Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset Is. 20,1 

In anno quo ingressus est Tharthan
in Azotum
cum misisset eum Sargon
rex Assyriorum
et pugnasset contra Azotum et cepisset eam
Numérotation du verset Is. 20,2 

in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaie filii Amos
dicens : Vade et solve saccum de lumbis tuis
et calciamenta tua tolle de pedibus tuis
et fecit sic vadens nudus et discalciatus1.
1 discalciatus ΩN3] discaltus ΩN*, discalceatus Clementina, disculciatus Weber
Numérotation du verset Is. 20,3 

Et dixit Dominus : Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalciatus2 trium annorum signum
2 discalciatus ΩN Rusch ] discalceatus Clementina, disculciatus Weber
et portentum erit super Egyptum et super Ethiopiam
Numérotation du verset Is. 20,4 

sic
minabit rex Assyriorum captivitatem Egypti et
transmigrationem Ethiopie
iuvenum
et senum3
3 iuvenum et senum] iuveniem et senem ΩN
nudam
et discalciatam discopertis4 natibus
4 discopertis] disco opertis ΩN
ad5 ignominiam Egypti
5 ad ΩN Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Is. 20,5 

et timebunt
et confundentur
ab Ethiopia spe sua
et ab Egypto gloria sua
Numérotation du verset Is. 20,6 

Et
dicet habitator
insule
huius
in die illa: Eccine6
6 (h)eccine ΩN Rusch ] ecce hec Clementina Weber
erat spes nostra ad quos
confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo
effugere poterimus nos ?

Capitulum 20

Numérotation du verset Is. 20,1 
marg.| In anno, quo ingressus. In capitulo precedenti prophetavit Isaias eversionem Egypti : quia promissione sui auxilii averterat duas Tribus a spe et a cultu Dei, propter quod Isaias sepe prophetavit eis, id est duabus Tribubus eversionem Egypti, ut sic averteret eas a confidentia et amore Egyptiorum. Et cum sepe prophetasset hoc Isaias verbo, voluit Dominus, ut idem prophetaret facto. Unde precepit ei, ut tribus diebus ambularet nudus coram Hierosolymitis et discalceatus per civitatem, quasi hoc ipso facto diceret : Sicut me vidistis coram vobis incedentem nudum et miserum ; sic erunt Egyptii calamitosi et erumnosi tribus annis, quia diem pro anno dedit {4. 46vb} mihi Deus. Dividitur autem hoc capitulum in duas partes. In prima determinat tempus, in quo precepit hec Dominus Isaie, scilicet tempore, quo Rex Assyriorum misit Thartan Principem militie sue ad subvertendam Azotum, civitatem Philistinorum, unam de quinque principalibus. In secunda exponit parabolam facti sui Hierosolymitis, id est quid significet quod nudus et discalceatus ambulavit, ibi :   Et dixit Dominus. Nota quod hic ponit Expositor opiniones diversas. Hieronymus dicit Regem Assyriorum senomium, id est sex nominum et vocatum Theglatphalasar et Salmanasar et Sennacherib et Asaraddon et Phul et Sargon. Non enim verisimile fuit quod in tam brevi tempore,scilicet decem annis, sex Reges fuissent in Assyria. Alii concedunt quod sex ibi fuerint Reges sibi succedentes quod magis videntur velle historie, quorum unus fuit Sargon, qui misit Thartan Principem militie sue subvertere Azotum, qua subversa precepit Dominus Isaie hoc quod dictatum est. Dicit igitur.
marg.| {i} In anno, quo ingressus est Thartan Dux exercitus Regis Assyriorum.
marg.| {k} In Azotum civi tatem potentissimam Palestinorum.
marg.| {l} Cum misisset eum Sargon Rex Assyriorum etc. id est opere verbis concordante. Non enim verbis solum, sed etiam factis loquuntur Prophete.
marg.| {o} Dicens. Vade etc. id est cilicium. Hic enim est habitus Prophete plangentis peccata populi.   Solve dici t, id est laxa, ut scilicet appareret cilicium, quo erat indutus. Vel,   solve id est exue secundum Hieronymum.
marg.| {r} Et calceamenta tua etc.   Simi le dictum est Moysi. Ex. 3.b. Solve calceamenta de pedibus tuis ; locus enim, in quo stas, terra Sancta est.
marg.| {t} Et fecit sic etc.   trib us diebus. Hieronymus Mira obedientia, solo cilicio induebatur vir nobilissimus, ut hebrei tradunt, cuius filiam Rex Manasses accepit in coniugem : non erubuit nudus incedere, nihil honestius iudicans, quam Deo obedire.
marg.| {y} Et dixit Dominus. Secunda
marg.| {Δ} pars, ubi ostendit
Numérotation du verset Is. 20,mystice 
marg.| {i} In anno etc. mystice Sargon, qui interpretatur Princeps hortorum : Diabolus est, qui mundi delicias exhortatur. Cui similis est Achab, qui vineam Naboth in hortum olerum vertere cupiebat. 3Rg. 21. Thartan interpretatur turris, vel superfluus, vel elongans : et significat omnes malos contra Deum munitos et alios falsis suggestionibus a Deo elongantes. Azotus interpretatur ignis generationis : et significat omnes illos, qui libidini vacant. Tales enim de facili expugnat Rex Assyriorum, id est Diabolus. Eo tempore, Isaias, id est quilibet Iustus induitur solo cilicio, ut plangat eos, qui per libidinem a diabolo capiuntur. Et discalceatus incedit, ut calcet super serpentes ignitos, id est omnia, que inflammant ad peccatum : qui sunt in Eremo huius vite : et in se extinguat ignem libidinis, quo alii vulnerati a Diabolo capiuntur. Et hoc est.
marg.| {i} In anno, quo ingressus est Thartan. id est diaboli satellites.
marg.| {k} In Azotum id est in mundum igne libidinis accensum.
marg.| {l} Cum misisset eum Sargon Rex Assyriorum id est diabolus Rex superborum. Iob. 41.d. Ipse est Rex super omnes filios superbie.
marg.| {m} Et pugnasset contra Azotum et cepisset eam pro maxima parte.
marg.| {n} In tempore illo locutus est Dominus in manu Isaie filii Amos quia veri Predicatores, qui sunt missi a Domino, melius factis, quam verbis loquuntur, cum peccatores a diabolo capiuntur. Nota. Est annus culpe. Lc. 13.b. Ecce anni tres sunt, cordis, oris, operis : ex quo veniens quero fructum in ficulnea hac et non invenio. Item annus penitentie. infra 61.a. Ut predicarem annum placabilem Domino. Item annus iustitie. sup. 16.d. In tribus annis, quasi anni mercenarii auferetur gloria Moab. Item annus gratie. Iob. 3.a. Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. Item annus glorie. Ps. 86. Et annos eternos in mente habui. In primo vivunt peccatores, in secundo incipientes, in tertio proficientes, in quarto appropinquantes, in quinto pervenientes.
marg.| {o} Dicens. Vade anim o.
marg.| {p} Et solve fact o.
marg.| {q} Saccum de lumbis tuis ut a ppareat in exemplum aliis et signum doloris,
marg.| {r} Et calceamenta tua id est opera mortua.
marg.| {s} Tolle in pedibus tuis id est de affectibus, non solum de manibus. In hoc significatur quod nullus intrabit terram Sanctam, ad quam intendunt Sancti, nisi nudus a corruptione mortalitatis et habitu penitentie. 4Rg. 2.b. Elias exutus est pallio, id est onere peccati. Hoc idem significatum est. Ex. 3.b. ubi dictum est Moysi : Solve calceamenta de pedibus tuis ; locus enim, in quo stas, terra sancta est.
marg.| {t} Et fecit sic : hilariter, celeriter, libenter : in quo perfecta obedientia innuitur, quia non solum preceptum, sed sicut preceptum fuit, dicitur fecisse, vere, obedienter.
marg.| {u} Vadens nudus vest ibus penitentie et corruptione mortalitatis, vel nudatus pompa mundi.
marg.| {x} Et discalceatus oper ibus mortuis.
marg.| {y} Et dixit Dominus. Sic ut ambulavit
marg.| {Θ} servus meus
marg.| {4. 47ra} Δ pars, ubi ostendit Dominus, quid significet quod Isaias nudus ambulavit, scilicet quod Egyptii nudi et discalceati ducerentur captivi. Et hoc est. Et dixit Dominus Hierosol ymitis.
marg.| {a} Sicut ambulavit etc.   capt ivandas, id est dies quibus Isaias nudus ambulavit, significant tres annos captivitatis future super Egyptum et Ethiopiam, non quod tribus annis iverit nudus Isaias, sed dies pro anno ponitur : sicut Ezechieli postquam dormierat. 40. diebus super unum latus et 30. diebus super aliud latus, secundum Domini iussionem, in signum. 70. annorum captivitatis Iude, statim dictum est ei : Diem pro anno dedi tibi. Ez. 4.b.
marg.| {c} Sic minabit Rex etc. id est tribus annis erunt in captivitate Egyptii et Ethiopes nudi et miseri sicut Isaias nudus ambulavit tribus diebus.
marg.| {f} Iuvenem et senem mina bit captivos Rex Assyriorum de Egypto et Ethiopia.
marg.| {g} Nudam et discalceatam discoopertis natibus mina bit :
marg.| {k} Ad ignominiam Egypti demo nstrandam Egyptiorum et Ethiopum captivitatem.
marg.| {l} Et timebunt Iude i Egyptiis et Ethiopibus captivatis.
marg.| {m} Et confundentur etc. id est in cuius auxilio gloriabantur.
marg.| {p} Et dicet habitator Insule etc. id est terre promissionis, que dicitur Insula : quia ab omnibus Gentibus circumstantibus premebatur, sicut insula a fluctibus maris.
marg.| {r} Heccine erat spes nostra tam fragilis, tam infirma, que se iuvare non potest ?
marg.| {s} Ad quos confugimus etc.   qui se liberare non possunt.
marg.| {t} Et quomodo effugere poterimus nos ? cum hi capti sunt, quasi dicat : non poterimus.
marg.| {Θ} servus meus Isaias nudus et discalceatus trib us diebus, supple.
marg.| {b} Trium annorum signum etc. id est triduum nuditatis quorumlibet Iustorum signum est eternitatis pene malorum : quia per tres annos eternitas intelligitur, que soli Trinitati nota est. Unde Nm. 14.f. Annus pro die computabitur, malis in inferno. Sed penitenti hoc e contra. Ez. 4.b. Diem pro anno dedi tibi. Ideo dicitur infra 61.a. Ut predicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo nostro. Nota. Est nuditas bona, revelatio peccatorum in confessione. Mi. 1.c. Super hoc plangam et ululabo, vadam discalceatus et nudus, faciam planctum velut Draconum infra 47.a. Discooperi humerum, revela crura, transi flumina. Item est nuditas mala, carentia virtutum. Apc. 16.c. Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. 2Cor. 5.a. Habitationem nostram, que de celo est, superindui cupientes ; si tamen vestiti, non nudi inveniamur. Iob. 14.b. Homo cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi queso est ? Ex. 32.f. Videns Moyses populum quod nudatus esset, spoliaverat eum Aaron propter ignominiam sordis.
marg.| {c} Sic minabit Rex Assu r, id est diabolus, cum Regina.
marg.| {d} Assyriorum id est superbia.
marg.| {e} Captivitatem, Egypti etc. id est peccatores in infernum.
marg.| {f} Iuvenem et senem id est robustum malitia et inveteratum dierum malorum :
marg.| {g} Nudam virt utibus.
marg.| {h} Et discalceatam boni s affectionibus.
marg.| {i} Discoopertis natibus id est turpitudine conscientie revelata Dn. 7.c.
marg.| {k} Ad ignominiam Egypti id est ad confusionem malorum. Nihil enim opertum quod non reveletur : et occultum quod non sciatur. Mt. 10.c. 2Rg. 10.a. A non, id est gratie inutilis prescidit vestes nuntiorum David usque ad nates. Glossa ibi, diabolus turpia facta, que persuadet, in oculis hominum revelat.
marg.| {l} Et timebunt timo re.
marg.| {m} Et confundentur pudo re.
marg.| {n} Ab Ethiopia spe sua et ab Egypto gloria sua id est sperantes et gloriantes {4. 47rb} in mundo, timore et pudore affligentur. Prv. 25.c. Deus putridus et pes lassus, qui sperant in infideli. Prv. 11.b. exspectatio sollicitorum peribit. Prv. 10.d. Exspectatio Iustorum letitia ; spes autem impiorum peribit. Ier. 17.a. Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum.
marg.| {p} Et dicet habitator Insule hoc id est Ecclesie, que persecutionum fluctibus tunditur incessanter, infra 42.b. Ponam flumina, id est doctrinam currentem, in insulas et stagna, id est doctrinam stantem, arefaciam.
marg.| {q} In die illa gene ralis persecutionis, vel post diem iudicii.
marg.| {r} Heccine erat spes etc. id est diaboli.
marg.| {t} Et quomodo effugere poterimus nos ? quasi dicat : nullo modo infra 31.a. Ve qui descendunt in Egyptum ad auxilium in equis sperantes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_20)

Notes :