<33.482b> Prologus ‘Nemo cum prophetas’
Prologus beati Hieronymi in Isaiam prophetam incipit.
Numérotation du verset
Is. Prol.482b,1
Nemo cum prophetas versibus viderit esse descriptos, metro eos estimet apud Hebreos ligari et aliquid simile habere de psalmis et1
1 et] vel
Weber
vel operibus Salomonis. Sed quod in Demosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et comata,
qui utique prosa et non versibus conscripserunt, nos quoque utilitati legentium providentes interpretationem novam novo scribendi genere distinximus.
Ac primum de Isaia sciendum quod in sermone suo disertus sit, quippe ut vir nobilis et urbane
elegantie nec habens quicquam in eloquio rusticitatis admixtum. Et inde2
2 Et inde] Unde
Weber
accidit ut pre ceteris florem sermonis eius translatio non potuerit conservare.
Deinde etiam hoc adiiciendum, quod non tam propheta dicendus sit quam evangelista. Ita enim universa Christi Ecclesieque mysteria ad liquidum
persecutus est, ut non eum putes de futuro vaticinari, sed de preteritis historiam texere.
Et in3
3 Et in] Unde
Weber
conicio4
4 conicio
Weber
] coniicio
Rusch
noluisse tunc temporis Septuaginta interpretes fidei sue sacramenta ethnicis perspicue5 prodere, ne sanctum canibus et margaritas porcis darent. Que, cum hanc editionem legeritis, ab illis
5 ethnicis perspicue]
inv. Weber
animadvertetis abscondita.
Numérotation du verset
Is. Prol.482b,2
Nec ignoro quanti laboris sit prophetas intelligere nec facile quempiam posse iudicare de interpretatione, nisi intellexerit antequam6
6 antequam] ante que
Weber
legerit, nos quoque7 patere morsibus plurimorum,
7 quoque] que
Weber
qui stimulante invidia quod consequi
non valent despiciunt. Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum et nihilominus hoc a fastidiosis lectoribus
precor, ut quomodo Greci post Septuaginta translatores Aquilam et Symmachum et Theodotionem legunt, vel ob studium doctrine sue, vel ut Septuaginta magis ex collatione eorum intelligant, sic et isti saltem unum post priores habere dignentur interpretem. Legant prius et postea despiciant, ne videantur non ex iudicio, sed ex odii presumptione ignorata damnare.
Numérotation du verset
Is. Prol.482b,3
Prophetavit autem Isaias in Hierusalem et in Iuda8, necdum decem tribubus in captivitatem ductis, ac de utroque regno nunc commixtim, nunc separatim texit oraculum.
8 Iuda] Iudea
Weber
Et cum interdum ad presentem respiciat historiam et post Babylonie9 captivitatem reditum populi significet in Iudeam, tamen omnis ei cura de vocatione gentium et de adventu Christi est.
9 Babylonie] Babyloniam
Weber
Quem quanto plus amatis, o Paula et Eustochium, tanto magis ab eo petite, ut pro obtrectatione presenti, qua me indesinenter emuli laniant, ipse mihi mercedem restituat in futuro10, qui scit me ob hoc in peregrine lingue eruditione sudasse, ne Iudei de falsitate Scripturarum Ecclesiis eius diutius insultarent.11 a
a
¶Fons:
HIERONYMUS
, Prologus in Isaia propheta (CPL 0591 K (A)), Edminor., p. 1096.
10 futuro] futurum
Weber
|
11 insultarent] + Explicit prologus
Weber
|
<33.482b> Hugonis prologi Hieronymi in Isaiam prophetam expositio
marg.|
Nemo cum Prophetas ]
etc. Premittit autem Hieronymus prologum huic libro, in quo sunt quinque partitiones.
marg.|
In prima quorumdam elidit errorem : In secunda excitat lectoris attentionem, ibi : Ac primum de Isaia : In tertia captat benevolentiam, ibi, Nec ignoro quanti laboris sit etc. In quarta reddit auditorem docilem, ibi, Prophetavit autem Isaias. In quinta se commendat orationibus Paule et Eustochii, quarum rogatu transtulit librum istum de Hebreo in Latinum, super quem etiam commentatus est. Septuaginta autem interpretes ante Christi nativitatem transtulerunt librum istum de Hebreo in Grecum. Post Nativitatem vero Christi transtulit eumdem librum de Hebreo in Grecum Aquila, postea Theodotion, postea Symmachus, tandem Origenes. Sed quia iste translationes corrupte erant, necesse fuit, ut de ipso fonte Hebraice veritatis transferret eum Hieronymus in Latinum Primo ergo elidens errorem eorum, qui dicebant Isaiam metrice scriptum esse apud Hebreos, dicit.
marg.|
{a}
Nemo cum Prophetas
etc. id est brevis clausulis,
marg.|
{b}
Descriptos
id est distinctos.
marg.|
{c}
Metro eos estimet
etc. Exquisite loquitur Hieronymus . Nam qui metrice scribit quodammodo coarctatur et metro, quasi quodam vinculo ligatur.
marg.|
{d}
Et aliquid simile habere
etc. id est nemo putet, vel estimet Prophetas apud Hebreos scriptos metrice sicut psalmos et opera Salomonis, que carmine elegiaco scripta esse dantur, ut Cantica Canticorum et finem Proverbiorum : Mulierem fortem, quis inveniet ? Unde dicit Iero. super proemio Iob. Omnia fere Scripturarum Cantica metrice scripta sunt.
marg.|
{e}
Sed poti
us estimet, supple, quid in Demosthene et Tullio, id est in Scripturis eorum qui prosaice scripserunt.
marg.|
{f}
Solet fieri ut per cola
etc. Prophete scilicet vel Demosthenes et Tullius.
marg.|
{g}
Qui utique prosa
etc. id est prosaice et non metrice. Nota quod cola et comma aliter et aliter appellantur apud Poetas et apud prosaice scribentes. Dicit enim Isidorus quod apud Poetas in commate una syllaba post duos pedes remanet., ut
{4.
2va} legerat huius amor. Cola autem, vel colon est, quando post duos pedes nihil remanet, ut si diceretur, longum tectum. In prosa vero dicitur comma, secundum quosdam incisio imperfecte orationis, sine coniunctionis interpositione, que proprie subdistinctio appellatur, ut infra 1.a. Ve Genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam, filiis sceleratis. Colon autem, sive cola est incisio, sive pausatio perfecte orationis, que proprie dicitur distinctio, ut ibi Ps. 1. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit etc.
Sed
non est hoc exemplum conveniens ; quia ibi interposita est coniunctio. Sed infra 1.b. potest poni exemplum ubi dicitur : Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Et ita secundum hoc differt colon et comma, in hoc tamen quod comma est incisio, sive pausatio, sine coniunctione facta inter orationes imperfectas, que subdistinctio appellatur ; Colon vero est incisio, sive pausatio inter orationes perfectas, sine coniunctione similiter, que distinctio appellatur. Secundum Tullium comma est, quando dictiones, vel imperfecte orationes paulatim sine coniunctione proferuntur, ut ibi : Acrimonia, voce, vultu, gestu, hostes terruisti. Colon vero est, ubi distincte et sine coniunctione orationes perfecte proferuntur, ut ibi : Inimicum oderas, amicum ledebas, tibiipsi non consulebas. Sed idem est cum priori sensu. Aliquando comma dicitur unum capitulum, vel una distinctio libri, ubi de una materia agitur. Unde super illud Ier. 48.e. Audivimus superbiam Moab etc.
dici
t Rabanus. In superiori commate, id est superiori capitulo, errantes ad penitentiam provocavit. Alii dicunt quod comma et colon sunt distinctiones, que fiunt per maiores et minores litteras. Maiores, ut in principio versus ; minores, ut in fine et in medio. Alii dicunt quod comma est distinctio, que fit causa pausationis, sine elevatione, vel depressione vocis nondum finita sententia, ut infra 1.a. Ve Genti peccatrici etc.
Colo
n vero est distinctio facta cum elevatione vocis, nondum sententia finita, ut ibi : Populus Gentium, qui ambulabat in tenebris etc.
Peri
odus vero est, quando tota finita est sententia ex diversis orationibus constans, ut ibi : Populus Gentium ; qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, infra 9.a. Primo modo et secundo accipitur hic comma et colon. Unde sensus est : Per cola, id est per breves incisiones sine coniunctionis interpositione factas : Et, per commata, id est per maiores incisiones sine coniunctione factas, scribantur, Prophete, scilicet vel illi, vel alii, Qui utique prosa et non versibus, id est metris, scripserunt libros. Isidorus autem in secundo etymologiarum libro dicit : Componitur autem, vel instituitur omnis oratio, verbis, comma et colon et periodo Comma particula est sententie, colon membrum, periodus ambitus vel circuitus. Fit autem ex coniunctione verborum comma, ex commate colon, ex colon periodus. Comma, est iuncture finitio, ut puta : Ecce vereor Iudices, ecce unum comma. Sequitur et aliud comma : Ne turpe sit pro fortissimo viro dicere et factum est colon, id est membrum quod intellectum sensui prestat, sed adhuc oratio pendet, sicque demum ex pluribus membris fit periodus, id est extrema sententie clausula : Ita veterum iudiciorum morem requirunt. Periodus autem longior esse non debet, quam ut uno spiritu proferatur.
marg.|
{a}
Nos quoque utilitati legentium
id est legere volentium, providentes. Adhuc est de prima parte et tamen quodammodo excitat attentionem et captat benevolentiam per hoc quod dicit, utilitati legentium providentes.
marg.|
{b}
Interpretationem novam
id est translationem novam, quia nemo ante eum transtulerat de Hebreo in latinum.
marg.|
{c}
Novo scribendi genere distinximus
id est per cola et commata. Sed contra sic erat in Hebreo, ergo non fuit novum
{4.
2vb} genus. Responsio. Novum fuit apud Latinos. Vel hoc dicit, quia licet essent in Hebreo, tamen non ita aperte et distincte, ut ipse transtulit.
marg.|
{d}
Ac primum de Isaia
etc. Secunda pars proemii, in qua excitat attentionem commendando personam Auctoris, id est Isaie. Et primo commendat eum ab urbanitate eloquentie : Nutritus etiam fuit in palatio, ubi verba sunt elegantia et nobilis fuit prosapie, que urbane consuevit loqui. Et hoc est. Ac primum de Isaia sciendum. Propheta auctore huius libri.
marg.|
{e}
Quod in sermone suo disertus sit
id est apertus et elegans.
marg.|
{f}
Quippe
id est non est mirum.
marg.|
{g}
Ut vir nobilis
) genere et magis mente.
marg.|
{h}
Et urbane eloquentie
id est elegantis eloquentie.
marg.|
{i}
Nec habens quicquam in eloquio suo,
rusticitatis admixtum.
marg.|
{k}
Unde accidit ut preceteris
Prophetis.
marg.|
{l}
Florem sermonis eius translatio ista
in Latino facta.
marg.|
{m}
Non potuerit conservare
id est dulcedinem, ac iucunditatem et florentem sermonem huius Prophete non potuit translator servare in sua translatione, Sicut accidit quod quandoque, que dicuntur in Latino pulchra sunt et placent et sapiunt ; que in Gallico dicta minus placent et sapiunt : Et e converso : Postea commendat Prophetam Hieronymus a modo dicendi, ab apertione dictorum et ab operis utilitate, dicens.
marg.|
{n}
Deinde etiam hoc adiiciendum
priori commendationi Prophete.
marg.|
{o}
non tam Propheta
etc. qui quasi iam facta, manifeste narrat.
marg.|
{p}
Ita enim universa Christi Ecclesie, que mysteria ad liquidum
id est clare et expresse.
marg.|
{q}
Prosecutus est
in scribendo.
marg.|
{r}
Ut non eum putes de futuro vaticinari
id est prophetare.
marg.|
{s}
Sed de preteritis historiam texere
id est componere.
marg.|
{t}
Unde coniicio
id est scio, vel cognosco, vel estimo.
marg.|
{u}
Noluisse tunc temporis
Septuaginta
interpretes fidei sue Sacramenta
id est Trinitatis et Incarnationis, ac Passionis secreta mysteria.
marg.|
{x}
Perspicue Ethnicis
id est Egyptiis.
marg.|
{y}
Prodere
id est manifestare.
marg.|
{z}
Ne sanctum canibus et margaritas porcis darent.
Mt. 7.a.id est ne, scilicet Ptolemeus Rex Egypti, ad cuius preces isti Septuaginta interpretes transtulerunt Bibliam de Hebreo in Grecum, qui colebat unum Deum, insurgeret contra eos et improperaret eis quod colerent hominem et tres Deos. Hoc plenius determinat. Hieronymus in libro Hebraicarum questionum.
marg.|
{a}
Que
Sacramenta.
marg.|
{b}
Cum hanc editionem
quam modo facio.
marg.|
{c}
Legeritis
o Paula et Eustochium.
marg.|
{d}
Ab illis
Septuaginta interpretibus.
marg.|
{e}
Animadvertetis abscondita
id est que illi pretermiserunt de Trinitate et Incarnatione, ac Passione Domini propter dictas causas, a me invenietis suppleta. Unde infra 9.b. ubi Septuaginta interpretes transtulerunt : Et vocabitur magni consilii Angelus : Hieronymus transtulit sicut erat in Hebreo : Et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Pater futuri seculi, Princeps pacis.
marg.|
{f}
Nec ignoro
etc. Tertia pars proemii, in qua captat Hieronymus benevolentiam a perpessione laborum, quos sustinuit in subeundo onus tante difficultatis. Et hoc est :
Nec ignoro, quanti laboris sit Prophetas intelligere nedu
m interpretari.
marg.|
{g}
Nec facile quempiam posse iudicare de interpretatione an s
it vera, vel falsa.
marg.|
{h}
Nisi intellexerit
Prophetas secundum Hebreum.
marg.|
{i}
Antequam legerit
interpretationem meam : quasi dicat : nemo potest de hac interpretatione mea Isaie iudicare, nisi tangit quosdam emulos, qui non intelligentes Hebraicam veritatem reprehendebant eius translationem.
marg.|
{k}
Nos quoque
supple, non ignoro.
marg.|
{l}
Patere morsibus plurimorum
id est detractionibus emulorum, qui plurimi sunt.
marg.|
{m}
Qui stimulante invidia
id est spiritu invidie.
marg.|
{4.
3ra} {a}
Quod consequi non valent
id est scire, vel intelligere.
marg.|
{b}
Despiciunt
quasi male dictum.
marg.|
{c}
Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum
Vulgariter loquitur, id est scienter me expono periculis et detractionibus emulorum. Et alludit forte historie de facto Scevole, qui cum vellet personam occidere hostem Romani imperii, occidit Scribam consortem et assessorem eius et ideo, quia erravit, manum tamdiu in igne tenuit, donec combusta fuit, dicens. Pereat manus, que erravit.
marg.|
{a}
Et nihilominus hoc a fastidiosis
id est pigris. Vel fastuosis, id est superbis a fastu.
marg.|
{e}
Lectoribus precor, ut quomodo
id est sicut.
marg.|
{f}
Greci post
Septuaginta
translatores Aquilam et Symmachum et Theodotionem
id est translationes eorum, legunt. Et hoc.
marg.|
{g} vel
ob studium doctrine sue
id est propter exercitium scientie sue, vel ut multa legentes, multa sciant et alios doceant.
marg.|
{h} vel
ut
Septuaginta
id est editionem eorum.
marg.|
{i}
Magis ex collatione eorum
id est translationum eorum, intelligant quasi dicat : ideo multa legunt, ut plura sciant : vel ut ex collatione multorum Septuaginta melius intelligant.
marg.|
{k}
Sic et isti)
id est emuli mei.
marg.|
{l}
Saltem unum me,
scilicet.
marg.|
{m}
Post priores qui
transtulerunt de Greco in Latinum.
marg.|
{n}
Habere dignentur interpretem),
id est translatorem de Hebreo in Latinum.
marg.|
{o}
Legant prius edit
ionem meam.
marg.|
{p}
Et postea despiciant si r
eprehensibile aliquid videatur : Cibus enim non generat nauseam nisi pregustatus.
marg.|
{q}
Ne videantur non ex iudicio
discretionis.
marg.|
{r}
Sed ex odii presumptione ignorata damnare
quod est maximum peccatum.
marg.|
{s}
Prophetavit autem
etc. Quarta pars, in qua reddit docilem auditorem, dicendo de quibus et quo tempore prophetavi. Et hoc est : Prophetavit autem Isaias in Hierusalem, metropoli et nobilissima civitate Iudee. Et in Iudea. Sed quid est hoc ? Nonne satis dixerat eum prophetasse in Iudea, cum dixit eum prophetasse in Hierusalem ? Respon. Iudea quandoque dicitur tota terra promissionis, ut in Ps. 75. Notus in Iudea Deus. Quandoque dicitur terra duarum Tribuum Mt. 2.d. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudea. Quandoque ponitur pro sorte Iude. 2Par. 20.d. Iudea et Hierusalem, nolite timere, id est sors Iude et sors Beniamin, in qua erat primo Hierusalem. Et sic accipitur hic. Unde sensus est.
marg.|
{s}
Prophetavit autem Isaias in Hierusalem
id est in sorte Beniamin.
marg.|
{t}
Et in Iudea
id est in sorte Iude. Aliqui libri habent : In Israel et in Iudea, id est in terra decem Tribuum et in terra duarum Tribuum.
marg.|
{u}
Necdum decem Tribubus in captivitatem ductis), qu
e postea captivate sunt per Salmanasar Regem Assyriorum. 4Rg. 15. Sed contrarium videtur. 4Rg. 20. et in multis aliis locis in Glossa quod Isaias prophetavit usque ad Manassen, qui occidit eum et constat quod tunc erant captivate decem Tribus, scilicet sexto anno Ezechie patris
{4.
3rb} Manasses, ut legitur. 4Rg. 18. Solutio. Expone, Prophetavit, id est prophetare inchoavit.
marg.|
{x}
Ac de utroque regno
id est decem Tribuum et duarum.
marg.|
{y}
Nunc commixtim, nunc separatim texit
id est ordinat.
marg.|
{z}
Oraculum
id est prophetiam, que est divinum responsum.
marg.|
{a}
Et cum interdum
id est in aliquibus locis.
marg.|
{b}
Ad presentem respiciat historiam
id est ad ea, que fiebant tempore suo.
marg.|
{c}
Et post Babylonie captivitatem
id est post captam Babylonem a Persis et Medis. De qua agitur, infra 13.d. et Dn. 5.g.
marg.|
{d}
Reditum populi
Iudaici ; significet, id est prophetet.
marg.|
{e}
In Iudeam
unde captivati fuerant.
marg.|
De qua prophetia redeundi in Iudeam habetur infra 30. et 37. Et.
marg.|
{f}
Tamen
) licet ita prophetet, nunc de hoc, nunc de alio.
marg.|
{g}
Omnis eius cura
id est principalis et precipua eius intentio.
marg.|
{h}
De vocatione
Gentium ad fidem.
marg.|
{i}
Et de adventu
Christi in carnem, est.
marg.|
{k}
Quem
etc. Quinta pars, in qua se commendat orationibus Paule et Eustochii, Quem, id est Christum.
marg.|
{l}
Quanto plus amatis, o Paula et Eustochium, tanto magis ab eo petite orat
ionibus et eleemosynis.
marg.|
{m}
Ut pro obtrectatione presenti
id est pro sustinentia presentis obtrectationis.
marg.|
{n}
Qua me indesinenter emuli
id est invidi.
marg.|
{o}
Laniant
) detrahendo.
marg.|
{p}
Ipse mihi mercedem restituat in futuro
id est in alio seculo.
marg.|
{q}
Qui scit me ob hoc in peregrine lingue
id est Chaldaice et Hebraice.
marg.|
{r}
Eruditione sudasse quia
propter hoc, ut dicitur, fecit sibi limari dentes. Et quare ita sudaverit, in hoc ostendit.
marg.|
{s}
Ne Iudei de falsitate Scripturarum Ecclesiis eius
id est Christi.
marg.|
{t}
Diutius insultarent
dicentes, nos nescire veritatem et habere corrupta exemplaria.
prol.|
Explicit expositio Prologi sancti Hieronymi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Hugonis prologi Hieronymi in Isaiam prophetam expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_Prol.482b)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Hugonis prologi Hieronymi in Isaiam prophetam expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_Prol.482b)
Notes :