg.| {n} In omni tribulatione eorum non est tribulatus. Ant e adventum enim Deus in tribulatione hominum dicitur non tribulatus, dum afflictionem eorum cerneret et redemptorem necdum mitteret. Unde Iob. 9.c. Si flagellat, occidat semel et non de penis innocentum rideat, id est si vult homines secundum merita flagellare, quia non possunt homines tot flagella sustinere, occidat semel, id est veniat Christus, qui semel pro nobis occidatur et non de penis innocentium rideat. Ante adventum enim Deus ridebat de penis hominum, dum eis affectum sue compassionis non ostenderet in afflictione ipsorum. Hoc est quod hic dicitur.   In omni tribulatione eorum non est tribulatus. ] {p}   Et tand em,   (Angelus faciei eius), id est filius veniens a Patre et missus in carnem,   (salvavit eos ). Vel alia littera. In omni tribulatione eorum et ipse est tribulatus, id est omnibus miseriis nostris compassus est, mittens filium suum in carnem, qui omni genere miseriarum nostrarum afflictus est, vel sustinendo, vel compatiendo, quia filius omnes tribulationes nostras, que eum decerent, suscepit. Unde Hbr. 2.d. Debuit per omnia fratribus simulari, ut misericors fieret. Idem Hbr. 4.d. Tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
marg.| {p} Et Angelus faciei eius id est Patri {s} {q}   salvavit eos Ange lusscilicet magni Consilii, de quo sup. 9.b. Et vocabitur magni Consilii Angelus. Sept. Non Legatus, neque Angelus, sed ipse salvavit eos, eo quod diligeret illos et parceret eis, ipse redemit eos et suscepit illos et exaltavit omnibus diebus seculi. Et hoc est quod secundum nostram litteram dicitur.
marg.| {r} In dilectione sua qua dilexit suam creaturam, vel naturam nostram.
marg.| {s} Et indulgentia sua qua voluit remittere culpam.
marg.| {t} Ipse redemit eos a mo rte eterna sanguine Filii sui. Ad hoc enim misit Redemptorem in mundum, ut homini remitteret culpam et statueret sive restitueret naturam et sic homo redemptus evaderet mortem eternam. Vel   (redemit eos ) ab Egypto,
marg.| {u} Et portavit eos more s eorum perversos patienter tolerando.
marg.| {x} Et levavit eos supe r alias gentes exaltando.
marg.| {z} Cunctis diebus seculi id est ab initio seculi, ex quo,scilicet elegit eos in populum sibi. Et loquitur ad modum nutricis, vel matris, que filium suum in brachiis portat et in humeris. Unde Os. 11.a. Ego quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis. Item ad modum pastoris, qui oves perlassas portat. Unde supra 40.c. In brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit, fetas ipse portabit. Christus etiam ipsorum et aliorum hominum peccata portavit super lignum in Passione et levavit in Ascensione. Et hoc   cunctis diebus seculi quia effectus Passionis eius usque in finem seculi durabit, vel quia ipse Agnus occisus est ab origine mundi, ut dicitur Apc. 13.b.
marg.| {z} Ipsi autem post tanta beneficia.
marg.| {a} Ad iracundiam provocaverunt etc. id est Moysis in deserto, vel Christi inter eos conversantis in mundo, quem offenderunt, qui ei credere noluerunt, Vel   Spiritum. S. eius quem blasphemando offenderunt.
marg.| {c} Et ideo merito   conversus est eis male agentibus.
marg.| {d} in Inimicum id est in ultorem peccatorum per Romanos, qui prius erat amicus, infirmos eorum sanando, mortuos suscitando. Simile Iob. 30.c. Mutatus es enim in crudelem, non quod mutatio sit in Deo, unde signanter dicit, mutatus es, non simpliciter : sed mihi : {Θ} Ut ostendat quod ipsa mutatio non est in qualitate ferientis, sed in mente patientis. Item Thr. 2.b. Factus est Dominus velut inimicus, precipitavit Israel et omnia menia eius.
marg.| {a} Et ipse debellavit eos per Romanos quadragesimo secundo anno post Ascensionem suam. Sed quia quidam inter flagella penituerunt et in fine seculi per Heliam et Enoch pristinam gratiam generaliter recuperaturi sunt : Ideo subditur.
marg.| {b} Et recordatus est Domi nus, scilicet.
marg.| {c} Dierum seculi, Moysi etc. id est federis sui est recordatus quod pepigit cum eis per Moysem, quando eduxit eos de terra Egypti. Quia vero interim non respicit eos, sed diutissimis calamitatibus per totum orbem dispersos affligi permittit : Ideo congrue Propheta condolendo exclamans {4. 159vb} subiungit,
marg.| {d} Ubi est, qui eduxit eos de mari rubr o, ad litteram   cum pastoribus gregis sui. Sim ile in Ps. 88. Ubi sunt misericordie tue antique, Domine. Item Iud. 6.c. Ubi sunt mirabilia eius, que narraverunt Patres nostri, atque dixerunt : De Egypto eduxit nos Dominus, nunc autem dereliquit nos. Similiter Ecclesia in adversitate posita precedentium temporum beneficia respicit. Unde Iob. in persona Ecclesie dicit. 29.a. Quis mihi tribuat, ut sim iuxta dies pristinos secundum dies, quibus Deus custodiebat me, quando splendebat lucerna eius super caput meum. Et nota quod dicit   cum Pastoribus gregis sui. Dom inus enim cum Pastoribus, id est ministerio Pastorum eduxit gregem suum de mari, id est de amaritudine peccati. Sed modo non sunt Pastores, qui pascant, sed qui pascantur. Ez. 34.a. Ve Pastoribus   ] etc. {g}   Ubi est, qui posuit in medio eius Spiritum sancti sui etc.   Istu d non mutatur a prima expositione usque in finem capituli, secundum quod exponunt Sancti et Glossa Sed in persona Ecclesie in istis ultimis temporibus existentis, potest legi sic.
marg.| {g} Ubi est, qui posuit in medio eius id est primitive Ecclesie.
marg.| {i} Spiritum sancti sui id est spiritum Christi : Spiritus enim Moysi datus est Septuaginta senioribus tantum : Nm. 11.f. Spiritus Helie uni tantum. 4Rg. 2.b. Sed Spiritus Christi omnibus datur, qui volunt sibi obtemperare. Rm. 8.c. Qui Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Et ibidem b. dicitur. Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est eius.
marg.| {k} Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio Maiestatis sue id est qui Christum de exilio huius Mundi eduxit et ad dexteram sue Maiestatis collocavit in potentia sue Divinitatis in Ascensione.
marg.| {n} Qui scidit aquas id est qui divisit suas gratias unicuique in Spiritus sancti missione.
marg.| {o} Ut faceret sibi nomen sempiternum. Ad hoc enim misit Spiritum sanctum datorem diversarum gratiarum, ut annuntiaretur nomen eius in Gentibus, 1Cor. 12.a. Divisiones gratiarum sunt, idem autem Dominus.
marg.| {p} Qui duxit eos per abyssos quasi   equum in deserto, non impingentem, quasi   animal in campo descendens. Hic notantur tria genera salvandorum. Noe, Daniel et Iob. Quorum aliqui, sunt in mola, ut laboriosi, sive seculares boni : isti sunt, qui ducuntur per abyssos tribulationum immunes. Alii autem sunt in lecto contemplationis, ut contemplativi, sive religiosi, qui significantur per equum, qui in deserto, id est in claustro non impingit. Tertii sunt in agro Dominico excolendo, scilicet Prelati, tam seculares, quam religiosi, qui hic significantur per animal in campo descendens. Quilibet autem istorum ducitur a Deo ad salutem, unusquisque in suo ordine. Et hoc est quod dicit,   Qui eduxit eos ; qu antum ad activos et seculares.   Per abyssos id est per profunditates maris, id est amaritudines huius vite presentis. quasi   equum in deserto non impingentem id est sicut contemplativum, vel religiosum ducit et deducit in claustro, sine impedimento viam mandatorum Dei alacriter currentem. Dominus enim utrosque ducit ad salutem et claustrales in claustro et seculares in mundo, sive contemplativos in ocio contemplationis et deserto a curis et activos in mari tribulationis et sollicitudinis. Unde Sap. ultimo b. In mari Rubro via sine impedimento. Item supra 51.d. Qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati. Similiter per desertam est via ad terram promissionis, id est per claustrum ad celum, Unde supra 43.c. Ponam in deserto viam et in invio flumina. Religiosus autem sicut equus debet in deserto currere sine impactione et sine pedis lesione, vel involutione, ut affectus suus nullo retinaculo teneatur voluntatis illecebrose. Sequitur.
marg.| {r} quasi animal in campo descendens id est sicut Prelatum oneribus assuetum et voluntarium, in agro Dominico excolendo sollicitum per attentionem et descendentem per humilitatem. Eccl. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli. Quare autem numerus predictorum fidelium non offendat, subditur.
marg.| {s} Spiritus Domini ductor eius fuit et i ta libere et sine offensione incedere potuit, quia ubi Spiritus Domini, ibi libertas. 2Cor. 3.d. Sap. 7.b. Ipse sapientie dux est et sapientium emendator.
marg.| {t} Sic adduxisti populum tuum Sic : id est sine impedimento. Vel,   Sic : id est tripliciter ; per abyssum, activos ; per desertum, contemplativos ; per campum, Prelatos.
marg.| {x} Ut faceres tibi nomen glorie id est nomen gloriosum. Ps. 113. Non nobis, Domine, non nobis, sed Nomini tuo da gloriam. Danielis 9.b. Nobis autem confusio faciei sicut est dies hec. Gloria enim est frequens fama cum laude. Sic ergo Ecclesia preterita beneficia Christi recolens et ista misera tempora nostra in quibus abundat iniquitas, quia refriguit caritas, intuens et ingemiscens : Subdit
marg.| {Θ} {a} Attende de celo id est Tu Domine, qui olim predicta fecisti in mundo et modo misericordias tuas videris solus continere in celo.   Attende ad p reces nostras ad exaudiendum.
marg.| {c} Et vide nost ras culpas ad indulgendum et miserias ad sublevandum. Et nota quod dicit   de celo et de habitaculo sancto etc. quasi dicat : modo resides in celo, sed aliquando tamen mecum fuisti in exilio : ad litteram, secundum, hominem, modo sedes ad dexteram Maiestatis in excelsis et ideo non contemnas nostras miserias, qui sumus in lacu miserie et luto fecis. Dicitur autem Christus sedere in celo, ad litteram, secundum humanitatem sicut in loco, secundum Deitatem autem ubique totus est. Unde Ier. 23.e. Celum et terram ego impleo. Dicitur autem sedem habere in celo secundum illud infra ultimo a. Celum mihi sedes est, quia in celo continentur plura, ex quibus resultat familiarior Creatoris intellectus sive intelligentia. Si enim a magnitudine huius inferioris creature et specie potentia creatoris et sapientia cognoscitur, multo magis a magnitudine creature {4. 160rb} celestis, vel supercelestis poterit creator agnosci. Item Deus dicitur sedem habere in celo, quia in celestibus Angelis et hominibus iustis, quorum conversatio in celo, quia in celo est. Phil. 3.d. eius voluntas precipue fit. Dicitur sedere potius quam iacere, vel stare, quia sedere iudicium est et ipse de celo venturus est iudex vivorum et mortuorum. Tria autem dicuntur hic. Celum et habitaculum et solium, licet Hieronymus et Sept. de solio non faciant mentionem, Celum potest dici Ecclesia ; habitaculum in celo, religio ; solium in habitaculo, anima iusti, que est spiritualiter sedes Dei. Sequitur adhuc in persona Ecclesie lamentantis et priora tempora recolentis.
marg.| {d} Ubi est zelus tuus id est zelus, quem dedisti mihi in Apostolis, quos zelo tuo accendisti ad predicandum et mundum accendendum ad salutem animarum ?
marg.| {e} Et fortitudo tua id est constantia, quam dedisti mihi in Martyribus ad omne genus martyrii sustinendum ? Et ubi est.
marg.| {f} Multitudo viscerum tuorum. ] {g}   Et pro, id es {t} {h}   Miserationem tuarum id est quas in me effudisti in Confessoribus, ut in Beat. Nicolao et in ceteris, qui super pauperes et egrotos pia gestabant viscera.
marg.| {i} Super me continuerunt se quasi dicat : modo non habeo animarum zelatores, sicut olim Apostolos, nec fortes in adversis, sicut olim Martyres, nec misericordes in prosperis, sicut olim Confessores. Vel aliter.
marg.| {d} Ubi est zelus tuus quo paterne puniebas delinquentes, secundum illud. Ex. 20.a. Ego sum Dominus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios etc. quasi dicat : zelus tuus recessit a me, quia desiisti delinquentem corrigere, secundum illud. Ez. 16.e. Zelus meus recessit a te, non irascar tibi amplius.
marg.| {e} Et ubi est,   fortitudo tua qua roborasti et confirmasti proficientes, ut mutata fortitudine in melius semper fierent in tuis operibus alacriores, secundum illud supra 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, id est semper innovabuntur in fortitudine. Sicut homo, qui vult magnam dietam facere, de villa in villam mutat equum et sumit fortiorem. Et ubi est.
marg.| {f} Multitudo viscerum tuorum. ] {g}   Et id est
marg.| {h} Miserationum tuarum in q uibus revocabis contemnentes te et amplexabaris redeuntes ad te, penitentes.
marg.| {i} Super me etc. quasi dicat : hec omnia recesserunt a me. Vel aliter te.
marg.| {d} Ubi est zelus tuus vehe mentia tue dilectionis, quam erga hominem ostendisti in Incarnatione, cum pro ipso homine fieri homo voluisti, secundum illud Ioel. 2.d. Zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo. Item Za. 1. et 8.a. Zelatus sum Sion zelo magno.
marg.| {e} Et ubi est,   fortitudo tua qua pro homine laborasti in via tam longa et morosa inter homines conversatione, ieiunando, orando, itinerando, predicando et cetera opera laboriosa ad instructionem nostram faciendo ? Et ubi est.
marg.| {f} Multitudo viscerum etc.   quas super me aperuisti et effudisti in Passione ? Tunc enim effudit Dominus viscera misericordie sue, in quibus nos visitaverat oriens ex alto Incarnatione. Unde Beat. Bernardus Cogitabas cogitationes pacis et non afflictionis et ego nesciebam. At clavus penetrans, clavus reserans factus est mihi, ut pateant mihi viscera misericordie tue. Viscera autem Domini sunt interni affectus, quos nobis miseris effudit. Ier. 31.d. Conturbata sunt viscera mea super eum, miserans miserebor eius. Miserans in affectu, miserebor in effectu ; miserationes enim Domini sunt exteriores effectus. Sic ergo tria notantur hic ; Zelus Domini in Incarnatione ; fortitudo eius in laborum fatigatione ; viscera misericordie et miserationis effusa in Passione. Que quia Ecclesia videt modo in nobis modicum effectum habere, subdit.
marg.| {i} Super me etc. quasi dicat : Videris oblitus antiquorum viscerum, videris ea clausisse, ne pluant super me aquas consolationis et gratie. Ita enim aruit sicut testa virtus mea. Iob. 12.c. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; si emiserit eas, pariter subvertent terram, id est terrenitatem et ariditatem nostram.
marg.| {k} Tu enim Pater noster quasi dicat : Ideo attende et vide in nostrarum miseriarum sublevationem, quia tu es Pater noster creatione.
marg.| {l} Et Abraham etc.   Per Abraham, qui interpretatur Pater excelsus, vel Pater multarum gentium ; Prelati Ecclesie intelliguntur. Per Israel, viri religiosi, qui debent esse attenti in sui circunspectione et Dei contemplatione. Israel enim videns Deum interpretatur. In istis solebat esse refugium totius Ecclesie, in Prelatis, scilicet et religiosis, sed modo evanuit Prelatio in elationem et ambitionem et suffocata est Religio per cupiditatem. Ideo Ecclesia in persona subditorum gemendo clamat :   Attende, Domine et vide ] etc. {k}   Tu enim Pater noster etc. id est Prelati non curant de nostra salute et instructione.
marg.| {m} Et Israel ignoravit nos id est Religiosi non curant de nobis in oratione. Neque enim attenti sunt orationi et contemplationi, sed cupiditati et terrenitati. Quia ego periit a nobis presidium Prelatorum et subsidium Religiosorum : idcirco, Domine, tu ipse,   attende et vide quia
marg.| {Θ} {a} Tu Domine Pater noster
marg.| {4. 158va} {Δ} {a} Dies enim ultionis mee, id est quam facturus sum de inimicis meis Idumeis, scilicet et Moabitis.
marg.| {b} In corde meo id est deliberavi eos punire et previdi,
marg.| {c} Annus retributionis mee venit quan tum ad Iudeos liberandos, ut pro his, que passi sunt in captivitate, retribuam eis bona in terra sua.
marg.| {d} Circumspexi et non erat auxiliator. Hic quasi tacite reddit causam, quare destruxit Idumeos et Moabitas, quia scilicet non tulerunt auxilium, nec refugium Iudeis in captivitate sua ad eos confugientibus ; immo potius de eorum destructione letati sunt. Unde subdit.   Circumspexi utru m aliquis esset adiutor populi mei.
marg.| {e} Et non erat auxiliator immo potius vastator.
marg.| {f} Quesivi adiu torem.
marg.| {g} Et non fuit, qui adiuvaret sed potius nocuerunt, cum de facili possent iuvare. Unde supra 16.a. Pone quasi noctem umbram tuam in Meridie, absconde fugientes et vagos, ne prodas. Habitabunt apud te profugi mei. Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris. Item supra 21.d. Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri cum panibus occurrite fugienti.
marg.| {h} Et salvavit mihi brachium meum quasi dicat : quia monui eos, ut iuvarent populum meum et noluerunt : ideo.
marg.| {k} Brachium meum id est fortitudo mea.
marg.| {h} Salvavit popu lum Iudaicum captivatum.
marg.| {i} Mihi id est ad honorem meum et gloriam.
marg.| {l} Et indignatio mea quam habui ad hostes populi mei, ipsos destruendo.
marg.| {m} Ipsa auxiliata est mihi id est profuit meis. Ex destructione enim suorum hostium secuta est eorum liberatio. Vel   Mihi id est ad honorem meum. Vel loquitur ad modum hominis irati, qui quando iratus est, magis potest pugnare et ita indignatio eius quodammodo iuvat ad vincendos hostes.
marg.| {n} Et conculcavi populos in furore meo Idum eos, scilicet et Moabitas.
marg.| {p} Et inebriavi eos id est replevi eos afflictione et miseria. Et hoc.
marg.| {q} In indignatione mea id est quia offensus fui contra nequitiam eorum.
marg.| {r} Et detraxi in terram virtutem eorum id est munitiones et civitates eorum subverti et ad terram deieci. Sequitur.
marg.| {s} Miserationum Domini recordabor. Hic Propheta gratias agit in persona populi pro beneficiis sibi a Deo collatis dicens.   Miserationum Domini recordabor laud em Domini, id est misericordias Domini in laudem Domini mente revolvam et ore recitabo. Vel, id est pro miserationibus eius laudabo eum. Sed que, vel in quibus sint ille miserationes, vel quibus sint exhibite subdit.
marg.| {4. 159ra} {Δ} {a} Super omnibus, que etc.   nos sicut pius Pater pro peccatis nostris misericorditer flagellando et in captivitatem dando.
marg.| {b} Et super multitudinem etc.   dato rum,   domini Israel id est populo Israel. Aliqui libri habent,   bonorum domus Israel. Et est idem sensus, id est que dicit filiis Israel, ipsos de captivitate misericorditer reducendo post purgationem. Unde subdit.
marg.| {c} Que bona .
marg.| {d} Largus est eis non secundum eorum merita. Sed.
marg.| {e} Secundum indulgentiam suam id est que eum decet, peccata, scilicet inulta pro modica pena indulgendo.
marg.| {f} Et secundum multitudinem misericordiarum suarum quas eis exhibuit, multa bona pro modicis meritis conferendo.
marg.| Vel sic distingue.
marg.| {s} Miserationum Domini recordabor cord e, ore et opere gratias referendo.
marg.| {t} Laudem Domini pred icabo
marg.| {Λ} {a} Super omnibus etc.
marg.| {Λ} {g} Et dixit
marg.| {Λ} {a} Super omnibus etc.
marg.| {Λ} {g} Et dixi Deus videns eorum penitentiam.
marg.| {h} Verumtamen quam vis, scilicet sint peccatores.
marg.| {i} Populus meus est id est quem specialem et peculiarem mihi elegi de universis nationibus terre. Et bene dico quod populus meus est, quia sunt.
marg.| {k} Filii non negantes me o mnino, quia non ita colunt idola sicut aliene nationes. Vel secundum Hai.   Filii non negantes quasi ideo dico quod populus est meus, quia sunt filii populi non negantis, id est Patriarcharum et Prophetarum, qui vere coluerunt Deum.
marg.| {m} Et ideo ,   (factus est eis salvator), id est salvavit eos penitentes.
marg.| {n} In omni tribulatione eorum quam sustinuerunt in Egypto, in deserto, in Babylone.
marg.| {o} Non est tribulatus id est non est eis compassus, immo durus, ut eos parumper desereret et nudatos suo auxilio cogeret ad rogandum. Et nota quod sicut dicit Hieronymus in Originali, in Hebreo est vocabulum equivocum in hoc loco ad non et ad et : unde ubi dictum est,   in omni tribulatione eorum non est tribulatus pote st dici secundum aliam significationem. in omni tribulatione eorum et ipse est tribulatus, ut sit sensus. In tribulationibus eorum et ipse compassus est eis.
marg.| {p} Et Angelus faciei eius id est Domini, id est qui videt super faciem eius, ut dicitur Mt. 18.b. Vel.   (Angelus faciei eius), id est populi, id est qui presentialiter illi populo ad custodiam est deputatus et principaliter, scilicet Michael, qui Prepositus erat illi populo.
marg.| {q} Salvavit eos. Mic hael enim fuit minister liberationis eorum de captivitate et auditor. Unde Dn. 10.d. Nemo est adiutor meus in omnibus his nisi Michael princeps vester, qui astat pro filiis populi mei.
marg.| {r} In dilectione sua quia , scilicet quosdam eorum bonos dilexit.
marg.| {s} Et indulgentia sua et q uantum ad alios penitentes, quibus peccata ex misericordia sua remisit.
marg.| {t} Ipse redemit eos ab E gypto et a Babylone.
marg.| {u} Et portavit eos ab E gypto, in terram promissionis et per desertum sustentavit. Unde Dt. 32.b. Expandit alas suas et assumpsit eos, atque portavit in humeris suis.
marg.| {x} Et levavit eos supe r alias gentes.
marg.| {y} Cunctis diebus seculi id est ab initio, ex quo elegit eos sibi in populum.
marg.| {z} Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt lice t eis predicta bona contulerit. Et in hoc magis commendat misericordiam Domini et eorum ingratitudinem reprobat,
marg.| {b} Et afflixerunt spiritum etc. id est Moysi. Unde Ps. 105. Et exacerbaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini. Septuag. et etiam Hieronymus habent Spiritum S. eius quem contristat, qui virum spiritualem contristat. Unde Za. 2.c. Qui vos tangit, quasi tangit pupillam oculi mei. Vel,   (Spiritum S. eius), id est Angelum in eorum custodiam missum, quem sepe male faciendo contristabant, vel offenderunt.
marg.| {c} Et ideo ,   conversus est eis male agentibus.
marg.| {d} In inimicum id est in ultorem vitiorum quod ipsi reputant esse inimicum ; Mali enim correctores suos putant esse suos hostes
marg.| {4. 159va} {Λ} {a} Et ipse debellavit eos per Chaldeos et per alias nationes.
marg.| {b} Et post iram flexus ad miseriam,   recordatus est dierum seculi, Moysi et populi sui id est recordatus est dierum illius seculi, sive temporis, quando Moyses fuit et pro populo oravit et quando populus oratione eius salvatus fuit. Ex. 32.g. Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro tuo, quem scripsisti, quasi dicat : Dominus memor fuit misericordiarum suarum antiquarum quas fecit olim cum eis, ut adhuc ab eisdem non cessaret. Sicut nobilis homo, qui facta sua preterita recolit, ut semper nova addat, Ideo dicit Ps. 24. Reminiscere miserationum tuarum, que a seculo sunt. Ideo videns Propheta abiectionem populi et afflictionem et miseriam iam imminentem, reducit ad memoriam eius miserias dicens.
marg.| {d} Ubi est, qui eduxit id est ubi est clementia Omnipotentis, qui eduxit.
marg.| {e} Eos de mari rubr o ad litteram.
marg.| {f} Cum pastoribus gregis sui Moys e, scilicet et Aaron et Maria et aliis Sacerdotibus et ducibus populi ? Mi. 6.a. Misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam.
marg.| {g} Ubi est ille ,   qui ex i neffabili misericordia sua.
marg.| {h} Posuit in medio eius id est populi.
marg.| {i} Spiritum Sancti sui id est Moysis, quia orante Moyse tulit Dominus de spiritu eius et dedit septuaginta viris, Nm. 11.f. Et ubi est ille.
marg.| {k} Qui eduxit de E gypto.
marg.| {l} Ad dexteram id est prospere.
marg.| {m} Moysem brachio Maiestatis sue id est in signis et mirabilibus potestatis et divinitatis sue ? Vel secundum Andream.
marg.| {l} Ad dexteram etc. id est qui familiariter et sicut amicum ad dexteram suam illum statuens, vel quasi per dexteram tenens, de Egypto illum eduxit. Item ubi est ille.
marg.| {n} Qui scidit aquas ante eos id est qui divisit mare rubrum in divisiones et similiter aquas Iordanis divisit ? Vel,   Qui scidit aquas de p etra, Ex. 17.b. et Nm. 20.b.
marg.| {o} Ut faceret sibi nomen sempiternum id est ut mirabilium operum eius memoria perenniter celebraretur. Item ubi est ille.
marg.| {p} Qui eduxit eos per abyssos id est per profunditates maris.
marg.| {q} quasi equum in deserto non impingentem id est sine impedimento incedentem.
marg.| {r} quasi animal in campo descendens quasi dicat : Sicut equus absque obstaculo incedit libere per plana deserti et quodlibet animal per amplitudinem campi ; sic iste populus libere et absque ullo offendiculo per profunda maris transivit ducente Domino. Unde subdit.
marg.| {s} Spiritus Domini ductor eius popu li,   fuit per mare, per desertum. Hieronymus tamen sic iungit litteram. Descendens   Spiritus Domini ductor eius fuit. Spi ritus autem Domini dicit, vel fortitudinem Domini, vel Angelum, qui est spiritualis natura, qui eos precedebat. Ex. 32.g. Precedet te Angelus meus.
marg.| {t} Sic id est sine obstaculo.
marg.| {u} Adduxisti populum tuum in t erram promissionis.
marg.| {x} Ut per multa miracula.
marg.| {y} Faceres tibi nomen glorie id est gloriosum
marg.| {4. 160ra} {Λ} {a} Attende etc.   Hic Propheta in persona populi penitentis liberationem deprecatur dicens.   Attende Domi ne, qui tot et tanta fecisti nobis in patribus nostris, nunc attende ad preces nostras.
marg.| {b} De celo id est tu qui es in celo.
marg.| {c} Et vide de tabernaculo etc. id est tu qui habitas in gloria, vide oculo misericordie tue miseriam et afflictionem nostram et miserere, secundum illud. Ex. 3.b. Videns vidi afflictionem populi mei in Egypto et gemitum eius audivi. Hieronymus et Septuaginta et alii expositores non habent in littera,   solio sed sic habent :   Attende de celo et vide de habitaculo sancto tuo et glorie tue.   Se ptuaginta :   Convertere de celo et vide de domo sancta tua et gloria tua. Idem est sensus. a
a Vide correctoria.
prol.| {d} Ubi est zelus t uus quo nos sicut sponsam diligebas.
marg.| {e} Et fortitudo tua qua de manu adversariorum nos liberabas ? Item ubi est.
marg.| {f} Multitudo viscerum tuorum id est affectuum circa nos et   miserationum tuarum ? ] {i}   Super me continuerunt se visc era, scilicet tua. Hieronymus tamen punctat sic.
marg.| {d} Ubi est zelus tuus etc.   olim , scilicet patribus nostris exhibita ?
marg.| {f} Multitudo viscerum tuorum et miserationum etc. quasi dicat : diutissime iam continuisti super nos multitudinem viscerum dilectionis tue et misericordiarum tuarum, quia nullo affectu pietatis et compassionis erga nos motus es, ut de tam longa captivitate nos eriperes. Similem autem questionem facit David Propheta dicens. Ubi sunt misericordie tue antique Domine ?
marg.| {k} Tu enim Pater noster quasi dicat : populus : Ideo recolo miserationes tuas et invoco viscera misericordie tue, quia tu es Pater noster, qui nos creasti et in cultu tuo patres nostros specialiter educasti.
marg.| {l} Et Abraham nescivit nos et Israel id est Iacob,   ignoravit nos quasi dicat : ; Nos ad te solum confugimus tamquam ad Creatorem et Patrem nostrum, quia Abraham et Iacob quorum nos filios esse iactabamus, nescierunt nos. Nec dignati sunt nos filios agnoscere, quia te offendimus et dissimiles illi facti, a te Deo nostro recessimus, qua de causa non orant pro nobis, quia nihil impetrarent. Unde ad Ieremiam dicitur Ier. 7.d. et 11.c. et 14. Noli orare pro populo isto, quia non exaudiam te. Perversi enim filii oratione sanctorum patrum non possunt liberari. Unde ad Ez. dicitur 14.f. Si fuerint tres viri isti in medio Hierusalem, Noe, Daniel et Iob, filium et filiam non liberabunt, sed ipsi soli in iustitia sua liberabunt animas suas. Vel aliter.
marg.| {k} Tu enim Pater noster et Abraham nescivit nos id est antequam Abraham esset et sciret nos, Pater noster es per previsionem. Vel,   Tu Domi ne, Pater noster et   Abraham nescivit nos etc. quasi dicat : Tu, Domine, es Pater noster et scis afflictionem nostram et ideo effunde circa nos viscera misericordie tue : Abraham enim et Iacob nesciunt, quomodo est nobis, nec cognoscunt in quanta afflictione sumus, quia si forte scirent, orationibus suis tuam misericordiam nobis impetrarent, sed ipsi nesciunt. Unde dicit Glossa August. Nesciunt mortui etiam sancti, quid agant vivi, etiam eorum filii. Sed contra dicit Gregorius in Moral. super illud Iob. 14.d. Sive nobiles fuerint filii eius, sive ignobiles non intelliget etc.
marg.| {4. 160va} Λ Sicut viventes, mortuorum anime quo loco habeantur, ignorant, ita mortui, qui carnaliter vixerunt, vitam in carne positorum, qualiter post eos disponatur, nesciunt : Quod tamen de animabus Sanctis sentiendum non est, quia que intus omnipotentis Dei claritatem vident, nullo modo credendum est quod sit aliquid foris quod ignorent. Sed carnales quique, qui amorem precipuum filiis impendunt, hoc eos beatus Iob. postmodum nescire asserit quod hic vehementer amaverunt, ut sive nobiles sint, sive ignobiles filii, nesciant, quorum eos semper cura fatigabat, sicut dives Epulo. Lc. 16.g. nesciebat de fratribus suis. Item Gregorius in dialogo Quid est quod ignorant, qui videntem omnia vident ?. Sol. Dicendum quod Sancti omnia sibi ad salutem pertinentia et necessaria vident ex revelatione, multa vero non vident ex se. Unde quod dicitur quod Sancti omnia vident in vidente omnia, intelligendum est omnia, scilicet ad salutem necessaria. Et quod dicit Gregorius quod nihil est foris quod ignorent, intelligitur dupliciter, id est ex ignorantia non est aliquid quod nesciant : ignorantia enim sonat in errorem et vitium, vel nihil pertinens ad eorum salutem. Sed queritur adhuc in hoc loco : quare in textu non fit mentio de Isac, sed de Abraham et de Israel : Sic enim est in textu Abra ham nescivit nos et Israel ignoravit nos. Ad hoc respondet Haimo in Glossa sic. Israel quoque adiunxisset, nisi per extrema medium intelligi voluisset. Aliter autem solvit Hieronymus Isti enim Abraham et Iacob sortiti sunt mutationes nominum, ut Gn. 17.a. et 32.f. in signum quod ita Dominus mutaret eos de statu viliori ad digniorem ; et habuerunt plures uxores in signum quod multitudo populi ab eis exiret, Isaac autem nec nomen mutatum est, nec plures habuit uxores. Isti ergo, qui precantur de peioribus in meliorem statum commutationem, eorum assumunt similitudinem, quibus leta post tristia successerunt et quorum nomina mutata sunt in signum honoris et qui plures habuerunt uxores in signum populose multitudinis filiorum. Hoc autem est quod petunt a Deo, ut qui pater eorum est, non obliviscatur filiorum suorum, ne per ipsos Nomen Dei, qui pater eorum vocabatur, blasphemetur in Gentibus, sicut habetur sup. 52.b. Ez. 37. Unde adhuc petentes dicunt.
marg.| {a} Tu Domine Pater noster qui nos creasti.
marg.| {b} Et Redemptor noster quia nos de Egypto liberasti.
marg.| {c} A seculo Nomen tuum id est laus tua, id est a principio seculi mirabilia fecisti nobis in patribus nostris, pro quibus laudandus es. Simile infra 64.c. Tu Domine Pater noster, nos vero lutum, fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos. Et talis invocatio multum placet Domino. Unde Ier. 3.b. Ergo saltem amodo voca me Pater meus, dux virginitatis mee tu es.
marg.| {d} Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis id est errare permisisti ? Et quare.
marg.| {f} Indurasti cor nostrum, ne timeremus te id est quare indurare permisisti ? quasi dicat : Indica nobis errorem nostrum et duritiam et causam horum, id est malitiam nostram nobis manifesta, ut cognoscamus et emendemus. Vel sicut dicit Hieronymus Supra locutus est Propheta in persona populi Deum deprecantis et laudantis, nunc in persona populi nequam, ipsum Dominum accusantis de imperfectione erroris et duritia cordis. Et est hic secunda regula Tyconii. Unde postea loquens in persona populi penitentis et deprecantis dicit.
marg.| {g} Convertere de i ra ad misericordiam circa nos. Non.
marg.| {h} Propter meri ta nostra, sed propter.
marg.| {i} Servos tuos patr es nostros Abraham, scilicet et Iacob. Et propter.
marg.| {k} Tribus hereditatis tue id est propter antecessores nostros filios Israel, qui in duodecim tribubus divisi possederunt terram, quam eis in hereditatem dedisti. Vel,   Tribus hereditatis tue ut s it intransitiva constructio, id est propter tribus, que fuerunt hereditas tua, sup. 19.d. Hereditas mea Israel. Deinde ut facilius impetret misericordiam, exponit in persona populi suam miseriam dicens.4.160vb} {l} quasi   nihilum possederunt populi sanctum tuum hostes Christi Chal dei, scilicet. Duo dicit, id est nos oppresserunt sicut Domini et quasi nihilum nos habuerunt, nos viliter tractantes et in nihilo appretiantes. Vel, quasi   nihilum possederunt etc. id est gratias sine pugna et sine magno labore. Unde supra 52.a. Gratis venundati estis.
marg.| {m} Conculcaverunt sanctificationem tuam id est Templum deiecerunt et vilificaverunt. Ps. 73. Incenderunt igni Sanctuarium tuum.
marg.| {n} Facti sumus dese rti et dissipati et deiecti.
marg.| {o} quasi in principio etc. id est quando non regebas nos, antequam, scilicet vocares nos in Abraham, vel cum in Egypto colebamus idola, quia sicut tunc fuimus, ita et modo sumus, sine Rege, sine Principe, sine Prophetis, sine Deo, sine Lege, sine Sacerdote, sic dicitur Os. 3.b.
marg.| {q} Neque invocaretur Nomen etc. id est dum nos populus Dei non vocaremur, neque Deus vocaretur Deus noster. Ier. 14.b. Tu in nobis es, Domine et Nomen tuum invocatum est super nos.
marg.| {Θ} {a} Tu Domine Pater noster etc.   Pate r creando, Redemptor moriendo.
marg.| {c} A seculo Nomen tuum id est a principio seculi famosus es et nominabilis in misericordia et miserationibus. Et ideo attende et vide.
marg.| {d} Quare errare nos fecisti id est errare permisisti.
marg.| {e} De viis tuis id est de mandatis.
marg.| {f} Indurasti cor nostrum etc. id est indurari permisisti, quasi dicat : . Indica nobis ignorantias nostras et malitias et sic illuminati per cognitionem, molliamur per contritionem, cognoscamus te et diligamus te, ut Patrem nostrum. Error autem pertinet ad intellectum, duritia ad affectum. Vel errare de viis Domini, est a mandatis Domini per transgressionem deviare. Indurari autem est in peccato persistere et non penitere quod est diabolicum. Dicitur autem Dominus corda indurare et facere errare, non errorem, vel malitiam impertiendo, sed permittendo et contra errorem et duritiam remedia verberum, vel verborum non adhibendo. Flagella enim expellunt errorem ignorantie et duritiam malitie. Unde supra 28.e. Sola vexatio dabit intellectum auditui. Ex. 7.a. Indurabo cor Pharaonis, id est cessabo a flagellis et ita indurabitur Item verba Domini et illuminant intellectum contra errorem et molliunt affectum contra obstinationem. Unde Ier. 23.f. Nonne verba mea quasi ignis ad illuminandum et quasi malleus conterens petras ad emolliendum ? Durus autem nimis est, qui nec verbis eruditur, nec verberibus emollitur, sup. 48.a. Durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua erea. Ez. 3.b. Omnis domus Israel attrita fronte est et duro corde.
marg.| {g} Convertere ad m isericordiam.
marg.| {h} Propter servos tuos et p ropter,   tribus hereditatis tue id est respice nos, non pro meritis nostris, sed propter merita sanctorum Prelatorum et populorum, qui ante nos fuerunt. Ps. 89. Convertere, Domine, aliquantulum et deprecabilis esto super servos tuos. Unde servos Domini vocat activos, tribus autem hereditatis vocat contemplativos, visioni Dei attendentes. Unde supra 19.d. Hereditas mea Israel. Eccl. 24.b. In Iacob inhabita, id est in activis et in Israel hereditare, id est in contemplativis et in electis meis mitte radices, id est in Sacerdotibus et Prelatis. Ideo autem convertere ad miserendum nobis. Quia.
marg.| {l} quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri id est Demones sine pugna et labore populum tuum obtinuerunt. Pro nihilo enim, id est pro voluptate luxurie, vel pro vanitate superbie, vel cupiditate pecunie, hostibus crudelibus, id est Demonibus se subiecerunt, secundum illud sup. 52.a. Gratis venundati estis. Ps. 43. Vendidisti populum tuum sine pretio.
marg.| {m} Conculcaverunt sanctificationem tuam id est Ecclesiam, vel cuiuslibet Christiani animam, que est templum Dei, 1. Machab. 2.a. Sancta in manu extraneorum facta sunt, Templum eius sicut homo ignobilis. Item 1. Machab. 4.c. Viderunt sanctificationem desertam et altare prophanatum.
marg.| {n} Facti sumus quasi   in principio id est facti sumus filii ire, sicut in principio. Eph. 2.a. Omnes nascimur filii ire.
marg.| {p} Cum non dominareris nostri. Dom inus enim non dominatur nobis, quando in sumus servi eius, sed adversarii.
marg.| {q} Neque invocaretur Nomen tuum super nos. In Baptismo invocatur primo nomen Domini super Baptizatos : tunc enim a Christo fiunt et nominantur Christiani. Ier. 14.b. Tu autem in nobis es, Domine et nomen tuum invocatum est super nos etc.   Sed recedentes a Deo recipiunt nomen diaboli. Unde Apc. 13.d. Ne quis posset emere, aut vendere, nisi habeat characterem nominis bestie, aut nomen, aut numerum nominis eius. Hic sapientia est etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 63), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_63)

Notes :