Hugo de Sancto Caro

Capitulum 46

Numérotation du verset Is. 46,1 

Confractus1 est Bel
1 Confractus] conflatus Weber
contritus est Nabo
facta sunt simulacra eorum
bestiis et iumentis
onera vestra
gravi pondere
usque ad lassitudinem
Numérotation du verset Is. 46,2 

contabuerunt
et
contrita sunt
simul non potuerunt salvare
portantem et anima eorum
in captivitatem ibit
marg.| ET ANIMA EORUM. Non quod simulacra habeant sed methaphorice et anima et membra earum rerum dicuntur que et sensu et membris carent unde mors et vita in manibus lingue vel est sensus quod error idolatrie gravissimum onus gentibus fuerit que cultores suos depressit ad terram et salvare animas non potuit quas diabolo et demonibus subiugavit.3
audite me domus Iacob
et omne residuum
domus Israel
qui portamini
a meo utero
qui gestamini a mea vulva
Numérotation du verset Is. 46,4 

usque ad senectam
ego ipse
et usque ad canos
ego portabo
ego feci
et ego feram
et ego portabo et salvabo
Numérotation du verset Is. 46,5 

cui assimilastis me
et adequastis et comparastis me et fecistis similem
Numérotation du verset Is. 46,6 

qui confertis
aurum de sacculo
et argentum statera ponderatis
Conducentes
aurificem ut faciat deum
et procidunt
et
adorant
Numérotation du verset Is. 46,7 

portant illud
in humeris gestantes
et ponentes in loco suo et stabit
ac de loco suo non movebitur
sed et cum clamaverint
ad eum non audiet
de tribulatione non salvabit eos
Numérotation du verset Is. 46,8 

Mementote
Istud
et fundamini redite prevaricatores ad cor
Numérotation du verset Is. 46,9 

Recordamini
prioris seculi
quoniam ego
sum Deus
et non est ultra Deus
nec est similis mei
Numérotation du verset Is. 46,10 

annuntians ab exordio
novissimum et ab initio que necdum facta sunt dicens
consilium meum
stabit et
omnis voluntas mea
fiet
Numérotation du verset Is. 46,11 

vocans ab oriente
Avem
et de terra longinqua
virum voluntatis mee
et locutus sum
et adducam
Illud
creavi
et faciam illud
Numérotation du verset Is. 46,12 

audite me duro corde
qui longe estis a iustitia
Numérotation du verset Is. 46,13 

prope feci iustitiam meam
non elongabitur
et salus mea
non morabitur dabo in Sion
salutem
Et
in Hierusalem2
2 Ierusalem] Israheli Weber
gloriam meam

Capitulum 46

Numérotation du verset Is. 46,1 
marg.| Confractus est Bel, contritus est Nabo. Adhuc Propheta circa liberationem Iudeorum et destructionem Babyloniorum narrandam moratur. Et dividitur hoc capitulum in quatuor partes. In prima parte idolorum destructionem futuram predicit et eorum impotentiam narrat. In secunda Iudeis cultum idololatrie improperat, ibi : Audite me domus Iacob. In tertia parte Iudeos monet ad penitentiam, ibi : Mementote istud et fundamini. In quarta et ultima, ut firmius predictam liberationem credant, repetit de ortu Cyri, ibi :   Vocans ab oriente avem Prop heta ergo certus de idolorum destructione, quasi iam facta esset, utens preterito pro futuro dicit.
marg.| {n} Confractus est Bel id est conflabitur et redigetur in massam. Et nota quod Bel idolum {4. 104va} Δ erat Babyloniorum quod etiam Saturnus dictum est quod postea ad alias Gentes translatum, in tanta veneratione habitum est, ut ei etiam filios suos immolarent.
marg.| {a} Contritus est Nabo aliu d idolum Babyloniorum : Magis tamen ponitur hic pro interpretatione. Interpretatur enim prophetia, vel divinatio, per quod intelliguntur omnia idola, que prophetabant, vel responsa dabant destruenda esse. Septuaginta dicunt, Dagon quod fuit idolum Philistiim.
marg.| {b} Fracta sunt simulacra, eorum id est omnia idola Gentium in proximo sunt frangenda.
marg.| {c} Bestiis et iumentis scilicet bestialibus hominibus supple adoranda, non hominibus. Vel sic. Confracta sunt simulacra, bestiis et iumentis, supple, similia : quia in forma bestiarum et iumentorum fabricata erant : vel que ad litteram, erant bestie et iumenta. Bestias enim et iumenta adorabant : et regio eorum plerisque oppidis ex bestiis et iumentis, qui adorabant, nomina imposuit, ut Leonta a Leone, ut dicit Glossa Simulacra dico.
marg.| {d} Onera vestra o Sacerdotes, qui portabatis ea,
marg.| {e} Gravi pondere id est graviter ponderantia.
marg.| {f} Usque ad lassitudinem portantium Sacerdotum.
marg.| {g} Contabuerunt idol a : vel portantes ea defecerunt.
marg.| {h} Et contrita sunt simul idol a, id est in pulverem redacta. Vel contrita sunt simul, tam Idola, quam colentes ea.
marg.| {i} Non potuerunt idola.
marg.| {k} Salvare portantem se, ex quo apparet quod non erant Dii, sicut credebantur.
marg.| {l} Et anima eorum in captivitatem ibit id est ipsa animata, ut credebatur, Vel, anima eorum, id est spiritus presidens, qui credebatur esse anima eorum. Vel,   anima eorum in captivitatem ibit non idolorum ; sed eorum, qui colunt ea.
marg.| {m} Audite me domus Iacob. Ostensa destructione et impotentia idolorum, hic redarguit Iudeos idololatras et maxime contra duas Tribus et contra residuos de decem Tribubus invehitur, qui, scilicet captivatis aliis in Assyria remanserunt, dicens, Audite me, domus Iacob, id est vos de duabus Tribubus.
marg.| {n} Et omne residuum domus Israel id est vos, qui de captivitate decem Tribuum remansistis.
marg.| {o} Qui portamini a meo utero : qui gestamini a mea vulva id est quos foveo et custodio, ac si in meo utero portassem et in vulva concepissem : non quod Dominus hec habeat, sed est antropospathos, id est Dominus loquitur more humano. Vel per hec intelliguntur misericordia Dei et clementia. Per uterum intelligitur misericordia, in qua portantur peccatores, donec pariantur Deo per penitentiam, per vulvam clementia Dei, qua Deus concipit exspectare peccatores ad penitentiam, quasi dicat : audite peccatores Iudei, quos ego diu exspectavi per misericordiam, ut ab idololatria cessaretis et benigne recipiam per clementiam, si redire vultis. Vel potest exponi de exitu de Egypto.
marg.| {o} Qui portamini a meo utero et gestamini a mea vulva id est quos ego tamquam fetum conceptum per desertum usque ad terram promissionis portavi : et quos ego peccantes et in deserto et in terra promissionis ad penitentiam diu exspectavi.
marg.| {p} Usque ad senectam vest ram.
marg.| {q} Ego ipse et usque ad canos vest ros.
marg.| {a} Ego portabo id est custodiam vos et exspectabo. Vel. usque ad senectam ego ipse et usque canos ego portabo, id est usque ad finem mundi ego sustinebo eos, donec plenitudo Gentium intraverit et tunc omnis Israel salvus fiat, sicut dicitur Rm. 11.d.
marg.| {s} Ego feci vos, cum non essetis.
marg.| {t} Et ego feram id est exspectabo. Vel, ego feram, opprobria, que facitis mihi, sicut dicitur in vulgari.
marg.| {u} Ego portabo vos per misericordiam.
marg.| {x} Et salvabo si c onversi fueritis per penitentiam. Vel, salvabo, id est de captivitate reducam.
Numérotation du verset Is. 46,1 
mystice
marg.| {n} Confractus est Bel, contritus est. Nabo. Bel interpretatur vetustas : et significat avaros, qui ardore, et {Θ} labore cupiditatis exusti cito senescunt. Lam. 3.a. Vetustam fecit pellem meam. Baruc. 3.b. Quid est Israel quod in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena. Ps. 17. Filii alieni inveterati sunt. Nabo, superveniens : et significat superbos, qui semper volunt super alios venire et esse. Constringitur autem avarus in corpore per multiplicem {4. 104vb} negotiationem ; sed conteritur superbus in corde : quia non semper potest pertingere ad altitudinem, quam vellet. sup. 2.c. Dies Domini super omnem arrogantem et superbum : et humiliabitur. Sup. 15.d. Omnes insipientes et infelices super modum anime sue superbi sunt.
marg.| {b} Fracta sunt simulacra eorum quia huic pereunt in morte divitie ; illi honores : Vel, Fracta sunt simulacra eorum, id est peccata : Quot enim peccata habes in corde, tot simulacra habes in domo tua. Ez. 8.d. Ecce omnis similitudo reptilium et abominatio animalium et universa idola depicta erant in pariete.
marg.| {c} Bestiis et iumentis simi lia : quia mala sunt similitudines diaboli, sicut dicit Chrysost. Unde Ps. 48. Homo, cum in honore esset, non intellexit etc.
marg.| {d} Onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. Hoc potest dici peccatoribus, quorum onera gravi pondere sunt, id est graviter ponderantia. Unde Sapien. 5.b. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis. Et Za. 5.c. Iniquitas sedis super talentum plumbi. Eccl. 22.b. Super plumbum quod gravabitur et quod illi aliud nomen, quam fatuus ?
marg.| {g} Contabuerunt et contrita sunt simul superbus et avarus, ut dictum est.
marg.| {i} Non potuerunt salvare portantem etiamsi homo in iudicio portaret divitias multas, non possent salvare. Prv. 6.d. Non suscipiet pro redemptione dona plurima.
marg.| {l} Et anima eorum in captivitatem ibit in s empiternum. Ps. 48. Frater non redimit, redimet homo, quasi dicat : non. Sed numquid corpus remanebit ? sup. 10.e. Ab anima usque ad carnem consumetur.
marg.| {m} Audite me domus Iacob et omne residuum domus Israel quasi vos laici et clerici.
marg.| {o} Qui portamini a meo utero et gestamini a mea vulva Venter Domini misericordia est, vulva eius clementia. Cuius due sunt partes, pietas et patientia. In parte pietatis portantur boni ; in parte patientie mali. sup. 40.c. In brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit, fetas ipse portabit. Lc. 1.g. Per viscera misericordie Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Patientia autem Dei portat peccatorem usque ad senectam et usque ad canos, exspectando ad penitentiam. Sed maledictus puer centum annorum, qui non vult prodire in lucem, usque dum exire cogatur de hac luce, supra 42.c. Tacui, semper silui, patiens fui, ut parturiens loquar. Et tunc dicetur ei : Vade in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Mt. 13.f. Ideo clamat Dominus. Ier. 4.e. Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo : quia quasi infinitos portat. Dt. 1.e. Portavit te Dominus, ut solet homo portare parvulum filium suum. Sed timendum illis est, qui nasci nolunt, ne moriantur in utero : quia abortivi in terra benedicta non sepeliuntur, infra ultimo c. Numquid ego, qui alios parere facio, non pariam, Dicit Dominus ? Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero. Iob. 38.c. De cuius utero egressa est Glacies ibi Gregorius Dum mentem Dominus in timorem sui format, concipit : dum opertas virtutes provehit ; gignit ; sed si extolluntur relinquit : et frigidi de utero exeunt, id est a visceribus pietatis.
marg.| {p} Usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo. Dominus portat hominem et exspectat ad penitentiam, quamdiu vivit. Sed multi patientia abutuntur. Iob. 24.d. Dedit ei Deus locum penitentie et ipse abutitur eo in superbiam. Rm. 2. Ignoras, quoniam benignitas Dei ad penitentiam te adducit. Sapien. 11.d. Omnium misereris, quia omnia potes : et dissimulas peccata hominum propter penitentiam. Os. 11.a. Ego, quasi nutricius Ephraim, portabam eos in brachiis meis : et nesciunt quod curarem eos.
marg.| {s} Ego feci et ego feram Verba possunt esse filii Dei fide iubentis pro homine erga Patrem, dicentis : Ego feci hominem et ego feram pro eo penam.
marg.| {u} Ego portabo peccata eius in corpore meo super lignum.
marg.| {x} Et salvabo eum a morte inferni. Septuaginta. Ego sum : et donec senescatis, ego sum, ego sustinebo, ego feci et ego feram. Et infra 63.c. Redeunt eos et portavit et levavit eos etc.
marg.| {Θ} {a} Cui assimilastis me et adequastis et comparastis me et fecistis similem. Nulli est assimilandus Deus : quia omnibus excellentior est in dignitate nature : nulli adequandus, quia omnibus superior est potestate et virtute : nulli comparandus, quia omnibus melior in valore et bonitate, supra 40.d. Cui ergo similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei ? Ibi invenies.
marg.| {e} Qui {4. 105rb}   confertis aurum de sacculo et argentum in statera ponderatis. Aur um de sacculo proferunt illi, qui sapientiam suam valde charam tenent, nolentes consilia hominibus dare absque pretio. Argentum autem ponderant Advocati, qui eloquentiam suam valde care vendunt et ponderant eam, non ad pondus sanctuarii, sed ad pondus cupiditatis sue. Iac. 5.a. aurum et argentum etc.
marg.| {g} Conducentes aurificem, ut faciat Deum et procidunt et adorant, portant illum in humeris gestantes et ponentes in loco suo. Ad litteram multi offerunt sepe aurum et argentum aurificibus, id est Canonicis, qui habent potestatem fabricandi, id est eligendi Episcopum, ut faciant aliquem Episcopum et supplicant et orant : eo electo portant illum in humeris in cathedram, ut mos est, prima die qua intrat civitatem et ponunt in loco suo, id est in Ecclesia. Sed postea quid ?
marg.| {n} Stabit ille Prelatus.
marg.| {o} Ac de loco suo non movebitur ad p redicandum, sed totum bonum Ecclesie sue comedet ibi residens, ut bruchus.
marg.| {p} Sed et cum clamaverint ad eum pro defendenda Ecclesia vel Diecesi curanda.
marg.| {q} Non audiet id est se non audires finget.
marg.| {r} De tribulatione non salvabit eos immo potius sepe affliget ipsos.
marg.| {s} Mementote istud et fundamini in f ide, que est fundamentum virtutum.
marg.| {x} Redite, prevaricatores, ad cor quod perdideratis per fornicationem, per ebrietatem, per temporalem prosperitatem, per cupiditatem. De primo et secundo Os. 4.c. fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor. De tertio Os. 7.c. Ephraim, id est dives : quia interpretatur frugifer quasi columba seducta non habens cor. De ultimo Eccl. 10.b. de avaro : proiecit enim intima sua. Recuperatur autem cor per timorem Domini et orationem. De primo. Eccl. 31.b. Qui timet Dominum, convertetur ad cor suum. De secundo. 2Rg. 7.d. Invenit servus tuus cor suum, ut oraret te. Eccl. 30.d. Collige et congrega cor tuum. Sed cor fatui, quasi vas confractum, omnem sapientiam non tenebit, sicut dicitur Eccl. 21.c.
marg.| {z} Recordamini prioris seculi, quoniam ego sum Deus et non est Deus ultra : nec est similis mei annuntians ab exordio novissimum et ab initio, que nondum facta sunt. Eccl. 23.d. Domino Deo, antequam crearentur, cuncta sunt agnita ; sic et post perfectum respicit omnia. Et 41.c. Cognovit enim Deus omnem scientiam et inspexit in signum eius annuntians, que preterierunt : et que superventura sunt, revelans vestigia occultorum et non preterit illum omnis cogitatus. Boethius. Magna necessitas probitatis nobis indicta est, nisi dissimulare velimus, cum omnia agamus ante oculos Iudicis cuncta cernentis. Et etiam audientis Sap. 1.c. Auris celi audit omnia : et tumultus murmurantium non abscondetur.
marg.| {z} Recordamini igitur,   (prioris seculi) id est quales fuerunt in principio Ecclesie et quales modo sint, tam Prelati, quam subditi : non erit sine dolore.
marg.| {f} Dicens, consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet. Iob. 23.c. Anima eius quodcumque voluit, fecit. Ps. 113. Omnia, quecumque voluit Dominus, fecit. Prv. 31.d. Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum, Ecclesiast. 21.b. Consilium eius sicut fons vite permanet. Io. 6.d. Hec est voluntas eius, qui misit me, Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Item in eodem. Hec est voluntas Patris mei, qui misit me ; ut omnis, qui videt filium et credit in eum habeat vitam eternam.
marg.| {h} Vocans ab oriente avem et de terra longinqua : supra 33.f. Ecce nomen Domini venit de longinquo.
marg.| {l} Virum voluntatis mee. Hoc potest exponi de ascensione. Tunc enim Dominus vocavit Christum ab oriente : quia ipse semper fuit in oriente plene cognitionis et integre caritatis. Unde de eo dicitur Za. 6.c. Ecce vir oriens nomen eius. Vocavit eum Dominus de terra longinqua, id est de mundo, qui longe est a celo, ut dicit Glossa ad litteram enim mundus accipitur pro inferioribus partibus mundi, que longe sunt a celo, licet tamen celum sit quedam pars mundi. Mystice autem melius accipitur ibi mundus pro mundanis, qui longe sunt a celo et conversatione et possessione. De hac ave dicit Iob. 5.b. Homo natus ad laborem, avis ad volatum. Item Iob. 28.a. Semitam ignoravit avis : nec intuetur eam oculus vulturis.
marg.| {m} Et locutus sum de r edemptione mundi.
marg.| {n} Et adducam illud per passionem filii
marg.| {Θ} {a} Creavi filium
marg.| {4. 105ra} {Δ} {a} Cui assimilastis me vos quibus omnia hec bona feci : cui assimilastis me in natura.
marg.| {b} Et adequastis in p otentia.
marg.| {c} Et comparastis me in v alore.
marg.| {d} Et fecistis similem. Rep etitio est eiusdem.
marg.| {e} Qui confertis aurum de sacculo ad i dola vestra fabricanda quamvis sit charum et bene absconditum.
marg.| {f} Et argentum in statera ponderatis ut sciatis, quantum ibi est, ne furetur : vel quantum quis ibi posuerit.
marg.| {g} Conducentes aurificem pretio, id est aurifabrum.
marg.| {h} Ut faciat Deum cuiu s tantum est facere non fieri.
marg.| {i} Et procidunt omne s, qui posuerunt ibi argentum.
marg.| {k} Et Adorant talem Deum.
marg.| {l} Portant illum in humeris gestantes scilicet Sacerdotes : quia ponderosus est et per se moveri non potest.
marg.| {m} Et ponentes in loco suo id est sibi parato.
marg.| {n} Et stabit ibi affixus clavis, vel aliquibus, quibus teneatur immobilis.
marg.| {o} Ac de loco suo non movebitur per se.
marg.| {p} Sed et cum clamaverint ad eum cult ores.
marg.| {q} Non audiet quia aures habet et non audiet.
marg.| {r} De tribulatione non salvabit eos id est cultores suos. Et nota quod multipliciter arguit idololatras hic. Primo quia de pretiosis et valde charis fabricant idola, id est de auro et argento. Secundo, quia artificem magno pretio conducunt. Tertio, quia illa, quando facta sunt, non iuvant.   Mementote istud. Hic monet Iudeos redire ad cultum Dei et permanere in eo dicens   (Mementote ) o Iudei,
marg.| {t} Istud pote ntiam meam et idolorum impotentiam, quam predixi.
marg.| {u} Et fundamini in fletu, id est perseverate in eo. Unde Septuaginta dicunt. Ingemiscite. Vel,   Fundamini id est stabilimini in cultu meo.
marg.| {x} Redite prevaricatores naturalis legis et scripte.
marg.| {y} Ad cor in q uo scriptum invenietis quod unus Deus est. Redite ergo ad cor, qui quasi bestie vixistis simulacra venerantes et furiosi in ligna et lapides impingentes.
marg.| {z} Recordamini prioris seculi que, scilicet bona feci vobis ab initio mundi et quomodo eduxi vos de terra Egypti.
marg.| {a} Quoniam ego sum Deus solu s.
marg.| {b} Et non est ultra me, Deus verus.
marg.| {c} Nec est similis mei in n atura et eternitate et potentia, ac bonitate.
marg.| {d} Annuntians ab exordio novissimum id est ab initio, que ventura sunt in novissimis temporibus.
marg.| {e} Et ab initio, que nondum esse inceperunt.
marg.| {f} Dicens : consilium meum stabit id est illud quod ego decrevi facere, manebit firmiter.
marg.| {g} Et omnis voluntas mea fiet voluntas, scilicet beneplaciti non signi.
marg.| {h} Vocans ab oriente id est a Perside, que est in oriente, secundum Andicam.
marg.| {i} Avem Cyru m alacrem et cito venientem, ut avis.
marg.| {k} Et de terra longinqua idem est quod de oriente.
marg.| {l} Virum voluntatis mee id est Cyrum, qui voluntatem meam de liberatione Iudeorum implebit.
marg.| {m} Et locutus sum et adducam illud id est predixi hoc et ad {4. 105va} Δ effectum perducam.
marg.| {a} Creavi Cyru m ad faciendum hoc.
marg.| {b} Et faciam illud liberationem, scilicet predictam.
marg.| {c} Audite me duri corde id est vos Iudei, qui liberationi predicte toties non vultis credere.
marg.| {d} Qui longe estis a iustitia id est ab operibus et cultu iustitie.
marg.| {e} Prope iustitiam meam id est Cyrum, qui faciet mihi iustitiam de Chaldeis.
marg.| {f} Non elongabitur a vobis, licet non credatis.
marg.| {g} Et salus mea id est salvatio Iudeorum, que mea auctoritate fiet.
marg.| {h} Non morabitur id est cito erit,
marg.| {i} Dabo in Sion id est Iudeis : qui sunt de Sion.
marg.| {k} Salutem id est salutationem per Cyrum.
marg.| Vel sic.
marg.| {i} Dabo in Sion salutem id est salvatos per Cyrum reducam in Sion.
marg.| {l} Et in Hierusalem gloriam meam id est reedificationem templi, in quo gloria mea apparebit.
marg.| {Θ} {a} Creavi filium per humanitatem.
marg.| {b} Et faciam illud id est redemptionem mundi per eius passionem.
marg.| {c} Audite me, duri corde qui duxistis verbum Domini in contemptum, infra 48. Scivi, quia durus es tu : et nervus ferreus cervix tua et frons tua enea. Ier. 23.f. Numquid non verba mea etc.
marg.| {d} Qui longe estis a iustitia per peccatum, sicut filius prodigus abierat in regionem longinquam. Lc. 15.c.
marg.| {e} Prope feci iustitiam meam id est filium, cui omne iudicium dedi, tamquam Iustitie, vel Iustitiario meo. Io. 5.d. Prope, inquam, feci eum vobis per carnis susceptionem, per infirmitatum assumptionem, per tribulationum perpessionem, per conversationem, per continuam pro vobis postulationem. De primo, Io. 1.b. Verbum caro factum est. De secundo, infra 53.b. Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. De tertio. Lam. 1.d. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor, sicut dolor meus. De quarto, Bar. 3.d. Post hec in terris visus est et cum hominibus conversatus est. De quinto, 1Io. a. Advocatum habemus apud Patrem. Sed ab ipso elongamur. Primo per superbiam, contra humilitatem, per quam appropinquavit nobis Dominus in carnis assumptione. Unde Lucifer cum cogitasset ascendere in celum et similis esset Altissimo, ut dicitur sup. 14. statim detractus est ad infernum quasi non valens amplius stare iuxta Deum. Secundo elongamur a Deo per carnalem voluptatem. Unde Hieronymus Nimis delicatus miles est, qui vult hic gaudere cum mundo et in futuro regnare cum Christo. Tertio per impatientiam : quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Act. 14.d. Qui ergo impatiens est, manebit extra portam et ita non accedet ad eum. Quarto per honestam conversationem appropinquatur ei, sicut e contrario per inhonestam conversationem receditur ab eo. Unde Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est. Et Mt. 22.b. Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? Et post. Ligatis manibus et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores. Quinto per fictionem. Sap. 1.b. Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. Sexto per turpium cogitationum multitudinem. Sap. 1.a. Perverse cogitationes separant a Deo.
marg.| {f} Non elongabitur et salus mea non morabitur infra 56.a. Iuxta est salus mea, ut veniat. Hab. 2.a. Si moram fecerit exspecta eum : quia veniens veniet.
marg.| {i} Dabo in Sion salutem et in Hierusalem gloriam meam. In Sion, id est in Ecclesia militante dat Dominus temporalem salutem a tentatione eruendo : sed in Hierusalem, id est in Ecclesia triumphante dat Dominus gloriam perpetuam, ab omni miseria liberando. Item hic dat Dominus salutem gratie per fidem et spem : sed in futuro dabit gloriam per cognitionem et rem. Simile Ps. 83. Gratiam et gloriam dabit Dominus. Sion, Ecclesia activorum, ibi salus propter opera misericordie. Hierusalem, Ecclesia contemplativorum ibi gloria propter pacem conscientie. Ps. 41. In die mandavit {4. 105vb} Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_46)

Notes :