Capitulum 14
Numérotation du verset
Is. 14,1
Prope est
ut veniat tempus eius
et dies eius non elongabuntur miserebitur
enim Dominus Iacob
et eliget adhuc de Israel
et requiescere eos faciet super humum
Suam
adiungetur advena
ad eos
et adherebit
domui Iacob
Numérotation du verset
Is. 14,2
et tenebunt
eos populi et adducent
Eos
in locum suum
et possidebit eos
domus Israel super terram Domini in servos et ancillas
et erunt capientes eos
qui se ceperant
et subicient
exactores suos
Numérotation du verset
Is. 14,3
et erit in die illa cum requiem dederit tibi
Deus
a labore tuo
et a concussione tua
et a servitute dura
qua ante servisti
Numérotation du verset
Is. 14,4
Sumes
parabolam istam
contra regem
Babylonis
et dices quomodo cessavit exactor
quievit tributum
Numérotation du verset
Is. 14,5
contrivit Dominus baculum impiorum
virgam dominantium
Numérotation du verset
Is. 14,6
cedentem populos
in indignatione
Plaga
insanabili
subicientem in furore gentes persequentem crudeliter
Numérotation du verset
Is. 14,7
Conquievit
et siluit omnis terra
gavisa est
et exultabit1
1 exultabit] exultavit
Weber
Numérotation du verset
Is. 14,8
Abietes
quoque letate sunt super te
et cedri Libani
ex quo dormisti
non ascendit qui succidat nos
Numérotation du verset
Is. 14,9
Infernus
subter conturbatus est
in occursum adventus tui.
Suscitabit2
2 Suscitabit] suscitavit
Weber
tibi gigantas
omnes principes terre
surrexerunt
de soliis suis omnes principes nationum
Numérotation du verset
Is. 14,10
universi respondebunt et dicent tibi
et tu vulneratus es
sicut nos
nostri similis
effectus es
Numérotation du verset
Is. 14,11
detracta est ad inferos superbia tua
Concidit
cadaver tuum
Subter
te
sternetur tinea
et operimentum tuum erunt vermes
Numérotation du verset
Is. 14,12
quomodo cecidisti de celo
lucifer qui mane oriebaris
corruisti in terram qui vulnerabas gentes
Numérotation du verset
Is. 14,marg.|13
qui dicebas
in corde tuo in celum conscendam
Super
astra celi3
3 celi] Dei
Weber
exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti
in lateribus aquilonis
Numérotation du verset
Is. 14,14
Ascendam
super altitudinem nubium
ero similis Altissimo
Numérotation du verset
Is. 14,15
Verumtamen ad infernum detraheris
in profundum laci
Numérotation du verset
Is. 14,16
qui te viderint
ad te inclinabuntur
teque prospicient
numquid iste est vir
qui conturbavit terram
qui concussit
regna
Numérotation du verset
Is. 14,17
qui posuit orbem desertum
et urbes eius destruxit
vinctis eius
non aperuit carcerem
Numérotation du verset
Is. 14,18
omnes reges gentium universi dormierunt
in gloria
vir in domo sua
Numérotation du verset
Is. 14,19
Tu autem proiectus es
de sepulchro tuo quasi stirps
inutilis pollutus
et obvolutus qui interfecti sunt gladio
et descenderunt ad fundamenta laci
quasi cadaver
Putridum
Numérotation du verset
Is. 14,20
non habebis consortium neque cum eis in sepultura
tu enim
Terram suam4
4 tuam]
om. Weber
disperdisti tu populum
occidisti
non
vocabitur
in eternum semen pessimorum
Numérotation du verset
Is. 14,21
preparate filios
Eius
occisioni in
iniquitate patrum eorum non consurgent
nec hereditabunt
Terram
neque implebunt faciem orbis
civitatum
Numérotation du verset
Is. 14,22
Et
Consurgam
super eos
dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen
et reliquias
et germen et progeniem ait
Dominus
Numérotation du verset
Is. 14,23
et ponam eam
in possessionem hericii
et in paludes
aquarum
et scopabo
eam in scopa terens
dicit Dominus exercituum
Numérotation du verset
Is. 14,24
Iuravit
Dominus exercituum dicens si
non ut putavi
ita erit
et quomodo mente tractavi
Numérotation du verset
Is. 14,25
Sic
eveniet ut conteram Assyrium in terra mea
et in montibus meis conculcem eum
et auferetur ab eis
iugum eius et onus
illius ab humero eorum
tolletur
Numérotation du verset
Is. 14,26
hoc consilium
quod cogitavi super omnem terram
et hec est manus extenta
super universas gentes
Numérotation du verset
Is. 14,27
Dominus enim exercituum decrevit
et quis
poterit infirmare
et manus eius extenta
et quis
avertet eam
Numérotation du verset
Is. 14,28
in anno quo mortuus est rex Achaz
factum est onus istud
Numérotation du verset
Is. 14,29
ne leteris
Philistea omnis tu
quoniam comminuta est virga
percussoris tui
de radice enim colubri
egredietur regulus
et semen eius absorbens volucrem
Numérotation du verset
Is. 14,30
et pascentur
primogeniti
pauperum et pauperes fiducialiter
Requiescent
et interire faciam in fame
radicem tuam
et reliquias tuas
interficiam.
Numérotation du verset
Is. 14,31
Ulula porta
clama civitas
prostrata est
Philistea omnis ab aquilone enim fumus venit
et non est qui effugiat agmen eius
Numérotation du verset
Is. 14,32
Et
quid respondebitur nuntiis gentis
quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt
pauperes
populi eius
Capitulum 14
Numérotation du verset
Is. 14,1
marg.|
Prope est, ut veniat
etc. Versus iste potest esse conclusio oneris predicti et quantum ad historiam et quantum ad mysterium quod innuit quedam <Glossa> interlinearis modica. Et secundum hoc capitulum incipit infra : Miserebitur enim etc. Potest etiam esse Principium promissionis, que promittitur populo redeunti de captivitate post eversionem Babylonis litteralis, vel mystice, id est heresis, vel glorie mundi, que facta fuit in primo adventu Christi et plenius fiet in secundo. Et secundum hoc hic incipit capitulum et hoc innuit. Glossa marginalis, ubi eversa Babylone promittit Deus collectionem fidelium in Ecclesia futuram.
marg.|
Et notandum quod onus Babylonis de quo actum est in capitulo precedenti, adhuc protenditur in partem huius capituli. Sed inter partem oneris premissam et eam, que sequitur, interponit Propheta promissionem Domini de reditu Iudeorum a captivitate Babylonica. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. In prima ponitur prophetia de reditu Iudeorum in terram suam. In secunda ponitur parabola, sive lamentatio Nabuchodonosor, ibi : Quomodo cessavit etc.
In t
ertia ponitur comminatio solitudinis et vastitatis Babylonis, ibi : Et consurgam super eos etc.
Dici
t ergo.
marg.|
{b}
Prope est, ut veniat tempus eius
id est captivitatis et desolationis Babylonie et consolationis Iudeorum,
marg.|
{d}
Et dies eius non elongabuntur
id est tempus, sive dies, in quo Babylonia destruetur, cito veniet.
marg.|
{f}
Miserebitur enim Dominus Iacob
id est duarum tribuum deserta Babylonia, quia primo anno habuerunt licentiam redeundi, ut legitur 1Esr. 1.a.
marg.|
{g}
Et eliget adhuc de Israel
id est de decem tribubus aliquos, qui redierunt cum Zorobabel et aliis Ducibus Iuda, ut legitur 1Esr. 2.
marg.|
{h}
Et requiescere eos faciet
vel
faciam super humum suam
id est in Iudea dabo eis pacem et prosperitatem post reditum.
marg.|
{i}
Adiungetur advena
id est Gentilis.
marg.|
{k}
Ad eos
id est Iudeos redeuntes. Maxime enim dilecti erant a Gentibus circa Babylonem, quorum multi venerunt cum eis, videntes eos cum magna letitia et prosperitate redire, cum essent servi eorum et alii Gentiles, qui remanebant, amplexabantur et osculabantur eos. Et hoc est quod sequitur.
marg.|
{l}
Et adherebit domui Iacob
tenens per vestimentum et dependens ad collum, sicut mos est amicorum a se invicem discedentium.
marg.|
Vel
Adherebit domui Iacob
id est ibit cum eis in Iuda remansurus.
marg.|
{m}
Et tenebunt eos
id est advenas gentiles.
marg.|
{n}
Populi
id est Iudei, qui prius captivi fuerunt, affectu non captivitate.
marg.|
{o}
Et adducent
scilicet Iudei.
marg.|
{p}
Eos
id est advenas Gentiles.
marg.|
{q}
In locum suum
id est in Iudeam secum.
marg.|
{r}
Et possidebit eos domus Israel
id est Iudei.
marg.|
{s}
Super terram Domini
id est in terra Iuda, que est terra Domini specialiter veneratione cultus.
marg.|
{t}
in servos et ancillas ad littera
m.
marg.|
{u}
Et erunt Iude
i.
marg.|
{x}
Capientes eos, qui se ceperant priu
s.
marg.|
{y}
Et subiicient sibi
, exactores suos. Hoc fuit impletum tempore Neemie,
{4.
35rb} vel tempore Assueri, quia Esther multos capi fecit. Est. 5. Vel tempore Holofernis, Idt. 13. et 14. maxime autem tempore Machabeorum.
marg.|
{a}
Et erit in die illa
) post reditum de captivitate et hostium subiectione.
marg.|
{b}
Cum requiem dederit tibi Deus
) o Iacob et Israel.
marg.|
{c}
A labore),
id est a violentia et molestia, qua tractus es in captivitatem.
marg.|
{d}
Et a concussione tua)
id est : a vexatione, qua more tritici concutiebaris : Unde Am.. 9.c. Concutiam in omnibus Gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro.
marg.|
{e}
Et a servitute dura Chal
deorum.
marg.|
{f}
Qua ante servisti
) captivus in Babylonia. In illa, inquam, die erit hoc, quo {d} {h}
Sumes parabolam istam
). non simplicem historiam, quia mysterium habet contra Regem Babylonis.
marg.|
{i}
Et dices : Quomodo cessavit
etc.) Quomodo admirative ponitur. Et est secunda pars, ubi ponitur lamentatio Nabuchodonosor. Vel ponitur admiratio Iudeorum super destructione Nabuchodonosor et Babylonie. Unde potest esse vox Prophete, vel Iudeorum admirantium. Quomodo cessavit exactor tributorum, id est Nabuchodonosor ?
marg.|
{Δ} {a} Quievit
Numérotation du verset
Is. 14,mystice
marg.|
{b}
prope est
) Deo, cui omnia presentia sunt.
marg.|
{c}
Ut veniat
) tempus incarnationis, tempus miserendi, tempus gratie, tempus plenitudinis, tempus acceptabile.
marg.|
{d}
Et dies eius),
id est iudicii, vel ruine hereticorum.
marg.|
{e}
Non elongabuntur
). Dt. 32.e. Iuxta est dies perditionis. Unde quidam Demon in obsesso requisitus, quando cecidit, respondit, heri. Et querens dixit, Mentiris : Et Demon ait, Non me intelligis ; Si scires eternitatem, totum tempus ab initio mundi reputares quasi unam hora {m} {f}
Miserebitur enim Dominus Iacob)
id est populi non vitia supplantantis.
marg.|
{g}
Et eliget adhuc de Israel Apos
tolos Deum videntes et sequaces eorum.
marg.|
{h}
Et requiescere eos faciet super humum suam),
id est Ecclesiam, vel terram viventium, primo quiete pectoris et postea quiete eternitatis. Et ideo dicit requiescere, non quiescere, ad notandum duplicem quietem. Et nota quod qui eligit, meliora accipit et plura relinquit. Sic Dominus Mt. 20.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi. Io. 15.c. Ego vos elegi.
marg.|
{i}
Adiungetur advena ad eos
id est Gentilis credentibus de Iudeis, vera fide sociabitur.
marg.|
{l}
Et adherebit domui Iacob glut
ino caritatis. Ps. 72. Mihi adherere Deo bonum est. Et Ps. 24. Innocentes et recti adheserunt mihi.
marg.|
{m}
Et tenebunt eos),
id est advenas venientes ad fidem.
marg.|
{n}
populi), Iu
dei prius credentes, vel Apostoli.
marg.|
{o}
Et adducent eos in locum suum),
id est in Ecclesiam, eos fide et moribus instruendo.
marg.|
{r}
Et possidebit eos domus Israel),
id est Ecclesia sancta.
marg.|
{s}
Super terram Domini in servos
etc.
)
id est legi Dei obedientes in utroque sexu.
marg.|
{u}
Et erunt capientes
) vinculis fidei et retibus predicationis.
marg.|
{x}
Eos, qui se ceperant)
id est sophismatibus deceperant.
marg.|
{y}
Et subiicient
) servituti Dei, sive penitentie.
marg.|
Exactores suos
id est eos, qui omnia causa lucri faciunt.
marg.|
{a}
Et erit in die illa, cum requiem dederit tibi Deus
) o Ecclesia.
marg.|
{c}
A labore tuo
) quo contra hereticos et Tyrannos et quoslibet malos pugnasti.
marg.|
{d}
Et a concussione tua
id est a tentatione Diabolica, qua concutiuntur fideles, ut triticum, Lc. 22.c. Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum.
marg.|
{e}
Et a servitute dura
) falsi dogmatis, vel peccati. Io. 8.d. Qui facit peccatum, servus est peccati. Gregorius : Quid in hac vita laboriosius, quam terrenis desideriis estuare ? Ier. 16.c. Servietis Diis alienis, qui non dabunt vobis requiem. Ab hoc labore et onere liberat Dominus eos, qui ad se fugiunt. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis : et ego reficiam vos. Apc. 14.c. Amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis.
marg.|
{f}
Quia ante
) conversionem.
marg.|
{g}
Servisti
) mundo, carni et Diabolo.
marg.|
{h}
Sumes parabolam istam contra Regem Babylonis)
, id est contra hereticum, vel Diabolum, Magistrum erroris, vel confusionis.
marg.|
{i}
Et dices
) admirando.
marg.|
{k}
Quomodo cessavit exactor
) penarum Antichristus, Diabolus, qui exigit usque ad novissimum quadrantem a debitoribus suis, id est a peccatoribus, qui dicunt : Dimitte nobis debita nostra etc. Mt. 6.b. Et recte exactor dicitur Diabolus, quia cum improbitate debitum exigit : vel quia non debitum exigit, vel quia pro modico talento plumbi exigit talentum auri, id est pro modica delectatione temporali penam eternam : vel quia a non debitoribus exigit, quia sepe Iustos iniuste affligit. Unde 1Pt. 4.d. A domo Dei incipit
marg.|
{Θ}
iudicium.
marg.|
{4.
35va} {Δ} {a}
Quievit tributum) quod
exigebat a nobis. Sic solutio questionis, vel admirationis, scilicet ;
marg.|
{b}
Contrivit Dominus
). per Medos et Persas.
marg.|
{c}
Baculum impiorum),
id est Nabuchodonosor, per quem Dominus baculavit impios,
marg.|
{d}
Virgam Dominantium
) intransitive, id est Nabuchodonosor, de qua supra. 10.b. Virga furoris mei Assu {r} {e}
Cedentem populos mult
os, sed Iudeos maxime.
marg.|
{f}
In indignatione sua,
vel Domini.
marg.|
{g}
Plaga insanabili quan
tum in se fuit, quia numquam voluit eos liberari : vel quia multos occidit.
marg.|
{h}
Subiicientem in furore. suo
Gentes libidine dominandi.
marg.|
{k}
Persequentem crudeliter non
zelo iustitie, sed libidine vindicte, vel dominandi. Deinde ostendit letitiam omnium populorum de confractione et contritione Nabuchodonosor.
marg.|
{l}
Conquievit
) a labore et tributo.
marg.|
{m}
Et siluit
) a fletu et gemitu.
marg.|
{n}
Omnis terra
) que seditione plena erat, regnante Nabuchodonosor.
marg.|
{o}
Gavisa est
) in morte Nabuchodonosor, corde.
marg.|
{p}
Et exultabit), co
rpore.
marg.|
{q}
Abietes quoque),
id est nobiles et potentes ab eo oppressi.
marg.|
{r}
Letate sunt super te),
id est super contritione tua, o Nabuchodonosor.
marg.|
{s}
Et cedri Libani),
id est Principes diversarum Gentium ab illo afflicti : vel filii eorum, quorum patres interfecit, letati sunt dicentes.
marg.|
{t}
Ex quo dormisti
) somno mortis utriusque : quia, ut dicit Glossa mors mortis dicitur hic dormitio, alibi autem, vel raro, vel numquam dicitur mors impiorum dormitio, sed bonorum tantum. Unde Ps. 126. Cum dederit dilectus suis somnum. Et Ct. 5.a. Ego dormio etc.
Et I
o. 11.b. Lazarus amicus noster dormit. Actuum 7.g. de Beato Stephano. Obdormivit in Domino.
marg.|
{u}
Non ascendit
) in regnum.
marg.|
{x}
Qui succidat),
id est occidat.
marg.|
{y}
Nos
) quia satellites et regnum eius cum eo corruerunt. Nec solum terra gavisa est de morte Nabuchodonosor : unde subdit.
marg.|
{z}
Infernus),
id est habitatores inferni, vel Diabolus, qui prepositus est inferni.
marg.|
{a}
Subtus), qu
ia sub terra est, ut dicit Glossa Haimonis. ||
marg.|
{b}
Conturbatus est),
id est commotus cum gaudio surgens,
marg.|
{c}
In occursum adventus tui), o
Nabuchodonosor. Haimo. Si hec non sunt facta, fieri tamen potuerunt. Unde innuit quod Propheta hic loquitur hyperbolice. Glossa Hieronymi. Infernus, in quo visus est dives a Lazaro, Lc. 16.f. Unde Dominus vincantos suos eruit. Za. 9.c. Et vincantum diabolum dimisit. Sed contra. Dives erat in inferno damnatorum, unde nullum eduxit Dominus ; sed tantum de limbo, ubi erant Iusti exspectantes Dominum. Solutio : Aliquando sumitur large infernus, ut comprehendat etiam Limbum. Gn. 37.g. Descendam ad filium meum lugens in infernum : et sic accipitur hic in Glossa Aliquando stricte, pro solo inferno damnatorum : et sic accipitur in Luca.
marg.|
{d}
Suscitabit tibi o Na
buchodonosor infernus.
marg.|
{e}
Gigantes
id est terrenos Principes, quos oppressisti, ut occurrant tibi in derisionem et contemptum.
marg.|
{f}
Omnes Principes terre quos
interfecisti, id est anime eorum consolate in morte et in pena tua.
marg.|
{g}
Surrexerunt de foliis suis
id est de locis penarum suarum.
marg.|
{h}
Omnes Principes nationum quos
afflixisti.
marg.|
{i}
Universi respondebunt tibi
insultando pro eo quod oppressisti eos.
marg.|
{k}
Et dicent tibi o Na
buchodonosor.
marg.|
{l}
Et tu vulneratus es mort
e gemina.
marg.|
{n}
Sicut et nos quos
occidisti corporaliter.
marg.|
{o}
Nostri similis effectus es in p
ena, vel in morte, qui te quasi Deum supra homines adorari faciebas.
marg.|
{p}
Detracta est ad inferos superbia tua
id est tu propter superbiam tuam, qua subiectis Gentibus letabaris.
marg.|
{q}
Concidit cadaver tuum
id est corpus tuum in mortem,
marg.|
{r}
Subter te sternetur tinea
) qui super Regum pectora recumbebas.
marg.|
{s}
Et operimentum tuum erunt vermes
) qui prius habebas coopertoria auro et gemmis et serico decorata, quasi dicat : in carne tua et super et subter erunt vermes, que modo tantis deliciis nutritur. Vult etiam per Propheta qualitatem pene eterne monstrare. Unde Glossa Ier. Putredo, tinea et operimentum vermium, pene eterne
{4.
35vb} sunt, quas gignit propria conscientia, vel suppliciorum materia, que ex propriis peccatis nascitur. Sicut enim quamdiu humor est in cadavere, vermes nascuntur ex putredine ; sic ex ipsa materia peccatorum supplicia gignuntur. Et est argumentum quod si esset aliquis in inferno sine peccato, nullam penam. sentiret.
marg.|
{Δ} {a} Quomo-
marg.|
{Θ} iudicium. Et Ez. 9.c. A sanctuario meo incipite. Pro diversitate enim peccati disponitur ordo iudicii, ut qui minus deliquerunt, ante purgentur. Novissima autem omnium inimica mors destruetur, id est Diabolus, 1Cor. 15.d.
marg.|
{a}
Quievit aliq
uantulum tributum peccati. Za. 9.b. Non transibit per eos ultra exactor.
marg.|
{b}
Contrivit Dominus baculum impiorum.
id est Diabolum, vel Antichristum.
marg.|
{e}
Cedentem populos qui
non volunt sustinere leve iugum Domini.
marg.|
{d}
Virgam dominantium id est
Diabolum, vel Antichristum, per quem, quasi per baculum, flagellat Dominus impios et superbos iugiter in inferno et quotidie in peccatis suggerendo et insidiando,
marg.|
{f}
In indignatione sua,
vel Domini, qui vult occidere, non corrigere.
marg.|
{g}
Plaga insanabili
id est morte eterna.
marg.|
{h}
Subiicientem
) sibi, vel peccato.
marg.|
{i}
In furore suo Gentes),
id est gentiliter viventes.
marg.|
{k}
Persequentem crudeliter
) omnes, sed precipue iustos ad subvertendum et quia gaudet in penis bonorum. Unde Hieronymus infra in quadam Glossa Omnis Diaboli pena requies est per contrarium, id est verba, que significant requiem, dicta de Diabolo sonant in penam per contrarium.
marg.|
{l}
Conquievit),
id est mente et corpore quievit a peccato.
marg.|
{m}
Et siluit
) a malo verbo.
marg.|
{n}
Omnis terra),
id est Ecclesia a stabilitate et fertilitate sic dicta. Eccl. 1.a. Generatio preterit et generatio advenit, terra autem in eternum stat. Za. 1.c. Omnis terra habitabitur et quiescet.
marg.|
{o}
Gavisa est cord
e in eius damnatione.
marg.|
{p}
Et exultabit corpore
) in Domini virtute. Ps. 57. Letabitur Iustus, cum viderit vindictam. Proverbior. 11.b. In perditione impiorum erit laudatio. Iob. 22.c. Videbunt Iusti et letabuntur : et innocens subsannabit eos.
marg.|
{q}
Abietes quoque)
id est peccatores infructuosi.
marg.|
{r}
Letate sunt super te)
id est super pena tua, o Diabole, vel Antichriste.
marg.|
{s}
Et cedri Libani),
id est Principes seculi, de quibus Ps. 28. Conteret Dominus cedros Libani. Vel viri sancti. De quibus Ps. 79. Operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei.
marg.|
{t}
Ex quo dormisti), vi
ctus in Cruce.
marg.|
{u}
Non ascendit, qui succidat nos),
id est occidat. Victo enim forti et eius vasis direptis satellites corruerunt. Unde Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum
]
etc. {z}
Infernus subtus),
id est Diabolus, qui preest inferis, vel habitatores eius.
marg.|
{b}
Conturbatus est)
id est in amaritudinem versus.
marg.|
{c}
In occursum adventus tui
) ad eos.
marg.|
{d}
Suscitavit tibi Gigantes),
id est terrenos Principes.
marg.|
{f}
Omnes Principes terre surrexerunt de soliis suis
) quasi consolati in penis eius : quia, ut dicit Glossa Hieronymi. Solatium est malorum, habere socios penarum.
marg.|
{h}
Et omnes Principes nationum respondebunt tibi
) insultando dicentes.
marg.|
{l}
Et tu qui
immortalis et Deus videbaris.
marg.|
{m}
Vulneratus es),
id est in inferno deiectus.
marg.|
{n}
Sicut et nos
] {o}
nostri similis effectus es), in
penis. Vel vulneratus fuit Diabolus per mortem Christi, quia eius potentia fuit diminuta et malitia religata. Unde Ps. 88. Tu humiliasti sicut vulneratum superbum.
marg.|
{p}
Deiecta est ad inferos superbia tua),
id est tu propter superbiam tuam et omnes superbi ibidem erunt propter superbiam.
marg.|
{q}
Concidit cadaver tuum),
id est corpus peccatis mortuum.
marg.|
{r}
Subter te sternetur tinea),
id est pena gehenne pro cultura.
marg.|
{s}
Et operimentum tuum erunt vermes cons
cientie, infra ultimo g.a Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur. Hec est pena continua omnium malorum Iob. 21.c. Simul in pulvere dormient et operient eos vermes. Eccl. 10.b. Cum morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes. Eccl. 19.a. Putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius. Idt. ultim. c. Dabit ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur usque in sempiternum
a Is. 66, 24.
marg.|
{Θ} {a} Quomodo
marg.|
{c}
Lucifer)
id est o Nabuchodonosor aliis Regibus gloriosior, sicut lucifer aliis stellis est splendidior.
marg.|
{d}
Qui mane oriebaris),
id est in principio regni tui, quasi Lucifer in mane splendidus apparuisti ; sed non fuit consummata gloria eius quod notat Propheta per preteritum imperfectum.
marg.|
{e}
Corruisti in terram
) mortuus.
marg.|
{f}
Qui vulnerabas, Gentes)
id est opprimebas, Septuaginta dicunt : Contritus est in terra, qui mittebat ad omnes Gentes.
marg.|
{g}
Qui dicebas in corde tuo
) ante casum tuum.
marg.|
{i}
In celum conscendam)
id est in regnum Iudeorum.
marg.|
{k}
Super astra celi exaltabo solium meum)
id est super Iudeos, qui ut astra celi Dei cognitione fulgebant : quia celestia secreta aliis celata, eis erant revelata, quasi dicat : iactanter Nabuchodonosor ; Cum subiugo mihi omnes alias Gentes, subiugabo mihi Iudeos : quod et ita fecit : quia aliis Gentibus captivatis, Iudeos captivavit. Vel pre nimia superbia excecatus dicebat in corde suo : Cum subiecero mihi terram, quid restat, nisi ut celum conscendam et sim Deus ? ita exponit Haimo. ||
marg.|
{m}
Sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis),
id est in monte Sion, ubi est templum, in quo est arca et tabula testamenti. Et ad litteram Hierusalem sita erat in latere montis ex parte Aquilonis.
marg.|
{o}
Ascendam super altitudinem nubium)
id est Scribarum et Phariseorum, vel Prophetarum.
marg.|
{p}
Similis ero Altissimo)
id est habebo, Prophetas sicut ille : vel Altissimo illorum similis ero in scientia ; ita dicebat Nabuchodonosor. Et respondet Propheta.
marg.|
{q}
Verumtamen ad inferna detraheris)
id est ad ultimum a tanta altitudine. Et non solum in infernum, sed.
marg.|
{r}
In profundum laci)
id est in penas infimas et pessimas. Quanto enim gradus altior, tanto casus gravior, dicit Haimo. Abdias. 1.b. Si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te.
marg.|
{s}
Qui te viderint
) in penis.
marg.|
{t}
Ad te inclinabuntur
) mentis intuitu, aspicientes te deorsum in profundo inferni : quia sicut fuit in nequitia superior ; sic erit in penis inferni inferior et deiectior.
marg.|
{u}
Teque prospicient)
id est procul aspicient, quasi dicat : ita eris in profundissimo inferni quod alii non poterunt te videre, nisi inclinent se dicentes.
marg.|
{x}
Numquid iste est vir), no
n Deus, ut putabat, dicens : Similis ero Altissimo ?
marg.|
{y}
Qui conturbavit terram
) bellis et oppressionibus.
marg.|
{z}
Qui concussit regna), mu
lta sibi subiugando et eorum Reges occidendo.
marg.|
{a}
Qui posuit orbem desertum
) pro magna parte.
marg.|
{b}
Et urbes eius destruxit
) omnino subvertendo.
marg.|
{d}
Vincantis eius)
id est de toto fere orbe collectis.
marg.|
{e}
Non aperuit
) Nabuchodonosor carcerem, in quo notatur, ut dicit Haimo, immensa eius crudelitas, qui non modo catenis onerabat captivos, ut dimitteret sic
marg.|
{Δ} ire per
marg.|
{Θ} {a}
Quomodo cecidisti, Lucifer
) in exordio mundi creatus inter alios Angelos gloriosus. Unde Ez. 28.c. Omnis lapis pretiosus operimentum tuum.
marg.|
{b}
De celo
) Empyreo.
marg.|
{d}
Qui mane oriebaris
) et modo occidisti.
marg.|
{e}
Corruisti in terram)
id est sub terra in infernum.
marg.|
{f}
Qui vulnerabas Gentes
) per te et per tuos. Apc. 12.b. Proiectus est Draco ille magnus serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Sathanas, qui seducit universum orbem et proiectus est in terram et Angeli eius missi sunt cum illo.
marg.|
{g}
Qui dicebas
) ante casum.
marg.|
{h}
In corde tuo in c
elum conscendam ad Dei equalitatem.
marg.|
{k}
Super astra celi)
id est super Angelos, qui steterunt. De quibus Iob. 38.a. Cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei.
marg.|
{l}
Exaltabo solium meum),
quasi dicat : ero Rex eorum.
marg.|
{m}
Sedebo in monte testamenti)
id est in Ecclesia. De quo Mt. 5.b. Non potest abscondi civitas supra montem posita.
marg.|
{n}
In lateribus Aquilonis)
id est in frigido gelicidio iniquitatis, aut infidelitatis. Unde Ier. 1.c. Ab Aquilone pandetur omne malum, infra 43.a. Dicam Aquiloni, da,
{4.
36rb} id est evome, quos absorbuisti, id est redde captivos.
marg.|
{o}
Ascendam super altitudinem nubium),
id est super corda Electorum et maxime Predicatorum. De quibus sup. 5.b. Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem : Iudas nubes fuit cum aliis Apostolis : sed vitio suo Diabolum ascensorem accepit : et factus est nubes sine aqua. De quibus dicitur in Canonica Iude, d. Nubes sine aqua, que a ventis circunferuntur.
marg.|
{p}
Similis ero Altissimo)
id est ut sicut ille, Prophetas et Apostolos habeam. Hi sunt Pseudo. Prophete et falsi Apostoli, qui transfigurant se in Apostolos Christi, qui lolium superseminant, Prelatis dormientibus et nolentibus resistere, ut dicit Hieronymus . Unde Mt. 13.c. Simile factum est regnum celorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo : Cum autem dormirent homines, id est Prelati humum sapientes, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici.
marg.|
{q}
Verumtamen ad infernum detr
aheris in profundum laci. Unde Ez. 28.d. Peccasti et eieci te de monte sancto Dei et perdidi te, o Cherub. Hec omnia dicunt Electi admirantes quod ita fracta sit potentia Diaboli in adventu Christi. Nam videntes quod prius in pace possidebat totum mundum, tamquam fortis armatus custodiens atrium suum, non putabant eum umquam frangendum, nunc autem audientes quod fortior eo supervenit et spolia eius distribuit, admirando et gaudendo dicunt hec.
marg.|
{s}
Qui te viderint in p
enis cordis intuitu.
marg.|
{t}
Ad te inclinabuntur
id est humiliabuntur.
marg.|
{u}
Teque prospicient in p
rofundo penarum, quasi dicat : ad considerationem superbie et ruine tue erudientur et humiliabuntur. Prv. 19.d. Pestilente flagellato stultus sapientior erit. 2. Pet. 2.a. Si Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos in iudicium reservari etc.
marg.|
{x}
Numquid iste est vir non
Deus, ut ipse mentitus est, dicens : Et ero similis Altissimo : Vir, sive homo dicitur diabolus ab eventu, quia hominem devicit. Mt. 13.d. Inimicus homo hoc fecit.
marg.|
{y}
Qui conturbavit terram vive
ntium, dicens : Ero similis Altissimo. Vel terrenos, quibus dicitur : Terra es et in terram ibis, Gn. 3.d. Vel Ecclesiam, quam conturbare non cessat, contentiones et lites et discordias in Capitulis et in electionibus concitando. Mt. 13.c. Inimicus homo superseminavit zizania.
marg.|
{z}
Qui concussit regna
id est corda Iustorum se et alios bene regentium, de quibus dicitur Prv. 21.a. Sicut divisiones aquarum, ita cor Regis in manu Domini. Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt. Et nota quod dixit, concussit, non subruit, vel subvertit : quia Dominus Iustos concuti permittit ad probationem et profectum virtutum ; sed non subrui, vel subverti. Lc. 22.e. Ecce Sathanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum, Ps. 72. Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei.
marg.|
{a}
Qui posuit desertum orbem
id est totum mundum fecit habitationem bestiarum, id est Demonum et vitiorum, fugatis virtutibus et sanctis viris.
marg.|
{b}
Et urbes eius
id est Ecclesias.
marg.|
{c}
Destruxit
vel subvertit, ut speluncas latronum et Synagogas diaboli faceret. Mt. 21.b. Domus mea, domus orationis vocabitur : vos tamen fecistis illam speluncam latronum. Canon. 2.c. Nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis.
marg.|
{d}
Uinctis eius)
id est peccatoribus vinculis peccatorum suorum constrictis.
marg.|
{e}
Non aperuit carcerem limb
i, vel peccati. De quibus dicit Dominus infra 49. Dedi te in fedus populi, ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas et diceres his, qui vincanti sunt ; exite : et his, qui in tenebris revelamini. Et Ps. 115. Dirupisti, Domine, vincula mea. Et Ps. 145. Dominus solvit compeditos. Solvunt etiam Apostoli et Prelati ministerio officii, sermone Domini, testimonio Scripturarum et exhortatione. Unde Mt. 18.c. Quecumque solveritis super terram, soluta erunt et in celis.
marg.|
{Θ} {a} Omnes
marg.|
{4.
36va}
Δ ire per civitatem secundum morem Orientalium ; sed in tenebroso carcere includebat, ut nec etiam Evilmeradath filio suo aperiret.
marg.|
{a}
Omnes Reges Gentium, universi dormierunt in gloria unusquisque in domo sua
quasi dicat : omnes alii Reges sepulti sunt honorifice in gloriosis sepulchris, ut Reges et nullus extractus fuit de sepulchro suo.
marg.|
{e}
Tu autem proiectus es de sepulchro tuo), a
proprio filio.
marg.|
{g} quasi
stirps inutilis
) solo incendio dignus, qui in radice nascens arborum, affert sterilitatem.
marg.|
{h}
Sicut sanie pollutus)
id est sanguine occisorum. Vel, sicut sanie pollutus, dicit, quia non est permissus in sepulchro suo, donec putrefactus esset ; sed adhuc sanie defluente extractus est de sepulchro. Dicunt enim Hebrei et etiam tangitur Dn. 4.f. quod Nabuchodonosor propter superbiam suam eiectus est a regno a Domino et per septem annos ita sensu privatus est quod videbatur ei quod esset brutum animal, in prima parte bos, in media equus, in ultima leo. In quibus septem annis regnavit Evilmeradath filius eius, qui nimis crudelis fuit populo. Unde Nabuchodonosor restituto in regno suo, accusatus est erga eum Evilmeradath, qui ipsum posuit in carcerem cum Ioachim. Mortuo vero Nabuchodonosor regnavit Evilmeradath : et timens quod pater suus iterum, rediret ad regnum, de consilio Ioachim extraxit corpus Nabuchodonosor de sepulchro et divisit corpus eius trecentis vulturibus, cuique tribuens portionem suam et postea permisit eos avolare, dicens : Non redibit pater meus in regnum suum, donec iste aves simul fuerint congregate. Et hoc tangitur hic. Dicunt tamen quidam quod hic ; Sicut sanie pollutus, non est textus, sed <Glossa> interlinearis Ubi enim nos habemus, quasi stirps inutilis, transtulit Aquila, sicut sanies polluta.
marg.|
{i}
Et obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio)
id est sicut interfecti sepeliuntur cum vestibus sanguinolentis, ita et tu. Et in hoc notat quod divisum fuit corpus eius.
marg.|
{l}
Et descenderunt
) qui sunt interfecti gladio.
marg.|
{m}
Ad fundamenta laci)
id est ad fundum inferni, De quo dicitur : Ps. 87. Posuerunt me in lacu inferiori. Et Ps. 27. Assimilabor descendentibus in lacum. Sed tu.
marg.|
{n} quasi
cadaver putridum
) quod omnes abominantur et fugiunt.
marg.|
{o}
Non habebis consortium
) in inferno, quia inferius eris.
marg.|
{p}
Neque cum eis in sepultura)
id est non eris socius eis in sepultura, quos occidisti, quasi dicat : sepultis omnibus, quos occidisti, tu solus insepultus abiicieris.
Haimo : Vel si omnes anime requiem quandoque accipiant, tu numquam accipies. Ubi videtur innuere quod anime in inferno aliquando requiescant a pena, sicut dicunt vetule de illis, qui sunt in purgatorio quod a nona Sabbati usque ad secundam feriam requiescunt. Sed Haimo loquitur per hypothesim.
marg.|
{q}
Tu enim terram tuam disperdidisti
) non tantum alienam, quasi dicat : ita fiet et merito, quia superbia tua regnum tuum destruetur.
marg.|
{s}
Tu populum tuum occidisti
) nimis opprimendo.
marg.|
{t}
Non vocabitur in eternum)
id est numquam revocabitur in statum pristinum Nabuchodonosor, licet semel fuerit revocatus : Vel regnum eius numquam revocabitur in pristinum statum, quasi dicat : potentia, eius et regnum eius omnino periit sine reparatione : Quia.
marg.|
{u}
Semen pessimorum
) est, vel semen pessimum, secundum Septuaginta. Haimo. Non quod semen per se malum sit. Deus enim fecit omnia bona ; sed ab his, qui voluntate sunt pessimi, ortum est semen malum quod voluntate fit, non natura. Unde dicitur, Dn. 13.f. Semen Chanaan et non Iuda, species decepit te.
marg.|
{x}
Preparate filios et cetera
). Hucusque fuit sermo et insultatio occisorum, qui sunt in inferno insultantium Nabuchodonosor, nunc est vox Prophete loquentis ad Persas et Medos, qui Balthasar occiderunt, vel ad homines
{4.
36vb} de regno Nabuchodonosor. Dicit ergo. Preparate, id est preparatos scitote.
marg.|
{y}
Filios eius)
id est Nabuchodonosor.
marg.|
{z}
Occisioni in iniquitate patrum eorum)
scilicet Nabuchodonosor et Evilmeradath, propter quorum peccata, que imitatus est Balthasar, occisus est. Septuaginta. Semen pessimum prepara filios tuos occisioni in peccatis patris tui. Et videtur dirigi sermo
marg.|
{Δ} ad Evilmera-
marg.|
{Θ} {a}
Omnes Reges Gentium
id est sancti Prelati, quibus Deus Gentes credidit gubernandas, qui se bene regunt et subditos.
marg.|
{b}
Universi dormierunt
id est post somnum suum quieverunt.
marg.|
{c}
In gloria cele
sti.
marg.|
{d}
Unusquisque in domo sua
id est in mansione, quam bene vivendo paravit. Apud Patrem enim mansiones multe sunt : quia pro varietate meritorum est varietas mansionum. Io. 14.a. In domo Patris mei mansiones multe sunt. Eccl. 44.e. Corpora Sanctorum in pace sepulta sunt, quanto magis corda ?
marg.|
{e}
Tu autem o Di
abole, cum membris tuis.
marg.|
{f}
Proiectus es de sepulchro tuo
id est de celo Empyreo in infernum : de gloria in miseriam : de requie in laborem : de refrigerio.
marg.|
{g} quasi
inutilis
id est nulli bono idoneus, nisi incendio sempiterno. Sapien. 4.a. Magna impiorum multitudo non erit utilis.
marg.|
{h}
Pollutus et obvolutus. Pol
lutus peccatorum magnitudine, obvolutus peccatorum multitudine.
marg.|
{k}
Cum his, qui interfecti sunt
) spiritualiter.
marg.|
{k}
Gladio), tu
o, id est suggestione tua.
marg.|
{l}
Et descenderunt ad fundamenta laci)
id est in profundum inferni. Mt. 25.d. Ite, maledicti, in ignem eternum etc.
Apc.
12.c. Proiectus est accusator fratrum nostrorum. Prv. 14.d. In malitia sua expelletur impius.
marg.|
{n} quasi
cadaver putridum
) consuetudine peccatorum.
marg.|
{o}
Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura
) inferni : quia tu Magister ; et illi Discipuli. Et altera quidem est pena Auctoris, altera Discipuli. Lc. 12.f. Cui plus committitur, ab eo plus exigitur. Iob. 20.a. Si ascenderit usque in celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur : et qui eum viderant, dicent : Ubi est ? Sepulchrum malorum duplex est : Unum viventium, mundus ; alterum mortuorum, infernus. De primo, infra 22.c. Quid tu hic, aut quasi quis hic, quia excidisti tibi hic sepulchrum ? De secundo dicitur. Lc. 16.f. Mortuus est dives et sepultus est in inferno. Similiter sepulchrum bonorum duplex est : Unum viventium, secretum conscientie, alterum defunctorum, requies glorie. De primo Iob. 3.d. Gaudent vehementer, cum invenerint sepulchrum, id est quietem conscientie. De utroque, Gn. 49.d. Sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici. Qui non sepelitur in primo sepulchro, non sepelietur in secundo. Hec est regula, quia qui non habet pacem conscientie, non habebit quietem glorie.
marg.|
{q}
Tu enim terram tuam)
id est conscientiam propriam.
marg.|
{r}
Disperdidisti)
id est diversimode perdidisti.
marg.|
{s}
Tu populum
) Domini occidisti, non Deo servans ullos, sed pene tue preparans socios.
marg.|
{t}
Non vocabitur in eternum)
id est nomen sue potentie non durabit in eternum, vel numquam revocabitur ad pristinam dignitatem. Irrevocabilis enim is casus est.
marg.|
{u}
Semen pessimorum)
vel pessimum est, quasi dicat : ; ideo non vocabitur in eternum : quia ipse est semen pessimorum. Et dicitur Diabolus semen pessimorum, non quia seminetur a pessimis ; sed quia in eis ipse seminat zizania vitiorum. Christus autem seminat triticum virtutum. Mt. 13.c. Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo, unde ergo habet zizania ? Et ait illis, inimicus homo hoc fecit.
marg.|
{x}
Preparate filios eius)
scilicet Diaboli, id est malas cogitationes, mala desideria, mala opera ex Diaboli suggestione nata.
marg.|
{z}
Occisioni)
id est pene eterne.
marg.|
{a}
In iniquitate patrum eorum
) Diaboli et liberi arbitrii, ei consentienti, ex quo Diabolus generat predictos filios nequam. Sapien. 4.b. Ex enim iniquis omnes filii, qui nascuntur, testes sunt nequitie adversus parentes in interrogatione sua. Vel filii Diaboli sunt imitatores eius, qui preparati sunt occisioni eterne. Iob. 27.c. Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt. Ieremie 12.a. Congrega eos quasi gregem ad victimam etc. Os. 9.c. Ephraim deducet ad interfectionem filios suos. Septuaginta dicunt. Pro iniquitate patris tui. Quod quidam non intelligentes draconem, qui habitat in mari, quem Hebrei appellant Leviathan, volunt esse
marg.|
{Θ} patrem
marg.|
{4.
37ra}
Δ ad Evilmeradach, vel ad Balthasar. Fere idem est sensus, sed alia punctatio littere.
marg.|
{a}
Non consurgent
) filii Nabuchodonosor in regnum.
marg.|
{b}
Nec hereditabunt terram
) patris sui.
(Neque implebunt faciem orbis civitatis)
vel civitatum, id est Babylonis, que est orbis civitatum, quasi dicat : non multiplicabunt filii Nabuchodonosor civitates, ut patres eorum. In hoc enim concordant omnes historie quod occiso Balthasar nullus post ipsum, de semine Nabuchodonosor regnavit, quia deleta est omnis eius progenies propter iniquitatem patris. Deinde loquens in persona Domini Isaias, ostendit, quare non consurgent in regnum filii Nabuchodonosor, quia Medi et Perse, vel Dominus per illos omnino disperdet eos. Et hoc est.
marg.|
{d}
Et consurgam
) et ita erit et pro quia, consurgam in Cyro et Dario.
marg.|
{e}
Super eos
) filios Nabuchodonosor destruendos.
marg.|
{f}
Dicit Dominus exercituum cui
nihil est difficile. Sed quare non dicit Propheta : Et consurgent Cyrus et Darius super eos ? Respondet Glossa Ier. Quia non est perfecta hominis victoria, id est non est in homine, vel ab homine, ut vincat.
marg.|
{g}
Et perdam Babylonis nomen ut n
on vocetur amplius Domina regnorum.
marg.|
{h}
Et reliquias
id est filios,
marg.|
{i}
Et progeniem
id est nepotes et pronepotes.
marg.|
{k}
Et germen ut u
ltra non pullulent in urbibus Domini.
marg.|
{l}
Dicit Dominus qui
non mentitur et qui potest facere quod minatur.
marg.|
{m}
Et ponam eam in possessionem hericii et c
eterarum bestiarum.
marg.|
{n}
Et in paludes aquarum quia
tunc redacta est in lacum palustrem, quasi dicat : adeo desolabo eam et redigam in solitudinem, ut non habitent ibi, nisi monstra et fere. Postea vero quidam Rex Persarum potentissimus fecit ibi pratum ferarum venabilium concludens ambitum civitatis muro, intus includens diversa genera ferarum quod tangit Glossa Haimonis. Nihil est, inquit, in ea, nisi venatio regia et coctilibus muris, post annos plurimos refectis inclusa, venationem tamen regiam appellant quidam leones, alii ursos, alii pilosos ; sed melius intelligitur, sicut prediximus.
marg.|
{o}
Et scopabo eam in scopa terens
id est relique terre adequabo domos et turres planando, ita quod posset scopari ad similitudinem pavimenti, vel scopabo eam in scopa terens, sordes peccatorum auferendo, ut nihil remaneat ibi nisi hericius.
marg.|
{p}
Dicit Dominus exercituum
id est Angelicarum virtutum.
marg.|
{q}
Iuravit Dominus exercituum)
id est firmiter : statuit, quasi dicat : his completis, complebitur iuramentum Domini.
marg.|
{r}
Dicens, si non ut putavi
id est statui, vel decrevi, ita erit.
marg.|
{s}
Et quomodo
id est quemadmodum.
marg.|
{t}
Mente tractavi
id est preordinavi, sic eveniet. Aposiopesis est et suppletur : non amplius credatis mihi, si non fecero hoc, quasi dicat : aliter non potest fieri, supple manente decreto Dei, quia illud contingens erat.
marg.|
{x}
Ut conteram Assyrium
id est exercitum Sennacherib.
marg.|
{y}
In terra mea
id est in terra Iuda.
marg.|
{z}
Et in montibus),
id est in terra Iuda, que est montuosa, conculcem, vel conculcabo eum. quasi per exemplum probat quod poterit facere Dominus quod comminatur Babyloni : quia destruxit Assyrios, qui tot et tanti erant. Hebreus habet verba preteriti temporis, ubi nos habemus verba futuri et sic legit. Si non ita fuit, ut ego putavi : et non ita evenit, ut ego venturum tractavi, non credatur mihi super hoc quod comminor Babyloni. Notandum autem quod secundum diversas Glossa diversimode legitur hec littera et punctatur. Secundum Glossa Ier ibi incipit onus Assyriorum. Iuravit Dominus etc.
Unde
dicit : Hucusque de Babylone et Regibus eius et populis ; nunc de Sennacherib et que imminebant super Assyrios, qui Samariam, Iudeamque vastaverunt, preter Hierusalem et in superbiam contra Dominum elati, unde una nocte centum octoginta quinque millia de eis ab Angelo sunt percussa. Et hoc in terra Iuda et in montibus eius, ut Dominus predixerat. Secundum hoc sic lege litteram.
marg.|
{q}
Iuravit Dominus exercituum),
id est firmiter statuit.
marg.|
{r}
Dicens, si non ut putavi, ita erit et quomodo mente tractavi,
{4.
37rb}
sic eveniet), de
cetero non credatur mihi, scilicet ut conteram Assyrium, quasi hoc tractavi et hoc eveniet, ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus conculcem eum : Sicut expositum est secundum aliam Glossam, de onere Babylonis usque ibi : Sic eveniet : Et ibi terminatur Aposiopesis, ut dicit Interl. Et postea incipit onus Assyriorum. Et tunc est ibi : Et conteram, sicut dicit alia Interl. et tunc est littera plana secundum hoc. Vel posset littera sic distingui.
marg.|
{q}
Iuravit Dominus exercituum dicens, si non ut putavi, ita erit
) de Babylone, ut disposui.
marg.|
{s}
Et
) etiam, quomodo mente tractavi, de Assyriis.
marg.|
{u}
Sic eveniet),
scilicet ut conteram Assyrium, id est Sennacherib et exercitum eius.
marg.|
{y}
In terra mea et in montibus),
id est in terra montuosa : conculcem eum. Et secundum hoc ibi incipit onus Assyriorum : Et quomodo mente tractavi etc.
Fere
omnes lectiones ad eumdem sensum referuntur.
marg.|
{Δ} {a} Et au-
marg.|
{Θ} patrem Diaboli, secundum illud Io. 8.f. Mendax est et pater eius. Ipsi intelligunt, eius, id est mendacis et debent intelligere eius, id est mendacii,
marg.|
{a}
non consurgent de m
orte ad vitam, de pena ad gloriam, de peccato ad penam.
marg.|
{b}
Nec hereditabunt terram Sanc
torum, de qua dicitur infra 26.b. In terra Sanctorum iniqua gessit, non videbit gloriam Domini.
marg.|
{c}
Neque implebunt faciem orbis)
vel urbis civitatis, id est mundi, que est civitas non pro civium unitate, sed pro habitantium multiplicitate. Mens enim et conscientia cuiuslibet civitas est, de qua dicitur Ps. 126. Nisi Dominus custodierit civitatem
]
etc. {d}
Et consurgam super eos)
id est super Diabolum et filios eius.
marg.|
{f}
Dicit Dominus exercituum
) cui nihil impossibile.
marg.|
{g}
Et perdam Babylonis nomen)
id est mundi, vel peccati nominationem. Eph. 5.a. Fornicatio et omnis immunditia non nominetur in vobis.
marg.|
{h}
Et reliquias),
id est mundanos mores et gestus seculares.
marg.|
{i}
Et progeniem et germen Baby
lonis, id est opus malum et voluntatem. Contra claustrales etiam, qui volunt nominari nominibus dignitatum, quas in seculo habuerunt : et ad ea, que reliquerunt, cogitationes reflectunt et inde sepe loquuntur et de parentela et suis operibus gloriantur.
marg.|
{g}
Perdam
) inquit, Babylonis nomen, id est dignitatis in seculo habite nominationem. Os. 2.d. Auferam de ore eius nomina Baalim. Za. 13.a. Disperdam nomina idolorum de terra. Ez. 16.a. In die ortus tui, in religionem, non est precisus umbilicus tuus, id est generis nobilitas, que toties nominatur.
marg.|
{h}
Et reliquias)
id est divitias in seculo derelictas.
marg.|
{i}
Et progeniem
id est parentes et nepotes.
marg.|
{k}
Et germen
id est redditus, qui quolibet anno germinant. Iob. 18.d. Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ulle reliquie in regionibus eius.
marg.|
{l}
Dicit Dominus qui
potest facere.
marg.|
{m}
Et ponam eam in possessionem Hericii
id est in punctionem avaritie.
marg.|
{n}
Et in paludes aquarum
quasi in sordes luxurie, quasi dicat : habitatores huius mundi erunt avari pungitivi, id est luxuriosi, immundi. His enim duobus vitiis maxima pars mundi occupatur. Prv. 30.b. Sanguisuge due sunt filie, dicentes : affer, affer. Hieronymus Cum viderimus aliquem divitiarum demersum luto, vel ut Septuaginta interpretati sunt, baratro, hoc est profunda voragine et cenosa palude Circumdari, non dubitemus eum appellari habitatorem Babylonis.
marg.|
{o}
Et scopabo eam in scopa terens
id est in fine mundi mundabo eam igne purgatorio, qui malos auferet et bonos purgabit. De quo dicit Ps. 49. Ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida. Lc. 3.d. Cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam.
marg.|
{p}
Dicit Dominus exercituum cui
credendum est et qui timendus est.
marg.|
{q}
Iuravit Dominus exercituum, dicens : Si non ut putavi, ita erit : et quomodo mente tractavi, sic eveniet
quasi dicat : sic fiet, ut disposui.
marg.|
{x}
Ut conteram Assyrium)
id est superbum Diabolum et membra eius.
marg.|
{y}
In terra mea)
id est in Ecclesia.
marg.|
{z}
Et in montibus meis conculcem eum)
id est in sanctis et excelsis Predicatoribus et quibus dicitur Lc. 9.a. Dedit illis virtutem et potestatem super omnia Demonia. Ez. 39.a. Super montes Israel cades tu Rex, scilicet et omnia agmina tua. Apc. 14.d. Calcatus est lacus extra civitatem et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum. Idc. 5.c. Conculca, anima mea, robustos. Et nota : in terra conteritur Diabolus, id est in bonis activis. In montibus conculcatur, id est in contemplativis.
marg.|
{Θ} {a} Et
marg.|
{b}
Iugum eius
id est Sennacherib.
marg.|
{c}
Et onus illius
id est gravis afflictio Assyriorum.
marg.|
{d}
Ab humero eorum
id est Iudeorum.
marg.|
{e}
Tolletur ut n
on serviant eis amplius.
marg.|
{f}
Hoc consilium quod cogitavi ibi
: Si non ut potavi
]
etc. {g}
Super omnem terram Assy
riorum, vel omnium, qui subiecti sunt Sennacherib, qui tunc erat Monarcha Orientis.
marg.|
{h}
Et hec est manus extenta super universas Gentes
quasi dicat : Propheta, modo Sennacherib subiugat sibi omnes Gentes, sed cito terminabitur eius potestas.
marg.|
{k}
Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare ? decr
etum eius ? quasi dicat : nullus.
marg.|
{m}
Et manus eius
id est Domini.
marg.|
{n}
Extenta ad p
ercutiendum Sennacherib.
marg.|
{o}
Et quis avertet eam Nemo
. Vel aliter secundum Gloss {a} {f}
Hoc est consilium quod cogitavi de A
ssyriis et Chaldeis destruendis.
marg.|
{g}
Super omnem terram
id est ad protegendum et consolandum omnem terram, quam ipsi desolabant et turbabant.
marg.|
{h}
Hec est manus mea extenta super universas Gentes
id est ad protegendum omnes Gentes, quas ipsi diripiebant. Et hoc ita erit.
marg.|
{k}
Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare ?
quasi dicat : nullus.
marg.|
{m}
Et manus eius
id est Domini.
marg.|
{n}
Extenta ad p
ercutiendum Chaldeos et Assyrios.
marg.|
{o}
Et quis avertet eam ? Nemo
.
marg.|
{p}
In anno
etc.
Duo
onera premisit Propheta, unum Babyloniorum, alterum Assyriorum in consolationem Iudeorum, quia illi principaliter Iudeos captivaverunt. Nam Assyrii decem Tribus, Babylonii duas. De cetero predicit onera aliarum Gentium, que non impugnaverunt principaliter populum Dei ; sed hostes ipsius iuverunt, ut dicitur de Idumeis, qui interfuerant eversioni Hierusalem. Letabantur etiam Gentes de destructione Hierusalem et Iudeorum et ideo contra eos invehitur Propheta. Primo contra Philisteos, qui captivati sunt ex parte Sennacherib, quando post vastationem decem Tribuum vastavit Iudeam totam preter Hierusalem, postea omnino captivati sunt a Chaldeis. Premissa vidit Isaias sub Ozia, Ioathan et Achaz : que sequuntur vidit sub Ezechia, sub quo plurimas habuit visiones et revelationes, cum pauca viderit sub Achaz meritis eius impedientibus. Nam propter peccata Principum claudit Deus ora Prophetarum. Mandat enim nubibus suis, ne pluant super nefandam terram imbrem suum. Comminatur ergo Propheta Philisteis exultantibus de morte Achaz, dicens quod Ezechias filius eius multo magis affliget eos. Et hoc est, In anno, quo mortuus est Rex Achaz, impius,
marg.|
{q}
Factum est onus istud
id est visio huius oneris onerosa Prophete, que regnante impio non poterat fieri.
marg.|
{a}
Ne leteris Philistea omnis tu de m
orte Achaz, id est nulla de quinque provinciis tuis letetur. Tu, discretive ponitur, quasi dicat : quecumque alia Gens letetur, tu ne leteris inde.
marg.|
{s}
Quoniam comminuta est virga percussoris tui
id est de hoc quod Achaz percussor tuus mortuus est.
marg.|
{t}
De radice enim colubri
id est de stirpe Achaz, qui Philisteos momordit, sed non absorbuit.
marg.|
{u}
Egredietur regulus
id est Ezechias, qui erit vobis, ut regulus, sive Basiliscus Rex serpentum, quia nocentior est omni serpente : quia serpens tantum morsu nocet, regulus vero visu et flatu interficit homines et etiam aves volantes, ita Ezechias plus afflixit Philisteos, quam Achaz.
marg.|
{x}
Et semen eius
scilicet colubri, id est Ezechias.
marg.|
{y}
Absorbens volucrem
vel volantes secundum Septuaginta, id est superbos Philisteos, ut Basiliscus solo flatu, vel visu occidit aves volantes.
marg.|
{z}
Et pascentur
id est recreabuntur, cum te absorbuerit regulus.
marg.|
{a}
Primogeniti pauperum
id est Iudei humiles. De quibus dicitur Ex. 4.f. Filius meus primogenitus
{4.
37vb} Israel.
marg.|
{b}
Et pauperes
id est Iudei humiles.
marg.|
{c}
Fiducialiter
id est sine pavore.
marg.|
{d}
Requiescent in t
erra sua sub Ezechia defendente eos.
marg.|
{e}
Et interire faciam in fame radicem tuam
id est fortitudinem, sive fortes tuos.
marg.|
{g}
Et reliquias tuas
id est illos, qui relinquentur non interfecti ab Ezechia.
marg.|
{h}
Interficiam per
Assyrios et Chaldeos, ne quid de malo semine germinetur.
marg.|
{i}
Ulula porta
id est qui habitatis in portis civitatum Philisthinorum, ubi solent nobiles convenire, ululate.
marg.|
{k}
Clama civitas Phil
isthinorum. Quare ? Qui {a} {l}
Prostrata est ab A
ssyriis iam in Dei prescientia, Philisthea omnis, quasi dicat : omnes Philistei maiores et minores plorate miseriam, que eveniet vobis per Sennacherib.
marg.|
{m}
Ab Aquilone enim fumus veniet ex h
innitu equorum et anhelitu equitum et pulvere peditum. Et sic exprimit multitudinem exercitus venientis. Vel notat quod civitates Philistinorum comburent Assyrii, quasi dicat : ab Aquilone venient, qui succendent civitates
marg.|
{Δ}
vestras,
marg.|
{Θ} {a}
Et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab humero eorum tolletur
id est culpa et pena. Culpa enim iugum Diaboli est : sed pena est onus superpositum sup. 9.a. Iugum oneris eius et virgam humeri eius et sceptrum exactoris eius superasti. Nota, est onus culpa. Ps. 73. Et sicut onus grave gravate sunt super me. Item onus cure. Ier. 17.d. Nolite onera portare Sabbato. Item onus pene. Gal. 6.b. Unusquisque onus suum portabit. Item onus opulentie. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis
]
etc. {f}
Hoc est consilium quod cogitavi super omnem terram ut s
. auferam iugum et onus Diaboli ab Ecclesia.
marg.|
{h}
Et hec est manus mea
extenta in Cruce.
marg.|
{i}
Super universas Gentes prot
egendas et liberandas et remunerandas. Ps. 74. Extendit, manum suam in retribuendo.
marg.|
{k}
Dominus enim exercituum decrevit ita
facere.
marg.|
{l}
Et quis poterit infirmare decr
etum illud ?
marg.|
{m}
Et manus eius extenta ad p
ercutiendum hostem et ad remunerandum amicum.
marg.|
{o}
Et quis avertet eam Nemo
. Iob. 9.b. Si interroget, quis respondere poterit ei ? Vel quis dicere poterit, cur ita facis ? Deus ; cuius ire nemo resistere potest, sub quo curvantur, qui portant orbem. Item Iob. 23.c. Ipse solus est et nemo potest avertere cogitationem eius.
marg.|
{p}
In anno, quo mortuus est Rex Achaz
id est contentio, vel possessio, vel peccatum.
marg.|
{q}
Factum est onus istud
id est huius oneris visio quod ante occultum erat. Homo enim dum est in peccato contentionibus vacans, possessionibus implicatus, non potest videre onus tentationis quod sibi imminet.
marg.|
{r}
Ne leteris Philisthea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui. Phi
listea interpretatur potione cadens et significat peccatorem, maxime potatorem, qui potione cadit, non solum in domo, sed frequenter a domo, quem Dominus aliquando flagellat, ut filium in virga visitans iniquitatem eius ; aliquando subtrahit manum suam ex ira totum reservans in futurum. Et de hoc gaudet miser peccator et ideo dicitur : Ne leteris Philistea omnis tu, civitas peccatorum. Ex hoc.
marg.|
{s}
Quoniam comminuta est virga percussoris tui
id est quia pius pater et sapiens Magister amovit a te flagellum suum.
marg.|
{t}
De radice enim colubri
id est de mala cogitatione.
marg.|
{u}
Egredietur regulus
id est malus consensus.
marg.|
{x}
Et semen eius
id est malum opus.
marg.|
{y}
Absorbens volucrem
id est animam pennis virtutum volantem.
marg.|
{z}
Et pascentur primogeniti pauperum spir
itu, qui ponunt in Deo spem suam, non in mundo.
marg.|
{b}
Et pauperes spir
itu.
marg.|
{c}
Fiducialiter requiescent hic
requie pectoris et in futuro requie eternitatis. Ps. 4. In pace in idipsum dormiam et requiescam. Pauperes sunt omnes, qui divitias temporales sibi subiiciunt ; sed primogeniti pauperum sunt, qui eas omnino abiiciunt. Illi requiescent in spe ; isti autem pascuntur interiori iucunditate.
marg.|
{e}
Et interire faciam in fame verb
i Dei. Am. 8.d. Ecce ego mittam non famem panis
]
etc. {f}
Radicem tuam
id est illos, in quibus radicatus es per obstinationem. Vel,
marg.|
{e}
Interire faciam fame
id est defectu omnis boni, qui est fames inferni.
marg.|
{f}
Radicem tuam
id est fortitudinem tuam.
marg.|
{g}
Et reliquias tuas
id est omnes iugum Domini abiicientes.
marg.|
{h}
Interficiam eter
naliter, vel temporaliter, ne quid de malo semine germinetur.
marg.|
{i}
Ulula porta
id est omnes qui habitatis in porta quinque sensuum, id est qui quinque sensuum sequimini voluptates, ululate propter miserias, que vos manent.
marg.|
{k}
Clama civitas
id est Ecclesia, sive claustrum, sive anima, ubi debet esse civium unitas, pre dolore, qui imminet. So. 1.c. Uox clamoris a porta piscium et ululatus a secunda.
marg.|
{l}
Prostrata est Philisthea omnis
id est totus mundus ad terrena est inclinatus, calice Babylonis inebriatus : Ier. 51.a. Et vino, in quo est luxuria, Eph. 5.d.
marg.|
{m}
Ab aquilone enim
id est a Diabolo, qui ligat aquas, ne fluant. Prv. 25.d. Ventus Aquilo dissipat pluvias.
marg.|
{n}
Fumus veniet
id est suggestio
marg.|
{Θ}
excecans,
marg.|
{4.
38ra}
Δ vestras, vel fumum vocat famam Sennacherib, que velox erat ut ventus, vel exercitum eius, qui cito defecit pre superbia ut fumus : vel quia provocat lacrimas.
marg.|
{a}
Et non est, qui effugiat agmen eius
id est exercitum Sennacherib, tanta erit multitudo.
marg.|
{b}
Et quid respondebitur nuntiis Gentis
id est Angelis provincialibus, qui presunt Provinciis et Gentibus singulis mirantibus, cur sola Sion evaserit exercitum Sennacherib, cum omnes alie Provincie sint destructe ab eo, hoc, s. respondebitur ei {s} {c}
Quia Dominus fundavit Sion et i
deo non timuit Assyrios.
marg.|
{d}
Et in ipso Domi
no.
marg.|
{e}
Sperabunt pauperes populi eius
id est humiles Iudei et oppressi ; quasi dicat : quia sperabunt in Domino et non in viribus suis, vel in aliquo alio homine ; ideo salvabuntur. Vel nuntios Gentis vocat homines a diversis Provinciis missos in Hierusalem, ut consulerent super adventu Sennacherib, quem timebant, ut accidit postea alia vice, cum Chaldei obsedissent Hierusalem, audierunt quod Egyptii veniebant contra eos et relicta urbe iverunt eis obviam. Quo audito miserunt omnes Gentes circunstantes ad Ieremiam, quid facturi essent. Qui Ieremias audito verbo nuntiorum accepit retortas ligaturas et circumligavit collo suo et cuiuslibet nuntiorum similiter, dicens. Nuntiate eis, qui miserunt vos quod ita vinculati trahentur. Ita legitur Ier. 27.a. Similiter Isaias respondit nuntiis Philisteorum et aliarum Gentium quod omnes capientur et sola Hierusalem salvabitur : et ita sunt verba Isaie ad Dominum : Quid respondebitur nuntiis Gentis, si quesierint super adventu Sennacherib : Cui Dominus ; Quia Dominus fundavit Sion et in ipso sperabunt pauperes populi eius, quasi dicat : hoc respondebis eis quod sola Hierusalem, que sperat in Domino, liberabitur et omnes alii capientur.
marg.|
{Θ} excecans et incendens. Ier. 1.c. Ollam succensam ego video : et facies eius a facie Aquilonis : et dixit Dominus ad me : ab Aquilone pandetur omne malum. Eccl. 43.c. Frigidus ventus Aquilo flavit et gelavit crystallus ab aqua.
marg.|
{a}
Et non est, qui effugiat agmen eius
id est multitudinem suggestionum Diaboli ; quia nemo est sine peccato, nec infans unius diei. Iob. 15. ab alia littera, Eccl. 7.c. Non est homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet.
marg.|
{b}
Et quid respondebitur nuntiis Gentis ? qui
presunt civitatibus admirantibus super mundi desolatione et Ecclesie exaltatione ? Hoc scilicet.
marg.|
{c}
Quia Dominus fundavit Sion
id est Ecclesiam super fundamentum prudentie, iustitie, fortitudinis et temperantie quod est Christus. Unde 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud nemo potest ponere preter id quod positum est quod est Christus Iesus. Sed fatui edificant super arenam, id est super amorem temporalium ; et ideo ad modice tentationis flatum corruunt.
marg.|
{d}
Et in ipso sperabunt pauperes populi eius
id est fideles humiles et ideo salvantur. Prv. 28.d. Qui sperat in Domino, salvabitur, Eccl. 31.b. Beatus dives, qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_14)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_14)
Notes :