Capitulum 29
Numérotation du verset
Is. 29,1
Ve
Ariel Ariel
civitas quam circumdedit David additus est
annus ad annum sollemnitates evolute sunt
Numérotation du verset
Is. 29,2
et circumvallabo
Ariel et erit tristis
et merens et erit mihi
quasi Ariel
Numérotation du verset
Is. 29,3
et circumdabo
quasi spheram in circuitu tuo
et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam
Numérotation du verset
Is. 29,4
humiliaberis de terra
loqueris et de humo audietur
eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit
Numérotation du verset
Is. 29,5
et erit sicut pulvis tenuis
multitudo ventilantium
te et sicut favilla
pertransiens multitudo eorum qui contra te prevaluerunt
Numérotation du verset
Is. 29,6
eritque repente
confestim
a Domino exercituum visitabitur
in tonitru et commotione terre
et voce magna turbinis et tempestatis et flamme ignis
Devorantis
Numérotation du verset
Is. 29,7
et erit
sicut somnium visionis nocturne
multitudo omnium gentium
que dimicaverunt contra Ariel et omnes qui militaverunt et obsederunt et prevaluerunt adversus eam
Numérotation du verset
Is. 29,8
et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium que dimicaverunt contra montem Sion
Numérotation du verset
Is. 29,9
Obstupescite
et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino
movemini
et non ebrietate
Numérotation du verset
Is. 29,10
quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis
Claudet oculos vestros
Prophetas
et principes vestros
qui vident visiones
operiet
Numérotation du verset
Is. 29,11
et erit vobis
visio omnium
sicut verba
libri signati
quem cum dederint scienti litteras
dicent lege istum et respondebit non possum signatus
est enim
Numérotation du verset
Is. 29,12
et dabitur liber
nescienti litteras
diceturque ei lege et respondebit nescio litteras
marg.| SIGNATUS EST ENIM etc. Hec impleta sunt quando et dignitatem et sacerdotium amiserunt et civitas destructa est et templum a principibus romanis.13
et dixit Dominus
eo quod appropinquat populus iste
ore suo
et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me
et timuerunt me mandato hominum
et doctrinis
Numérotation du verset
Is. 29,marg.|LABIIS SUIS. SEPTUAGINTA. Labiis suis me honorat cor autem eius longe est a me frustra autem colunt me docentes precepta hominum atque doctrinas.14
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius
et intellectus prudentium
eius abscondetur
Numérotation du verset
Is. 29,15
ve qui
profundi estis corde
ut a Domino abscondatis consilium
quorum sunt in tenebris opera
et dicunt quis videt nos
et quis novit nos
Numérotation du verset
Is. 29,16
perversa est hec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum
dicat fictori suo non intelligis
Numérotation du verset
Is. 29,17
nonne adhuc in modico et in brevi convertetur
Libanus
in Chermel
et Chermel
in saltum reputabitur
Numérotation du verset
Is. 29,18
et audient
in die illa surdi
verba libri
et de tenebris
et caligine
oculi cecorum
videbunt
Numérotation du verset
Is. 29,19
Et
Addent
Mites
in Domino letitiam et pauperes homines
in Sancto Israel
exultabunt
Numérotation du verset
Is. 29,20
quoniam defecit
qui prevalebat
consummatus est
Illusor
et succisi sunt omnes
qui vigilabant super iniquitatem
Numérotation du verset
Is. 29,21
qui peccare faciebant
Homines
in verbo
et arguentem
in porta supplantabant
et declinaverunt frustra a iusto
Numérotation du verset
Is. 29,22
propter hoc hec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo
Confundetur
Iacob nec modo vultus eius erubescet
Numérotation du verset
Is. 29,23
sed cum viderit filios suos
opera manuum
mearum
in medio sui sanctificantes nomen meum
et sanctificabunt
semen1
1 semen] Sanctum
Weber
Iacob et Deum Israel predicabunt
Numérotation du verset
Is. 29,24
et scient
errantes
spiritu intellectum
et mussitatores
discent legem
Capitulum 29
Numérotation du verset
Is. 29,1
marg.|
Ve Ariel
etc.
)
Dominus compatiens affectu comminatur Hierusalem civitati sue, predicens per Prophetam duplicem eius destructionem. Primam per Chaldeos, secundam per Romanos et futuram in medio restaurationem. Nam captivatis duabus Tribubus a Chaldeis, post septuaginta annos reedificata est Hierusalem a Neemia
et templum ab Esdra sub Zorobabel Duce et I
esu magno Sacerdote et Aggeo et Zacharia Prophetis. Et postea eversa est iterum a Romanis. Et vocat eam Ariel quod interpretatur Leo Dei, vel Leo vorans : eo quod in modum Leonis figurata fuit, ut dicunt, sicut Roma : vel quia sicut Leo Rex est animalium ; ita Hierusalem Princeps et Domina fuit omnium civitatum. Unde Lam. 1.a. Facta est quasi vidua Domina Gentium, Princeps Provinciarum facta est sub tributo. Vel sicut dicitur Ez. 43.f. Ariel proprie dicitur altare holocaustorum quod multa animalia voravit, ut Leo : et propter hoc altare ipsa Hierusalem dicitur Ariel : vel propter Principes eius, qui devorabant populum, sicut Leo devorat alias bestias. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes. Primo, comminatur Propheta Hierusalem destruendam a Babyloniis et iterum reedificandam predicit. Secundo, agit de obsidione Romanorum, ibi
Et circumdabo
etc.
Tert
io, reprehendit Romanos : quia proprie virtuti hanc destructionem attribuebant, ibi
Et erit sicut somnium visionis nocturne. Qua
rto, agit de Iudeorum excecatione, ibi
Obstupescite et admiramini Dici
t ergo.
marg.|
{l}
Ve Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David 2Rg.
5.a. Cum potentissima esset repugnantibus Iebuseis, qui cecos et claudos posuerunt super muros, qui in suggillationem David dicerent : Ecce nos dormimus et contra te volumus ponere defensores. Iratus autem David, non destitit ab incepto, faciens edictum, ut qui primo intraret civitatem, esset Dux militie. Unde Ioab filius sororis David Sarvie, primus ascendit tecta domorum per fistulas domatum : et capta est civitas. Et hoc est quod tangitur hic. Geminatio vero nominis Ariel, innuit duplicem destructionem, vel duorum destructionem, templi, scilicet et altaris, quasi dicat : Propheta : omnis gloria Hierusalem auferetur a Chaldeis et postea a Romanis. Et posset aliquis dicere. Parum durabit illa captivitas et ideo non est multum timenda, immo
{4.
61vb} multum : quia.
marg.|
{n}
Additus est annus ad annum
id est addetur, preteritum pro futuro, more prophetico.
marg.|
{p}
Solemnitates evolute sunt
id est evolventur.
marg.|
{q}
Et circunvallabo Ariel
id est Hierusalem exercitu Chaldeorum.
marg.|
{r}
Et erit
vel
eris intu
s
tristis quia
diruta.
marg.|
{s}
Et merens quia
captivata, quasi dicat : Dominus ad Hierusalem, faciam te obsideri a Chaldeis et everti et captivari et multis annis carebis solemnitatibus et templo et Sacerdotio. Unde Os. 3.b. Dies multos sedebunt filii Israel sine
marg.|
{Δ} Rege et sine Principe
marg.|
Mystic {e} {l}
Ve Ariel, Ariel Arie
l interpretatur Leo Dei, vel Leo vorans et significat Prelatum, ad cuius rugitum omnes bestie debent figere gradum et tremere. Osea. 11.d. quasi Leo rugiet, quia ipse rugiet et formidabunt filii maris, id est peccatores. Debet etiam bestias devorare, id est bestialiter viventes verbo et exemplo salubriter occidere et in corpus Ecclesie traiicere. Unde Act. 10.b. Macta et manduca. Item Leo tertia die rugitu suo excitat fetum ; sic Prelatus suscitat subditum post triduum penitentie. Osea. 6.a. Vivificabit nos post duos dies : et in die tertia suscitabit nos. Item Ariel significat claustrales, qui debent esse Leones Dei, non Diaboli : qui rugitu compunctionis et gemitus debent comprimere in se bestiales motus et se a somno corporis fortiter excitare. Unde Ps. 37. Rugiebam a gemitu cordis mei. De hoc Leone dicitur Ezechiel. 51.c. Palma erat inter Cherub et Cherub : duasque facies habebat Cherub, faciem hominis iuxta palmam ex una parte ; et faciem Leonis ex altera parte. Faciem hominis, quia debet esse blandus et mansuetus fratribus. Faciem Leonis, quia debet esse fortis et terribilis Demonibus. Palma in medio est ; quia concorditer debent claustrales tendere ad palmam. Hic igitur arguitur Prelatus negligens et Claustralis torpens et ideo dicit bis. Ve Ariel, Ariel. Est autem ve, exequiarum cantus. Ieremia 22.e. Non concrepabunt ei ve Domine et ve inclite. Item ve temporalis pene predictio. Ieremia 15.c. Ve mihi, mater mea, quare me genuisti ? Item ve pene rememoratio. Ieremie 45.a. Ve misero mihi, quia addidit Dominus dolorem dolori. Item ve pene presens. Lam. ultimo c. Ve nobis, quia peccavimus. Item ve eterna damnatio. Ezechiel. 30.a. Ululate ve ve diei. Item ve transgressio mandati. 1Cor. 9.c. Ve mihi, etiamsi non Evangelizavero. Item ve persecutio. Apc. 9.c. Ve unum abiit, id est persecutio martyricidarum.
marg.|
{m}
Civitas, quam expugnavit David
id est Christus, hec est Ecclesia, vel claustrum : quam Christus per fistulas domatum, id est per verba Scripturarum cepit.
marg.|
{n}
Additus est annus peni
tentie.
marg.|
{o}
Ad annum culp
e. Tres enim sunt anni. Primus est annus culpe, in quo peccavit Adam, Secundus est annus penitentie, in quo penituit. Tertius est annus glorie, in quo revixit. Primi anni quatuor sunt parte, quasi quatuor tempora : Cogitatio, locutio, operatio, consuetudo. Et de hoc anno dicitur. infra 38.c. Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anime mee. Secundi anni quatuor sunt tempora : Contritio, confessio, satisfactio, perseverantia. Et de hoc anno dicitur Abacuch. 2.a. Domine, in medio annorum vivifica illud, id est in anno penitentie, qui est medius inter annum culpe et annum glorie. Tertii anni quatuor sunt tempora, quatuor dotes corporis gloriosi. De hoc anno dicitur in Ps. 64. Benedices corone anni benignitatis tue. Si primo anno addideris secundum ; Dominus addet secundo tertium, id est si culpe addideris penitentiam ; Dominus adiunget penitentie gloriam.
marg.|
{p}
Solemnitates evolute sunt
id est gaudia mentis perdita sunt. Am.octav. c. Convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum.
marg.|
{q}
Et circunvallabo Ariel. Hoc
facit Dominus, quando permittit Prelatum fortiter tribulari, vel claustralem graviter tentari.
marg.|
{r}
Et eris tristis per
acediam, sive per tristitiam, que ultra modum nocet claustralibus. Prv. 25. c. Sicut tinea vestimento et vermis ligno ; ita tristitia viri nocet cordi. Propter hoc dicit Ecclesiastici 30. d.a Tristitiam longe expelle a te ;
multos enim occidit tristitia : et
non est utilitas in ea.
a Sir. 30.
marg.|
{s}
Et merens per
penitentiam.
marg.|
{Θ} Eccl. 30.d.
marg.|
{4.
62ra}
Δ Rege et sine Principe et sine Sacerdotio et sine altari et sine Ephot et sine Teraphin et post hec revertentur. Unde et hic sequitur.
marg.|
{a}
Et erit
etc. quasi dicat : iterum reedificabitur Hierusalem sub Iesu magno Sacerdote completis septuaginta annis, iuxta vaticinium Ier. 25.c. Sed quia Hierusalem reparata similitudinem tantum et non magnificentiam antique dignitatis retinuit : ideo dicit, quasi Ariel et non Ariel simpliciter, sicut supra 22.e. quasi quis hic. Et iterum adiungit de destructione Romanorum.
marg.|
{b}
Et Circumdabo. Sec
unda pars, ubi predicitur obsidio Romanorum.
Et Circumdabo
id est Circumdari permittam a Romanis.
marg.|
{c} quasi
spheram in circuitu tuo
id est undique : quod dicit propter hostium multitudinem, que tanta fuit, ut undique circunvallarent civitatem. Unde Lc. 19.g. Venient dies in te et Circumdabunt te inimici tui vallo et Circumdabunt te et coangustabunt te undique et ad terram prosternent te.
marg.|
{d}
Et iaciam perm
issive per Romanos.
marg.|
{e}
Contra te aggerem unde
videre possint in civitatem, vel ut implerentur fossata civitatis.
marg.|
{f}
Et munimenta
etc. id est castra lignea et machinas, que fiunt in obsidionibus civitatum.
marg.|
{g}
Humiliaberis
id est prosterneris ad terram, vel que solebas clamose et impetuose, loqui, humiliter. et submisse loqueris.
marg.|
{h}
De terra loqueris. Mod
us est loquendi, id est in terra prostrata loqueris. Vel.
De terra loqueris
id est ita submisse, quasi vox tua de terra veniret.
marg.|
{i}
Et de humo audietur eloquium tuum. Ide
m est ad maiorem expressionem.
marg.|
{k}
Et erit
etc. id est humili susurro personabit. Sicut vox Pythonisse quasi murmur et susurrum quoddam est, quo mortuos suscitat. Cum enim in lege prohibitum esset consulere Pythones, abscondebant se in fossis et locis subterraneis et ibi dabant responsa ; ita Iudei, imminente captivitate Romana, cum timore abscondebant se in cellariis et locis occultis, non audentes etiam loqui ibi, nisi valde submisse. Vel aliter ut tangatur causa destructionis, scilicet cupiditas. Antiquitus enim veniebant Iudei ad Pythones, id est ad Pythonissas habentes Demonem in ventre loquentem, quando aliquid amiserant et dabant eis consilium de inveniendo amisso : ita Hierusalem iam non dabat consilia nisi de terrenis : et que olim de celestibus per Prophetas et Patriarchas tantum loquebatur : nunc de solis terrenis loquebatur, quia illa sola amabat. Quilibet enim libenter loquitur de re, quam amat. Unde Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur etc.
Et h
oc est.
marg.|
{h}
De terra loqueris
id est de terrenis, que olim de celestibus loquebaris.
marg.|
{i}
Et de humo audietur eloquium tuum
id est de his, que ad vitam pertinent humanam, id est carnalem.
marg.|
{k}
Et erit
quasi
Pythonis
id est Pythonisse habentis Pythonem.
marg.|
{l}
Vox tua de t
errenis tantum. Et per hoc significat Propheta de populo illo Magos futuros, ut Simon Magus. Pythonissa etiam, que in Endor Samuelem, immo verius Demonem suscitavit, huiusmodi futura predixit in populo illo, 1Rg. 28.b. ut dicit Haimo. ||
marg.|
{m}
Et de humo eloquium tuum mussitabit
quasi dicat : in aperto et occulto non loqueris, nisi de terrenis quod est signum nimie avaritie et cupiditatis.
marg.|
{n}
Et erit sicut pulvis tenuis. que
est innumerabilis.
marg.|
{o}
Multitudo ventilantium te
id est Romanorum, Hebreus tamen legit de Sennacherib, cuius exercitus redactus fuit in pulverem. infra 37.g.
marg.|
{p}
Et sicut favilla pertransiens multitudo eorum, qui contra te prevaluerunt
id est Romanorum, id est sicut faville, que semper in motu sunt et transeunt successive, numerari non possunt : ita nec exercitus Romanorum poterit numerari, tantus erit. Per pulverem etiam et favillam notatur incendium et eversio Hierusalem, que a Romanis usque ad pulverem est redacta.
marg.|
{q}
Eritque repente illa
calamitas Hierusalem, quia subito obsessa est ante tempus exspectatum.
marg.|
{r}
Confestim
id est subito.
marg.|
{s}
A Domino exercituum visitabitur Hierusalem
in ultionem Domini et Sanctorum, quos occidit.
marg.|
{n}
In tonitruo quod
auditum fuit ante adventum Romanorum et terra mota. Tonitruum dicit impetum Romanorum,
{4.
62rb} ad quorum adventum visum est fieri tonitruum et terra moveri.
marg.|
Unde sequitur
marg.|
{x}
Et commotione terre et voce magna
id est clamore et tumultu magno.
marg.|
{z}
Turbinis et tempestatis et flamme ignis devorantis
id est fulguris homines interficientis. Imminente enim captivitate Romana, videbantur super Hierusalem in aere milites armati discurrere et audiebantur tonitrua et cadebant fulgura prenuntia future calamitatis. Vel per hoc innuit quod Romani succenderunt civitatem et templum.
marg.|
{Δ} {a} Et erit sicut
marg.|
{Θ} Eccl. 30.d. Miserere anime tue placens Deo.
marg.|
{a}
Et erit mihi,
quasi
Ariel Bene
dicit, quasi Ariel : quia quando claustralis laborat, vel marcet in penitentia, non est omnino Leo Dei. Unde supra 22.e. Quid tu hic, aut quasi quis hic ? Similiter Prelatus acidiosus non est Leo Dei. Za. undecimo. d. O pastor et idolum derelinquens gregem.
marg.|
{b}
Et Circumdabo
quasi
spheram in circuitu
id est mundum volubilem ponam in animo tuo.
marg.|
{d}
Et iaciam contra te aggerem
id est carnalium et mundanorum desideriorum multitudinem.
marg.|
{f}
Et munimenta ponam in obsidionem tuam o tu
Ariel, id est claustralis, id est dignitatum et prelationum sublimitates, de quibus cogitare et appetere facit Diabolus, ut capiat Ariel. Abacuch. 1.c. Super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam.
marg.|
{g}
Humiliaberis ut n
on sit conversatio tua in celis cum Angelis, sed in terra cum brutis. Ps. 48. Homo cum in honore esset, non intellexit : comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis.
marg.|
{h}
De terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum quia
de temporalibus est omnis locutio eorum. Unde 1Io. 4.a. Ipsi de mundo loquuntur et mundus eos audit. Unde hodie vere potest dici successoribus Petri, id est Prelatis quod dictum est ei. Mt. 26.g. Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit. Idc. 12. Dic Sebboleth 1. quod interpretatur spica, qui respondebat Thebboleth : quod interpretatur spica palearum, quia de paleis, id est de terrenis bene sciunt loqui ; sed de granis verborum Dei non possunt, id est non sciunt loqui.
marg.|
{k}
Et erit
quasi
Pythonis de terra vox tua Hoc
contra ventriloquos. De quibus Phil. 3.d. Quorum Deus venter est et gloria in confusione eorum.
marg.|
{n}
Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te
id est multiplicabuntur tentationes oculos mentis excecantes, ut pulvis.
marg.|
{p}
Et sicut in favilla pertransiens multitudo eorum, qui contra te prevaluerunt
id est multiplex erit tentatio carnis, que incendit in favilla. Eccles. 11.d. A scintilla una augetur ignis, ab uno respectu, vel ab una locutione : quid ergo a multa familiaritate ?
marg.|
{q}
Eritque repente, confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitruo
etc.
Hic
notatur ordo iudicii. Subito veniet, unde dicit repente. Thessalon. 5.a. Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet : cum enim dixerint pax et securitas ; tunc repentinus eis superveniet interitus. Primo sonabit tuba : et tunc resurgent mortui et venient ad iudicium. 1Cor. 15.g. Canet tuba : et mortui resurgent incorrupti. Secundo, erit disceptatio. Esurivi ; et non dedistis mihi manducare. Mt. vigesime-quinto, d. Tertio, dabitur sententia definitiva. Ite maledicti etc. Mt. vigesimo-quinto. d. Illa tria habes hic.
marg.|
{t}
Visitabitur in tonitruo ecce
tuba. Iob. 26.d. Quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri ? Item Iob. 37.a. Tonabit Deus in voce sua mirabiliter. Eccl. 43.b. Vox tonitrui eius verberabit terram, id est terrenos.
marg.|
{x}
Et commotione terre. Hic
notatur resurrectio mortuorum.
marg.|
{y}
Et voce magna turbinis et tempestatis. Hic
notatur disceptatio.
marg.|
{a}
Et flamme ignis devorantis. Hic
notatur sententia definitiva.
marg.|
{Θ} {a} Et erit si-
marg.|
{4.
62va} {Δ} {a}
Et erit sicut
etc.
Tert
ia pars, ubi arguit Romanos : quia hanc destructionem Hierusalem ascribebant propriis viribus et non Deo : propter quod et citius transivit potestas eorum. Et hoc est.
Et erit sicut
etc. id est contra Hierusalem.
marg.|
{b}
Et omnes
etc. quasi dicat : sicut somnium cito evanescit, sic omnes, qui Hierusalem impugnaverunt, cito transibunt quod non solum de Romanis ; sed etiam de Chaldeis et Assyriis et aliis Gentibus, que Iudeos impugnaverunt, vere potest intelligi : quia potestas et dominium eorum parum duravit. Primo enim fuit Monarchia apud Assyrios et Chaldeos et cito periit : et Postea fuit apud Medos et Persas et iterum decidit ; postea apud Grecos ; et citius corruit : postea apud Romanos et iterum cecidit et adhuc quotidie cadit.
marg.|
{c}
Et sicut somniat esuriens et comedit
id est videtur ei quod comedat.
marg.|
{d}
Cum autem fuerit expergefactus
id est a somno evigilatus.
marg.|
{e}
Vacua est anima eius
id est vita eius sine refectione.
marg.|
{f}
Et sicut somniat sitiens et bibit
id est videtur ei quod bibat.
marg.|
{g}
Et postquam fuerit expergefactus a so
mno.
marg.|
{h}
Lassus adhuc de l
abore somnii.
marg.|
{i}
Sitit quia
somniando nihil bibit,
marg.|
{k}
Et anima eius
id est vita eius.
marg.|
{l}
Vacua est
id est sine refectione.
marg.|
{m}
Sic erit multitudo omnium Gentium
etc. id est sicut vanitas somniorum cito transit et multos decipit ; sic fortitudo et potestas Romanorum et aliarum Gentium cito transivit et eosdem decepit. Eccl. 34.a. Vana spes et mendacium viro insensato et somnia extollunt imprudentes.
marg.|
{n}
Obstupescite
etc.
Quar
ta pars, in qua agitur de excecatione Iudeorum post destructionem Romanorum. Specialiter autem contra Scribas et Phariseos, post subversionem Hierusalem et templi dirigitur prophetia : quorum peccatis quadrupliciter subversa est civitas : qui suggesserunt populo, ut peteret Barrabam.
marg.|
{n}
Obstupescite Scri
be et Pharisei, vel omnes Iudei.
marg.|
{o}
Et admiramini
id est obstupescentes admiramini super magnitudine miseriarum vestrarum.
marg.|
{p}
Fluctuate et vacillate
id est fluctuabitis et vacillabitis pre timore et dolore, id est tantum timorem, ac dolorem habebitis quod non poteritis vos sustinere super pedes vestros.
marg.|
{q}
Inebriamini
id est inebriabimini.
marg.|
{r}
Et non a vino sed
dolore.
marg.|
{s}
Et movemini
id est movebimini.
marg.|
{t}
Et non ebrietate vini
, sed stupore malorum, vel penitentes, ut evadatis. Et revera sic erit.
marg.|
{u}
Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis.
id est alienationem mentis, que quandoque provenit ex nimio dolore. Septuaginta, pro Spiritu soporis, dicunt, Spiritum compunctionis. Theodotion. Mentis excessum.
marg.|
{x}
Claudet oculos vestros cord
is, quia videntes Salvatorem clausistis eos : ne crederetis in eum.
marg.|
{y}
Prophetas qui
deberent vobis previdere futura et nescierunt : et per quos olim scientiam videbitis, hoc clausit Dominus, id est abstulit, quia Lex et Prophete usque ad Ioannem. Mt. 11.b.
marg.|
{z}
Et Principes vestros
id est Reges et Sacerdotes, qui deberent vos defendere.
marg.|
{a}
Qui vident visiones
id est deberent videre.
marg.|
{b}
Operiet
id est auferet : et tales faciet, ut nec se, nec vos defendere queant, nec futura revelare, nec aliquid previdere ; sicut ille, qui oculos corporis habet opertos, vel clausos, videre non potest.
marg.|
{c}
Et erit vobis Iude
is, vel Scribis et Phariseis, non omnibus.
marg.|
{d}
Visio omnium Prop
hetarum obscura et ignota.
marg.|
{e}
Sicut verba libri signati Libr
um signatum vocat totam Sacram Scripturam : quia spiritu uno scripta est.
marg.|
{f}
Quem cum dederint scienti litteras
id est Scribis, qui se iactabant scire, intellige sacram Scripturam, vel cuilibet alii Iudeo.
marg.|
{g}
Dicens ei.
] {h}
Lege istum
id est expone nobis quod dicitur in eo.
marg.|
{k}
Non possum ; signatus est enim
id est obscurus et ignotus.
marg.|
{l}
Et dabitur liber
id est vetus et novum testamentum.
marg.|
{m}
Nescienti litteras
id est laico, vel Gentili.
marg.|
{n}
Diceturque ei : lege librum : et respondebit : nescio litteras
quasi dicat : sicut litteratus non potest legere verba libri signati ; nec illitteratus potest intelligere verba libri aperti ; ita, vos Iudei, nihil intelligetis in sacra Scriptura preter corticem littere, quam etiam male intelligunt in multis locis. Et hec impleta fuerunt, quando dignitatem et Sacerdotium amiserunt, quando civitas et templum destructa fuerunt a Romanis.
marg.|
{Δ} {a} Et dixit Dominus
marg.|
{Θ} {a}
Et erit, sicut somnium
etc.
Hic
comparat Propheta omnes mundi amatores somniantibus : quia quicquid habent in mundo, cum evigilaverint in morte, scient fuisse umbram, vel somnium. Unde Iob. vigesimo. b. Velut somnium avolans non invenietur. Item Iob. 27.d. Dives cum dormierit, nihil secum auferet. Ps. 73. Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
marg.|
{n}
Obstupescite et admiramini, fluctuate et vacillate : inebriamini et non a vino : movemini et non ebrietate : quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis. Sex
ta verba ponit in pena malorum contra sex partes iustitie : quia superiori denegaverunt obedientiam et reverentiam : pari consilium et auxilium : inferiori defensionem et doctrinam.
marg.|
{x}
Claudet Domi
nus oculos vestros, Prophetas et Principes vestros, qui vident visiones, operiet, id est Prelatos et Doctores, qui sunt oculi Ecclesie, claudet per superbiam et operiet per avaritiam. Mi. 3.c. Occumbet Sol super Prophetas : et obtenebrabitur super eos dies. Ideo clamat Ecclesia in Ps. 118. Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua.
marg.|
{c}
Et erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati
etc.
Hic
duo genera notantur, scilicet iactantes et nescientes. Utrique legere non possunt in libro. Et dicit Hieronymus Multo melius est legis imperitiam confiteri, quam iactare prudentiam ; nec posse scire quod dicitur, Prv. 30.a. Non didici sapientiam et novi scientiam multorum. Et de tali mirantur Iudei. Io. 7.b. Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? Ps. 70. Non cognovi litteraturam : introibo in potentias Domini. Domine, memorabor iustitie tue solius. Chrysost. De eo, qui somniat quod est Rex et hoc omni nocte alius est Rex, ut de die et de nocte non sentit, quia dormit : uter istorum letius regnat ? constat quod somniator : quia sine tristitia est. Nota librum multiplicem. Liber prescientie : et hic duplex scilicet predestinationis et reprobationis. Ex. 32.g. Aut dimitte eis hanc noxam : aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Hic signatus est : quia nullus scit, quis sit ibi scriptus. Eccl. 9.a. Nemo scit utrum amore, an odio dignus sit ; sed omnia in futurum reservantur incerta. Item liber, Christus. Ps. 138. In libro tuo omnes scribentur. Et hic sigillis septem signatus est. Nativitate, Circumcisione, Baptismi susceptione, miseriarum susceptione, morte, sepultura, resurrectione. Apc. 5.a. Vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum : intus et foris signatum sigillis septem et nemo poterat aperire librum, neque respicere illum ; et ego flebam multum. Item liber vite. Phil. 4.a. Quorum nomina scripta sunt in libro vite. Item liber Scripture. Za. 5.a. Vidi et ecce volumen volans. Item liber conscientie. Dn. 7.c. Sedit iudicium et libri aperti. Item liber nature. Rm. 1.c. Invisibilia Dei per ea, que facta sunt, intellecta conspiciuntur Sap. 13.b. A magnitudine speciei et creature poterit horum Creator intueri. Ps. 138. In libro tuo omnes scribentur. Item liber pene. Naum. 1.a. Onus Ninive liber visionis. Item liber picture. infra 34.a. Complicabuntur sicut liber celi.
marg.|
{Θ} {a} Eo quod appro-
marg.|
{4.
63ra} {Δ} {a}
Et dixit Dominus caus
am ostendit, quare hec omnia contingent Iudeis : quia, scilicet ore et labiis Dominum laudabant ; sed corde et opere blasphemabant. Et est constructio suspensiva, usque, ibi : Ideo ecce. Dicit ergo. Et dixit Dominus : eo quod appropinquat ad me.
marg.|
{b}
Populus iste Iuda
icus, scilicet.
marg.|
{c}
Ore suo non
corde, vel opere. Ore dicitur appropinquare : qui idola non colebat : que si coleret, neutro modo appropinquaret.
marg.|
{d}
Et labiis suis tant
um, non corde, vel opere.
marg.|
{g}
Glorificat me
id est laudat.
marg.|
{f}
Cor autem eius longe est a me quia
non credebant in Filium : et qui non credit in Filium, non credit in eum, qui misit illum. 1Io. 2.d.
marg.|
{g}
Et timuerunt me
id est ostenderunt se, quasi timerent me : et hoc.
marg.|
{h}
Mandato hominum non
Dei.
marg.|
{i}
Et doctrinis
id est traditionibus Scribarum et Phariseorum, qui iustitiam suam statuere volentes, iustitie Dei non sunt subiecti. Rm. 10.a. quasi dicat : Dominus : non pro reverentia mandatorum meorum me timuerunt ; sed potius pro reverentia traditionum suarum, que preferebant mandatis Domini. Unde Mt. 15.a. Utitur Dominus contra eos hoc testimonio, dicens : Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram, hypocrite : bene prophetavit de vobis Isaias Propheta dicens : Populus hic labiis me honorat ; cor autem eorum longe est a me, sine causa autem colunt me docentes doctrinas et mandata hominum.
marg.|
{k}
Ideo ecce ego addam culp
e eorum, vindictam meam, quasi dicat : quia sic faciunt Iudei ; ideo omnia hec faciam.
marg.|
{l}
Ut admirationem faciam
etc. id est tantam et talem penam inferam eis, ut omnes mirentur. Quod factum est, quando civitas arsit et templum corruit et Magistrorum scientia omnino deperiit : quod fuit miraculum grande.
marg.|
{m}
Peribit enim sapientia a sapientibus eius
id est a Scribis et Phariseis, qui se sapientes reputabant et Dei sapientiam non receperunt, id est Christum.
marg.|
{n}
Et intellectus prudentium eius
id est Hierusalem.
marg.|
{o}
Abscondetur ut n
on reperiant veram intelligentiam, que in lege et Prophetis continetur. Ab hoc loco Apostolus. 1Cor. 2.c. Ponit testimonium quoddam. Perdam sapientiam sapientium : et prudentiam prudentium reprobabo. Et ibidem dicit Glossa quod de Abdia sumpsit Apostolus testimonium : sed utrobique potuit sumi, quia utrobique dicitur sensus idem, etsi non verba eadem.
marg.|
{p}
Ve qui profundi estis corde Supr
a comminatus est Dominus Hierusalem et Scribis et Phariseis specialiter ; hic comminatur universo populo Iudaico dicens eos ad tantam cecitatem venire, ut dicant, Deum non videre ea, que ipsi faciunt in occulto : ubi mystice vocatio Gentium prophetatur. Dicit ergo.
marg.|
{p}
Ve temp
orale et eternum vobis.
marg.|
{q}
Qui profundi estis, corde, ut a Domino qui
omnia videt.
marg.|
{r}
Abscondatis consilium
id est secretum cordis vestri.
marg.|
{s}
Quorum
id est quia eorum.
marg.|
{t}
Sunt in tenebris ;
id est in abscondito.
marg.|
{u}
Opera mala
. Io. 3.c. Qui male agit, odit lucem.
marg.|
{x}
Et dicunt, quis videt nos ?
quasi Dominus non videat etiam corda.
marg.|
{y}
Et quis novit nos qui
tam astute celamus consilia ? Eccl. 16.b. Non dicas : a Deo abscondar : et ex summo quis mei memorabitur ? Iob. 24.c. Oculus adulteri observat caliginem, dicens : non me videbit oculus : et cooperiet vultum suum.
marg.|
{z}
Perversa est hec vestra cogitatio qua
cogitatis quod Creator ignoret creaturam. Quod ipsi cogitabant.
marg.|
{a} quasi
si lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo, non fecisti me : et figmentum dicat fictori suo, non intelligis
quasi dicat : sicut abusio esset, si opus fictile diceret fictori suo, non intelligis, quid facis ; ita abusio est quod homo credat, aliquid latere Deum. Nam incomparabiliter excellentior est Deus homine, magis quam
{4.
63rb} fictor figmento suo. Infra 64.c. Et nunc, Domine, Pater noster es tu ; nos vero lutum : et fictor noster tu : et opera manuum tuarum omnes nos. Infra 45.b. Ve qui contradicit factori suo testa de samiis terre. Numquid dicet lutum figulo suo : quid facis et opus tuum absque manibus est ? Unde sumpsit Apostolus illud Rm. 9.d. Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit : quid me fecisti sic ?
marg.|
{b}
Nonne adhuc in modico
etc.
Mode
ratio est supradicte comminationis, quasi dicat : omnia supradicta faciet vobis, si ex adverso ei ambulaveritis ; si vero ad eum conversi fueritis, non solum mala illa, vobis non inferet, sed in tantum placabitur vobis, ut inculta et silvestria terre vestre, sicut est Libanus, qui est in phenicia ; vertantur in fertiles et fecundos agros, ut est Carmelus, qui est in confinio Palestine et Phenicie : et surdos et claudos, verba libri, prius occulta, videre et audire faciat. Et hoc est. Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus, id est terra sterilis, ut est Libanus.
marg.|
{o}
In Carmel
id est in terram fertilem, ut est Carmel. Hebrei dicunt Chermel.
marg.|
{f}
Et Carmel in saltum reputabitur
id est terra fertilis in sterilem convertetur, si vos penitere non vultis.
marg.|
{g}
Et iter
um, si conversi fueritis.
marg.|
{h}
Audient in die illa
etc.
conv
ersionis vestre.
marg.|
{k}
Surdi verba libri
etc.
supr
a signati.
marg.|
{Δ} {a} Et de tenebris ignorantie
marg.|
Vel melius ab illo loco.
marg.|
{b}
Nonne adhuc
etc.
Pred
icit vocationem Gentium et Iudeorum reprobationem tempore Apostolorum futuram dicens.
marg.|
{b}
Nonne adhuc in modico et in brevi
id est cito convertetur per Apostolorum Predicationem.
marg.|
{d}
Libanus
id est Gentilis populus candidatus.
marg.|
{e}
In Carmel
id est ad fidem Iudeorum.
marg.|
{f}
Et Carmel in saltum reputabitur
id est Iudei ad fidelitatem Gentium convertentur. Unde Dt. 28.d. Ipse, id est Gentilis populus, erit in caput et tu in caudam.
marg.|
{g}
Et audient audi
tu inferiori.
marg.|
{i}
In die illa pred
icationis Apostolorum.
marg.|
{k}
Surdi
id est Gentes, que non audierant legem, vel Prophetas.
marg.|
{l}
Verba libri
id est vetus et novum Testamentum Scribis et Phariseis signatum.
marg.|
{Λ} {a} Et de tenebris.
marg.|
{Θ} {a}
Eo quod appropinquat populus iste, ore suo et labiis suis glorificat me ; cor autem eius longe est a me. Hoc
contra bene dicentes et male viventes. Ier. 12.a. Prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum.
marg.|
{g}
Et timuerunt me mandato hominum et doctrinis. Hoc
contra illos, qui plus scrutantur, vel venerantur et legunt scientiam Legum et Decretalium, quam Evangelii. Mt. 15.a. Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
marg.|
{k}
Idcirco ecce ego addam et a
dmirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo : peribit enim sapientia a sapientibus mundi quod esset miraculum magnum et gloriosum. Abdias. c. Perdam sapientiam de Idumea et prudentiam de monte Esau. Infra 44.d. Irrita faciens signa divinorum et hariolos in furorem vertens, convertens sapientiam in errorem, vel retrorsum et scientiam illorum stultam faciens.
marg.|
{p}
Ve qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium
id est qui celatis iniquitatem vestram Domino. Ier. 17.b. Profundum est cor hominis et inscrutabile. Eccl. 23.c. Omnis homo, qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam et dicens : quis me videt ? Circumdant me tenebre etc.
Ie.
23.e. Si occultabitur homo in absconditis : et ego non videbo eum ? Contra hypocritas est hoc. De quibus, Cor. 4.a. Non deficimus, sed abdicamus occulta dedecoris. Que enim in occulto fiunt ab eis, turpe est dicere.
marg.|
{c}
Convertetur Libanus in Carmel et Carmel in saltum reputabitur
etc.
Liba
nus mons est incultus et significat laicos. Carmel mons fertilis et significat Clericos. Unde est sensus. E contra Clerici infructuosi et laici fructuosi. Ps. 106. Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in siti {m} {g}
Et audient in die illa surdi verba libri
] {Θ} {a} Et de tene-
marg.|
{b}
Et caligine culp
e.
marg.|
{c}
Oculi cecorum videbunt
id est qui prius erant in tenebris et caligine et videre non poterant, videbunt.
marg.|
{e}
Et addent mites
id est tractabiles et lenes.
marg.|
{f}
In Domino letitiam
id est leti servient Domino.
marg.|
{g}
Et pauperes homines
id est humiles,
marg.|
{h}
In sancto
etc. id est in Domino, qui sanctificat Israel.
marg.|
{i}
Quoniam defecit
etc. id est ideo venient hec bona mitibus et humilibus : quia mali consumpti sunt : et ab illis tamquam sordibus civitas purgata.
marg.|
{l}
Consummatus est
id est consumptus est.
marg.|
{m}
Illusor
id est Iudei illusores.
marg.|
{Λ} {a}
Et de tenebris et caligine
id est qui erant in tenebris ignorantie et caligine peccatorum idololatrie.
marg.|
{c}
Oculi cecorum
id est Gentilium.
marg.|
{d}
Videbunt myst
eria fidei.
marg.|
{e}
Et addent mites
id est Apostoli, vel conversi Gentiles.
marg.|
{f}
In Domino letitiam
id est letabuntur in Domino, non in se, de conversione Gentium gratias referentes.
marg.|
{g}
Et pauperes homines rebu
s et spiritu, id est Apostoli, vel omnes conversi.
marg.|
{h}
In sancto Israel exultabunt
id est in Domino, qui sanctificat credentes in se.
marg.|
{i}
Quoniam defecit in m
orte Christi.
marg.|
{k}
Qui prevalebat
id est Princeps mundi diabolus.
marg.|
{l}
Consummatus est
id est consumptus.
marg.|
{m}
Illusor
id est deceptor humani generis, id est eius potestas diminuta.
marg.|
{n}
Et succensi sunt omnes flam
ma ire et doloris.
marg.|
{o}
Qui vigilabant super iniquitatem sugg
erendam.id est omnes ministri diaboli. Hebreus dicit. Qui festinabant. Prv. 4.c. Non dormiunt, nisi cum male fecerint : et non capitur somnus ab eis, nisi supplantaverint.
marg.|
{p}
Qui peccare faciebant admonendo.
] {q}
Homines
id est Iudeos.
marg.|
{r}
In verbo blas
phemie, ut dicerent. In Beelzebub Principe Demoniorum eiicit Demonia. Mt. 12.b. et huiusmodi.
marg.|
{s}
Et arguentem in porta
id est Christum, vel quemlibet Iustum peccatores publice corripientem,
marg.|
{t}
Supplantabant voto
, non facto. Am. 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt.
marg.|
{u}
Et declinaverunt frustra a Iusto
id est a Christo dicentes : Non habemus Regem nisi Cesarem. Vel declinaverunt Demones.
marg.|
{x}
Frustra ad Iustum
id est ad Christum tentandum. Ier. 23.b. Hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus Iustus noster.
marg.|
{y}
Propter hoc
id est quia sic excecati sunt Iudei, Gentibus illuminatis.
marg.|
{z}
Hec dicit Dominus ad domum Iacob
id est ad Iudeos, Dominus, dico.
marg.|
{a}
Qui redemit Abraham
id est de igne Chaldeorum eripuit. Legitur enim in Glossa quadam super Gn. 11. Chaldeos, Aram et Abraham in ignem proiecisse, eo quod nollent eum colere. Aram ibi expiravit ; Abraham illesus evasit. Et hoc tangitur hic. Sed ne statim putarent futurum, quia dixerat in modico et brevi, subdit.
marg.|
{b}
Non modo
id est tempore Isaie.
marg.|
{c}
Confundetur Iacob supe
r iniquitate sua confusione bona.
marg.|
{d}
Nec modo vultus eius erubescet peni
tudo.
marg.|
{e}
Sed cum viderit filios suos Apos
tolos.
marg.|
{f}
Opera manuum mearum
id est quos ego tales feci.
marg.|
{g}
In medio sui sanctificantes
id est sanctum predicantes nomen meum. Tunc, inquam, penitebit Iacob. Unde Act. 2.a. Repleti sunt omnes Spiritu sancto et ceperunt loqui. Et infra f. His auditis compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : quid faciemus, viri fratres ?
marg.|
{h}
Et sanctificabunt Apos
toli, dicit Propheta.
marg.|
{i}
Sanctum Iacob
id est Christum, de Iacob natum, vel sanctificantem Iacob.
marg.|
{k}
Et Deum Israel
id est Patrem et Filium et spiritum sanctum, predicabunt.
marg.|
{l}
Et scient tunc
Iudei.
marg.|
{m}
Errantes spiritu
id est mente idola colentes.
marg.|
{n}
Intellectum spir
itualem.
marg.|
{o}
Et mussitatores
id est Iudei, qui semper contra Dominum murmuraverunt.
marg.|
{p}
Discent legem spir
itualiter.
marg.|
{Θ} {a}
Et de tenebris et caligine oculi cecorum videbunt
id est qui se surdos et cecos, id est ignorantes reputant, a Domino curabuntur. Infra 42.c. Surdi audite et ceci intuemini. Io. 9.g. Si ceci essetis non haberetis peccatum ; nunc vero dicitis : quia videmus : peccatum vestrum manet. 2Cor. 4.b. Deus, qui dixit de tenebris lumen
{4.
63vb} splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientie claritatis Dei. Mt. 11.a. Ite, nuntiate Ioanni : ceci vident, claudi ambulant.
marg.|
{e}
Et addent mites in Domino letitiam. Ill
i addunt letitiam Domino, qui convertuntur ad ipsum, vel alios converti faciunt. Lc. 15.b. Gaudium erit in celo super uno peccatore penitentiam agente.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_29)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Is. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=33&chapitre=33_29)
Notes :