Capitulum 36
Numérotation du verset
Is. 36,1
Et factum est
in quarto decimo anno regis Ezechie ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas
Numérotation du verset
Is. 36,2
et misit rex Assyriorum Rapsacen de Lachis
in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi
et stetit in aqueductu piscine superioris
in via agri Fullonis
Numérotation du verset
Is. 36,3
et egressus est ad eum Eliachim
filius Helchie qui erat super domum et Sobna scriba
et Ioe filius Asaph a commentariis
Numérotation du verset
Is. 36,4
et dixit ad eos Rapsaces
dicite Ezechie hec dicit rex magnus
rex Assyriorum que est ista fiducia
qua confidis
Numérotation du verset
Is. 36,5
aut quo consilio vel fortitudine rebellare
disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me
Numérotation du verset
Is. 36,6
ecce confidis
super baculum arundineum confractum istum
super Egyptum
cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic
pharao rex Egypti
omnibus qui confidunt in eo
Numérotation du verset
Is. 36,7
quod si responderis mihi
in Domino Deo nostro confidimus
nonne ipse
est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria
et dixit Iude et Hierusalem coram altari isto
adorabitis
Numérotation du verset
Is. 36,8
et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi
duo millia equorum nec poteris ex te prebere
ascensores eorum
Numérotation du verset
Is. 36,9
et quomodo sustinebis
faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Egypto in quadriga et in equitibus
Numérotation du verset
Is. 36,10
et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam
ut disperderem eam
Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam
Numérotation du verset
Is. 36,11
Et dixit Eliachim et Sobna et Ioe ad Rapsacen loquere ad servos tuos
syra lingua.
Intelligimus enim
ne loquaris ad nos iudaice
in auribus populi qui est super murum.
Numérotation du verset
Is. 36,12
et dixit ad eos Rapsaces
numquid ad dominum tuum
et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro
ut comedant stercora sua
et bibant urinam
pedum suorum vobiscum
Numérotation du verset
Is. 36,13
et stetit Rapsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit
audite verba regis magni regis Assyriorum
Numérotation du verset
Is. 36,14
Hec dicit rex
: non seducat vos Ezechias
quia non poterit eruere vos
Numérotation du verset
Is. 36,15
et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino
dicens eruens
liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum
Numérotation du verset
Is. 36,16
nolite audire Ezechiam hec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem
et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisterne sue
Numérotation du verset
Is. 36,17
donec veniam et tollam vos
ad terram que est ut terra vestra
terram frumenti et vini terram panum et vinearum
Numérotation du verset
Is. 36,18
ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque
terram suam de manu regis Assyriorum
Numérotation du verset
Is. 36,19
ubi est deus Emath et Arphat
ubi est deus Seffarvaim numquid
liberaverunt Samariam de manu mea
Numérotation du verset
Is. 36,20
quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut
eruat Dominus
Hierusalem de manu mea
Numérotation du verset
Is. 36,21
et siluerunt et non responderunt ei verbum
mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei
Numérotation du verset
Is. 36,22
et ingressus est Eliachim filius Helchie qui erat super domum et Sobna scriba et Ioe filius Asaph
a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus
et nuntiaverunt ei verba Rapsacis
Capitulum 36
Numérotation du verset
Is. 36,1
marg.|
Et factum est in quartodecimo anno Regis Ezechie
etc.) In hoc capitulo determinat Propheta de ascensu Sennacherib in Hierusalem. De quo etiam legitur, 4Rg. 18. Hic etiam dicitur in Glossa quod liber Paralipomenon consentit venisse Salmanasar sexto anno Ezechie ; tamen in Paralipomenon non legitur hoc. Sed propter hoc consentire dicitur, quia non contradicit.
marg.|
Et nota quod primo vastavit decem Tribus Phul Rex Assyriorum sub Manahem Rege Israel, sicut legitur 4Rg. 15.d. Secundo vastavit eos Teglatphalasar sub Phacee filio Romelie. 4Rg. 15.f. Similiter tertio Salmanasar sub Osea Rege Israel, totam vastavit Samariam. 4Rg. 17.a. Quarto Sargon, qui expugnavit Azotum, sup. 20.a. Quinto Asaraddon, qui translato Israel Samaritanos cultores misit in Iudeam 4Rg. 17.d. Sexto Sennacherib sub Ezechia Rege Iuda Hierusalem obsedit, ut hic et 4Rg. 18. sicut hic dicit Glossa Sacra narrat historia etc.
Sed
tamen hoc videtur falsum : quia Asaraddon fuit filius Sennacherib, sicut legitur infra 37.g.4.78rb} Propterea dicunt quidam quod omnia predicta nomina fuerunt Sennacherib et quod ipse omnibus predictis nominibus appellatus est et quod legitur primo et secundo et tertio etc.
sic
Glossandum est. Ascendit, idem tamen fuit ; sed ascendit multoties : Hieronymus tamen dicit hoc esse falsum, Dicit ergo.
marg.|
{o}
Et factum est
) istud. Et continuat. Rex Assyriorum iam decem Tribus captivaverat et iam multas civitates vastaverat. Et factum est, post hec.
marg.|
{p}
In quartodecimo anno Regis Ezechie
) non quartodecimo anno etatis Ezechie, sed regni eius.
marg.|
{p}
Ascendit Sennacherib Rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas)
id est super maiorem partem. Munitas dicit, quia ad munitas prius cucurrit, ut illis captis facilius haberet alias.
marg.|
{r}
Et cepit eas)
id est multas ex eis.
marg.|
{s}
Et misit Rex Assyriorum Rapsacen. Hun
c Rapsacen quidam dicunt filium fuisse Isaie Prophete, qui iverat ad Regem Assyriorum, quia non honoraverat eum Rex Iuda iuxta nobilitatem suam ; et constituerat eum Rex Assyriorum Principem militie sue. Alii dicunt quod quidam Samarites fuit et ideo sciebat loqui Hebraice.
marg.|
{t}
De Lachis quam
tunc expugnavit.
marg.|
{u}
In Hierusalem ad regem Ezechiam
) mandans, ut veniret loqui ad eum extra Hierusalem.
marg.|
{x}
In manu gravi)
id est in multitudine exercitus magna. ut terreret Ezechiam et populum : et per hoc redderent se.
marg.|
{y}
Et stetit Rapsaces in aqueductu piscine superioris Erat
in Hierusalem piscina quedam, que dicebatur inferior : quia inferior erat situ et recipiebat aquam per conductum ab illa piscina superiori. Piscina autem superior erat extra Hierusalem, a qua fluebant aque per conductum. Et ibi stetit Rapsaces, ut loqueretur ad populum, vel ad Ezechiam inde.
marg.|
{a}
In via agri fullonis
id est in via per quam itur ad agrum, ubi manebant fullones. Accipitur enim singulare pro plurali.
marg.|
{Δ} Manebant
Numérotation du verset
Is. 36,mystice
marg.|
{o}
Et factum est in quartodecimo anno. Eze
chias in hoc loco gerit typum cuiuslibet Christiani, vel magis proprie Prelati, sed propriissime Religiosi Civitates Iuda sunt Ecclesie, vel congregationes laicorum. Hierusalem vero claustralium. Sennacherib autem gerit typum principis Demoniorum. Rapsaces vero gerit typum satellitum eius. Captis ergo civitatibus Iuda, id est secularium congregationibus per peccatum, mittit Diabolus, qui est Sennacherib Rapsacen, id est satellites suos ad capiendum Hierusalem et Ezechiam captivandum, id est ; ad destruendam Religionem et Religiosum perdendum. Hoc est quod in Iob. 40. legitur. Unde congrue dicitur, Sennacherib, qui interpretatur tollens deserta, id est claustra. Et competenter dicitur Rex Assyriorum, qui interpretatur directi superbi enim directi sunt, vel erecti. Et de Diabolo dicitur. Ipse est Rex super omnes filios superbie. Iob. 41.d.
marg.|
Et notabile est quod quartodecimo anno dicitur ascendere et non ante : quia postquam homo nititur custodire Quaternarium Evangelii et Decalogum preceptum, que per quatuordecim quod ex quatuor et decem constat, designantur, gravius impugnatur a Diabolo adversario, quia tunc insanit Diabolus se contemni. Unde super Ex. 5. dicit Glossa Pharao contemptus surgit in scandala. Et Gregorius Illos pulsare negligit, quos iure quieto possidere se sentit. De Lachis autem mittit Diabolus, que interpretatur sibimet vir : quia nihil est, per quod magis infestat Religiosos Diabolus, quam per proprium sensum. De qua signanter Rapsacen mittere dicitur, qui interpretatur multus osculo, quia per hoc sepe capiuntur Religiosi : quoniam deosculantur manus suas, id est complacent sibi operibus suis. Contra quod dicit Iob. 31.c. Si deosculatus sum manum meam ore meo, que est iniquitas maxima, quia maximos et multos deiicit. Et negatio contra Deum altissimum, quia glorians et complacens in operibus suis, qui solo Domino de illis gloriari deberet, quasi Deum Auctorem istorum negat, ea sibi ascribens. Quod autem in multitudine gravi venisse dicitur, significat quod Diabolus cum maiori impetu et sollicitudine infestat Religiosos, quam seculares : et quoslibet post aggressionem bone vite, quam ante. Unde Eccl. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et in timore : et prepara animam tuam ad tentationem. Et Mt. 12.d. legitur quod Diabolus inveniens domum mundatam scopis et ornatam, vadit et assumit septem Spiritus nequiores se : et ingressi habitant ibi :
marg.|
{y}
Stetit aute
m ipse Rapsaces.
marg.|
{z}
In aqueductu piscine superioris in via agri fullonis. Aqu
eductus, per quem a piscina superiore, que est Christus, fons vite, fluunt aque gratie in piscinam inferiorem, id est in cor nostrum
marg.|
{Θ}
est fides.
marg.|
{4.
78va}
Δ Manebant enim ibi fullones propter copiam aquarum, quibus indigent ad opus suum.
marg.|
{a}
Et egressus est ad eam Eliachim filius Helchie, qui erat super domum. Eze
chias enim noluit egredi ad ipsum, sed misit nuntios suos, qui audirent eum et verba eius referrent Ezechie. Eliachim iste erat super domum Domini : quia erat summus Pontifex et erat filius Elchie, qui Sobne superbo successerat in Sacerdotium.
marg.|
{b}
Et Sobna Scriba Non
ille pessimus, ad quem dictum est sup. 22.e. Quid tu hic ? Ille enim mortuus fuerat in terra Sennacherib. Iste Sobna erat Scriba Regis, quia expensas et redditus Regis scribebat. Septuaginta. Grammaticus.
marg.|
{c}
Et Ioahe filius Asaph a commentariis
id est commentator, vel cancellarius, qui scribebat rerum gesta a commentariis, quibus preerat, sic dictus. Et dicit Haimo Huius officium erat dona et beneficia Regi impensa et a quibus et a quo tempore facta fuissent, in annalibus scribere, ne forte irremunerata manerent. Unde Assuerus Domino subtrahente somnum, beneficium Mardochei legit et remuneravit ? Est. 6.a. Vel officium a commentariis erat, causas, quarum decisio spectabat ad regem, breviter annotare et Regi ad memoriam revocare.
marg.|
{d}
Et dixit ad eos Rapsaces
id est ad predictos viros.
marg.|
{e}
Dicite Ezechie
) non dicit Regi, sed Ezechie, quasi contemnens eum et indignum regio nomine iudicans.
marg.|
{f}
Hec dicit Rex magnus Rex Assyriorum
). Rex dicit et magnum nominat, ut timorem incutiat audientibus : Forsitan sicut a patre suo audierat. Hec dicit Dominus, sic dicit ipse, ut maiorem auctoritatem habeant verba eius. Vel forte, quia Pater eius confortabat sepe populum promittens eius liberationem a Domino ; sic iste ad incutiendum timorem, quasi volens ostendere fortitudinem contrariam, dicebat : Hec dicit Rex magnus Rex Assyriorum.
marg.|
{g}
Que est ista fiducia), Ve
rba sunt Regis Assyriorum, id est Rapsacis in persona Regis.
marg.|
{h}
Qua confidis poss
e resistere mihi ?
marg.|
{i}
A quo consilio,
vel
fortitudine rebellare disponis ? Super quem habes fiduciam, quia recessisti a me trib
uta negando, que prius reddebat Achaz pater tuus ? Et quia credebat quod forte Ezechias speraret auxilium a Rege Egypti ; ideo ostendit Regem Egypti fragilem esse et impotentem ad auxiliandum ei et nocivum etiam. Unde quasi questioni sue premisse respondens dicit : Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum. Et quid vocet baculum istum, exponit.
marg.|
{l}
Super Egyptum
scilicet baculum arundineum, vocat Egyptum, propter arundines, que abundabant ibi ex copia aquarum Nili. Confractum dicit, quia Egyptii non sunt bellicosi, sed fragiles. Falsum tamen dicebat : quia Ezechias non confidebat in eo.
marg.|
{m}
Cui arun
dini confracte.
marg.|
{n}
Si innisus fuerit homo
) ad sustentandum se.
marg.|
{o}
Intrabit in manum eius et perforabit eam. Ad
litteram, quia rigida est et secans
marg.|
{Δ} Unde
marg.|
{Θ} est fides. Unde Io. 7.f. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive. Istum aqueductum primo nititur Diabolus obturare, tamquam scaturiginem omnium virtutum Unde :
marg.|
Prima petit campum dubia sub sorte duelli Pugnatura fides. Unde Augustinus Fides in corde tuo, Christus est in corde tuo. In isto aqueductu tamquam in agro pleno floribus bonorum operum, quando, scilicet fides operatur per dilectionem. Gal. 5.b. Manet ille verus fullo, qui vestimenta sua talia fecit, qualia fullo non potest facere super terram, quando transfiguratus est in monte Thabor : Mt. 17.a. id est Dominus Iesus Christus, qui nos etiam lavit in sanguine suo effuso in Cruce pro nobis. Unde post resurrectionem eius leguntur primo date Sanctis singule stole albe Apc. 6.c.
marg.|
Item aqueductus, per quem a piscina superiore descendunt rivi devotionis, compunctionis, lacrimarum in piscinam inferiorem, id est in cor nostrum, est Christus, vel Beat. Virgo, que est sons hortorum, puteus aquarum viventium, que fluunt impetu de Libano. Ct. 4.d.4.78vb} Vel quasi aqueductus exit de paradiso, que rigat hortum plantationum, id est Novitiorum et inebriat partus sui fructum, cuius trames factus est abundans et fluvius propinquavit ad mare, que effundit flumina, que inundat sicut Iordanis in tempore messis et sicut Tigris in diebus novorum : lectio, meditatio, contemplatio est. Istum aqueductum obturat Diabolus per temporalium administrationem, per dignitatum ambitionem, per multiplicium sollicitudinum implicationem.
marg.|
Pluribus enim intentus, minor est ad singula sensus. Unde per contrarium dicitur. Eccl. 38.c. Qui minoratur actu, percipiet sapientiam. Ergo per contrarium, qui arescit in curis et sollicitudinibus, perdet illam. Unde 4Rg. 19.e. Ego siccavi omnes aquas vestigio pedis mei. Et Idt. 7.b. Porro Holofernes dum circuit per gyrum, reperit quod fons qui influebat, aqueductum illorum ex parte australi, id est Christi, vel Beate Virginis, vel Spiritus sancti extra civitatem dirigeret : et incidi precepit aqueductum illorum.
marg.|
{a}
Et egressus est ad eum Eliachim filius Helchie, qui erat super domum et Sobna, Scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis. Hoc
potest exponi in malo : quia in Religione qui prius egrediuntur ad Diabolum per consensum et capiuntur ab eo, sunt Officiales et Prelati, qui ad litteram sunt super domum Religionis. Unde Ier. 5.b. Ibo ad optimates et loquar eis : Ipsi enim cognoverunt viam Domini et iudicium Dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt iugum obedientie, scilicet ruperunt vincula discipline. Potest aliter exponi in bono. Per hoc enim quod Ezechias manens in civitate misit istos ad Rapsacen, significatur quod homo Religiosus, cum est in tentatione, debet sedere in claustro, vel in Ecclesia quietus et rationem suggestioni Demonis opponere, que significatur per Eliachim, qui erat super domum Domini, quia ratio, est Rex anime regens ipsam animam, que domus Dei est : ad quam debet homo recurrere, cum tentatur, ut secundum rationem iudicet et discernat, non secundum carnem. Sobna autem, cuius officium, ut dictum est, erat scribere expensas Regis et redditus : et Ioahe, cuius officium erat scribere beneficia Regi impensa : propter hoc missi sunt : ut significetur quod Religiosus homo in tribulatione semper debet recolere, quanta bona reddidit, immo dedit ei Deus ; quanta expendit pro ipso, sanguinem, scilicet in Cruce et proprium sanguinem et Martyrum, ut eum vocaret ad nuptias suas. Unde Mt. 22.a. Tauri mei, id est Apostoli altilia occisa, id est Martyres venite ad nuptias.
marg.|
Item debet recolere, quanta et quot beneficia summo Regi Christo tenetur impendere, immo rependere. Primum debet recolere, ut patienter mala sustineat, utpote qui iam mercedem habuit pro illis. Secundo debet recolere, ut mala illata non solum patienter sustineat, sed gaudenter, sciens quod quecumque beneficia illi affluentissimo Regi et largissimo impenderit, abundantissime remunerabuntur ei, non solum secundum merita, sed etiam longe supra. Qui enim aliquid sustinet propter Dominum, feneratur ei. Unde per Ier. 15.c. conqueritur. Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam et Sapient. 10.d. Reddet. Deus mercedem laborum Sanctorum suorum et deducet illos in via mirabili etc.
marg.|
{g}
Que est ista fiducia, qua confidis, aut quo consilio,
vel
fortitudine rebellare disponis ? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me ? Diab
olus multum laborat, ut Religiosus cadat in acediam et deinde in desperationem ex consideratione sue debilitatis in acediam, laborat, ut cadat : quia quamdiu homo vadit de virtute in virtutem, Diabolus, quasi proiicit sagittas suggestionum in incertum : sed postquam iam homo sedet in uno loco et quiescit a bonis operibus per acediam et torporem, Diabolus bene scit, ubi debet trahere et exercet sagittas suas super eum quasi ad signum. Unde Lam. 3.b. Posuit me, quasi signum ad sagittam.
marg.|
{k}
Ecce confidis super baculum arundineum confractum super Egyptum, cui si innisus fuerit homo, intrabit in manum eius et Perforabit eam. Dia
bolus dicit
marg.|
{Θ} homini
marg.|
{4.
79ra}
Δ unde et penetrativa, maxime quando confracta est.
marg.|
{a}
Sic Pharao Rex
etc. quasi dicat : sicut arundo confracta appodianti se super eam, non solum non prodest, sed etiam obest : sic Pharao omnibus, qui sperant in auxilio eius. Et ut omnem spem refugii auferret Ezechie et suis, subdit.
marg.|
{b}
Quod si responderis mihi o Ez
echia.
marg.|
{c}
In Domino Deo nostro confidimus ego
et populus, sicut verum erat. Et convertit sermonem suum.
marg.|
{d}
Nonne ipse est Domi
nus Deus noster.
marg.|
{e}
Cuius abstulit Ezechias excelsa in q
uibus populus diu consuerat immolare.
marg.|
{f}
Et altaria que
fecerat Achaz pater eius. De ista demolitione excelsorum et altarium legitur 4Rg. 18.a. et 2Par. 31.a. Et tamen quod Ezechias fecerat causa religionis, iste pervertit in sacrilegium.
marg.|
{g}
Et dixit Iude
id est habitatoribus aliarum civitatum Iudee a Hierusalem.
marg.|
{h}
Et Hierusalem
id est habitatoribus Hierusalem.
marg.|
{g}
Iude trib
ui Iuda.
marg.|
{h}
Et Hierusalem his,
qui erant de tribu Beniamin : quia Hierusalem erat in sorte Beniamin.
marg.|
{i}
Coram altari isto, solo, adorabitis
scilicet coram solo altari templi ? quasi dicat : ex quo tanta mala fecit Ezechias contra Dominum, non debet confidere in eo.
marg.|
{k}
Et nunc
quasi dicat : ex quo vides quod tu non poteris resister {e} {l}
Trade te Domino meo spon
tanee, antequam capiaris invitus.
marg.|
{m}
Et dabo tibi
id est Rex dabit tibi, vel ego ex parte eius.
marg.|
{n}
Nec poteris ex te prebere
id est ex Gente tua,
marg.|
{o}
Ascensores eorum
id est qui sciant ascendere predictos equos : quia Iudei non habebant consuetudinem equitandi. Vel qui audeant propter prohibitionem legis de non multiplicandis equis. Dt. 7.d. Vel qui valeant propter debilitatem et imbecillitatem corporis.
marg.|
{p}
Et quomodo sustinebis
id est presentiam.
marg.|
{q}
Iudicis unius loci
id est Principis alicuius castri, vel partis regni ?
marg.|
{r}
Ex servis Domini mei minoribus
quasi tot sunt cum Domino meo quod nec etiam presentiam unius de minoribus Principibus regni sui posses sustinere, maxime cum non habeas, qui equitare audeant, vel sciant, vel possint. Et bene dico quod non poteris sustinere.
marg.|
{s}
Quod si confidis in Egypto
id est in auxilio Regis Egypti.
marg.|
{t}
In quadriga et in equitibus in q
uibus abundat Egyptus, frustra, supple, confidis.
marg.|
{u}
Et pro
quia.
marg.|
{x}
Nunc expl
etum est.
marg.|
{y}
Numquid sine Domino
id est sine Domini precepto.
marg.|
{z}
Ascendi ad terram istam ?
quasi dicat : non sine precepto Domini ascendi, ut disperderem eam, quasi dicat : . Egyptus non poterit liberare te, o Ezechia : quia Dominus precepit mihi, ut venirem huc et disperderem terram hanc. Vel sic dico quod Egyptus non poterit liberare te.
marg.|
{u}
Et tunc
) si responderis, quia Dominus liberabit te.
marg.|
{y}
Numquid sine Domino
id est sine Domini precepto.
marg.|
{z}
Ascendi ad terram istam ?
quasi dicat : non, immo.
marg.|
{a}
Dominus dixit ad me
id est precepit mihi.
marg.|
{b}
Ascende super terram istam
) Iudeam.
marg.|
{c}
Et disperde eam. Men
tiebatur. Sed hoc dixit, quia forte audierat prophetatum esse ab Isaia Iudeam fore vastandam per Regem Assyriorum sup. 7.d. In die illa radet Dominus in novacula acuta in his, qui trans flumen sunt in Rege Assyriorum.
marg.|
{d}
Et dixit Eliachim
etc.
Isti
erant missi ad audienda verba eius.
marg.|
{e}
Loquere ad servos tuos. Ser
vos suos se dicunt ex humilitate, si forte ex hoc motus temperaretur.
marg.|
{f}
Syra lingua
id est Chaldea.
marg.|
{g}
Intelligimus enim
). Syram linguam, quia utriusque communis est, dicit Glossa Sed quare rogabant eum loqui tunc Syra lingua ?
marg.|
{Δ} Si enim communis
marg.|
{Θ} homini quod non confidat se salvandum esse in religione, quam vocat baculum propter rigorem discipline et asperitatem vestitus : et arundineum, propter vacuitatem et paupertatem rerum : confractum ; quia hominem exteriorem, id est corpus frangit per ieiuniorum continuationem, per manualium operum exercitationem, per vigiliarum protractionem, per victualium austeritatem : Egyptum etiam vocat eam, propter meroris multiplicis et tribulationum presentium inundationem. Egyptus enim interpretatur meror, vel tenebre. Illum baculum dicit Diabolus arundineum, quasi impotentem sustentare. Dicit enim Diabolus sepe in corde
{4.
79rb} hominis quod homo non possit diu vivere tali cibo. Perforantem etiam manum vocat eum, quasi reddentem inutilem ad bene operandum, propter nimiam corporis debilitationem suggerens sepe dolositatem et gulositatem sub specie pietatis. Exemplum de Beat. Hilario, cui tantum suggesserat. Diabolus quod faciebat eum equitare et comedere bis contra consuetudinem suam et sub specie boni, ut posset melius sustinere laborem ; tandem ipse intendebat eum deducere ad fornicationem, sicut confessus est Beat. Martino.
marg.|
{b}
Quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus : nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa. Hoc
est quod suggerit Diabolus : peccasti non confidas quod possis misericordiam obtinere. Unde Lam. 3.f. Lapsa est in lacum anima mea, id est lapsus sum in peccatum : et posuerunt lapidem obstinationis super me, ne resurgere possem. Immo etiam ubi non est peccatum, vult probare Diabolus esse peccatum, sicut patet hic. Hoc iaculo maxime infestat Diabolus Religiosos, scilicet conscientia erronea.
marg.|
{g}
Et dixit Iude et Hierusalem : coram altari isto adorabitis. Ecc
e quod iste fecerat causa Religionis, Diabolus impietati ascribit.
marg.|
{k}
Et nunc trade te Domino meo Regi Assyriorum. Hoc
est quod Diabolus summe appetit, in homine Religioso, quando tentavit de gula, de avaritia : et non potest per hec devincere, recurrit ad superbiam : ut, postquam homo Religiosus contemnit paupertatem victus, vilitatem habitus : saltem appetat dignitates et prelationes. Unde dicit :
Trade te Domino meo Regi
quasi saltem appete regnum et dominium aliorum. Propter hoc cum Diabolus ad primam mulierem tentandam accederet, credens quod parum curaret de cibo et de divitiis, statim cucurrit ad elationem dicens : Eritis sicut Dii. Gn. 3.a.
marg.|
{m}
Et dabo tibi duo millia equorum. Val
de libenter procurat Diabolus Religiosis equos ad equitandum ; ut sic mala faciant, ut ad minus extra claustrum sint et faciant minus bonum ; et tamen valde est abominabilis Domino Religiosus libenter equitans. Unde Lv. 11.c. Upupam quoque et vespertilionem et omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, erit abominabile, id est Religiosus libenter equitans. Iste vespertilio volare videtur : sed pennas non habet ; videtur tamen volare propter habitum. Vespertilio in sero volat ; sic tales in morte primo contemplari volunt Vespertilio non graditur ; sic nec talis Religiosus inter seculares salvatur.
marg.|
{n}
Nec poteris
etc.
Diab
olus sepe irritat hominem negando ei alicuius potentiam, ut ille tentetur et capiatur, cum iam illaqueatus rete non potest effugere. Ipse enim est auceps, sine quo non capitur avis, id est Religiosus. Am. 3.a. Numquid cadet avis in laqueum terre absque aucupe ?
marg.|
{u}
Et numquid
etc.
Diab
olus dicit se quandoque a Deo missum : quia transfigurat se in Angelum lucis, 1Cor. 11.c. Ad disperdendum etiam se missum dicit, quando suggerit homini derelictum se esse a Deo ; ut ab ipso auxilium non exspectet. Multos socios habet hodie Diabolus, qui prava dant consilia et nociva et quasi a Domino dicant : Isti sunt Pseudoprophete, qui prohibent alios ab introitu claustri, a contemptu mundi sub spe, immo sub mendacio melioris boni dicunt enim sepe Bonum est quod remaneatis in seculo, potestis magnum fructum facere et edificare Ecclesiam Dei et illuminare terre partem magnam. Sed quid intendat, Deus scit : et tamen nos etiam possemus percipere ex effectu, Mt. 7.c. A fructibus eorum cognoscetis eos. Quis enim hodie est, ex quo adeptus est, quam querebat prebendam, vel prelationem : qui non contemptis animabus, currat ad stercora ? Rarus ; vel nullus. De talibus Pseudoprophetis loquitur Dominus. Ier. 23.d. Non mittebam Prophetas et ipsi currebant.
marg.|
{e}
Loquere ad servos tuos Syra lingua intelligimus enim Si D
iabolus loqueretur Syra lingua, que propria est eius, id est superba : bene cognosceretur et non falleret tot, quot fallit : quia Iudaica lingua loquitur, ut quando malum suggerit sub specie pietatis.
marg.|
{Θ} {b} Numquid ad Dominum
marg.|
{4.
79va}
Δ Si enim communis erat populus, qui erat super murum, bene intellexisset eum. Sed dicendum, quia communis erat quantum ad litteratos Iudeos et Syros, qui utramque linguam sciebant ; non quantum ad laicos, sicut in principio Ecclesie, Greca lingua et Latina communis erat Clericis Grecis et Latinis. Addiscebant enim Latinum, ponendo Grecum desuper : et e converso. Hebraice loquebatur Rapsaces ut astanti populo terror incuteretur. Unde dixerunt.
marg.|
{a}
Ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi
etc.
elat
us in superbiam ex humili nuntiorum responsione. Omnes enim quasi unum alloquitur.
marg.|
{c}
Ut loquerer omnia verba ista
etc. quasi dicat : non solum Regi misit me Dominus meus nuntiare omnia verba ista ; sed potius ad viros, qui sunt in muro obsessi, id est civibus, qui sunt intra murum ad defendendum civitatem.
marg.|
{d}
Ut comedant stercora sua fame
urgente.
marg.|
{e}
Et bibant urinam pedum suorum
id est urinam, que pre timore et debilitate fluet super genua et pedes eorum.
marg.|
{f}
Vobiscum hoc
dicit, ut notet angustiam eorum futuram maximam, quasi non soli plebi, sed principibus etiam evenire debet, quasi dicat : hoc misit me Dominus nuntiare civibus Hierusalem ; quod nisi reddant se, tanta fame arctabuntur quod necesse erit eos comedere stercora sua ; et tantum debilitabuntur quod, sicut homo debilis, mingent super pedes suos et illud bibent et vos etiam cum eis.
marg.|
{g}
Et stetit Rapsaces
quasi secure loquens, ut per hec magis terreret populum.
marg.|
{h}
Et clamavit voce magna ut o
mnes audirent et terrerentur, videntes eum ita audacter loquentem.
marg.|
{i}
Iudaice ut a
b omnibus intelligeretur.
marg.|
{k}
Et dixit : Audite verba Regis magni Regis Assyriorum vos,
qui estis super murum in civitate.
marg.|
{l}
Hec dicit Rex
quasi fortitudo contraria ei, de qua dicitur. Hec dicit Dominus Deus Israel.
marg.|
{m}
Non vos seducat Ezechias
scilicet vane vos confortando.
marg.|
{n}
Quia non poterit eruere vos de m
anu mea. Et dicit hoc in persona Sennacherib.
marg.|
{o}
Et non vobis
etc.
supe
r Domino suo, non meo.
marg.|
{p}
Dicens
scilicet Ezechias.
marg.|
{q}
Eruens liberabit nos Dominus. Con
iiciebat enim, vel audierat ab aliquo Ezechiam, sic persuadere populo.
marg.|
{r}
Nolite audire Ezechiam
quasi dicat : ita vane consolatur vos, sed nolite audire eum, id est acquiescere ei. Et ut, si non potest terroribus, saltem capiat eos blanditiis, subdit.
marg.|
{s}
Hec enim dicit Rex Assyriorum vobi
s per me, qui sum nuntius eius ad hoc missus. O vos cives.
marg.|
{t}
Facite mecum benedictionem
id est componite mecum, unde veniat vobis benedictio. Unde alia littera : Facite quod vobis utile est, 4Rg. 18.g. Vel, Facite mecum benedictionem, ut benedicatis mecum Regem, quasi dicat : dicite eum Regem vestrum, sicut ego.
marg.|
{u}
Et egredimini ad me spon
te reddentes vos mihi et tradentes civitatem.
marg.|
{x}
Et comedite unusquisque vineam suam
id est fructum vinee sue.
marg.|
{y}
Et unusquisque ficum suam
id est fructum eius.
marg.|
{z}
Et bibite unusquisque aquam cisterne sue
id est putei, vel fontis.
marg.|
{a}
Donec veniam
id est donec redeam de Egypto. Illuc enim ire decreverat, capta Lobna : et post redire in Hierusalem ad duas Tribus captivandas ; sed voluit eos prius terrere verbis, ut in reditu suo se statim redderent sine rebellione.
marg.|
{b}
Et tollam vos ad terram, que
etc. id est transferam
marg.|
{Δ} vos ad terram
marg.|
{Θ} {b}
Numquid ad Dominum tuum et ad te misit me Dominus meus, ut loquerer omnia verba
etc.
ut comedant stercora et bibant urinam pedum suorum vobiscum : St
ercora sunt temporalia, que comedunt in claustro proprietarii, ut Ananias. Act. 5.a. Et Achor. Iosue 7.d. Hec enim sunt illa stercora, de quibus Apost. Phil. 3.b. Omnia arbitrabus sum ut stercora ; ut Christum lucrifacerem. Urina, que est fex sanguinis, est carnalis affectus, quem habent Religiosi in parentes. Hec sunt duo vitia, que hodie Religiosos maxime impugnant.
marg.|
{4.
79vb} {g}
Et stetit Rapsaces Diab
olus, etsi repulsus prima vice ; tamen non recedit, sed tentat acrius. Unde continue sine acedia vigilandum est ad resistendum, 1Pt. 2.b. Fratres, sobrii estote et vigilate in orationibus : quia adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit, querens quem devoret : cui resistite fortes in fide. Unde Ps. 120. Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel.
marg.|
Quippe dicit Bernard. quia non dormitabit, neque dormiet, qui impugnat Israel, sup. 5.f. de Diabolo. Ecce festinus, velociter veniet, non est deficiens, neque laborans in eo : non dormitabit, neque dormiet : neque solvetur cingulum renum eius : neque rumpetur corrigia calceamenti eius : sagitte eius acute et omnes arcus eius extenti.
marg.|
{h}
Et clamavit voce magna Iudaice.
Heretici hodie loquuntur Iudaice, id est Theologice. Theologi autem Azotice, id est Philosophice, non ex media parte, sicut dicitur Nehemie ultimo d.a sed ex toto.
a 2Esr.
marg.|
{k}
Audita verba Regis magni Regis Assyriorum.
Diabolus se dicit Regem magnum et potentem ; cum tamen sit pauper et miserrimus. Unde Mt. 4.b. Hec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
marg.|
{m}
Non vos seducat Ezechias, quia non poterit eruere vos. Quo
d boni dicunt infirmis, Diabolus in malum interpretatur : et seductores vocat bonos, sicut et Iude ; Dominum. Mt. 27.g. Recordati sumus, quia seductor ille dixit, cum adhuc viveret, post tres dies resurgam.
marg.|
{t}
Facite mecum benedictionem.
Diabolus petit benedictionem, tamen intentio eius est rependere maledictionem.
marg.|
Et nota quod dicit
mecum
et non contra me. Benedictionem contra illum faciunt, quicumque bonis operibus intendunt : et quicumque etiam se muniunt signo Crucis. Benedictionem autem cum Diabolo faciunt, quicumque malis operibus vacant, sed specialiter adulatores. Unde Ps. 9. Laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur.
marg.|
Et nota quod pactum cum Diabolo, sive benedictio in hoc est, ut eruat oculos dextros, sicut dicitur 1Rg. 11.a. In hoc feriam vobiscum pactum. ut eruam omnium vestrum oculos dextros. Satis enim permittit Diabolus, ut bona fiant ; dum tamen sinistro oculo, id est mala intentione.
marg.|
{u}
Et egredimini ad me.
Diabolus semper monet egredi : fidelis anima semper vocat Dominum ad ingressum. Malum autem est egredi : quia vix regreditur homo. Unde Ier. 22.c. Plangite eum, qui egreditur : quia non revertetur. Hoc sepe monet Diabolus, ut homo egrediatur unam religionem et ingrediatur aliam. Prv. 27.a. Sicut avis transmigrans de nido suo : sic vir, qui relinquit locum suum. Eccles. 10.a. Si spiritus potestatem habentis super te ascenderit, id est si videtur tibi quod posses difficiliorem Religionem sustinere, non dimittas locum tuum. Apc. 3.c. Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam.
marg.|
{x}
Et comedite unusquisque vineam suam : et unusquisque ficum suam : et bibite unusquisque aquam aquam cisterne sue.
Suadet Diabolus unicuique comedere vineam suam, id est inebriationem temporalis iucunditatis. Et ficum, id est delectationem carnalis voluptatis. Et aquam, id est instabilitatem mundane prosperitatis.
marg.|
In vinea ista crescit vinum illud quod prohibet Salomon dari regibus. Prv. 31.a. O Lamuel, noli Regibus dare vinum, de quo Deuteronom. 32.e. De vinea Sodomorum vinea eorum : et de suburbanis Gomorrhe, vua eorum fellis et botrus amarissimus ; fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile. De ficu ista, Ier. 24.b. Ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde : quia delectatio, ubi bona est et spiritualis, valde bona est ; ubi mala est et carnalis, pessima. Illud mandatum Diaboli valde stricte observant avari et gulosi : de quorum bonis nullus comedit, nisi ipsi.
marg.|
{b}
Et tollam vos ad terram, que est
] {Θ} ut terra vestra.
marg.|
{4.
80ra}
Δ vos ad terram Medorum, que situ et cultu terre Iudeorum similis est et fertilitate etiam ; tamen equalis non invenitur terre promissionis. Ut terra vestra dicit, ut libentius acquiesCt. Unusquisque enim terram desiderat, in qua natus est. Et quia dixerat quod terra illa erat, ut terra sua fertilis, subdit de fertilitate eius, dicens. Transferam vos in terram, que est ut terra vestra.
marg.|
{a}
Terram dico
, frumenti etc. id est que abundat in frumento et vino et panibus et vineis.
marg.|
{d}
Nec conturbet vos Ezechias
id est ne suadeat vobis, unde postea conturbemini.
marg.|
{e}
Dicens, Dominus liberabit nos.
quasi dicat : hoc non potest esse : quia Dii aliarum regionum, qui plures fuerunt, non potuerunt liberare terras suas de manu Domini mei, unde nec Deus vester, qui solus est. Unde dicit.
marg.|
{f}
Numquid liberaverunt Dii Gentium
id est quos colunt Gentes : licet plures sint.
marg.|
{g}
Unusquisque terram suam
quasi dicat : non : Ergo, nec Deus vos liberare poterit.
marg.|
{h}
Ubi est Deus Emath
id est Deus Antiochie.
marg.|
{i}
Et Deus
, Arphat, id est qui colitur in Arphat ?
marg.|
{k}
Ubi est Deus Sepharvaim Iste
civitates sunt vicine Emath. id est Antiochie. Secundum alios Emath est civitas Celesyrie, que nunc Epiphania dicitur. Arphat autem idem est. quod Damascus. Sepharvaim in plurali numero nomen est locorum : hic aliter pro civitate accipitur.
marg.|
{l}
Numquid liberaverunt Samariam Dii,
quos ante captivitatem decem Tribus coluerunt, de manu mea ? quasi dicat : non,
marg.|
{m}
Quis est ex omnibus
etc. id est terram, in qua colebatur de manu mea, ut eruat, similiter Dominus Hierusalem de manu mea ? quasi dicat : si omnes Dii Gentium, qui plures erant, non potuerunt liberare terras, in quibus colebantur de manu mea, multo minus Dominus, qui solus est, poterit liberare Hierusalem.
marg.|
{n}
Siluerunt
scilicet Eliachim et Sobna.
marg.|
{o}
Et non responderunt ei verbum ne f
orte verbis provocarent eum ad blasphemandum Deum. Vel forte dolore blasphemiarum predictarum obmutuerunt. Et in hoc fecerunt secundum consilium Salomonis dicentis : Non respondeas stulto iuxta stultitiam suam. Prv. 26.a.
marg.|
{p}
Mandaverat enim eis Rex
scilicet Eliachim et Sobne,
marg.|
{q}
Dicens
id est precipiens,
marg.|
{r}
Ne respondeatis ei
id est Rapsaci, ne ille alternando plura seduceret populum, vel maiores blasphemias inferret.
marg.|
{s}
Et ingressus est Eliachim more
sue Gentis audita blasphemia et nuntiaverunt ei verba Rapsacis.
marg.|
{Θ}
ut terra vestra. Dia
bolus non nominat terram, ad quam ducturus est ; sed similitudinem proponit : quia similitudo mater est deceptionis, ut dicit Augustinus
marg.|
{a}
Terram frumenti
id est mundane felicitatis, voluptatis carnalis.
De hoc frumento fit
panis ille pessimus, de quo Prv. 9.d. Panis absconditus est suavior.
marg.|
{b}
Et vini vane
et inepte iucunditatis.
marg.|
{c}
Terram panum et vinearum que
tamen numquam possunt hominem satiare.
marg.|
{h}
Ubi est Deus Emath
etc.) Emath interpretatur formidans eos et significat subditos. Arphat, sanitas, vel salvatio et significat Prelatos. Sepharvaim, libri ipsi, vel litterati eorum et significat Clericos, omnes istos se gloriatur devicisse Diabolus, Vel Emath profunditas et significat Artistas. Arphat sanitas et significat Medicos. Sepharvaim, litterati eorum, vel libri ipsi et significat Advocatos, quorum tota scientia est legere litteras Domini Pape. Omnes isti non liberant subditos de manu Diaboli et ideo libenter procurat Diabolus quod habeant curam animarum. Et hoc est quod dicitur 4Rg. 17.d. Adduxit Rex Assyriorum, id est Diabolus : De Babylone et de Cutha et de Haiath et de Emath et Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samarie.
marg.|
{o}
Et non responderunt ei verbum. Ist
e est modus devincendi superbos per patientiam. Unde poeta :
marg.|
Nobile vincendi genus est patientia : Vincit, Qui patitur : si vis vincere, disce pati.
marg.|
{4.
80rb} Prv. 24.c. Ne contendas cum pessimis. Eccl. 8.c. Ne stes contra faciem contumeliosi. In eodem. a. Ne litiges cum homine linguato et ne struas in ignem illius ligna. Eccl. 28.b. Abstine te a lite et minues peccata. Hic est optimus modus contra tentationes Diaboli, non litigare cum eo, id est non turbari, etsi immittat malas cogitationes : quia ex quo homo non consentit eis, nec turbatur de eis, Diabolus statim cessat. Quanto autem homo plus turbatur, tanto magis latrat Diabolus : sicut canis, quanto magis se defendit homo, tanto plus latrat : tamen semper resistendum est ei et numquam recipiende sunt tentationes eius, nec inde oportet multum turbari : quia ipse non propter peccatum quandoque, sed solum, ut homo turbetur, immittit illas : ut sic impediatur a bono et retrahatur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_36)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_36)
Notes :